Chapter 1
Roma | Vulgate | 1:4 | qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri | |
Roma | Vulgate | 1:5 | per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius | |
Roma | Vulgate | 1:7 | omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo | |
Roma | Vulgate | 1:8 | primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo | |
Roma | Vulgate | 1:9 | testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio | |
Roma | Vulgate | 1:10 | semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos | |
Roma | Vulgate | 1:11 | desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos | |
Roma | Vulgate | 1:13 | nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus | |
Roma | Vulgate | 1:16 | non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco | |
Roma | Vulgate | 1:17 | iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit | |
Roma | Vulgate | 1:18 | revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent | |
Roma | Vulgate | 1:20 | invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles | |
Roma | Vulgate | 1:21 | quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum | |
Roma | Vulgate | 1:23 | et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium | |
Roma | Vulgate | 1:24 | propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis | |
Roma | Vulgate | 1:25 | qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen | |
Roma | Vulgate | 1:26 | propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam | |
Roma | Vulgate | 1:27 | similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes | |
Roma | Vulgate | 1:28 | et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt | |
Roma | Vulgate | 1:29 | repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones | |
Roma | Vulgate | 1:30 | detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes | |
Chapter 2
Roma | Vulgate | 2:1 | propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas | |
Roma | Vulgate | 2:3 | existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei | |
Roma | Vulgate | 2:4 | an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit | |
Roma | Vulgate | 2:5 | secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei | |
Roma | Vulgate | 2:7 | his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam | |
Roma | Vulgate | 2:8 | his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio | |
Roma | Vulgate | 2:9 | tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci | |
Roma | Vulgate | 2:12 | quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur | |
Roma | Vulgate | 2:14 | cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex | |
Roma | Vulgate | 2:15 | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium | |
Roma | Vulgate | 2:16 | in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum | |
Roma | Vulgate | 2:20 | eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege | |
Roma | Vulgate | 2:25 | circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est | |
Roma | Vulgate | 2:26 | si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur | |
Roma | Vulgate | 2:27 | et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es | |
Roma | Vulgate | 2:28 | non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio | |
Chapter 3
Roma | Vulgate | 3:3 | quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit | |
Roma | Vulgate | 3:4 | est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris | |
Roma | Vulgate | 3:5 | si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico | |
Roma | Vulgate | 3:7 | si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor | |
Roma | Vulgate | 3:8 | et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est | |
Roma | Vulgate | 3:9 | quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse | |
Roma | Vulgate | 3:12 | omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum | |
Roma | Vulgate | 3:13 | sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum | |
Roma | Vulgate | 3:19 | scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo | |
Roma | Vulgate | 3:20 | quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati | |
Roma | Vulgate | 3:22 | iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio | |
Roma | Vulgate | 3:25 | quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum | |
Roma | Vulgate | 3:26 | in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu | |
Roma | Vulgate | 3:27 | ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei | |
Roma | Vulgate | 3:30 | quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem | |
Chapter 4
Roma | Vulgate | 4:5 | ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam | |
Roma | Vulgate | 4:6 | sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus | |
Roma | Vulgate | 4:9 | beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam | |
Roma | Vulgate | 4:10 | quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio | |
Roma | Vulgate | 4:11 | et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam | |
Roma | Vulgate | 4:12 | et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae | |
Roma | Vulgate | 4:13 | non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei | |
Roma | Vulgate | 4:16 | ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum | |
Roma | Vulgate | 4:17 | sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt | |
Roma | Vulgate | 4:18 | qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum | |
Roma | Vulgate | 4:19 | et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae | |
Roma | Vulgate | 4:20 | in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo | |
Roma | Vulgate | 4:24 | sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis | |
Chapter 5
Roma | Vulgate | 5:1 | iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum | |
Roma | Vulgate | 5:2 | per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei | |
Roma | Vulgate | 5:3 | non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur | |
Roma | Vulgate | 5:5 | spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis | |
Roma | Vulgate | 5:6 | ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est | |
Roma | Vulgate | 5:9 | Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum | |
Roma | Vulgate | 5:10 | si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius | |
Roma | Vulgate | 5:11 | non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus | |
Roma | Vulgate | 5:12 | propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt | |
Roma | Vulgate | 5:13 | usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est | |
Roma | Vulgate | 5:14 | sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri | |
Roma | Vulgate | 5:15 | sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit | |
Roma | Vulgate | 5:16 | et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem | |
Roma | Vulgate | 5:17 | si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum | |
Roma | Vulgate | 5:18 | igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae | |
Roma | Vulgate | 5:19 | sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi | |
Roma | Vulgate | 5:20 | lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia | |
Chapter 6
Roma | Vulgate | 6:3 | an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus | |
Roma | Vulgate | 6:4 | consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus | |
Roma | Vulgate | 6:5 | si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus | |
Roma | Vulgate | 6:6 | hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato | |
Roma | Vulgate | 6:9 | scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur | |
Roma | Vulgate | 6:11 | ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu | |
Roma | Vulgate | 6:12 | non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius | |
Roma | Vulgate | 6:13 | sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo | |
Roma | Vulgate | 6:16 | nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam | |
Roma | Vulgate | 6:17 | gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis | |
Roma | Vulgate | 6:19 | humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem | |
Roma | Vulgate | 6:21 | quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est | |
Roma | Vulgate | 6:22 | nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam | |
Chapter 7
Roma | Vulgate | 7:1 | an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit | |
Roma | Vulgate | 7:2 | nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri | |
Roma | Vulgate | 7:3 | igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro | |
Roma | Vulgate | 7:4 | itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo | |
Roma | Vulgate | 7:5 | cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti | |
Roma | Vulgate | 7:6 | nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae | |
Roma | Vulgate | 7:7 | quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces | |
Roma | Vulgate | 7:8 | occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat | |
Roma | Vulgate | 7:10 | ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem | |
Roma | Vulgate | 7:13 | quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum | |
Roma | Vulgate | 7:15 | quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio | |
Roma | Vulgate | 7:18 | scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio | |
Roma | Vulgate | 7:20 | si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum | |
Roma | Vulgate | 7:23 | video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis | |
Chapter 8
Roma | Vulgate | 8:1 | nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant | |
Roma | Vulgate | 8:3 | nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne | |
Roma | Vulgate | 8:4 | ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum | |
Roma | Vulgate | 8:5 | qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt | |
Roma | Vulgate | 8:7 | quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest | |
Roma | Vulgate | 8:9 | vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius | |
Roma | Vulgate | 8:10 | si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem | |
Roma | Vulgate | 8:11 | quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis | |
Roma | Vulgate | 8:13 | si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis | |
Roma | Vulgate | 8:15 | non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater | |
Roma | Vulgate | 8:17 | si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur | |
Roma | Vulgate | 8:18 | existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis | |
Roma | Vulgate | 8:20 | vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem | |
Roma | Vulgate | 8:21 | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei | |
Roma | Vulgate | 8:23 | non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri | |
Roma | Vulgate | 8:24 | spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat | |
Roma | Vulgate | 8:26 | similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus | |
Roma | Vulgate | 8:27 | qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis | |
Roma | Vulgate | 8:28 | scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti | |
Roma | Vulgate | 8:29 | nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus | |
Roma | Vulgate | 8:30 | quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit | |
Roma | Vulgate | 8:32 | qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit | |
Roma | Vulgate | 8:34 | quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis | |
Roma | Vulgate | 8:35 | quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius | |
Roma | Vulgate | 8:36 | sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis | |
Roma | Vulgate | 8:38 | certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines | |
Chapter 9
Roma | Vulgate | 9:1 | veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto | |
Roma | Vulgate | 9:3 | optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem | |
Roma | Vulgate | 9:4 | qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa | |
Roma | Vulgate | 9:5 | quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen | |
Roma | Vulgate | 9:8 | id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine | |
Roma | Vulgate | 9:11 | cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret | |
Roma | Vulgate | 9:15 | Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor | |
Roma | Vulgate | 9:17 | dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra | |
Roma | Vulgate | 9:20 | o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic | |
Roma | Vulgate | 9:21 | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam | |
Roma | Vulgate | 9:22 | quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum | |
Roma | Vulgate | 9:23 | ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam | |
Roma | Vulgate | 9:25 | sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam | |
Roma | Vulgate | 9:26 | et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi | |
Roma | Vulgate | 9:27 | Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient | |
Roma | Vulgate | 9:28 | verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram | |
Roma | Vulgate | 9:29 | et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus | |
Roma | Vulgate | 9:30 | quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est | |
Chapter 10
Roma | Vulgate | 10:2 | testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam | |
Roma | Vulgate | 10:3 | ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti | |
Roma | Vulgate | 10:5 | Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea | |
Roma | Vulgate | 10:6 | quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere | |
Roma | Vulgate | 10:8 | sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus | |
Roma | Vulgate | 10:9 | quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris | |
Roma | Vulgate | 10:12 | non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum | |
Roma | Vulgate | 10:14 | quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante | |
Roma | Vulgate | 10:15 | quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona | |
Roma | Vulgate | 10:16 | sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro | |
Roma | Vulgate | 10:18 | sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum | |
Roma | Vulgate | 10:19 | sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam | |
Roma | Vulgate | 10:20 | Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant | |
Chapter 11
Roma | Vulgate | 11:1 | dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin | |
Roma | Vulgate | 11:2 | non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel | |
Roma | Vulgate | 11:3 | Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam | |
Roma | Vulgate | 11:4 | sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal | |
Roma | Vulgate | 11:7 | quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt | |
Roma | Vulgate | 11:8 | sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem | |
Roma | Vulgate | 11:9 | et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis | |
Roma | Vulgate | 11:11 | dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur | |
Roma | Vulgate | 11:12 | quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum | |
Roma | Vulgate | 11:13 | vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo | |
Roma | Vulgate | 11:15 | si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis | |
Roma | Vulgate | 11:17 | quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es | |
Roma | Vulgate | 11:18 | noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te | |
Roma | Vulgate | 11:20 | bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time | |
Roma | Vulgate | 11:22 | vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris | |
Roma | Vulgate | 11:23 | sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos | |
Roma | Vulgate | 11:24 | nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae | |
Roma | Vulgate | 11:25 | nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret | |
Roma | Vulgate | 11:26 | et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob | |
Roma | Vulgate | 11:28 | secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres | |
Roma | Vulgate | 11:30 | sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem | |
Roma | Vulgate | 11:31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur | |
Roma | Vulgate | 11:33 | o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius | |
Chapter 12
Roma | Vulgate | 12:1 | obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum | |
Roma | Vulgate | 12:2 | et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta | |
Roma | Vulgate | 12:3 | dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei | |
Roma | Vulgate | 12:4 | sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent | |
Roma | Vulgate | 12:6 | habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei | |
Roma | Vulgate | 12:8 | qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate | |
Roma | Vulgate | 12:16 | id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos | |
Roma | Vulgate | 12:17 | nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus | |
Roma | Vulgate | 12:19 | non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus | |
Roma | Vulgate | 12:20 | sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius | |
Chapter 13
Roma | Vulgate | 13:1 | omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt | |
Roma | Vulgate | 13:2 | itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt | |
Roma | Vulgate | 13:3 | nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa | |
Roma | Vulgate | 13:4 | Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit | |
Roma | Vulgate | 13:5 | ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam | |
Roma | Vulgate | 13:7 | reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem | |
Roma | Vulgate | 13:8 | nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit | |
Roma | Vulgate | 13:9 | nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum | |
Roma | Vulgate | 13:11 | et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus | |
Roma | Vulgate | 13:12 | nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis | |
Roma | Vulgate | 13:13 | sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione | |
Chapter 14
Roma | Vulgate | 14:3 | is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit | |
Roma | Vulgate | 14:4 | tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum | |
Roma | Vulgate | 14:5 | nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet | |
Roma | Vulgate | 14:6 | qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo | |
Roma | Vulgate | 14:8 | sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus | |
Roma | Vulgate | 14:9 | in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur | |
Roma | Vulgate | 14:10 | tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei | |
Roma | Vulgate | 14:11 | scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo | |
Roma | Vulgate | 14:13 | non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum | |
Roma | Vulgate | 14:14 | scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est | |
Roma | Vulgate | 14:15 | si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est | |
Roma | Vulgate | 14:17 | non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto | |
Roma | Vulgate | 14:20 | noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat | |
Roma | Vulgate | 14:21 | bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur | |
Roma | Vulgate | 14:22 | tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat | |
Chapter 15
Roma | Vulgate | 15:1 | debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere | |
Roma | Vulgate | 15:3 | etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me | |
Roma | Vulgate | 15:4 | quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus | |
Roma | Vulgate | 15:5 | Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum | |
Roma | Vulgate | 15:8 | dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum | |
Roma | Vulgate | 15:9 | gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo | |
Roma | Vulgate | 15:12 | et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt | |
Roma | Vulgate | 15:13 | Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti | |
Roma | Vulgate | 15:14 | certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere | |
Roma | Vulgate | 15:15 | audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo | |
Roma | Vulgate | 15:16 | ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto | |
Roma | Vulgate | 15:18 | non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis | |
Roma | Vulgate | 15:19 | in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi | |
Roma | Vulgate | 15:20 | sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem | |
Roma | Vulgate | 15:21 | sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent | |
Roma | Vulgate | 15:23 | nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis | |
Roma | Vulgate | 15:24 | cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero | |
Roma | Vulgate | 15:26 | probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem | |
Roma | Vulgate | 15:27 | placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis | |
Roma | Vulgate | 15:28 | hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam | |
Roma | Vulgate | 15:30 | obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum | |
Roma | Vulgate | 15:31 | ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis | |
Chapter 16
Roma | Vulgate | 16:1 | commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris | |
Roma | Vulgate | 16:2 | ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi | |
Roma | Vulgate | 16:4 | qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium | |
Roma | Vulgate | 16:5 | et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo | |
Roma | Vulgate | 16:7 | salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo | |
Roma | Vulgate | 16:11 | salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino | |
Roma | Vulgate | 16:12 | salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino | |
Roma | Vulgate | 16:15 | salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos | |
Roma | Vulgate | 16:17 | rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis | |
Roma | Vulgate | 16:18 | huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium | |
Roma | Vulgate | 16:19 | vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo | |
Roma | Vulgate | 16:20 | Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum | |
Roma | Vulgate | 16:23 | salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater | |
Roma | Vulgate | 16:25 | ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti | |
Roma | Vulgate | 16:26 | quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito | |