Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Chapter 1
Roma VulgCont 1:1  Paulus, servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
Roma VulgCont 1:2  quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis Sanctis
Roma VulgCont 1:3  de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
Roma VulgCont 1:4  qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri:
Roma VulgCont 1:5  per quem accepimus gratiam, et Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine eius,
Roma VulgCont 1:7  omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Roma VulgCont 1:8  Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annunciatur in universo mundo.
Roma VulgCont 1:9  Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio
Roma VulgCont 1:10  semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Roma VulgCont 1:11  Desidero enim videre vos: ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos:
Roma VulgCont 1:12  id est, simul consolari in vobis per eam, quæ invicem est, fidem vestram, atque meam.
Roma VulgCont 1:13  Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos, (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris Gentibus.
Roma VulgCont 1:14  Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:
Roma VulgCont 1:15  ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
Roma VulgCont 1:16  Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudæo primum, et Græco.
Roma VulgCont 1:17  Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit.
Roma VulgCont 1:18  Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent:
Roma VulgCont 1:19  quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.
Roma VulgCont 1:20  Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.
Roma VulgCont 1:21  Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:
Roma VulgCont 1:22  dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
Roma VulgCont 1:23  Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Roma VulgCont 1:24  Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:
Roma VulgCont 1:25  qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
Roma VulgCont 1:26  Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam.
Roma VulgCont 1:27  Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Roma VulgCont 1:28  Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum: ut faciant ea, quæ non conveniunt,
Roma VulgCont 1:29  repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
Roma VulgCont 1:30  detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
Roma VulgCont 1:31  insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.
Roma VulgCont 1:32  Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Chapter 2
Roma VulgCont 2:1  Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas.
Roma VulgCont 2:2  Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Roma VulgCont 2:3  Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
Roma VulgCont 2:4  An divitias bonitatis eius, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?
Roma VulgCont 2:5  Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis iusti iudicii Dei,
Roma VulgCont 2:7  iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
Roma VulgCont 2:8  iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.
Roma VulgCont 2:9  Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudæi primum, et Græci:
Roma VulgCont 2:10  gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudæo primum, et Græco:
Roma VulgCont 2:12  Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Roma VulgCont 2:13  Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Roma VulgCont 2:14  Cum autem Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
Roma VulgCont 2:15  qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
Roma VulgCont 2:16  in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
Roma VulgCont 2:17  Si autem tu Iudæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
Roma VulgCont 2:18  et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,
Roma VulgCont 2:19  confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
Roma VulgCont 2:20  eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
Roma VulgCont 2:21  Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:
Roma VulgCont 2:22  qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
Roma VulgCont 2:23  qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
Roma VulgCont 2:24  (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)
Roma VulgCont 2:25  Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
Roma VulgCont 2:26  Si igitur præputium iustitias legis custodiat: nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
Roma VulgCont 2:27  Et iudicabit id, quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem prævaricator legis es?
Roma VulgCont 2:28  Non enim qui in manifesto, Iudæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:
Roma VulgCont 2:29  sed qui in abscondito, Iudæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Chapter 3
Roma VulgCont 3:1  Quid ergo amplius Iudæo est? Aut quæ utilitas circumcisionis?
Roma VulgCont 3:2  Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Roma VulgCont 3:3  Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
Roma VulgCont 3:4  Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum iudicaris.
Roma VulgCont 3:5  Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
Roma VulgCont 3:6  (Secundum hominem dico.) Absit. Alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum?
Roma VulgCont 3:7  Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
Roma VulgCont 3:8  Et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est.
Roma VulgCont 3:9  Quid ergo? Præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudæos, et Græcos omnes sub peccato esse,
Roma VulgCont 3:10  sicut scriptum est: Quia non est iustus quisquam:
Roma VulgCont 3:12  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Roma VulgCont 3:13  Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum:
Roma VulgCont 3:14  Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
Roma VulgCont 3:19  Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
Roma VulgCont 3:20  quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
Roma VulgCont 3:21  Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est: testificata a lege et Prophetis.
Roma VulgCont 3:22  Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum: non enim est distinctio:
Roma VulgCont 3:24  Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quæ est in Christo Iesu,
Roma VulgCont 3:25  quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
Roma VulgCont 3:26  in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiæ eius in hoc tempore: ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi.
Roma VulgCont 3:27  Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
Roma VulgCont 3:28  Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Roma VulgCont 3:29  An Iudæorum Deus tantum? Nonne et Gentium? Immo et Gentium.
