Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Toggle notes
Chapter 1
Judi VulgSist 1:1  Arphaxad itaque, rex Medorum, subiugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,
Judi VulgSist 1:2  ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum.
Judi VulgSist 1:3  Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas eius in altitudinem turrium:
Judi VulgSist 1:4  et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
Judi VulgSist 1:5  Anno igitur duodecimo regni sui: Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum
Judi VulgSist 1:6  in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Iadason, in campo Erioch regis Elicorum.
Judi VulgSist 1:7  Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor eius elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,
Judi VulgSist 1:8  et ad gentes quae sunt in Carmelo, et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon,
Judi VulgSist 1:9  et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Iordanem usque ad Ierusalem, et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad terminos Aethiopiae.
Judi VulgSist 1:10  Ad hos omnes misit nuncios Nabuchodonosor rex Assyriorum:
Judi VulgSist 1:11  qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abiecerunt.
Judi VulgSist 1:12  Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, iuravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
Chapter 2
Judi VulgSist 2:1  Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
Judi VulgSist 2:2  Vocavitque omnes maiores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:
Judi VulgSist 2:3  dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subiugaret imperio.
Judi VulgSist 2:4  Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae,
Judi VulgSist 2:5  et dixit ei: Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos praecipue, qui contempserunt imperium eum.
Judi VulgSist 2:6  Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subiugabis mihi.
Judi VulgSist 2:7  Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum: et dinumeravit viros in expeditionem, sicut praecepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.
Judi VulgSist 2:8  Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quae exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
Judi VulgSist 2:9  Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
Judi VulgSist 2:10  Aurum vero, et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Judi VulgSist 2:11  Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terrae, sicut locustae.
Judi VulgSist 2:12  Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
Judi VulgSist 2:13  Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon.
Judi VulgSist 2:14  Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:
Judi VulgSist 2:15  et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iapheth, qui sunt ad austrum.
Judi VulgSist 2:16  Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
Judi VulgSist 2:17  Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi:
Judi VulgSist 2:18  et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
Chapter 3
Judi VulgSist 3:1  Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal, et Libyae, atque Ciliciae, qui venientes ad Holofernem, dixerunt:
Judi VulgSist 3:2  Desinat indignatio tua circa nos: Melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur.
Judi VulgSist 3:3  Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universae facultates nostrae, atque familiae in conspectu tuo sunt:
Judi VulgSist 3:6  Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
Judi VulgSist 3:7  Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.
Judi VulgSist 3:8  De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
Judi VulgSist 3:9  Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,
Judi VulgSist 3:10  excipientes eum cum coronis, et lampadibus, ducentes choros in tympanis, et tibiis.
Judi VulgSist 3:11  Nec ista tamen facientes, ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt:
Judi VulgSist 3:12  nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
Judi VulgSist 3:13  praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subiugari.
Judi VulgSist 3:14  Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa,
Judi VulgSist 3:15  accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae.
Chapter 4
Judi VulgSist 4:1  Tunc audientes haec filii Israel, qui habitabant in Terra Iuda, timuerunt valde a facie eius.
Judi VulgSist 4:2  Tremor, et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Ierusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.
Judi VulgSist 4:3  Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Iericho, et praeoccupaverunt omnes vertices montium:
Judi VulgSist 4:4  et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae.
Judi VulgSist 4:5  Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain, et universos, per quos viae transitus esse poterat,
Judi VulgSist 4:6  ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Ierusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.
Judi VulgSist 4:7  Et fecerunt filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
Judi VulgSist 4:8  Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum.
Judi VulgSist 4:9  Et induerunt se Sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio:
Judi VulgSist 4:10  et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter ne darentur in praedam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium Gentibus.
Judi VulgSist 4:11  Tunc Eliachim, sacerdos Domini magnus, circuivit omnem Israel, allocutusque est eos,
Judi VulgSist 4:12  dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in ieiuniis, et orationibus in conspectu Domini.
Judi VulgSist 4:13  Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando deiecit:
Judi VulgSist 4:14  sic erunt universi hostes Israel: si perseveraveritis in hoc opere, quod coepistis.
Judi VulgSist 4:15  Ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,
Judi VulgSist 4:16  ita ut etiam hi, qui offerebant Domino holocausta, praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum.
Judi VulgSist 4:17  Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.
Chapter 5
Judi VulgSist 5:1  Nunciatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum, quod filii Israel praepararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent,
Judi VulgSist 5:2  et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon,
Judi VulgSist 5:3  et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut quae, et quales, et quantae sint civitates eorum: quae etiam sit virtus eorum, aut quae sit multitudo eorum: vel quis rex militiae illorum:
Judi VulgSist 5:4  et quare prae omnibus, qui habitant in Oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace?
Judi VulgSist 5:5  Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Judi VulgSist 5:7  hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in Terra Chaldaeorum.
Judi VulgSist 5:8  Deserentes itaque ceremonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant,
Judi VulgSist 5:9  unum Deum caeli coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent inde, et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Aegyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus.
Judi VulgSist 5:10  Cumque gravaret eos rex Aegypti, atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam Terram Aegypti plagis variis.
Judi VulgSist 5:11  Cumque eiecissent eos Aegyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare,
Judi VulgSist 5:12  fugientibus his Deus caeli mare aperuit, ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent.
Judi VulgSist 5:13  In quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nunciaret.
Judi VulgSist 5:14  Egressi vero mare rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit.
Judi VulgSist 5:15  Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt.
Judi VulgSist 5:16  Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit.
Judi VulgSist 5:17  Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui.
Judi VulgSist 5:18  Quotiescumque autem praeter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in praedam, et in gladium, et in opprobrium.
Judi VulgSist 5:19  Quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus caeli virtutem resistendi.
Judi VulgSist 5:20  Denique Chananaeum regem, et Iebusaeum, et Pherezaeum, et Hethaeum, et Hevaeum, et Amorrhaeum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt:
Judi VulgSist 5:21  et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem.
Judi VulgSist 5:22  Nam et ante hos annos cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam.
Judi VulgSist 5:23  Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana haec omnia, et iterum possident Ierusalem, ubi sunt sancta eorum.
Judi VulgSist 5:24  Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae.
Judi VulgSist 5:25  Si vero non est offensio populi huius coram Deo suo, non poterimus resistere illis: quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universae terrae.
Judi VulgSist 5:26  Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba haec, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum:
Judi VulgSist 5:27  Quis est iste, qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus eius, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnae?
Judi VulgSist 5:28  Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur:
Judi VulgSist 5:29  ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est, et praeter ipsum alius non est.
Chapter 6
Judi VulgSist 6:1  Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior:
Judi VulgSist 6:2  Quoniam prophetasti nobis dicens, quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor:
Judi VulgSist 6:3  cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet:
Judi VulgSist 6:4  et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae: tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.
Judi VulgSist 6:5  Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet, abscedat a te, si verba mea haec putas impleri non posse.
Judi VulgSist 6:6  Ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii poenas exceperint, ipse simul ultioni subiaceas.
Judi VulgSist 6:7  Tunc Holofernes praecepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel.
Judi VulgSist 6:8  Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.
Judi VulgSist 6:9  Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.
Judi VulgSist 6:10  Porro filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: Quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
Judi VulgSist 6:11  In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.
Judi VulgSist 6:12  In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,
Judi VulgSist 6:13  et quemadmodum ipse Holofernes iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus caeli defensor eorum est.
Judi VulgSist 6:14  Cumque Achior universa haec exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,
Judi VulgSist 6:15  dicentes: Domine Deus caeli et terrae, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis praesumentes de te: et praesumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
Judi VulgSist 6:16  Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,
Judi VulgSist 6:17  dicentes: Deus patrum nostrorum, cuius tu virtutem praedicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.
Judi VulgSist 6:18  Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.
Judi VulgSist 6:19  Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam.
Judi VulgSist 6:20  Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto ieiunio refecerunt.
Judi VulgSist 6:21  Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israel.
Chapter 7
Judi VulgSist 7:1  Holofernes autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam.
Judi VulgSist 7:2  Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, praeter praeparationes virorum illorum, quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universae iuventutis.
Judi VulgSist 7:3  Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israel, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon.
Judi VulgSist 7:4  Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum.
Judi VulgSist 7:5  Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quae ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.
Judi VulgSist 7:6  Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi praecepit aquaeductum illorum.
Judi VulgSist 7:7  Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
Judi VulgSist 7:8  Sed filii Ammon, et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israel non in lancea, nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in praecipitio constituti.
Judi VulgSist 7:9  Ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse.
Judi VulgSist 7:10  Et placuerunt verba haec coram Holoferne, et coram satellitibus eius, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.
Judi VulgSist 7:11  Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternae, et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
Judi VulgSist 7:12  Tunc ad Oziam congregati omnes viri, feminaeque, iuvenes, et parvuli, omnes simul una voce
Judi VulgSist 7:13  dixerunt: Iudicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
Judi VulgSist 7:14  Et ideo non est qui adiuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna.
Judi VulgSist 7:15  Et nunc congregate universos, qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis.
Judi VulgSist 7:16  Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum, viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros.
Judi VulgSist 7:17  Contestamur hodie caelum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis.
Judi VulgSist 7:18  Et cum haec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes:
Judi VulgSist 7:19  Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Judi VulgSist 7:20  Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo, qui ignorat te,
Judi VulgSist 7:22  Et cum fatigati ex his clamoribus, et his fletibus lassati siluissent,
Judi VulgSist 7:23  exurgens Ozias infusus lacrymis, dixit: Aequo animo estote fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam.
Judi VulgSist 7:24  Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo.
Judi VulgSist 7:25  Si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium, faciemus haec verba, quae locuti estis.
Chapter 8
Judi VulgSist 8:1  Et factum est, cum audisset haec verba Iudith vidua, quae erat filia Merari, filii Idox, filii Ioseph, filii Oziae, filii Elai, filii Iamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchiae, filii Enan, filii Nathaniae, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben:
Judi VulgSist 8:2  et vir eius fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceae:
Judi VulgSist 8:3  instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput eius, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.
Judi VulgSist 8:4  Erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus, et mensibus sex.
Judi VulgSist 8:5  Et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,
Judi VulgSist 8:6  et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata, et neomenias, et festa domus Israel.
Judi VulgSist 8:7  Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
Judi VulgSist 8:8  Et erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Judi VulgSist 8:9  Haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri, et Charmi.
Judi VulgSist 8:10  Qui venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium?
Judi VulgSist 8:12  Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
Judi VulgSist 8:13  Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
Judi VulgSist 8:14  Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso poeniteamus, et indulgentiam eius fusis lacrymis postulemus:
Judi VulgSist 8:15  non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
Judi VulgSist 8:16  Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi,
Judi VulgSist 8:17  dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:
Judi VulgSist 8:18  quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,
Judi VulgSist 8:19  pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum Deum nescimus praeter ipsum.
Judi VulgSist 8:20  Expectemus humiles consolationem eius, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes Gentes, quaecumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.
Judi VulgSist 8:21  Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
Judi VulgSist 8:22  Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
Judi VulgSist 8:23  Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Judi VulgSist 8:24  Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt,
Judi VulgSist 8:25  exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
Judi VulgSist 8:26  Et nos ergo non ulciscamur nos pro his, quae patimur,
Judi VulgSist 8:27  sed reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
Judi VulgSist 8:28  Et dixerunt illi Ozias, et presbyteri: Omnia, quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Judi VulgSist 8:29  Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.
Judi VulgSist 8:30  Et dixit illis Iudith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis:
Judi VulgSist 8:31  ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.
Judi VulgSist 8:32  Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel.
Judi VulgSist 8:33  Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renunciem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Judi VulgSist 8:34  Et dixit ad eam Ozias princeps Iuda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.
Chapter 9
Judi VulgSist 9:1  Quibus ascendentibus, Iudith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:
Judi VulgSist 9:2  Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem:
Judi VulgSist 9:3  et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias illorum in captivitatem: et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae.
Judi VulgSist 9:4  Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti.
Judi VulgSist 9:5  Omnes enim viae tuae paratae sunt, et tua iudicia in tua providentia posuisti.
Judi VulgSist 9:6  Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
Judi VulgSist 9:7  Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos.
Judi VulgSist 9:8  Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos.
Judi VulgSist 9:9  Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
Judi VulgSist 9:10  et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
Judi VulgSist 9:11  Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et deiicere gladio suo cornu altaris tui.
Judi VulgSist 9:12  Fac Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur:
Judi VulgSist 9:13  capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis charitatis meae.
Judi VulgSist 9:14  Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum: et virtutem, ut evertam illum.
Judi VulgSist 9:15  Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae deiecerit eum.
Judi VulgSist 9:16  Non enim in multitudine est virtus tua Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
Judi VulgSist 9:17  Deus caelorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturae, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia praesumentem.
Judi VulgSist 9:18  Memento Domine testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:
Judi VulgSist 9:19  et omnes Gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius praeter te.
Chapter 10
Judi VulgSist 10:1  Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco, in quo iacuerat prostrata ad Dominum.
Judi VulgSist 10:2  Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suae,
Judi VulgSist 10:3  et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis iucunditatis suae, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se.
Judi VulgSist 10:4  Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
Judi VulgSist 10:5  Imposuit itaque abrae suae ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est.
Judi VulgSist 10:6  Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis.
Judi VulgSist 10:7  Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius.
Judi VulgSist 10:8  Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Ierusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum.
Judi VulgSist 10:9  Et dixerunt hi qui illic erant, omnes una voce: Fiat, fiat.
Judi VulgSist 10:10  Iudith vero orans Dominum, transivit per portas ipsa et abra eius.
Judi VulgSist 10:11  Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis?
Judi VulgSist 10:12  Quae respondit: Filia sum Hebraeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi, quod dentur vobis in depraedationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
Judi VulgSist 10:13  Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu eius.
Judi VulgSist 10:14  Et cum audissent viri illi verba eius, considerabant faciem eius, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem eius mirabantur nimis.
Judi VulgSist 10:15  Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.
Judi VulgSist 10:16  Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annunciantes eam.
Judi VulgSist 10:17  Cumque intrasset ante faciem eius, statim captus est in suis oculis Holofernes.
Judi VulgSist 10:18  Dixeruntque ad eum satellites eius: Quis contemnat populum Hebraeorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus?
Judi VulgSist 10:19  Videns itaque Iudith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum:
Judi VulgSist 10:20  et cum in faciem eius intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, iubente domino suo.
Chapter 11
Judi VulgSist 11:1  Tunc Holofernes dixit ei: Aequo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi.
Judi VulgSist 11:2  Populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum.
Judi VulgSist 11:3  Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos?
Judi VulgSist 11:4  Et dixit illi Iudith: Sume verba ancillae tuae, quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae, perfectam rem faciet Dominus tecum.
Judi VulgSist 11:5  Vivit enim Nabuchodonosor rex terrae, et vivit virtus eius, quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiae agri obtemperant illi.
Judi VulgSist 11:6  Nunciatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni saeculo, quoniam tu solus bonus, et potens es in omni regno eius, et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur.
Judi VulgSist 11:7  Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei iusseris evenire.
Judi VulgSist 11:8  Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis.
Judi VulgSist 11:9  Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est.
Judi VulgSist 11:10  Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquae iam inter mortuos computantur.
Judi VulgSist 11:11  Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum:
Judi VulgSist 11:12  et sancta Domini Dei sui quae praecepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere: ergo quoniam haec faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
Judi VulgSist 11:13  Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus haec ipsa nunciare tibi.
Judi VulgSist 11:14  Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum,
Judi VulgSist 11:15  et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nunciabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Ierusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves, quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te:
Judi VulgSist 11:16  quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei.
Judi VulgSist 11:17  Et quoniam iratus est illis Deus, haec ipsa missa sum nunciare tibi.
Judi VulgSist 11:18  Placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne, et coram pueris eius, et mirabantur sapientiam eius, et dicebant alter ad alterum:
Judi VulgSist 11:19  Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.
Judi VulgSist 11:20  Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris:
Judi VulgSist 11:21  et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.
Chapter 12
Judi VulgSist 12:1  Tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius, et iussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
Judi VulgSist 12:2  Cui respondit Iudith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quae mihi detuli, manducabo.
Judi VulgSist 12:3  Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi?
Judi VulgSist 12:4  Et dixit Iudith: Vivit anima tua domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec, quae cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculum, quod praeceperat.
Judi VulgSist 12:5  Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
Judi VulgSist 12:6  Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum:
Judi VulgSist 12:7  et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae.
Judi VulgSist 12:8  Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui.
Judi VulgSist 12:9  Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
Judi VulgSist 12:10  Et factum est, in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
Judi VulgSist 12:11  Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
Judi VulgSist 12:12  Tunc introivit Vagao ad Iudith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem eius, ut manducet cum eo, et bibat vinum in iucunditate.
Judi VulgSist 12:13  Cui Iudith respondit: Quae ego sum, ut contradicam domino meo?
Judi VulgSist 12:14  Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae.
Judi VulgSist 12:15  Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem eius.
Judi VulgSist 12:16  Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia eius.
Judi VulgSist 12:17  Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in iucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
Judi VulgSist 12:18  Et dixit Iudith: Bibam domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis.
Judi VulgSist 12:19  Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea, quae paraverat illi ancilla eius.
Judi VulgSist 12:20  Et iucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
Chapter 13
Judi VulgSist 13:1  Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao hostia cubiculi, et abiit.
Judi VulgSist 13:4  Porro Holofernes iacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus.
Judi VulgSist 13:5  Dixitque Iudith puellae suae ut staret foris ante cubiculum, et observaret.
Judi VulgSist 13:6  Stetitque Iudith ante lectum, orans cum lacrymis, et labiorum motu in silentio,
Judi VulgSist 13:7  dicens: Confirma Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Ierusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam.
Judi VulgSist 13:8  Et cum haec dixisset, accessit ad columnam, quae erat ad caput lectuli eius, et pugionem eius, qui in ea ligatus pendebat, exolvit.
Judi VulgSist 13:9  Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis eius, et ait: Confirma me Domine Deus in hac hora.
Judi VulgSist 13:10  et percussit bis cervicem eius, et abscidit caput eius, et abstulit conopoeum eius a columnis, et evolvit corpus eius truncum.
Judi VulgSist 13:11  Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillae suae, et iussit ut mitteret illud in peram suam.
Judi VulgSist 13:12  Et exierunt duae, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis.
Judi VulgSist 13:13  Et dixit Iudith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel.
Judi VulgSist 13:14  Et factum est, cum audissent viri vocem eius, vocaverunt presbyteros civitatis.
Judi VulgSist 13:15  Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam iam non esse venturam.
Judi VulgSist 13:16  Et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, iussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent,
Judi VulgSist 13:17  dixit Iudith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se:
Judi VulgSist 13:18  et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte.
Judi VulgSist 13:19  Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum, et ecce conopoeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster.
Judi VulgSist 13:20  Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus eius et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra.
Judi VulgSist 13:21  Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Judi VulgSist 13:22  Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
Judi VulgSist 13:23  Porro Ozias princeps populi Israel, dixit ad eam: Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram.
Judi VulgSist 13:24  Benedictus Dominus, qui creavit caelum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum:
Judi VulgSist 13:25  quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum, pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri.
Judi VulgSist 13:27  Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Iudith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
Judi VulgSist 13:28  Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiae suae Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari praecipiam latera tua.
Judi VulgSist 13:29  Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus prae pavore, cecidit in faciem suam super terram, et aestuavit anima eius.
Judi VulgSist 13:30  Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius, et adoravit eam, et dixit:
Judi VulgSist 13:31  Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente, quae audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel.
Chapter 14
Judi VulgSist 14:1  Dixit autem Iudith ad omnem populum: Audite me fratres, suspendite caput hoc super muros nostros:
Judi VulgSist 14:2  Et erit, cum exierit Sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes.
Judi VulgSist 14:3  Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
Judi VulgSist 14:4  Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor.
Judi VulgSist 14:5  Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
Judi VulgSist 14:6  Tunc Achior videns virtutem, quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad populum Israel, et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem.
Judi VulgSist 14:7  Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Judi VulgSist 14:8  Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt.
Judi VulgSist 14:9  Porro hi, qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret.
Judi VulgSist 14:10  Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire.
Judi VulgSist 14:11  Sed cum venissent eius duces ac tribuni, et universi maiores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis:
Judi VulgSist 14:12  Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad praelium.
Judi VulgSist 14:13  Tunc ingressus Vagao cubiculum eius, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
Judi VulgSist 14:14  Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua.
Judi VulgSist 14:15  Et ingressus tabernaculum Iudith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum,
Judi VulgSist 14:16  et dixit: Una mulier Hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes iacet in terra, et caput eius non est in illo.
Judi VulgSist 14:17  Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde.
Judi VulgSist 14:18  Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.
Chapter 15
Judi VulgSist 15:1  Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt,
Judi VulgSist 15:2  ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
Judi VulgSist 15:3  Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos.
Judi VulgSist 15:4  Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites: filii autem Israel uno agmine persequentes, debilitabant omnes, quos invenire potuissent.
Judi VulgSist 15:5  Misit itaque Ozias nuncios per omnes civitates et regiones Israel.
Judi VulgSist 15:6  Omnis itaque regio, omnisque urbs electam iuventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
Judi VulgSist 15:7  Reliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde.
Judi VulgSist 15:8  Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus, et iumentis, et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum.
Judi VulgSist 15:9  Ioacim autem summus pontifex de Ierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith.
Judi VulgSist 15:10  Quae cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri:
Judi VulgSist 15:11  quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum.
Judi VulgSist 15:13  Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel.
Judi VulgSist 15:14  Porro autem universa, quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Iudith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo.
Judi VulgSist 15:15  Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et iuvenibus, in organis, et citharis.
Chapter 16
Judi VulgSist 16:1  Tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith, dicens:
Judi VulgSist 16:2  Incipite Domino in tympanis, cantate Domino in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exultate, et invocate nomen eius.
Judi VulgSist 16:4  Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
Judi VulgSist 16:5  Venit Assur ex montibus ab Aquilone in multitudine fortitudinis suae: cuius multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.
Judi VulgSist 16:6  Dixit se incensurum fines meos, et iuvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem.
Judi VulgSist 16:7  Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confodit eum.
Judi VulgSist 16:8  Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi, sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum.
Judi VulgSist 16:9  Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiae in exultatione filiorum Israel.
Judi VulgSist 16:10  Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra, accepit stolam novem ad decipiendum illum.
Judi VulgSist 16:11  Sandalia eius rapuerunt oculos eius, pulchritudo eius captivam fecit animam eius, amputavit pugione cervicem eius.
Judi VulgSist 16:12  Horruerunt Persae constantiam eius, et Medi audaciam eius.
Judi VulgSist 16:13  Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
Judi VulgSist 16:14  Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in praelio a facie Domini Dei mei.
Judi VulgSist 16:15  Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro.
Judi VulgSist 16:16  Adonai Domine magnus es tu, et praeclarus in virtute tua, et quem superare nemo potest.
Judi VulgSist 16:17  Tibi serviat omnis creatura tua: quia dixisti, et facta sunt: misisti spiritum tuum, et creata sunt, et non est qui resistat voci tuae.
Judi VulgSist 16:18  Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petrae, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
Judi VulgSist 16:19  Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.
Judi VulgSist 16:20  Vae genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis, in die iudicii visitabit illos.
Judi VulgSist 16:21  Dabit enim ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum.
Judi VulgSist 16:22  Et factum est post haec, omnis populus post victoriam venit in Ierusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.
Judi VulgSist 16:23  Porro Iudith universa vasa bellica Holofernis, quae dedit illi populus, et conopoeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.
Judi VulgSist 16:24  Erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum, et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith.
Judi VulgSist 16:25  Post dies autem illos unusquisque rediit in domum suam, et Iudith magna facta est in Bethulia, et praeclarior erat universae terrae Israel.
Judi VulgSist 16:26  Erat enim virtuti castitas adiuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae, ex quo defunctus est Manasses vir eius.
Judi VulgSist 16:27  Erat autem diebus festis procedens cum magna gloria.
Judi VulgSist 16:28  Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia.
Judi VulgSist 16:30  In omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem eius annis multis.
Judi VulgSist 16:31  Dies autem victoriae huius festivitatis, ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem.