Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Chapter 1
Roma VulgHetz 1:1  Paulus, servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
Roma VulgHetz 1:2  quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis
Roma VulgHetz 1:3  de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
Roma VulgHetz 1:4  qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri:
Roma VulgHetz 1:5  per quem accepimus gratiam, et Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine eius,
Roma VulgHetz 1:7  omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Roma VulgHetz 1:8  Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annunciatur in universo mundo.
Roma VulgHetz 1:9  Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio
Roma VulgHetz 1:10  semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Roma VulgHetz 1:11  Desidero enim videre vos: ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos:
Roma VulgHetz 1:12  id est, simul consolari in vobis per eam, quæ invicem est, fidem vestram, atque meam.
Roma VulgHetz 1:13  Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos, (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
Roma VulgHetz 1:14  Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:
Roma VulgHetz 1:15  ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
Roma VulgHetz 1:16  Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudæo primum, et Græco.
Roma VulgHetz 1:17  Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit.
Roma VulgHetz 1:18  Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent:
Roma VulgHetz 1:19  quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.
Roma VulgHetz 1:20  Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.
Roma VulgHetz 1:21  Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:
Roma VulgHetz 1:22  dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
Roma VulgHetz 1:23  Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Roma VulgHetz 1:24  Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:
Roma VulgHetz 1:25  qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
Roma VulgHetz 1:26  Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam.
Roma VulgHetz 1:27  Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Roma VulgHetz 1:28  Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum: ut faciant ea, quæ non conveniunt,
Roma VulgHetz 1:29  repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
Roma VulgHetz 1:30  detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
Roma VulgHetz 1:31  insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.
Roma VulgHetz 1:32  Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Chapter 2
Roma VulgHetz 2:1  Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas.
Roma VulgHetz 2:2  Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Roma VulgHetz 2:3  Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
Roma VulgHetz 2:4  An divitias bonitatis eius, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?
Roma VulgHetz 2:5  Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis iusti iudicii Dei,
Roma VulgHetz 2:7  iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
Roma VulgHetz 2:8  iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.
Roma VulgHetz 2:9  Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudæi primum, et Græci:
Roma VulgHetz 2:10  gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudæo primum, et Græco:
Roma VulgHetz 2:12  Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Roma VulgHetz 2:13  Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Roma VulgHetz 2:14  Cum autem Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
Roma VulgHetz 2:15  qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
Roma VulgHetz 2:16  in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
Roma VulgHetz 2:17  Si autem tu Iudæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
Roma VulgHetz 2:18  et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,
Roma VulgHetz 2:19  confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
Roma VulgHetz 2:20  eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
Roma VulgHetz 2:21  Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:
Roma VulgHetz 2:22  qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
Roma VulgHetz 2:23  qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
Roma VulgHetz 2:24  (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)
Roma VulgHetz 2:25  Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
Roma VulgHetz 2:26  Si igitur præputium iustitias legis custodiat: nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
Roma VulgHetz 2:27  et iudicabit id, quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem prævaricator legis es?
Roma VulgHetz 2:28  Non enim qui in manifesto, Iudæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:
Roma VulgHetz 2:29  sed qui in abscondito, Iudæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Chapter 3
Roma VulgHetz 3:1  Quid ergo amplius Iudæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?
Roma VulgHetz 3:2  Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Roma VulgHetz 3:3  quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
Roma VulgHetz 3:4  Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum iudicaris.
Roma VulgHetz 3:5  Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
Roma VulgHetz 3:6  (secundum hominem dico.) Absit. alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum?
Roma VulgHetz 3:7  Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
Roma VulgHetz 3:8  et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est.
Roma VulgHetz 3:9  Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudæos, et Græcos omnes sub peccato esse,
Roma VulgHetz 3:10  sicut scriptum est: Quia non est iustus quisquam:
Roma VulgHetz 3:12  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Roma VulgHetz 3:13  Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum:
Roma VulgHetz 3:14  Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
Roma VulgHetz 3:19  Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
Roma VulgHetz 3:20  quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
Roma VulgHetz 3:21  Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est: testificata a lege et Prophetis.