Roma VulgCont 3:30  Quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
Roma VulgCont 3:31  Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
Chapter 4
Roma VulgCont 4:1  Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
Roma VulgCont 4:2  Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Roma VulgCont 4:3  Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo: et reputatam est illi ad iustitiam.
Roma VulgCont 4:4  Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
Roma VulgCont 4:5  Ei vero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiæ Dei.
Roma VulgCont 4:6  Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus:
Roma VulgCont 4:7  Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Roma VulgCont 4:9  Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad iustitiam.
Roma VulgCont 4:10  Quomodo ergo reputata est? In circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.
Roma VulgCont 4:11  Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad iustitiam:
Roma VulgCont 4:12  et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis, qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
Roma VulgCont 4:13  Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini eius ut heres esset mundi: sed per iustitiam fidei.
Roma VulgCont 4:14  Si enim qui ex lege, heredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
Roma VulgCont 4:15  Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex: nec prævaricatio.
Roma VulgCont 4:16  Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum ante Deum,
Roma VulgCont 4:17  cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. (Sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te.)
Roma VulgCont 4:18  Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
Roma VulgCont 4:19  Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum: et emortuam vulvam Saræ:
Roma VulgCont 4:20  In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:
Roma VulgCont 4:21  plenissime sciens quia quæcumque promisit, potens est et facere.
Roma VulgCont 4:23  Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam:
Roma VulgCont 4:24  sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
Roma VulgCont 4:25  qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
Chapter 5
Roma VulgCont 5:1  Iustificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum:
Roma VulgCont 5:2  per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
Roma VulgCont 5:3  Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
Roma VulgCont 5:4  patientia autem probationem, probatio vero spem,
Roma VulgCont 5:5  spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Roma VulgCont 5:6  Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est?
Roma VulgCont 5:7  Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
Roma VulgCont 5:8  Commendat autem charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
Roma VulgCont 5:9  Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Roma VulgCont 5:10  Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Roma VulgCont 5:11  Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Roma VulgCont 5:12  Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt:
Roma VulgCont 5:13  Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
Roma VulgCont 5:14  Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
Roma VulgCont 5:15  Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit.
Roma VulgCont 5:16  Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Roma VulgCont 5:17  Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et iustitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
Roma VulgCont 5:18  Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitæ.
Roma VulgCont 5:19  Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi.
Roma VulgCont 5:20  Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia.
Roma VulgCont 5:21  Ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per iustitiam in vitam æternam, per Iesum Christum Dominum nostrum.
Chapter 6
Roma VulgCont 6:1  Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato ut gratia abundet?
Roma VulgCont 6:2  Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
Roma VulgCont 6:3  An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?
Roma VulgCont 6:4  Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
Roma VulgCont 6:5  Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus.
Roma VulgCont 6:6  Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
Roma VulgCont 6:7  Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
Roma VulgCont 6:8  Si autem mortui sumus cum Christo: credimus quia simul etiam vivemus cum Christo:
Roma VulgCont 6:9  scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
Roma VulgCont 6:10  Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
Roma VulgCont 6:11  Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro.
Roma VulgCont 6:12  Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius.
Roma VulgCont 6:13  Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma iustitiæ Deo.
Roma VulgCont 6:14  Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Roma VulgCont 6:15  Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
Roma VulgCont 6:16  Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam?
Roma VulgCont 6:17  Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
Roma VulgCont 6:18  Liberati autem a peccato, servi facti estis iustitiæ.
Roma VulgCont 6:19  Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiæ in santificationem.
Roma VulgCont 6:20  Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiæ.
Roma VulgCont 6:21  Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est.
Roma VulgCont 6:22  Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam.
Roma VulgCont 6:23  Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Iesu Domino nostro.
Chapter 7
Roma VulgCont 7:1  An ignoratis fratres (scientibus enim legem loquor) quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?
Roma VulgCont 7:2  Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri.
Roma VulgCont 7:3  Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege viri: ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
Roma VulgCont 7:4  Itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
Roma VulgCont 7:5  Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Roma VulgCont 7:6  Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
Roma VulgCont 7:7  Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Roma VulgCont 7:8  Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
Roma VulgCont 7:9  Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
Roma VulgCont 7:10  Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
Roma VulgCont 7:11  Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Roma VulgCont 7:12  Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum.
Roma VulgCont 7:13  Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
Roma VulgCont 7:14  Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum venundatus sub peccato.
Roma VulgCont 7:15  Quod enim operor, non intelligo. Non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
Roma VulgCont 7:16  Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.
Roma VulgCont 7:17  Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Roma VulgCont 7:18  Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adiacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
Roma VulgCont 7:19  Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
Roma VulgCont 7:20  Si autem quod nolo, illud facio: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
Roma VulgCont 7:21  Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet:
Roma VulgCont 7:22  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
Roma VulgCont 7:23  video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
Roma VulgCont 7:24  Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
Roma VulgCont 7:25  Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
Chapter 8
Roma VulgCont 8:1  Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu: qui non secundum carnem ambulant.
Roma VulgCont 8:2  Lex enim spiritus vitæ in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Roma VulgCont 8:3  Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne,
Roma VulgCont 8:4  ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
Roma VulgCont 8:5  Qui enim secundum carnem sunt: quæ carnis sunt, sapiunt. Qui vero secundum spiritum sunt: quæ sunt spiritus, sentiunt.
Roma VulgCont 8:6  Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax.
Roma VulgCont 8:7  Quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta: nec enim potest.
Roma VulgCont 8:8  Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Roma VulgCont 8:9  Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet: hic non est eius.
Roma VulgCont 8:10  Si autem Christus in vobis est: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem.
Roma VulgCont 8:11  Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
Roma VulgCont 8:12  Ergo fratres debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
Roma VulgCont 8:13  Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Roma VulgCont 8:14  Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
Roma VulgCont 8:15  Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
Roma VulgCont 8:16  Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
Roma VulgCont 8:17  Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Roma VulgCont 8:18  Existimo enim quod non sunt condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
Roma VulgCont 8:19  Nam expectatio creaturæ, revelationem filiorum Dei expectat.
Roma VulgCont 8:20  Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe:
Roma VulgCont 8:21  quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
Roma VulgCont 8:22  Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
Roma VulgCont 8:23  Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem corporis nostri.
Roma VulgCont 8:24  Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
Roma VulgCont 8:25  Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam expectamus.
Roma VulgCont 8:26  Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Roma VulgCont 8:27  Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Roma VulgCont 8:28  Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Roma VulgCont 8:29  Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse Primogenitus in multis fratribus.
Roma VulgCont 8:30  Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
Roma VulgCont 8:31  Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, qui contra nos?
Roma VulgCont 8:32  Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quo modo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
Roma VulgCont 8:33  Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat,
Roma VulgCont 8:34  quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
Roma VulgCont 8:35  Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An persecutio? An gladius?
Roma VulgCont 8:36  (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)
Roma VulgCont 8:37  Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos.
Roma VulgCont 8:38  Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
Roma VulgCont 8:39  neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Iesu Domino nostro.
Chapter 9
Roma VulgCont 9:1  Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:
Roma VulgCont 9:2  quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
Roma VulgCont 9:3  Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
Roma VulgCont 9:4  qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Roma VulgCont 9:5  quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
Roma VulgCont 9:6  Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ:
Roma VulgCont 9:7  neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
Roma VulgCont 9:8  id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Roma VulgCont 9:9  Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
Roma VulgCont 9:10  Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
Roma VulgCont 9:11  Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret)
Roma VulgCont 9:12  non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori,
Roma VulgCont 9:13  sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
Roma VulgCont 9:14  Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Absit.
Roma VulgCont 9:15  Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam præstabo cuius miserebor.
Roma VulgCont 9:16  Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Roma VulgCont 9:17  Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuncietur nomen meum in universa terra.
Roma VulgCont 9:19  Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? Voluntati enim eius quis resistit?
Roma VulgCont 9:20  O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic?
Roma VulgCont 9:21  An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
Roma VulgCont 9:22  Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
Roma VulgCont 9:23  ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
Roma VulgCont 9:24  Quos et vocavit nos non solum ex Iudæis, sed etiam in Gentibus,
Roma VulgCont 9:25  sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
Roma VulgCont 9:26  Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
Roma VulgCont 9:27  Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
Roma VulgCont 9:28  Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
Roma VulgCont 9:29  et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
Roma VulgCont 9:30  Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quæ ex fide est.
Roma VulgCont 9:31  Israel vero sectando legem iustitiæ, in legem iustitiæ non pervenit.
Roma VulgCont 9:32  Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
Roma VulgCont 9:33  sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis, qui credit in eum, non confundetur.
Chapter 10
Roma VulgCont 10:1  Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
Roma VulgCont 10:2  Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Roma VulgCont 10:3  Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quærentes statuere, iustitiæ Dei non sunt subiecti.
Roma VulgCont 10:4  Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.
Roma VulgCont 10:5  Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
Roma VulgCont 10:6  Quæ autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
Roma VulgCont 10:7  aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
Roma VulgCont 10:8  Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
Roma VulgCont 10:9  Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Roma VulgCont 10:10  Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
Roma VulgCont 10:11  Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur.
Roma VulgCont 10:12  Non enim est distinctio Iudæi, et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum.
Roma VulgCont 10:13  Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Roma VulgCont 10:14  Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante?
Roma VulgCont 10:15  Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
Roma VulgCont 10:16  Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine quis credidit auditui nostro?
Roma VulgCont 10:17  Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Roma VulgCont 10:18  Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Roma VulgCont 10:19  Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
Roma VulgCont 10:20  Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant.
Roma VulgCont 10:21  Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi.
Chapter 11
Roma VulgCont 11:1  Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin:
Roma VulgCont 11:2  Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura: quemadmodum interpellat Deum adversum Israel?
Roma VulgCont 11:3  Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
Roma VulgCont 11:4  Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
Roma VulgCont 11:5  Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
Roma VulgCont 11:6  Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia.
Roma VulgCont 11:7  Quid ergo? quod quærebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:
Roma VulgCont 11:8  sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
Roma VulgCont 11:9  Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
Roma VulgCont 11:10  Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
Roma VulgCont 11:11  Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est Gentibus ut illos æmulentur.
Roma VulgCont 11:12  Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ Gentium: quanto magis plenitudo eorum?
Roma VulgCont 11:13  Vobis enim dico Gentibus: Quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
Roma VulgCont 11:14  si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Roma VulgCont 11:15  Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?
Roma VulgCont 11:16  Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
Roma VulgCont 11:17  Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
Roma VulgCont 11:18  noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
Roma VulgCont 11:20  Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
Roma VulgCont 11:21  Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
Roma VulgCont 11:22  Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
Roma VulgCont 11:23  Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
Roma VulgCont 11:24  Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii, qui secundum naturam, inserentur suæ olivæ?
Roma VulgCont 11:25  Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc: (ut non sitis vobis ipsis sapientes) quia cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret,
Roma VulgCont 11:26  et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob.
Roma VulgCont 11:27  Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
Roma VulgCont 11:28  Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, charissimi propter patres.
Roma VulgCont 11:30  Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
Roma VulgCont 11:31  ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
Roma VulgCont 11:32  Conclusit enim Deus omnia in incredulitate: ut omnium misereatur.
Roma VulgCont 11:33  O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viæ eius!
Roma VulgCont 11:34  Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
Roma VulgCont 11:36  Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.
Chapter 12
Roma VulgCont 12:1  Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Roma VulgCont 12:2  Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
Roma VulgCont 12:3  Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Roma VulgCont 12:4  Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
Roma VulgCont 12:5  ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Roma VulgCont 12:6  Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
Roma VulgCont 12:7  sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
Roma VulgCont 12:8  qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
Roma VulgCont 12:9  Dilectio sine simulatione: Odientes malum, adhærentes bono:
Roma VulgCont 12:10  charitate fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem prævenientes:
Roma VulgCont 12:11  Solicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
Roma VulgCont 12:12  Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes:
Roma VulgCont 12:13  Necessitatibus sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes.
Roma VulgCont 12:14  Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
Roma VulgCont 12:16  Idipsum invicem sentientes: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
Roma VulgCont 12:17  Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Roma VulgCont 12:18  Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
Roma VulgCont 12:19  Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
Roma VulgCont 12:20  Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Chapter 13
Roma VulgCont 13:1  Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: Non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
Roma VulgCont 13:2  Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
Roma VulgCont 13:3  nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
Roma VulgCont 13:4  Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei, qui malum agit.
Roma VulgCont 13:5  Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
Roma VulgCont 13:6  Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
Roma VulgCont 13:7  Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
Roma VulgCont 13:8  Nemini quidquam debeatis: nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Roma VulgCont 13:9  Nam: Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Roma VulgCont 13:10  Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Roma VulgCont 13:11  Et hoc scientes tempus: quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
Roma VulgCont 13:12  Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
Roma VulgCont 13:13  Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione:
Roma VulgCont 13:14  sed induamini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Chapter 14
Roma VulgCont 14:1  Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
Roma VulgCont 14:2  Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
Roma VulgCont 14:3  Is, qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum assumpsit.
Roma VulgCont 14:4  Tu quis es, qui iudicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
Roma VulgCont 14:5  Nam alius iudicat diem inter diem: alius autem iudicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.
Roma VulgCont 14:6  Qui sapit diem, Domino sapit: Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
Roma VulgCont 14:7  Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
Roma VulgCont 14:8  Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Roma VulgCont 14:9  In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Roma VulgCont 14:10  Tu autem quid iudicas fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
Roma VulgCont 14:11  Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.
Roma VulgCont 14:12  Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Roma VulgCont 14:13  Non ergo amplius invicem iudicemus: sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
Roma VulgCont 14:14  Scio, et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
Roma VulgCont 14:15  Si enim propter cibum frater tuus contristatur: iam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
Roma VulgCont 14:17  Non est enim regnum Dei esca, et potus: sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:
Roma VulgCont 14:18  qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
Roma VulgCont 14:19  Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
Roma VulgCont 14:20  Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Roma VulgCont 14:21  Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
Roma VulgCont 14:22  Tu fidem habes? Penes temetipsum habe coram Deo: Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo, quod probat.
Roma VulgCont 14:23  Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
Chapter 15
Roma VulgCont 15:1  Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Roma VulgCont 15:2  Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
Roma VulgCont 15:3  Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
Roma VulgCont 15:4  Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
Roma VulgCont 15:5  Deus autem patientiæ, et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum:
Roma VulgCont 15:6  ut unanimes, uno ore honorificetis Deum, et patrem Domini nostri Iesu Christi.
Roma VulgCont 15:7  Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
Roma VulgCont 15:8  Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:
Roma VulgCont 15:9  Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in Gentibus Domine, et nomini tuo cantabo.
Roma VulgCont 15:10  Et iterum dicit: Lætamini Gentes cum plebe eius.
Roma VulgCont 15:11  Et iterum: Laudate omnes Gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
Roma VulgCont 15:12  Et rursus Isaias ait: Erit radix Iesse, et qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt.
Roma VulgCont 15:13  Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
Roma VulgCont 15:14  Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
Roma VulgCont 15:15  Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,
Roma VulgCont 15:16  ut sim minister Christi Iesu in Gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
Roma VulgCont 15:18  Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam Gentium, verbo et factis:
Roma VulgCont 15:19  in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
Roma VulgCont 15:20  Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:
Roma VulgCont 15:21  sed sicut scriptum est: Quibus non est annunciatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.
Roma VulgCont 15:22  Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
Roma VulgCont 15:23  Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam præcedentibus annis:
Roma VulgCont 15:24  cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
Roma VulgCont 15:25  Nunc igitur proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis.
Roma VulgCont 15:26  Probaverunt enim Macedonia, et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
Roma VulgCont 15:27  Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles: debent et in carnalibus ministrare illis.
Roma VulgCont 15:28  Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc: per vos proficiscar in Hispaniam.
Roma VulgCont 15:29  Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
Roma VulgCont 15:30  Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum, et per charitatem Sancti Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
Roma VulgCont 15:31  ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Ierusalem sanctis,
Roma VulgCont 15:32  ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
Chapter 16
Roma VulgCont 16:1  Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio Ecclesiæ, quæ est in Cenchris:
Roma VulgCont 16:2  ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
Roma VulgCont 16:3  Salutate Priscam, et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu;
Roma VulgCont 16:4  (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ Gentium)
Roma VulgCont 16:5  et domesticam Ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
Roma VulgCont 16:7  Salutate Andronicum, et Iuniam cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
Roma VulgCont 16:9  Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn dilectum meum.
Roma VulgCont 16:11  Salutate eos, qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino.
Roma VulgCont 16:12  Salutate Tryphænam, et Tryphosam: quæ laborant in Domino. Salutate Persidem charissimam, quæ multum laboravit in Domino.
Roma VulgCont 16:13  Salutate Rufum electum in Domino, et matrem eius, et meam.
Roma VulgCont 16:14  Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen: et qui cum eis sunt, fratres.
Roma VulgCont 16:15  Salutate Philologum, et Iuliam, Nereum, et sororem eius, et Olympiadem, et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
Roma VulgCont 16:16  Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiæ Christi.
Roma VulgCont 16:17  Rogo autem vos fratres, ut observetis eos, qui dissensiones, et offendicula præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
Roma VulgCont 16:18  Huiuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium.
Roma VulgCont 16:19  Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Roma VulgCont 16:20  Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Roma VulgCont 16:21  Salutat vos Timotheus adiutor meus, et Lucius, et Iason, et Sosipater cognati mei.
Roma VulgCont 16:22  Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
Roma VulgCont 16:23  Salutat vos Caius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
Roma VulgCont 16:24  Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Roma VulgCont 16:25  Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et prædicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti,
Roma VulgCont 16:26  (quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Gentibus cogniti,
Roma VulgCont 16:27  soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen.