Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Chapter 1
Roma VulgSist 1:1  Paulus, servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
Roma VulgSist 1:2  quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis
Roma VulgSist 1:3  de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
Roma VulgSist 1:4  qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri:
Roma VulgSist 1:5  per quem accepimus gratiam, et Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine eius,
Roma VulgSist 1:7  omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Roma VulgSist 1:8  Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annunciatur in universo mundo.
Roma VulgSist 1:9  Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio
Roma VulgSist 1:10  semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Roma VulgSist 1:11  Desidero enim videre vos: ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos:
Roma VulgSist 1:12  id est, simul consolari in vobis per eam, quae invicem est, fidem vestram, atque meam.
Roma VulgSist 1:13  Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe proposui venire ad vos, (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
Roma VulgSist 1:14  Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:
Roma VulgSist 1:15  ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.
Roma VulgSist 1:16  Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum, et Graeco.
Roma VulgSist 1:17  Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit.
Roma VulgSist 1:18  Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent:
Roma VulgSist 1:19  quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.
Roma VulgSist 1:20  Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.
Roma VulgSist 1:21  Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:
Roma VulgSist 1:22  dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
Roma VulgSist 1:23  Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Roma VulgSist 1:24  Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:
Roma VulgSist 1:25  qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.
Roma VulgSist 1:26  Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam.
Roma VulgSist 1:27  Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Roma VulgSist 1:28  Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum: ut faciant ea, quae non conveniunt,
Roma VulgSist 1:29  repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
Roma VulgSist 1:30  detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
Roma VulgSist 1:31  insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia.
Roma VulgSist 1:32  Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Chapter 2
Roma VulgSist 2:1  Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae iudicas.
Roma VulgSist 2:2  Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Roma VulgSist 2:3  Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
Roma VulgSist 2:4  An divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit:
Roma VulgSist 2:5  Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei,
Roma VulgSist 2:7  iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam:
Roma VulgSist 2:8  iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.
Roma VulgSist 2:9  Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci:
Roma VulgSist 2:10  gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum, et Graeco:
Roma VulgSist 2:12  Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Roma VulgSist 2:13  Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Roma VulgSist 2:14  Cum autem Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
Roma VulgSist 2:15  qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
Roma VulgSist 2:16  in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
Roma VulgSist 2:17  Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
Roma VulgSist 2:18  et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,
Roma VulgSist 2:19  confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
Roma VulgSist 2:20  eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
Roma VulgSist 2:21  Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris:
Roma VulgSist 2:22  qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
Roma VulgSist 2:23  qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
Roma VulgSist 2:24  (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)
Roma VulgSist 2:25  Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
Roma VulgSist 2:26  Si igitur praeputium iustitias legis custodiat: nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
Roma VulgSist 2:27  et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem praevaricator legis es?
Roma VulgSist 2:28  Non enim qui in manifesto est, Iudaeus est: neque quae in manifesto in carne est, est circumcisio:
Roma VulgSist 2:29  sed qui in abscondito est, Iudaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Chapter 3
Roma VulgSist 3:1  Quid ergo amplius Iudaeo est? aut quae utilitas circumcisionis?
Roma VulgSist 3:2  Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Roma VulgSist 3:3  quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit.
Roma VulgSist 3:4  Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum iudicaris.
Roma VulgSist 3:5  Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
Roma VulgSist 3:6  (secundum hominem dico.) Absit. alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum?
Roma VulgSist 3:7  Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
Roma VulgSist 3:8  et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est.
Roma VulgSist 3:9  Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudaeos, et Graecos omnes sub peccato esse,
Roma VulgSist 3:10  sicut scriptum est: Quia non est iustus quisquam:
Roma VulgSist 3:12  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Roma VulgSist 3:13  Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum:
Roma VulgSist 3:14  Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
Roma VulgSist 3:19  Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
Roma VulgSist 3:20  quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
Roma VulgSist 3:21  Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est: testificata a lege et Prophetis.
Roma VulgSist 3:22  Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum: non enim est distinctio:
Roma VulgSist 3:24  Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu,
Roma VulgSist 3:25  quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
Roma VulgSist 3:26  in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore: ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi.
Roma VulgSist 3:27  Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
Roma VulgSist 3:28  Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Roma VulgSist 3:29  An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et Gentium? Immo et Gentium.
Roma VulgSist 3:30  Quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
Roma VulgSist 3:31  Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
Chapter 4
Roma VulgSist 4:1  Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
Roma VulgSist 4:2  Si enim Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Roma VulgSist 4:3  Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo: et reputatam est illi ad iustitiam.
Roma VulgSist 4:4  Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
Roma VulgSist 4:5  Ei vero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei.
Roma VulgSist 4:6  Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus:
Roma VulgSist 4:7  Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Roma VulgSist 4:9  Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam.
Roma VulgSist 4:10  Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.
Roma VulgSist 4:11  Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad iustitiam:
Roma VulgSist 4:12  et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis, qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
Roma VulgSist 4:13  Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini eius ut heres esset mundi: sed per iustitiam fidei.
Roma VulgSist 4:14  Si enim qui ex lege, heredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
Roma VulgSist 4:15  Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex: nec praevaricatio.
Roma VulgSist 4:16  Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum
Roma VulgSist 4:17  (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidisti, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt.
Roma VulgSist 4:18  qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et arena maris.
Roma VulgSist 4:19  Et non est infirmatus in fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum: et emortuam vulvam Sarae:
Roma VulgSist 4:20  In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:
Roma VulgSist 4:21  plenissime sciens quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere.
Roma VulgSist 4:23  Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam:
Roma VulgSist 4:24  sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
Roma VulgSist 4:25  qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
Chapter 5
Roma VulgSist 5:1  Iustificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum:
Roma VulgSist 5:2  per quem habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
Roma VulgSist 5:3  Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
Roma VulgSist 5:4  patientia autem probationem, probatio vero spem,
Roma VulgSist 5:5  spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Roma VulgSist 5:6  Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est?
Roma VulgSist 5:7  Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
Roma VulgSist 5:8  Commendat autem charitatem suam Deus in nobis: quoniam si cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
Roma VulgSist 5:9  Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Roma VulgSist 5:10  Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Roma VulgSist 5:11  Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Roma VulgSist 5:12  Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt:
Roma VulgSist 5:13  Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
Roma VulgSist 5:14  Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri.
Roma VulgSist 5:15  Sed non sicut delictum, ita et donum. si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit.
Roma VulgSist 5:16  Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Roma VulgSist 5:17  Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et iustitiae accipientes in vita, regnabunt per unum Iesum Christum.
Roma VulgSist 5:18  Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae.
Roma VulgSist 5:19  Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi.
Roma VulgSist 5:20  Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia.
Roma VulgSist 5:21  ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum.
Chapter 6
Roma VulgSist 6:1  Quid ergo dicemus? Manebimus in peccato ut gratia abundet?
Roma VulgSist 6:2  Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
Roma VulgSist 6:3  An ignoratis fratres quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?
Roma VulgSist 6:4  Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Roma VulgSist 6:5  Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus.
Roma VulgSist 6:6  Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
Roma VulgSist 6:7  Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
Roma VulgSist 6:8  Si autem mortui sumus cum CHRISTO: credimus quia simul etiam vivemus cum illo:
Roma VulgSist 6:9  scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur.
Roma VulgSist 6:10  Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
Roma VulgSist 6:11  Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro.
Roma VulgSist 6:12  Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius.
Roma VulgSist 6:13  Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma iustitiae Deo.
Roma VulgSist 6:14  Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Roma VulgSist 6:15  Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
Roma VulgSist 6:16  An nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam?
Roma VulgSist 6:17  Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis.
Roma VulgSist 6:18  Liberati autem a peccato, servi facti estis iustitiae.
Roma VulgSist 6:19  Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem.
Roma VulgSist 6:20  Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae.
Roma VulgSist 6:21  Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est.
Roma VulgSist 6:22  Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam.
Roma VulgSist 6:23  Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro.
Chapter 7
Roma VulgSist 7:1  An ignoratis fratres (scientibus enim legem loquor) quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?
Roma VulgSist 7:2  Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri.
Roma VulgSist 7:3  Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege viri: ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
Roma VulgSist 7:4  Itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo.
Roma VulgSist 7:5  Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Roma VulgSist 7:6  nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.
Roma VulgSist 7:7  Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Roma VulgSist 7:8  Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
Roma VulgSist 7:9  Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
Roma VulgSist 7:10  Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
Roma VulgSist 7:11  Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Roma VulgSist 7:12  Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum.
Roma VulgSist 7:13  Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
Roma VulgSist 7:14  Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum venundatus sub peccato.
Roma VulgSist 7:15  Quod enim operor, non intelligo. non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
Roma VulgSist 7:16  Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.
Roma VulgSist 7:17  Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Roma VulgSist 7:18  Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adiacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
Roma VulgSist 7:19  Non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
Roma VulgSist 7:20  Si autem quod nolo, illud facio: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
Roma VulgSist 7:21  Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet:
Roma VulgSist 7:22  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
Roma VulgSist 7:23  video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
Roma VulgSist 7:24  Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
Roma VulgSist 7:25  Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
Chapter 8
Roma VulgSist 8:1  Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu: qui non secundum carnem ambulant.
Roma VulgSist 8:2  Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Roma VulgSist 8:3  Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne,
Roma VulgSist 8:4  ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
Roma VulgSist 8:5  Qui enim secundum carnem sunt: quae carnis sunt, sapiunt. qui vero secundum spiritum sunt: quae sunt spiritus, sentiunt.
Roma VulgSist 8:6  Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax.
Roma VulgSist 8:7  quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta: nec enim potest.
Roma VulgSist 8:8  Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Roma VulgSist 8:9  Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet: hic non est eius.
Roma VulgSist 8:10  Si autem Christus in vobis est: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem.
Roma VulgSist 8:11  Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
Roma VulgSist 8:12  Ergo fratres debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
Roma VulgSist 8:13  Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Roma VulgSist 8:14  Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
Roma VulgSist 8:15  Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
Roma VulgSist 8:16  Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
Roma VulgSist 8:17  Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Roma VulgSist 8:18  Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
Roma VulgSist 8:19  Nam expectatio creaturae, revelationem filiorum Dei expectat.
Roma VulgSist 8:20  Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe:
Roma VulgSist 8:21  quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
Roma VulgSist 8:22  Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
Roma VulgSist 8:23  Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem corporis nostri.
Roma VulgSist 8:24  Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
Roma VulgSist 8:25  Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam expectamus.
Roma VulgSist 8:26  Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Roma VulgSist 8:27  Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Roma VulgSist 8:28  Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Roma VulgSist 8:29  Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Roma VulgSist 8:30  Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et magnificavit.
Roma VulgSist 8:31  Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, qui contra nos?
Roma VulgSist 8:32  Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quo modo non etiam cum illo omnia nobis donavit.
Roma VulgSist 8:33  Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat,
Roma VulgSist 8:34  quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
Roma VulgSist 8:35  Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
Roma VulgSist 8:36  (sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.)
Roma VulgSist 8:37  Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos.
Roma VulgSist 8:38  Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
Roma VulgSist 8:39  neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Chapter 9
Roma VulgSist 9:1  Veritatem dico in Christo Iesu, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto:
Roma VulgSist 9:2  quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
Roma VulgSist 9:3  Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
Roma VulgSist 9:4  qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Roma VulgSist 9:5  quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
Roma VulgSist 9:6  Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae:
Roma VulgSist 9:7  neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
Roma VulgSist 9:8  id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.
Roma VulgSist 9:9  Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius.
Roma VulgSist 9:10  Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
Roma VulgSist 9:11  Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret)
Roma VulgSist 9:12  non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori,
Roma VulgSist 9:13  sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
Roma VulgSist 9:14  Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
Roma VulgSist 9:15  Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam praestabo cuius miserebor.
Roma VulgSist 9:16  Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Roma VulgSist 9:17  Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuncietur nomen meum in universa terra.
Roma VulgSist 9:19  Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim eius quis resistit?
Roma VulgSist 9:20  O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic?
Roma VulgSist 9:21  An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
Roma VulgSist 9:22  Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, aptata in interitum,
Roma VulgSist 9:23  ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
Roma VulgSist 9:24  Quos et vocavit non solum ex Iudaeis, sed etiam in Gentibus,
Roma VulgSist 9:25  sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
Roma VulgSist 9:26  Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
Roma VulgSist 9:27  Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
Roma VulgSist 9:28  Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
Roma VulgSist 9:29  et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
Roma VulgSist 9:30  Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quae ex fide est.
Roma VulgSist 9:31  Israel vero sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit.
Roma VulgSist 9:32  Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
Roma VulgSist 9:33  sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis, qui credit in eum, non confundetur.
Chapter 10
Roma VulgSist 10:1  Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
Roma VulgSist 10:2  Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Roma VulgSist 10:3  Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti.
Roma VulgSist 10:4  Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.
Roma VulgSist 10:5  Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
Roma VulgSist 10:6  Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere:
Roma VulgSist 10:7  aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
Roma VulgSist 10:8  Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
Roma VulgSist 10:9  Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Roma VulgSist 10:10  Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
Roma VulgSist 10:11  Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur.
Roma VulgSist 10:12  Non enim est distinctio Iudaei, et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum.
Roma VulgSist 10:13  Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Roma VulgSist 10:14  Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
Roma VulgSist 10:15  Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
Roma VulgSist 10:16  Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine quis credidit auditui nostro?
Roma VulgSist 10:17  Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Roma VulgSist 10:18  Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Roma VulgSist 10:19  Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
Roma VulgSist 10:20  Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant.
Roma VulgSist 10:21  Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi.
Chapter 11
Roma VulgSist 11:1  Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin:
Roma VulgSist 11:2  Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura: quemadmodum interpellat Deum adversum Israel?
Roma VulgSist 11:3  Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam.
Roma VulgSist 11:4  Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
Roma VulgSist 11:5  Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.
Roma VulgSist 11:6  Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia.
Roma VulgSist 11:7  Quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excaecati sunt:
Roma VulgSist 11:8  sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
Roma VulgSist 11:9  Et David dicit: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
Roma VulgSist 11:10  Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
Roma VulgSist 11:11  Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est Gentibus ut illos aemulentur.
Roma VulgSist 11:12  Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae Gentium: quanto magis plenitudo eorum?
Roma VulgSist 11:13  Vobis enim dico Gentibus: Quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
Roma VulgSist 11:14  si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Roma VulgSist 11:15  Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
Roma VulgSist 11:16  Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
Roma VulgSist 11:17  Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es,
Roma VulgSist 11:18  noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
Roma VulgSist 11:20  Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
Roma VulgSist 11:21  Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
Roma VulgSist 11:22  Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
Roma VulgSist 11:23  Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
Roma VulgSist 11:24  Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii, qui secundum naturam, inserentur suae olivae?
Roma VulgSist 11:25  Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc: (ut non sitis vobisipsis sapientes) quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret,
Roma VulgSist 11:26  et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob.
Roma VulgSist 11:27  Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
Roma VulgSist 11:28  Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, charissimi propter patres.
Roma VulgSist 11:30  Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
Roma VulgSist 11:31  ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
Roma VulgSist 11:32  Conclusit enim Deus omnia in incredulitate: ut omnium misereatur.
Roma VulgSist 11:33  O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
Roma VulgSist 11:34  Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
Roma VulgSist 11:36  Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula seculorum. Amen.
Chapter 12
Roma VulgSist 12:1  Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Roma VulgSist 12:2  Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
Roma VulgSist 12:3  Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Roma VulgSist 12:4  Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
Roma VulgSist 12:5  ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Roma VulgSist 12:6  Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
Roma VulgSist 12:7  sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
Roma VulgSist 12:8  qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate.
Roma VulgSist 12:9  Dilectio sine simulatione: Odientes malum, adhaerentes bono:
Roma VulgSist 12:10  charitatem fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem praevenientes:
Roma VulgSist 12:11  Solicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Domino servientes:
Roma VulgSist 12:12  Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes:
Roma VulgSist 12:13  Necessitatibus sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes.
Roma VulgSist 12:14  Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
Roma VulgSist 12:16  Idipsum invicem sentientes: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
Roma VulgSist 12:17  Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Roma VulgSist 12:18  Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
Roma VulgSist 12:19  Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum irae. scriptum est enim: Mihi vindictam: et ego retribuam, dicit Dominus.
Roma VulgSist 12:20  Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Chapter 13
Roma VulgSist 13:1  Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: Non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt a Deo, ordinata sunt.
Roma VulgSist 13:2  Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
Roma VulgSist 13:3  nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
Roma VulgSist 13:4  Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei, qui malum agit.
Roma VulgSist 13:5  Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
Roma VulgSist 13:6  Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
Roma VulgSist 13:7  Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
Roma VulgSist 13:8  Nemini quidquam debeatis: nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Roma VulgSist 13:9  Nam: Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Roma VulgSist 13:10  Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Roma VulgSist 13:11  Et hoc scientes tempus: quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
Roma VulgSist 13:12  Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
Roma VulgSist 13:13  Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione:
Roma VulgSist 13:14  sed induimini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Chapter 14
Roma VulgSist 14:1  Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
Roma VulgSist 14:2  Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
Roma VulgSist 14:3  Is, qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum assumpsit.
Roma VulgSist 14:4  Tu quis es, qui iudicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
Roma VulgSist 14:5  Nam alius iudicat diem inter diem: alius autem iudicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.
Roma VulgSist 14:6  Qui sapit diem, Domino sapit: Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
Roma VulgSist 14:7  Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
Roma VulgSist 14:8  Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Roma VulgSist 14:9  In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Roma VulgSist 14:10  Tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
Roma VulgSist 14:11  scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.
Roma VulgSist 14:12  Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Roma VulgSist 14:13  Non ergo amplius invicem iudicemus: sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
Roma VulgSist 14:14  Scio, et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
Roma VulgSist 14:15  Si enim propter cibum frater tuus contristatur: iam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
Roma VulgSist 14:17  Non est enim regnum Dei esca, et potus: sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto:
Roma VulgSist 14:18  qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
Roma VulgSist 14:19  Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt in invicem custodiamus.
Roma VulgSist 14:20  Noli propter escam destruere opus Dei. omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Roma VulgSist 14:21  Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
Roma VulgSist 14:22  Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo: Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo, quod probat.
Roma VulgSist 14:23  Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
Chapter 15
Roma VulgSist 15:1  Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Roma VulgSist 15:2  Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem.
Roma VulgSist 15:3  Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
Roma VulgSist 15:4  Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
Roma VulgSist 15:5  Deus autem patientiae, et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum:
Roma VulgSist 15:6  ut unanimes, uno ore honorificetis Deum, et patrem Domini nostri Iesu Christi.
Roma VulgSist 15:7  Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
Roma VulgSist 15:8  Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:
Roma VulgSist 15:9  Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in Gentibus Domine, et nomini tuo cantabo.
Roma VulgSist 15:10  Et iterum dicit: Laetamini Gentes cum plebe eius.
Roma VulgSist 15:11  Et iterum: Laudate omnes Gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
Roma VulgSist 15:12  Et rursus Isaias ait: Erit radix Iesse, et qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt.
Roma VulgSist 15:13  Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti.
Roma VulgSist 15:14  Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
Roma VulgSist 15:15  Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
Roma VulgSist 15:16  ut sim minister Christi Iesu in Gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto.
Roma VulgSist 15:18  Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam Gentium, verbo et factis:
Roma VulgSist 15:19  in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti: ita ut ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
Roma VulgSist 15:20  Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem:
Roma VulgSist 15:21  sed sicut scriptum est: Quibus non est annunciatum de eo, videbunt: et qui non audierunt de eo, intelligent.
Roma VulgSist 15:22  Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, sed prohibitus sum usque adhuc.
Roma VulgSist 15:23  Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis:
Roma VulgSist 15:24  cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
Roma VulgSist 15:25  Nunc igitur proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis.
Roma VulgSist 15:26  Probaverunt enim Macedonia, et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
Roma VulgSist 15:27  Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles: debent et in carnalibus ministrare illis.
Roma VulgSist 15:28  Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc: per vos proficiscar in Hispaniam.
Roma VulgSist 15:29  Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
Roma VulgSist 15:30  Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum, et per charitatem sancti Spiritus, ut adiuvetis et me in orationibus vestris pro me ad Deum,
Roma VulgSist 15:31  ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Ierusalem sanctis,
Roma VulgSist 15:32  ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
Chapter 16
Roma VulgSist 16:1  Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris:
Roma VulgSist 16:2  ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
Roma VulgSist 16:3  Salutate Priscam, et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu;
Roma VulgSist 16:4  (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae Gentium)
Roma VulgSist 16:5  et domesticam Ecclesiam eorum. Salutate Ephaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Ecclesiae Asiae in Christo Iesu.
Roma VulgSist 16:7  Salutate Andronicum, et Iuliam cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
Roma VulgSist 16:9  Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn dilectum meum.
Roma VulgSist 16:11  Salutate eos, qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino.
Roma VulgSist 16:12  Salutate Tryphaenam, et Tryphosam: quae laborant in Domino. Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino.
Roma VulgSist 16:13  Salutate Rufum electum in Domino, et matrem eius, et meam.
Roma VulgSist 16:14  Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen: et qui cum eis sunt, fratres.
Roma VulgSist 16:15  Salutate Philologum, et Iuliam, Nereum, et sororem eius, et Olympiadem, et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
Roma VulgSist 16:16  Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi.
Roma VulgSist 16:17  Rogo autem vos fratres, ut observetis eos, qui dissensiones, et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
Roma VulgSist 16:18  Huiuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium.
Roma VulgSist 16:19  Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Roma VulgSist 16:20  Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Roma VulgSist 16:21  Salutat vos Timotheus adiutor meus, et Lucius, et Iason, et Sosipater cognati mei.
Roma VulgSist 16:22  Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
Roma VulgSist 16:23  Salutat vos Caius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos Erastus archarius civitatis, et Quartus, frater.
Roma VulgSist 16:24  Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Roma VulgSist 16:25  Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et praedicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Roma VulgSist 16:26  (quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Gentibus cogniti,
Roma VulgSist 16:27  soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.