Roma VulgHetz 3:22  Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum: non enim est distinctio:
Roma VulgHetz 3:24  Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quæ est in Christo Iesu,
Roma VulgHetz 3:25  quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
Roma VulgHetz 3:26  in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiæ eius in hoc tempore: ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi.
Roma VulgHetz 3:27  Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
Roma VulgHetz 3:28  Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Roma VulgHetz 3:29  An Iudæorum Deus tantum? Nonne et Gentium? Immo et Gentium.
Roma VulgHetz 3:30  Quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
Roma VulgHetz 3:31  Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
Chapter 4
Roma VulgHetz 4:1  Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
Roma VulgHetz 4:2  Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Roma VulgHetz 4:3  Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo: et reputatam est illi ad iustitiam.
Roma VulgHetz 4:4  Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
Roma VulgHetz 4:5  Ei vero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiæ Dei.
Roma VulgHetz 4:6  Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus:
Roma VulgHetz 4:7  Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Roma VulgHetz 4:9  Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad iustitiam.
Roma VulgHetz 4:10  Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.
Roma VulgHetz 4:11  Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad iustitiam:
Roma VulgHetz 4:12  et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis, qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
Roma VulgHetz 4:13  Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini eius ut heres esset mundi: sed per iustitiam fidei.
Roma VulgHetz 4:14  Si enim qui ex lege, heredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
Roma VulgHetz 4:15  Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex: nec prævaricatio.
Roma VulgHetz 4:16  Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
Roma VulgHetz 4:17  (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.
Roma VulgHetz 4:18  qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
Roma VulgHetz 4:19  Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum: et emortuam vulvam Saræ:
Roma VulgHetz 4:20  In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:
Roma VulgHetz 4:21  plenissime sciens quia quæcumque promisit, potens est et facere.
Roma VulgHetz 4:23  Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam:
Roma VulgHetz 4:24  sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
Roma VulgHetz 4:25  qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
Chapter 5
Roma VulgHetz 5:1  Iustificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum:
Roma VulgHetz 5:2  per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
Roma VulgHetz 5:3  Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
Roma VulgHetz 5:4  patientia autem probationem, probatio vero spem,
Roma VulgHetz 5:5  spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Roma VulgHetz 5:6  Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est?
Roma VulgHetz 5:7  Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
Roma VulgHetz 5:8  Commendat autem charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
Roma VulgHetz 5:9  Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Roma VulgHetz 5:10  Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Roma VulgHetz 5:11  Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Roma VulgHetz 5:12  Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt:
Roma VulgHetz 5:13  Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
Roma VulgHetz 5:14  Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
Roma VulgHetz 5:15  Sed non sicut delictum, ita et donum. si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit.
Roma VulgHetz 5:16  Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Roma VulgHetz 5:17  Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et iustitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
Roma VulgHetz 5:18  Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitæ.
Roma VulgHetz 5:19  Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi.
Roma VulgHetz 5:20  Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia.
Roma VulgHetz 5:21  ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per iustitiam in vitam æternam, per Iesum Christum Dominum nostrum.
Chapter 6
Roma VulgHetz 6:1  Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato ut gratia abundet?
Roma VulgHetz 6:2  Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
Roma VulgHetz 6:3  An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?
Roma VulgHetz 6:4  Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
Roma VulgHetz 6:5  Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus.
Roma VulgHetz 6:6  Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
Roma VulgHetz 6:7  Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
Roma VulgHetz 6:8  Si autem mortui sumus cum CHRISTO: credimus quia simul etiam vivemus cum Christo:
Roma VulgHetz 6:9  scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
Roma VulgHetz 6:10  Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
Roma VulgHetz 6:11  Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro.
Roma VulgHetz 6:12  Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius.
Roma VulgHetz 6:13  Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma iustitiæ Deo.
Roma VulgHetz 6:14  Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Roma VulgHetz 6:15  Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
Roma VulgHetz 6:16  Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam?
Roma VulgHetz 6:17  Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
Roma VulgHetz 6:18  Liberati autem a peccato, servi facti estis iustitiæ.
Roma VulgHetz 6:19  Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiæ in santificationem.
Roma VulgHetz 6:20  Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiæ.
Roma VulgHetz 6:21  Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est.
Roma VulgHetz 6:22  Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam.
Roma VulgHetz 6:23  Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Iesu Domino nostro.
Chapter 7
Roma VulgHetz 7:1  An ignoratis fratres (scientibus enim legem loquor) quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?
Roma VulgHetz 7:2  Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri.
Roma VulgHetz 7:3  Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege viri: ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
Roma VulgHetz 7:4  Itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
Roma VulgHetz 7:5  Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Roma VulgHetz 7:6  nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
Roma VulgHetz 7:7  Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Roma VulgHetz 7:8  Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
Roma VulgHetz 7:9  Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
Roma VulgHetz 7:10  Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
Roma VulgHetz 7:11  Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Roma VulgHetz 7:12  Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum.
Roma VulgHetz 7:13  Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
Roma VulgHetz 7:14  Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum venundatus sub peccato.
Roma VulgHetz 7:15  Quod enim operor, non intelligo. non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
Roma VulgHetz 7:16  Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.
Roma VulgHetz 7:17  Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Roma VulgHetz 7:18  Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adiacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
Roma VulgHetz 7:19  Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
Roma VulgHetz 7:20  Si autem quod nolo, illud facio: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
Roma VulgHetz 7:21  Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet:
Roma VulgHetz 7:22  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
Roma VulgHetz 7:23  video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
Roma VulgHetz 7:24  Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
Roma VulgHetz 7:25  Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
Chapter 8
Roma VulgHetz 8:1  Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu: qui non secundum carnem ambulant.
Roma VulgHetz 8:2  Lex enim spiritus vitæ in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Roma VulgHetz 8:3  Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne,
Roma VulgHetz 8:4  ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
Roma VulgHetz 8:5  Qui enim secundum carnem sunt: quæ carnis sunt, sapiunt. qui vero secundum spiritum sunt: quæ sunt spiritus, sentiunt.
Roma VulgHetz 8:6  Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax.
Roma VulgHetz 8:7  quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta: nec enim potest.
Roma VulgHetz 8:8  Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Roma VulgHetz 8:9  Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet: hic non est eius.
Roma VulgHetz 8:10  Si autem Christus in vobis est: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem.
Roma VulgHetz 8:11  Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
Roma VulgHetz 8:12  Ergo fratres debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
Roma VulgHetz 8:13  Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Roma VulgHetz 8:14  Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
Roma VulgHetz 8:15  Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
Roma VulgHetz 8:16  Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
Roma VulgHetz 8:17  Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Roma VulgHetz 8:18  Existimo enim quod non sunt condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
Roma VulgHetz 8:19  Nam expectatio creaturæ, revelationem filiorum Dei expectat.
Roma VulgHetz 8:20  Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe:
Roma VulgHetz 8:21  quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
Roma VulgHetz 8:22  Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
Roma VulgHetz 8:23  Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem corporis nostri.
Roma VulgHetz 8:24  Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
Roma VulgHetz 8:25  Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam expectamus.
Roma VulgHetz 8:26  Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Roma VulgHetz 8:27  Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Roma VulgHetz 8:28  Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Roma VulgHetz 8:29  Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Roma VulgHetz 8:30  Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
Roma VulgHetz 8:31  Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?
Roma VulgHetz 8:32  Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quo modo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
Roma VulgHetz 8:33  Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat,
Roma VulgHetz 8:34  quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
Roma VulgHetz 8:35  Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
Roma VulgHetz 8:36  (sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)
Roma VulgHetz 8:37  Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos.
Roma VulgHetz 8:38  Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
Roma VulgHetz 8:39  neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Iesu Domino nostro.
Chapter 9
Roma VulgHetz 9:1  Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto:
Roma VulgHetz 9:2  quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
Roma VulgHetz 9:3  Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
Roma VulgHetz 9:4  qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Roma VulgHetz 9:5  quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
Roma VulgHetz 9:6  Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ:
Roma VulgHetz 9:7  neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
Roma VulgHetz 9:8  id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Roma VulgHetz 9:9  Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
Roma VulgHetz 9:10  Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
Roma VulgHetz 9:11  Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret)
Roma VulgHetz 9:12  non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori,
Roma VulgHetz 9:13  sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
Roma VulgHetz 9:14  Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
Roma VulgHetz 9:15  Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam præstabo cuius miserebor.
Roma VulgHetz 9:16  Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Roma VulgHetz 9:17  Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuncietur nomen meum in universa terra.
Roma VulgHetz 9:19  Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim eius quis resistit?
Roma VulgHetz 9:20  O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic?
Roma VulgHetz 9:21  An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
Roma VulgHetz 9:22  Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
Roma VulgHetz 9:23  ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
Roma VulgHetz 9:24  Quos et vocavit nos non solum ex Iudæis, sed etiam in Gentibus,
Roma VulgHetz 9:25  sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
Roma VulgHetz 9:26  Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
Roma VulgHetz 9:27  Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
Roma VulgHetz 9:28  Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
Roma VulgHetz 9:29  et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
Roma VulgHetz 9:30  Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quæ ex fide est.
Roma VulgHetz 9:31  Israel vero sectando legem iustitiæ, in legem iustitiæ non pervenit.
Roma VulgHetz 9:32  Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
Roma VulgHetz 9:33  sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis, qui credit in eum, non confundetur.
Chapter 10
Roma VulgHetz 10:1  Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
Roma VulgHetz 10:2  Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Roma VulgHetz 10:3  Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quærentes statuere, iustitiæ Dei non sunt subiecti.
Roma VulgHetz 10:4  Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.
Roma VulgHetz 10:5  Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
Roma VulgHetz 10:6  Quæ autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
Roma VulgHetz 10:7  aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
Roma VulgHetz 10:8  Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
Roma VulgHetz 10:9  Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Roma VulgHetz 10:10  Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
Roma VulgHetz 10:11  Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur.
Roma VulgHetz 10:12  Non enim est distinctio Iudæi, et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum.
Roma VulgHetz 10:13  Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Roma VulgHetz 10:14  Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante?
Roma VulgHetz 10:15  Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
Roma VulgHetz 10:16  Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine quis credidit auditui nostro?
Roma VulgHetz 10:17  Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Roma VulgHetz 10:18  Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Roma VulgHetz 10:19  Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
Roma VulgHetz 10:20  Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant.
Roma VulgHetz 10:21  Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
Chapter 11
Roma VulgHetz 11:1  Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin:
Roma VulgHetz 11:2  Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura: quemadmodum interpellat Deum adversum Israel?
Roma VulgHetz 11:3  Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
Roma VulgHetz 11:4  Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
Roma VulgHetz 11:5  Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
Roma VulgHetz 11:6  Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia.
Roma VulgHetz 11:7  Quid ergo? quod quærebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:
Roma VulgHetz 11:8  sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
Roma VulgHetz 11:9  Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
Roma VulgHetz 11:10  Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
Roma VulgHetz 11:11  Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est Gentibus ut illos æmulentur.
Roma VulgHetz 11:12  Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ Gentium: quanto magis plenitudo eorum?
Roma VulgHetz 11:13  Vobis enim dico Gentibus: Quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
Roma VulgHetz 11:14  si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Roma VulgHetz 11:15  Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?
Roma VulgHetz 11:16  Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
Roma VulgHetz 11:17  Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
Roma VulgHetz 11:18  noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
Roma VulgHetz 11:20  Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
Roma VulgHetz 11:21  Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
Roma VulgHetz 11:22  Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
Roma VulgHetz 11:23  Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
Roma VulgHetz 11:24  Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii, qui secundum naturam, inserentur suæ olivæ?
Roma VulgHetz 11:25  Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc: (ut non sitis vobisipsis sapientes) quia cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret,
Roma VulgHetz 11:26  et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob.
Roma VulgHetz 11:27  Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
Roma VulgHetz 11:28  Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, charissimi propter patres.
Roma VulgHetz 11:30  Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
Roma VulgHetz 11:31  ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
Roma VulgHetz 11:32  Conclusit enim Deus omnia in incredulitate: ut omnium misereatur.
Roma VulgHetz 11:33  O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viæ eius!
Roma VulgHetz 11:34  Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
Roma VulgHetz 11:36  Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.
Chapter 12
Roma VulgHetz 12:1  Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Roma VulgHetz 12:2  Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
Roma VulgHetz 12:3  Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Roma VulgHetz 12:4  Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
Roma VulgHetz 12:5  ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Roma VulgHetz 12:6  Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
Roma VulgHetz 12:7  sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
Roma VulgHetz 12:8  qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
Roma VulgHetz 12:9  Dilectio sine simulatione: Odientes malum, adhærentes bono:
Roma VulgHetz 12:10  charitate fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem prævenientes:
Roma VulgHetz 12:11  Solicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Domino servientes:
Roma VulgHetz 12:12  Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes:
Roma VulgHetz 12:13  Necessitatibus sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes.
Roma VulgHetz 12:14  Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
Roma VulgHetz 12:16  Idipsum invicem sentientes: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
Roma VulgHetz 12:17  Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Roma VulgHetz 12:18  Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
Roma VulgHetz 12:19  Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum iræ. scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
Roma VulgHetz 12:20  Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Chapter 13
Roma VulgHetz 13:1  Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: Non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
Roma VulgHetz 13:2  Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
Roma VulgHetz 13:3  nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
Roma VulgHetz 13:4  Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei, qui malum agit.
Roma VulgHetz 13:5  Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
Roma VulgHetz 13:6  Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
Roma VulgHetz 13:7  Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
Roma VulgHetz 13:8  Nemini quidquam debeatis: nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Roma VulgHetz 13:9  Nam: Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Roma VulgHetz 13:10  Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Roma VulgHetz 13:11  Et hoc scientes tempus: quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
Roma VulgHetz 13:12  Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
Roma VulgHetz 13:13  Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione:
Roma VulgHetz 13:14  sed induamini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Chapter 14
Roma VulgHetz 14:1  Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
Roma VulgHetz 14:2  Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
Roma VulgHetz 14:3  Is, qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum assumpsit.
Roma VulgHetz 14:4  Tu quis es, qui iudicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
Roma VulgHetz 14:5  Nam alius iudicat diem inter diem: alius autem iudicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.
Roma VulgHetz 14:6  Qui sapit diem, Domino sapit: Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
Roma VulgHetz 14:7  Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
Roma VulgHetz 14:8  Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Roma VulgHetz 14:9  In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Roma VulgHetz 14:10  Tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
Roma VulgHetz 14:11  scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.
Roma VulgHetz 14:12  Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Roma VulgHetz 14:13  Non ergo amplius invicem iudicemus: sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
Roma VulgHetz 14:14  Scio, et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
Roma VulgHetz 14:15  Si enim propter cibum frater tuus contristatur: iam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
Roma VulgHetz 14:17  Non est enim regnum Dei esca, et potus: sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto:
Roma VulgHetz 14:18  qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
Roma VulgHetz 14:19  Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
Roma VulgHetz 14:20  Noli propter escam destruere opus Dei. omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Roma VulgHetz 14:21  Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
Roma VulgHetz 14:22  Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo: Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo, quod probat.
Roma VulgHetz 14:23  Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
Chapter 15
Roma VulgHetz 15:1  Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Roma VulgHetz 15:2  Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
Roma VulgHetz 15:3  Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
Roma VulgHetz 15:4  Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
Roma VulgHetz 15:5  Deus autem patientiæ, et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum:
Roma VulgHetz 15:6  ut unanimes, uno ore honorificetis Deum, et patrem Domini nostri Iesu Christi.
Roma VulgHetz 15:7  Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
Roma VulgHetz 15:8  Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:
Roma VulgHetz 15:9  Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in Gentibus Domine, et nomini tuo cantabo.
Roma VulgHetz 15:10  Et iterum dicit: Lætamini Gentes cum plebe eius.
Roma VulgHetz 15:11  Et iterum: Laudate omnes Gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
Roma VulgHetz 15:12  Et rursus Isaias ait: Erit radix Iesse, et qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt.
Roma VulgHetz 15:13  Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti.
Roma VulgHetz 15:14  Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
Roma VulgHetz 15:15  Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,
Roma VulgHetz 15:16  ut sim minister Christi Iesu in Gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto.
Roma VulgHetz 15:18  Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam Gentium, verbo et factis:
Roma VulgHetz 15:19  in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti: ita ut ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
Roma VulgHetz 15:20  Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:
Roma VulgHetz 15:21  sed sicut scriptum est: Quibus non est annunciatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.
Roma VulgHetz 15:22  Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
Roma VulgHetz 15:23  Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam præcedentibus annis:
Roma VulgHetz 15:24  cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
Roma VulgHetz 15:25  Nunc igitur proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis.
Roma VulgHetz 15:26  Probaverunt enim Macedonia, et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
Roma VulgHetz 15:27  Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles: debent et in carnalibus ministrare illis.
Roma VulgHetz 15:28  Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc: per vos proficiscar in Hispaniam.
Roma VulgHetz 15:29  Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
Roma VulgHetz 15:30  Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum, et per charitatem sancti Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
Roma VulgHetz 15:31  ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Ierusalem sanctis,
Roma VulgHetz 15:32  ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
Chapter 16
Roma VulgHetz 16:1  Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio Ecclesiæ, quæ est in Cenchris:
Roma VulgHetz 16:2  ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
Roma VulgHetz 16:3  Salutate Priscam, et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu;
Roma VulgHetz 16:4  (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ Gentium)
Roma VulgHetz 16:5  et domesticam Ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
Roma VulgHetz 16:7  Salutate Andronicum, et Iuniam cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
Roma VulgHetz 16:9  Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn dilectum meum.
Roma VulgHetz 16:11  Salutate eos, qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino.
Roma VulgHetz 16:12  Salutate Tryphænam, et Tryphosam: quæ laborant in Domino. Salutate Persidem charissimam, quæ multum laboravit in Domino.
Roma VulgHetz 16:13  Salutate Rufum electum in Domino, et matrem eius, et meam.
Roma VulgHetz 16:14  Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen: et qui cum eis sunt, fratres.
Roma VulgHetz 16:15  Salutate Philologum, et Iuliam, Nereum, et sororem eius, et Olympiadem, et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
Roma VulgHetz 16:16  Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiæ Christi.
Roma VulgHetz 16:17  Rogo autem vos fratres, ut observetis eos, qui dissensiones, et offendicula præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
Roma VulgHetz 16:18  Huiuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium.
Roma VulgHetz 16:19  Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Roma VulgHetz 16:20  Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Roma VulgHetz 16:21  Salutat vos Timotheus adiutor meus, et Lucius, et Iason, et Sosipater cognati mei.
Roma VulgHetz 16:22  Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
Roma VulgHetz 16:23  Salutat vos Caius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
Roma VulgHetz 16:24  Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Roma VulgHetz 16:25  Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et prædicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti,
Roma VulgHetz 16:26  (quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Gentibus cogniti,
Roma VulgHetz 16:27  soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen.