Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NEHEMIAH
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Chapter 1
Nehe VulgCont 1:1  Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
Nehe VulgCont 1:2  Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda: et interrogavi eos de Iudæis, qui remanserant, et supererant de captivitate, et Ierusalem.
Nehe VulgCont 1:3  Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Ierusalem dissipatus est, et portæ eius combustæ sunt igni.
Nehe VulgCont 1:4  Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: ieiunabam, et orabam ante faciem Dei cæli.
Nehe VulgCont 1:5  Et dixi: Quæso Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
Nehe VulgCont 1:6  fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi: ego, et domus patris mei peccavimus,
Nehe VulgCont 1:7  vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et ceremonias, et iudicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo.
Nehe VulgCont 1:8  Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos:
Nehe VulgCont 1:9  et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea; etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum, quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Nehe VulgCont 1:10  Et ipsi servi tui, et populus tuus: quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
Nehe VulgCont 1:11  Obsecro Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Chapter 2
Nehe VulgCont 2:1  Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem eius.
Nehe VulgCont 2:2  Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? Non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
Nehe VulgCont 2:3  et dixi regi: Rex in æternum vive: quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ eius combustæ sunt igni?
Nehe VulgCont 2:4  Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cæli,
Nehe VulgCont 2:5  et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudæam ad civitatem sepulchri patris mei, et ædificabo eam.
Nehe VulgCont 2:6  Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat iuxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus.
Nehe VulgCont 2:7  Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans Flumen, ut traducant me, donec veniam in Iudæam:
Nehe VulgCont 2:8  et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum, quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum.
Nehe VulgCont 2:9  Et veni ad duces regionis trans Flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
Nehe VulgCont 2:10  Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quæreret prosperitatem filiorum Israel.
Nehe VulgCont 2:12  et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Ierusalem, et iumentum non erat mecum, nisi animal, cui sedebam.
Nehe VulgCont 2:13  Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Ierusalem dissipatum, et portas eius consumptas igni.
Nehe VulgCont 2:14  Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus iumento, cui sedebam, ut transiret.
Nehe VulgCont 2:15  Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.
Nehe VulgCont 2:16  Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Iudæis et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
Nehe VulgCont 2:17  Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus; quia Ierusalem deserta est, et portæ eius consumptæ sunt igni: venite, et ædificemus muros Ierusalem, et non simus ultra opprobrium.
Nehe VulgCont 2:18  Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis, quæ locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ sunt manus eorum in bono.
Nehe VulgCont 2:19  Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis?
Nehe VulgCont 2:20  Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus cæli ipse nos iuvat, et nos servi eius sumus: surgamus et ædificemus: vobis autem non est pars, et iustitia, et memoria in Ierusalem.
Chapter 3
Nehe VulgCont 3:1  Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres eius sacerdotes, et ædificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas eius, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel.
Nehe VulgCont 3:2  Et iuxta eum ædificaverunt viri Iericho: et iuxta eum ædificavit Zachur filius Amri.
Nehe VulgCont 3:3  Portam autem piscium ædificaverunt filii Asnaa: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes. Et iuxta eos ædificavit Marimuth filius Uriæ, filii Accus.
Nehe VulgCont 3:4  Et iuxta eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, filii Mesezebel: et iuxta eos ædificavit Sadoc filius Baana:
Nehe VulgCont 3:5  Et iuxta eos ædificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.
Nehe VulgCont 3:6  Et portam veterem ædificaverunt Ioiada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes:
Nehe VulgCont 3:7  Et iuxta eos ædificaverunt Meltias Gabaonites, et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans Flumen.
Nehe VulgCont 3:8  Et iuxta eum ædificavit Eziel filius Araia aurifex: et iuxta eum ædificavit Ananias filius pigmentarii: et dimiserunt Ierusalem usque ad murum plateæ latioris.
Nehe VulgCont 3:9  Et iuxta eum ædificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Ierusalem.
Nehe VulgCont 3:10  Et iuxta eum ædificavit Iedaia filius Haromaph contra domum suam: et iuxta eum ædificavit Hattus filius Haseboniæ.
Nehe VulgCont 3:11  Mediam partem vici ædificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum.
Nehe VulgCont 3:12  Et iuxta eum ædificavit Sellum filius Alohes princeps mediæ partis vici Ierusalem, ipse et filiæ eius.
Nehe VulgCont 3:13  Et portam vallis ædificavit Hanun, et habitatores Zanoe: ipsi ædificaverunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii.
Nehe VulgCont 3:14  Et portam sterquilinii ædificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam: ipse ædificavit eam, et statuit valvas eius, et seras, et vectes.
Nehe VulgCont 3:15  Et portam fontis ædificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse ædificavit eam, et texit, et statuit valvas eius, et seras, et vectes, et muros piscinæ Siloe in hortum regis, et usque ad gradus, qui descendunt de Civitate David.
Nehe VulgCont 3:16  Post eum ædificavit Nehemias filius Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulchrum David et usque ad piscinam, quæ grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium.
Nehe VulgCont 3:17  Post eum ædificaverunt Levitæ, Rehum filius Benni: post eum ædificavit Hasebias princeps dimidiæ partis vici Ceilæ in vico suo.
Nehe VulgCont 3:18  Post eum ædificaverunt fratres eorum Bavai filius Enadad, princeps dimidiæ partis Ceilæ.
Nehe VulgCont 3:19  Et ædificavit iuxta eum Azer filius Iosue, princeps Maspha mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli.
Nehe VulgCont 3:20  Post eum in monte ædificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
Nehe VulgCont 3:21  Post eum ædificavit Merimuth filius Uriæ filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib.
Nehe VulgCont 3:22  Et post eum ædificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis.
Nehe VulgCont 3:23  Post eum ædificavit Beniamin et Hasub contra domum suam: et post eum ædificavit Azarias filius Maasiæ filii Ananiæ contra domum suam.
Nehe VulgCont 3:24  Post eum ædificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariæ usque ad flexuram, et usque ad angulum.
Nehe VulgCont 3:25  Phalel filius Ozi contra flexuram et turrim, quæ eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris: post eum Phadaia filius Pharos.
Nehe VulgCont 3:26  Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad Orientem, et turrim, quæ prominebat.
Nehe VulgCont 3:27  Post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi.
Nehe VulgCont 3:28  Sursum autem a porta equorum ædificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam.
Nehe VulgCont 3:29  Post eos ædificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificavit Semaia filius Secheniæ, custos portæ Orientalis.
Nehe VulgCont 3:30  Post eum ædificavit Hanania filius Selemiæ, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam: post eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, contra gazophylacium suum. Post eum ædificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinæorum, et scruta vendentium contra portam iudicialem, et usque ad cœnaculum anguli.
Nehe VulgCont 3:31  Et inter cœnaculum anguli in porta gregis ædificaverunt aurifices et negotiatores.
Chapter 4
Nehe VulgCont 4:1  Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Iudæos,
Nehe VulgCont 4:2  et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Iudæi faciunt imbecilles? Num dimittent eos Gentes? Num sacrificabunt, et complebunt in una die? Numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
Nehe VulgCont 4:3  Sed et Tobias Ammanites proximus eius, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.
Nehe VulgCont 4:4  Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.
Nehe VulgCont 4:5  Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes.
Nehe VulgCont 4:6  Itaque ædificavimus murum, et coniunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum.
Nehe VulgCont 4:7  Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Ierusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis.
Nehe VulgCont 4:8  Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Ierusalem, et molirentur insidias.
Nehe VulgCont 4:9  Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.
Nehe VulgCont 4:10  Dixit autem Iudas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum.
Nehe VulgCont 4:11  Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.
Nehe VulgCont 4:12  Factum est autem venientibus Iudæis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
Nehe VulgCont 4:13  statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
Nehe VulgCont 4:14  Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum. Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
Nehe VulgCont 4:15  Factum est autem, cum audissent inimici nostri nunciatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.
Nehe VulgCont 4:16  Et factum est a die illa, media pars iuvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Iuda.
Nehe VulgCont 4:17  Ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium:
Nehe VulgCont 4:18  ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina iuxta me.
Nehe VulgCont 4:19  Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero:
Nehe VulgCont 4:20  in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis.
Nehe VulgCont 4:21  Et nosipsi faciamus opus: et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra.
Nehe VulgCont 4:22  In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Ierusalem, et sint nobis vices per noctem, et diem, ad operandum.
Nehe VulgCont 4:23  Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Chapter 5
Nehe VulgCont 5:1  Et factus est clamor populi, et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudæos.
Nehe VulgCont 5:2  Et erant qui dicerent: Filii nostri, et filiæ nostræ multæ sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
Nehe VulgCont 5:3  Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.
Nehe VulgCont 5:4  Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:
Nehe VulgCont 5:5  et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri. Ecce nos subiugamus filios nostros, et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi, et agros nostros et vineas nostras alii possident.
Nehe VulgCont 5:6  Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc:
Nehe VulgCont 5:7  cogitavique cor meum mecum: et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam,
Nehe VulgCont 5:8  et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudæos, qui venditi fuerant Gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Nehe VulgCont 5:9  Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a Gentibus inimicis nostris?
Nehe VulgCont 5:10  Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum: non repetamus in commune istud, æs alienum concedamus, quod debetur nobis.
Nehe VulgCont 5:11  Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
Nehe VulgCont 5:12  Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quæremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi Sacerdotes, et adiuravi eos, ut facerent iuxta quod dixeram.
Nehe VulgCont 5:13  Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
Nehe VulgCont 5:14  A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas, quæ ducibus debebantur, non comedimus.
Nehe VulgCont 5:15  Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:
Nehe VulgCont 5:16  quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Nehe VulgCont 5:17  Iudæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de Gentibus, quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
Nehe VulgCont 5:18  Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quæsivi: valde enim attenuatus erat populus.
Nehe VulgCont 5:19  Memento mei, Deus meus, in bonum secundum omnia, quæ feci populo huic.
Chapter 6
Nehe VulgCont 6:1  Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis)
Nehe VulgCont 6:2  miserunt Sanaballat, et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in Campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
Nehe VulgCont 6:3  Misi ergo ad eos nuncios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere: ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
Nehe VulgCont 6:4  Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices: et respondi eis iuxta sermonem priorem.
Nehe VulgCont 6:5  Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
Nehe VulgCont 6:6  IN GENTIBUS auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Iudæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam
Nehe VulgCont 6:7  et prophetas posueris, qui prædicent de te in Ierusalem, dicentes: Rex in Iudæa est. Auditurus est rex verba hæc: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
Nehe VulgCont 6:8  Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc.
Nehe VulgCont 6:9  Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus. Quam ob causam magis confortavi manus meas:
Nehe VulgCont 6:10  et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
Nehe VulgCont 6:11  Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? Non ingrediar.
Nehe VulgCont 6:12  Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias, et Sanaballat conduxissent eum.
Nehe VulgCont 6:13  Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi.
Nehe VulgCont 6:14  Memento mei Domine pro Tobia et Sanaballat, iuxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
Nehe VulgCont 6:15  Completus est autem murus vigesimoquinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
Nehe VulgCont 6:16  Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes, quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
Nehe VulgCont 6:17  Sed et in diebus illis multæ optimatum Iudæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
Nehe VulgCont 6:18  Multi enim erant in Iudæa habentes iuramentum eius, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ:
Nehe VulgCont 6:19  sed et laudabant eum coram me, et verba mea nunciabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
Chapter 7
Nehe VulgCont 7:1  Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui ianitores, et cantores, et Levitas:
Nehe VulgCont 7:2  præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Ierusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur)
Nehe VulgCont 7:3  et dixi eis: Non aperiantur portæ Ierusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
Nehe VulgCont 7:4  Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus ædificatæ.
Nehe VulgCont 7:5  Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
Nehe VulgCont 7:6  Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem, et in Iudæam, unusquisque in civitatem suam.
Nehe VulgCont 7:7  Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
Nehe VulgCont 7:8  Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
Nehe VulgCont 7:11  Filii Phahathmoab filiorum Iosue et Ioab, duo millia octingenti decem et octo:
Nehe VulgCont 7:26  Filii Bethlehem, et Netupha, centum octogintaocto.
Nehe VulgCont 7:29  Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres.
Nehe VulgCont 7:34  Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor.
Nehe VulgCont 7:37  Filii Lod, Hadid et Ono, septingenti vigintiunus.
Nehe VulgCont 7:39  Sacerdotes: Filii Idaia in domo Iosue, nongenti septuagintatres.
Nehe VulgCont 7:46  Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum trigintaocto.
Nehe VulgCont 7:47  Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
Nehe VulgCont 7:48  filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
Nehe VulgCont 7:57  filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
Nehe VulgCont 7:59  filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon.
Nehe VulgCont 7:60  Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo.
Nehe VulgCont 7:61  Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent.
Nehe VulgCont 7:62  Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadragintaduo.
Nehe VulgCont 7:63  Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum.
Nehe VulgCont 7:64  Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et eiecti sunt de sacerdotio.
Nehe VulgCont 7:65  Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus.
Nehe VulgCont 7:66  Omnis multitudo quasi vir unus quadragintaduo millia trecenti sexaginta,
Nehe VulgCont 7:67  absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadragintaquinque.
Nehe VulgCont 7:68  Equi eorum, septingenti trigintasex: muli eorum, ducenti quadragintaquinque:
Nehe VulgCont 7:69  cameli eorum, quadringenti trigintaquinque: asini, sex millia septingenti viginti.
Nehe VulgCont 7:70  Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
Nehe VulgCont 7:71  Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
Nehe VulgCont 7:72  Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexagintaseptem.
Nehe VulgCont 7:73  Habitaverunt autem Sacerdotes, et Levitæ, et ianitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israel in civitatibus suis.
Chapter 8
Nehe VulgCont 8:1  Et venerat mensis septimus: filii autem Israel erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quæ est ante portam aquarum: et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret Librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israeli.
Nehe VulgCont 8:2  Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Nehe VulgCont 8:3  Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectæ ad Librum.
Nehe VulgCont 8:4  Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt iuxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram eius: et ad sinistram, Phadaia, Misael, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.
Nehe VulgCont 8:5  Et aperuit Esdras Librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
Nehe VulgCont 8:6  Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, Amen: elevans manus suas. Et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
Nehe VulgCont 8:7  Porro Iosue, et Bani, et Serebia, Iamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabed, Hanan, Phalaia, Levitæ, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo.
Nehe VulgCont 8:8  Et legerunt in Libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.
Nehe VulgCont 8:9  Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
Nehe VulgCont 8:10  Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his, qui non præparaverunt sibi: quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
Nehe VulgCont 8:11  Levitæ autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.
Nehe VulgCont 8:12  Abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam: quia intellexerant verba, quæ docuerat eos.
Nehe VulgCont 8:13  Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, Sacerdotes et Levitæ ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba Legis.
Nehe VulgCont 8:14  Et invenerunt scriptum in Lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israel in tabernaculis, in die sollemni, mense septimo:
Nehe VulgCont 8:15  et ut prædicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Ierusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.
Nehe VulgCont 8:16  Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo, et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim.
Nehe VulgCont 8:17  Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis.
Nehe VulgCont 8:18  Legit autem in Libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt sollemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam iuxta ritum.
Chapter 9
Nehe VulgCont 9:1  In die autem vigesimoquarto mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis, et humus super eos.
Nehe VulgCont 9:2  Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum.
Nehe VulgCont 9:3  Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine Legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur: et adorabant Dominum Deum suum.
Nehe VulgCont 9:4  Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iosue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani: et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
Nehe VulgCont 9:5  Et dixerunt Levitæ Iosue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum: et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.
Nehe VulgCont 9:6  Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.
Nehe VulgCont 9:7  Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldæorum, et posuisti nomen eius Abraham.
Nehe VulgCont 9:8  Et invenisti cor eius fidele coram te: et percussisti cum eo fœdus ut dares ei Terram Chananæi, Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Iebusæi, et Gergesæi, ut dares semini eius: et implesti verba tua, quoniam iustus es.
Nehe VulgCont 9:9  Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto: clamoremque eorum audisti super Mare rubrum.
Nehe VulgCont 9:10  Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis eius, et in omni populo terræ illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
Nehe VulgCont 9:11  Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
Nehe VulgCont 9:12  Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via, per quam ingrediebantur.
Nehe VulgCont 9:13  Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis iudicia recta, et legem veritatis, ceremonias, et præcepta bona:
Nehe VulgCont 9:14  et Sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis, et mandata, et ceremonias, et legem præcepisti eis in manu Moysi servi tui.
Nehe VulgCont 9:15  Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
Nehe VulgCont 9:16  Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.
Nehe VulgCont 9:17  Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
Nehe VulgCont 9:18  et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de Ægypto: feceruntque blasphemias magnas.
Nehe VulgCont 9:19  Tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
Nehe VulgCont 9:20  Et Spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.
Nehe VulgCont 9:21  Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti.
Nehe VulgCont 9:22  Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.
Nehe VulgCont 9:23  Et multiplicasti filios eorum sicut stellas cæli, et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
Nehe VulgCont 9:24  Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ ut facerent eis sicut placebant illis.
Nehe VulgCont 9:25  Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.
Nehe VulgCont 9:26  Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et proiecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.
Nehe VulgCont 9:27  Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.
Nehe VulgCont 9:28  Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo: et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus.
Nehe VulgCont 9:29  Et contestatus es eos ut reverterentur ad Legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in iudiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
Nehe VulgCont 9:30  Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in Spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Nehe VulgCont 9:31  In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum, et clemens es tu.
Nehe VulgCont 9:32  Nunc itaque Deus noster magne, fortis, et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
Nehe VulgCont 9:33  Et tu iustus es in omnibus, quæ venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
Nehe VulgCont 9:34  Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri, et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis.
Nehe VulgCont 9:35  Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
Nehe VulgCont 9:36  Ecce nosipsi hodie servi sumus: et terra, quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius, et quæ bona sunt eius, et nosipsi servi sumus in ea.
Nehe VulgCont 9:37  Et fruges eius multiplicantur regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris dominantur, et iumentis nostris secundum voluntatem suam, et in tribulatione magna sumus.
Nehe VulgCont 9:38  Super omnibus ergo his nosipsi percutimus fœdus, et scribimus, et signant principes nostri, Levitæ nostri, et Sacerdotes nostri.
Chapter 10
Nehe VulgCont 10:1  Signatores autem fuerunt, Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias,
Nehe VulgCont 10:9  Porro Levitæ, Iosue filius Azaniæ, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel,
Nehe VulgCont 10:10  et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan,
Nehe VulgCont 10:14  Capita populi, Pharos, Phahathmoab, Ælam, Zethu, Bani,
Nehe VulgCont 10:28  et reliqui de populo, Sacerdotes, Levitæ, ianitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum,
Nehe VulgCont 10:29  omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum, et iurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et iudicia eius et ceremonias eius,
Nehe VulgCont 10:30  et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
Nehe VulgCont 10:31  Populi quoque terræ, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem Sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in Sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universæ manus.
Nehe VulgCont 10:32  Et statuemus super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
Nehe VulgCont 10:33  ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in Sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri.
Nehe VulgCont 10:34  Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter Sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum: ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi:
Nehe VulgCont 10:35  et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini.
Nehe VulgCont 10:36  Et primitiva filiorum nostrorum, et pecorum nostrorum, sicut sciptum est in lege, et primitiva boum nostrorum, et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, Sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri:
Nehe VulgCont 10:37  et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei afferemus Sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.
Nehe VulgCont 10:38  Erit autem Sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domo Dei nostri, ad gazophylacium in domum thesauri.
Nehe VulgCont 10:39  Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel, et filii Levi primitias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt vasa sanctificata, et Sacerdotes, et cantores, et ianitores, et ministri, et non dimittemus domum Dei nostri.
Chapter 11
Nehe VulgCont 11:1  Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Nehe VulgCont 11:2  Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Ierusalem.
Nehe VulgCont 11:3  Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Ierusalem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
Nehe VulgCont 11:4  Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Beniamin: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Malaleel: de filiis Phares,
Nehe VulgCont 11:5  Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Ioiarib, filius Zachariæ, filius Silonitis:
Nehe VulgCont 11:6  omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
Nehe VulgCont 11:7  Hi sunt autem filii Beniamin: Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Nehe VulgCont 11:8  et post eum Gebbai, Sellai, nongenti vigintiocto,
Nehe VulgCont 11:9  et Ioel filius Zechri præpositus eorum, et Iudas filius Senua super civitatem secundus.
Nehe VulgCont 11:11  Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
Nehe VulgCont 11:12  et fratres eorum facientes opera templi: octingenti vigintiduo. Et Adaia filius Ieroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
Nehe VulgCont 11:13  et fratres eius principes patrum: ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
Nehe VulgCont 11:14  et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.
Nehe VulgCont 11:15  Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
Nehe VulgCont 11:16  et Sabathai et Iozabed, super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
Nehe VulgCont 11:17  Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
Nehe VulgCont 11:18  omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
Nehe VulgCont 11:19  Et ianitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
Nehe VulgCont 11:20  Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Iuda, unusquisque in possessione sua.
Nehe VulgCont 11:21  Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
Nehe VulgCont 11:22  Et episcopus Levitarum in Ierusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
Nehe VulgCont 11:23  Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
Nehe VulgCont 11:24  et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi,
Nehe VulgCont 11:25  et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius: et in Dibon, et in filiabus eius: et in Cabseel, et in viculis eius,
Nehe VulgCont 11:27  et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus eius,
Nehe VulgCont 11:28  et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus eius,
Nehe VulgCont 11:30  Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus eius, et Azeca, et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
Nehe VulgCont 11:31  Filii autem Beniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel et filiabus eius:
Chapter 12
Nehe VulgCont 12:1  Hi sunt autem Sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Iosue: Saraia, Ieremias, Esdras,
Nehe VulgCont 12:6  Semeia, et Ioiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
Nehe VulgCont 12:7  Idaia. Isti principes Sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue.
Nehe VulgCont 12:8  Porro Levitæ, Iesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Iuda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum:
Nehe VulgCont 12:9  et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum unusquisque in officio suo.
Nehe VulgCont 12:10  Iosue autem genuit Ioacim, et Ioacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,
Nehe VulgCont 12:11  et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddoa.
Nehe VulgCont 12:12  In diebus autem Ioacim erant Sacerdotes et principes familiarum: Saraiæ, Maraia: Ieremiæ, Hanania:
Nehe VulgCont 12:22  Levitæ in diebus Eliasib, et Ioiada, et Iohanan, et Ieddoa scripti principes familiarum, et Sacerdotes in regno Darii Persæ.
Nehe VulgCont 12:23  Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Ionathan, filii Eliasib.
Nehe VulgCont 12:24  Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Iosue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.
Nehe VulgCont 12:25  Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
Nehe VulgCont 12:26  Hi in diebus Ioacim filii Iosue, filii Iosedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
Nehe VulgCont 12:27  In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Ierusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
Nehe VulgCont 12:28  Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Ierusalem, et de villis Nethuphathi,
Nehe VulgCont 12:29  et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
Nehe VulgCont 12:30  Et mundati sunt Sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
Nehe VulgCont 12:31  Ascendere autem feci principes Iuda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
Nehe VulgCont 12:32  Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Iuda,
Nehe VulgCont 12:33  et Azarias, Esdras, et Mosollam, Iudas, et Beniamin, et Semeia, et Ieremias.
Nehe VulgCont 12:34  Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,
Nehe VulgCont 12:35  et fratres eius Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Iudas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta Fontis.
Nehe VulgCont 12:36  Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem.
Nehe VulgCont 12:37  Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
Nehe VulgCont 12:38  et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ,
Nehe VulgCont 12:39  steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
Nehe VulgCont 12:40  Et Sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis,
Nehe VulgCont 12:41  et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Iohanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Iezraia præpositus:
Nehe VulgCont 12:42  et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Ierusalem procul.
Nehe VulgCont 12:43  Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, Sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Iuda in Sacerdotibus et Levitis astantibus.
Nehe VulgCont 12:44  Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et ianitores iuxta præceptum David, et Salomonis filii eius,
Nehe VulgCont 12:45  quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo.
Nehe VulgCont 12:46  Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.
Chapter 13
Nehe VulgCont 13:1  In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum:
Nehe VulgCont 13:2  eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua: et conduxerint adversum eos Balaam, ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
Nehe VulgCont 13:3  Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
Nehe VulgCont 13:4  Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ.
Nehe VulgCont 13:5  Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et ianitorum, et primitias sacerdotales.
Nehe VulgCont 13:6  In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
Nehe VulgCont 13:7  Et veni in Ierusalem, et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Tobiæ ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Nehe VulgCont 13:8  Et malum mihi visum est valde. Et proieci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio:
Nehe VulgCont 13:9  præcepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.
Nehe VulgCont 13:10  Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ: et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his, qui ministrabant:
Nehe VulgCont 13:11  et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? Et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.
Nehe VulgCont 13:12  Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini, et olei in horrea.
Nehe VulgCont 13:13  Et constituimus super horrea Selemiam Sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et iuxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniæ: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum.
Nehe VulgCont 13:14  Memento mei Deus meus pro hoc, et ne deleas miserationes meas, quas feci in domo Dei mei, et in ceremoniis eius.
Nehe VulgCont 13:15  In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in Sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Ierusalem die Sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
Nehe VulgCont 13:16  Et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in Sabbatis filiis Iuda in Ierusalem:
Nehe VulgCont 13:17  et obiurgavi optimates Iuda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala, quam vos facitis et profanatis diem Sabbati?
Nehe VulgCont 13:18  Numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel violando Sabbatum.
Nehe VulgCont 13:19  Factum est autem, cum quievissent portæ Ierusalem in die Sabbati, dixi: et clauserunt ianuas, et præcepi ut non aperirent eas usque post Sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die Sabbati.
Nehe VulgCont 13:20  Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis.
Nehe VulgCont 13:21  Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? Si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in Sabbato.
Nehe VulgCont 13:22  Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem Sabbati: et pro hoc ergo memento mei Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
Nehe VulgCont 13:23  Sed et in diebus illis vidi Iudæos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas.
Nehe VulgCont 13:24  Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Iudaice, et loquebantur iuxta linguam populi, et populi.
Nehe VulgCont 13:25  Et obiurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis, et sibimetipsis, dicens:
Nehe VulgCont 13:26  Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.
Nehe VulgCont 13:27  Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas?
Nehe VulgCont 13:28  De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
Nehe VulgCont 13:29  Recordare Domine Deus meus adversum eos, qui polluunt sacerdotium, iusque Sacerdotale et Leviticum.
Nehe VulgCont 13:30  Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines Sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo:
Nehe VulgCont 13:31  et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei Deus meus in bonum. Amen.