Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Chapter 1
Dani Vulgate 1:1  anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam
Dani Vulgate 1:2  et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui
Dani Vulgate 1:3  et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum
Dani Vulgate 1:4  pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in palatio regis ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum
Dani Vulgate 1:5  et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis
Dani Vulgate 1:6  fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et Azarias
Dani Vulgate 1:7  et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago
Dani Vulgate 1:8  proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur
Dani Vulgate 1:9  dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum
Dani Vulgate 1:10  et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi
Dani Vulgate 1:11  et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam
Dani Vulgate 1:12  tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
Dani Vulgate 1:13  et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis
Dani Vulgate 1:14  qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem
Dani Vulgate 1:15  post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio
Dani Vulgate 1:16  porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina
Dani Vulgate 1:17  pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum
Dani Vulgate 1:18  conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor
Dani Vulgate 1:19  cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis
Dani Vulgate 1:20  et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius
Dani Vulgate 1:21  fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis
Chapter 2
Dani Vulgate 2:1  in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo
Dani Vulgate 2:2  praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege
Dani Vulgate 2:3  et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim
Dani Vulgate 2:4  responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus
Dani Vulgate 2:5  et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur
Dani Vulgate 2:6  si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi
Dani Vulgate 2:7  responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus
Dani Vulgate 2:8  respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo
Dani Vulgate 2:9  si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini
Dani Vulgate 2:10  respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo
Dani Vulgate 2:11  sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio
Dani Vulgate 2:12  quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis
Dani Vulgate 2:13  et egressa sententia sapientes interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent
Dani Vulgate 2:14  tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis
Dani Vulgate 2:15  et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli
Dani Vulgate 2:16  Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi
Dani Vulgate 2:17  et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium
Dani Vulgate 2:18  ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis
Dani Vulgate 2:19  tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli
Dani Vulgate 2:20  et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
Dani Vulgate 2:21  et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam
Dani Vulgate 2:22  ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est
Dani Vulgate 2:23  tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis
Dani Vulgate 2:24  post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo
Dani Vulgate 2:25  tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi adnuntiet
Dani Vulgate 2:26  respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius
Dani Vulgate 2:27  et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi
Dani Vulgate 2:28  sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt
Dani Vulgate 2:29  tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt
Dani Vulgate 2:30  mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires
Dani Vulgate 2:31  tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis
Dani Vulgate 2:32  huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere
Dani Vulgate 2:33  tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam fictilis
Dani Vulgate 2:34  videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos
Dani Vulgate 2:35  tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram
Dani Vulgate 2:36  hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram te rex
Dani Vulgate 2:37  tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi
Dani Vulgate 2:38  et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum
Dani Vulgate 2:39  et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae
Dani Vulgate 2:40  et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret
Dani Vulgate 2:41  porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto
Dani Vulgate 2:42  et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum
Dani Vulgate 2:43  quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non potest testae
Dani Vulgate 2:44  in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum
Dani Vulgate 2:45  secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius
Dani Vulgate 2:46  tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei
Dani Vulgate 2:47  loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc
Dani Vulgate 2:48  tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis
Dani Vulgate 2:49  Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel erat in foribus regis
Chapter 3
Dani Vulgate 3:1  Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis
Dani Vulgate 3:2  itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex
Dani Vulgate 3:3  tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor
Dani Vulgate 3:4  et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis
Dani Vulgate 3:5  in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
Dani Vulgate 3:6  si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis
Dani Vulgate 3:7  post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
Dani Vulgate 3:8  statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos
Dani Vulgate 3:9  dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
Dani Vulgate 3:10  tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream
Dani Vulgate 3:11  si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem
Dani Vulgate 3:12  sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
Dani Vulgate 3:13  tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis
Dani Vulgate 3:14  pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis
Dani Vulgate 3:15  nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea
Dani Vulgate 3:16  respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi
Dani Vulgate 3:17  ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
Dani Vulgate 3:18  quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
Dani Vulgate 3:19  tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat
Dani Vulgate 3:20  et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem
Dani Vulgate 3:21  et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis
Dani Vulgate 3:22  nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis
Dani Vulgate 3:23  Viri autem hi tres id est Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati
Dani Vulgate 3:24  Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino
Dani Vulgate 3:25  Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait
Dani Vulgate 3:26  Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula
Dani Vulgate 3:27  quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera
Dani Vulgate 3:28  Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra
Dani Vulgate 3:29  Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus
Dani Vulgate 3:30  et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset
Dani Vulgate 3:31  omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero iudicio fecisti
Dani Vulgate 3:32  et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram
Dani Vulgate 3:33  Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te
Dani Vulgate 3:34  Ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum
Dani Vulgate 3:35  neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum
Dani Vulgate 3:36  quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam quae est in littore maris
Dani Vulgate 3:37  quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra
Dani Vulgate 3:38  Et non est in tempore hoc princeps et dux et propheta neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te
Dani Vulgate 3:39  ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur
Dani Vulgate 3:40  Sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te
Dani Vulgate 3:41  Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam
Dani Vulgate 3:42  Ne confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae
Dani Vulgate 3:43  Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine
Dani Vulgate 3:44  et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia tua et robur eorum conteratur
Dani Vulgate 3:45  et sciant quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super orbem terrarum
Dani Vulgate 3:46  Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha et stuppa et pice et malleolis
Dani Vulgate 3:47  et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem
Dani Vulgate 3:48  et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis
Dani Vulgate 3:49  Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace
Dani Vulgate 3:50  et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit
Dani Vulgate 3:51  Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deum in fornace dicentes
Dani Vulgate 3:52  Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tutae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis
Dani Vulgate 3:53  Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula
Dani Vulgate 3:54  Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula
Dani Vulgate 3:55  Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et laudabilis et superexaltatus in saecula
Dani Vulgate 3:56  Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula
Dani Vulgate 3:57  Benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:58  Benedicite Angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:59  Benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:60  Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:61  Benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:62  Benedicite sol et luna Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:63  Benedicite stellae caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:64  Benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:65  Benedicite omnes spiritus Dei Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:66  Benedicite ignis et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:67  Benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:68  Benedicite rores et pruina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:69  Benedicite gelu et frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:70  Benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:71  Benedicite noctes et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:72  Benedicite lux et tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:73  Benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:74  Benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula
Dani Vulgate 3:75  Benedicite montes et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:76  Benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:77  Benedicite fontes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:78  Benedicite maria et flumina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:79  Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:80  Benedicite omnes volucres caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:81  Benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:82  Benedicite filii hominum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:83  Benedicat Israel Dominum laudet et superexaltet eum in saecula
Dani Vulgate 3:84  Benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:85  Benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:86  Benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:87  Benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula
Dani Vulgate 3:88  Benedicite Anania Azaria Misael Domino laudate et superexaltate eum in saecula Quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos
Dani Vulgate 3:89  Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
Dani Vulgate 3:90  Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei quia in omnia saecula misericordia eius
Dani Vulgate 3:91  Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos Qui respondentes regi dixerunt Vere rex
Dani Vulgate 3:92  Respondit et ait Ecce ego video quattuor viros solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei
Dani Vulgate 3:93  Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sidrach Misach et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite Statimque egressi sunt Sidrach Misach et Abdenago de medio ignis
Dani Vulgate 3:94  Et congregati satrapae et magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabala eorum non fuissent immutata et odor ignis non transisset per eos
Dani Vulgate 3:95  Et erumpens Nabuchodonosor ait Benedictus Deus eorum Sidrach videlicet Misach et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo
Dani Vulgate 3:96  A me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach Misach et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est alius Deus qui possit ita salvare
Dani Vulgate 3:97  Tunc rex promovit Sidrach Misach et Abdenago in provincia Babylonis
Dani Vulgate 3:98  NABUCHODONOSOR rex omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra pax vobis multiplicetur
Dani Vulgate 3:99  Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus Placuit ergo mihi praedicare
Dani Vulgate 3:100  signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem
Chapter 4
Dani Vulgate 4:1  Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo
Dani Vulgate 4:2  somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in strato meo et visiones capitis mei conturbaverunt me
Dani Vulgate 4:3  Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent mihi
Dani Vulgate 4:4  Tunc ingrediebantur arioli magi Chaldaei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi
Dani Vulgate 4:5  donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso et somnium coram ipso locutus sum
Dani Vulgate 4:6  Baltassar princeps ariolorum quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te et omne sacramentum non est impossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem earum narra
Dani Vulgate 4:7  Visio capitis mei in cubili meo Videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo eius nimia
Dani Vulgate 4:8  Magna arbor et fortis et proceritas eius contingens caelum aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae
Dani Vulgate 4:9  Folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres caeli et ex ea vescebatur omnis caro
Dani Vulgate 4:10  Videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo descendit
Dani Vulgate 4:11  Clamavit fortiter et sic ait Succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructus eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius
Dani Vulgate 4:12  Verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt et rore caeli tingatur et cum feris pars eius in herba terrae
Dani Vulgate 4:13  Cor eius ab humano commutetur et cor ferae detur ei et septem tempora mutentur super eum
Dani Vulgate 4:14  In sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eum
Dani Vulgate 4:15  Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est
Dani Vulgate 4:16  Tunc Daniel cuius nomen Baltassar coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora et cogitationes eius conturbabant eum Respondens autem rex ait Baltassar somnium et interpretatio eius non conturbent te Respondit Baltassar et dixit Domine mi somnium his qui te oderunt et interpretatio eius hostibus tuis sit
Dani Vulgate 4:17  Arborem quam vidisti sublimem atque robustam cuius altitudo pertingit ad caelum et aspectus illius in omnem terram
Dani Vulgate 4:18  et rami eius pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea subter eam habitantes bestiae agri et in ramis eius commorantes aves caeli
Dani Vulgate 4:19  Tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae
Dani Vulgate 4:20  Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere Succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius donec septem tempora mutentur super eum
Dani Vulgate 4:21  Haec est interpretatio sententiae Altissimi quae pervenit super dominum meum regem
Dani Vulgate 4:22  Eiicient te ab hominibus et cum bestiis ferisque erit habitatio tua et foenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud
Dani Vulgate 4:23  Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem
Dani Vulgate 4:24  Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscet delictis tuis
Dani Vulgate 4:26  Post finem mensium duodecim in aula Babylonis deambulabat
Dani Vulgate 4:27  Responditque rex et ait Nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei
Dani Vulgate 4:28  Cumque sermo adhuc esset in ore regis vox de caelo ruit Tibi dicitur Nabuchodonosor rex Regnum tuum transibit a te
Dani Vulgate 4:29  et ab hominibus eiicient te et cum bestiis et feris erit habitatio tua foenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud
Dani Vulgate 4:30  Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor et ex hominibus abiectus est et foenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium
Dani Vulgate 4:31  Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et generationem
Dani Vulgate 4:32  Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei Quare fecisti
Dani Vulgate 4:33  In ipso tempore sensus meus reversus est ad me et ad honorem regni mei decoremque perveni et figura mea reversa est ad me et optimates mei et magistratus mei requisierunt me et in regno meo restitutus sum et magnificentia amplior addita est mihi
Dani Vulgate 4:34  Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare
Chapter 5
Dani Vulgate 5:1  Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat aetatem
Dani Vulgate 5:2  Praecepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Ierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae
Dani Vulgate 5:3  Tunc allata sunt vasa aurea et argentea quae asportaverat de templo quod fuerat in Ierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius uxores et concubinae illius
Dani Vulgate 5:4  Bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos aereos ferreos ligneosque et lapideos
Dani Vulgate 5:5  In eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis
Dani Vulgate 5:6  Tunc facies regis commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et compages renum eius solvebantur et genua eius ad seinvicem collidebantur
Dani Vulgate 5:7  Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldaeos et aruspices Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit
Dani Vulgate 5:8  Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi
Dani Vulgate 5:9  Unde rex Baltassar satis conturbatus est et vultus illius immutatus est sed et optimates eius turbabantur
Dani Vulgate 5:10  Regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius domum convivii ingressa est et proloquens ait Rex in aeternum vive non te conturbent cogitationes tuae neque facies tua immutetur
Dani Vulgate 5:11  Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldaeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex
Dani Vulgate 5:12  quia spiritus amplior et prudentia intelligentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Daniele cui rex posuit nomen Baltassar nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit
Dani Vulgate 5:13  Igitur introductus est Daniel coram rege Ad quem praefatus rex ait Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae quem adduxit pater meus rex de Iudaea
Dani Vulgate 5:14  Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te
Dani Vulgate 5:15  Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere
Dani Vulgate 5:16  Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris
Dani Vulgate 5:17  Ad quae respondens Daniel ait coram rege Munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da scripturam autem legam tibi rex et interpretationem eius ostendam tibi
Dani Vulgate 5:18  O rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo
Dani Vulgate 5:19  Et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat et quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat
Dani Vulgate 5:20  Quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est
Dani Vulgate 5:21  et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius foenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud
Dani Vulgate 5:22  Tu quoque filius eius Baltassar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia
Dani Vulgate 5:23  sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti
Dani Vulgate 5:24  Idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est
Dani Vulgate 5:25  Haec est autem scriptura quae digesta est MANE THECEL PHARES
Dani Vulgate 5:26  Et haec est interpretatio sermonis MANE numeravit Deus regnum tuum et complevit illud
Dani Vulgate 5:27  THECEL appensus es in statera et inventus es minus habens
Dani Vulgate 5:28  PHARES divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis
Dani Vulgate 5:29  Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo
Dani Vulgate 5:30  Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus
Dani Vulgate 5:31  Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos
Chapter 6
Dani Vulgate 6:1  Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo
Dani Vulgate 6:2  Et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat ut satrapae illis redderent rationem et rex non sustineret molestiam
Dani Vulgate 6:3  Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo
Dani Vulgate 6:4  Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt eo quod fidelis esset et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo
Dani Vulgate 6:5  Dixerunt ergo viri illi Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui
Dani Vulgate 6:6  Tunc principes et satrapae surripuerunt regi et sic locuti sunt ei Dari rex in aeternum vive
Dani Vulgate 6:7  consilium inierunt omnes principes regni tui magistratus et satrapae senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum Ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies nisi a te rex mittatur in lacum leonum
Dani Vulgate 6:8  Nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis nec praevaricari cuiquam liceat
Dani Vulgate 6:10  Quod cum Daniel comperisset id est constitutam legem ingressus est domum suam et fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat
Dani Vulgate 6:11  Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem et obscerantem Deum suum
Dani Vulgate 6:12  Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi te rex mitteretur in lacum leonum Ad quos respondens rex ait verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum quod praevaricari non licet
Dani Vulgate 6:13  Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua
Dani Vulgate 6:14  Quod verbum cum audisset rex satis contristatus est et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum
Dani Vulgate 6:15  Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei Scito rex quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum quod constituerit rex non liceat immutari
Dani Vulgate 6:16  Tunc rex praecepit et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum Dixitque rex Danieli Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te
Dani Vulgate 6:17  Allatusque est lapis unus et positus est super os laci quem obsignavit rex annulo suo et annulo optimatum suorum nequid fieret contra Danielem
Dani Vulgate 6:18  Et abiit rex in domum suam et dormivit incoenatus cibique non sunt allati coram eo insuper et somnus recessit ab eo
Dani Vulgate 6:19  Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit
Dani Vulgate 6:20  appropinquansque lacui Danielem voce lacrymabili inclamavit et affatus est eum Daniel serve Dei viventis Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit te liberare a leonibus
Dani Vulgate 6:21  Et Daniel regi respondens ait Rex in aeternum vive
Dani Vulgate 6:22  Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te rex delictum non feci
Dani Vulgate 6:23  Tunc vehementer rex gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu eductusque est Daniel de lacu et nulla laesio inventa est in eo quia credidit Deo suo
Dani Vulgate 6:24  Iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danielem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt
Dani Vulgate 6:25  Tunc Darius rex scripsit universis populis tribubus et linguis habitantibus in universa terra PAX vobis multiplicetur
Dani Vulgate 6:26  A me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremiscant et paveant Deum Danielis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum
Dani Vulgate 6:27  Ipse liberator atque salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum
Dani Vulgate 6:28  Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii regnumque Cyri Persae
Chapter 7
Dani Vulgate 7:1  Anno primo Baltassar regis Babylonis Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone comprehendit summatimque perstringens ait
Dani Vulgate 7:2  Videbam in visione mea nocte et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno
Dani Vulgate 7:3  Et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se
Dani Vulgate 7:4  Prima quasi leaena et alas habebat aquilae aspiciebam donec evulsae sunt alae eius et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit et cor hominis datum est ei
Dani Vulgate 7:5  Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei Surge comede carnes plurimas
Dani Vulgate 7:6  Post haec aspiciebam et ecce alia quasi pardus et alas habebat quasi avis quattuor super se et quattuor capita erant in bestia et potestas data est ei
Dani Vulgate 7:7  Post haec aspiciebam in visione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam et habebat cornua decem
Dani Vulgate 7:8  Considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia
Dani Vulgate 7:9  Aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit vestimentum eius candidum quasi nix et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus
Dani Vulgate 7:10  Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt
Dani Vulgate 7:11  Aspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eius et traditum esset ad comburendum igni
Dani Vulgate 7:12  aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus
Dani Vulgate 7:13  Aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum
Dani Vulgate 7:14  Et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur
Dani Vulgate 7:15  Horruit spiritus meus ego Daniel territus sum in his et visiones capitis mei conturbaverunt me
Dani Vulgate 7:16  Accessi ad unum de assistentibus et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his Qui dixit mihi interpretationem sermonum et docuit me
Dani Vulgate 7:17  Hae quattuor bestiae magnae quattuor sunt regna quae consurgent de terra
Dani Vulgate 7:18  Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum
Dani Vulgate 7:19  Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta quae erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat et comminuebat et reliqua pedibus suis conculcabat
Dani Vulgate 7:20  et de cornibus decem quae habebat in capite et de alio quod ortum fuerat ante quod ceciderant tria cornua et de cornu illo quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris
Dani Vulgate 7:21  Aspiciebam et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis
Dani Vulgate 7:22  donec venit antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi et tempus advenit et regnum obtinuerunt sancti
Dani Vulgate 7:23  Et sic ait Bestia quarta regnum quartum erit in terra quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam
Dani Vulgate 7:24  Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit
Dani Vulgate 7:25  Et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis
Dani Vulgate 7:26  Et iudicium sedebit ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem
Dani Vulgate 7:27  Regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum regnum sempiternum est et omnes reges servient ei et obedient
Dani Vulgate 7:28  Hucusque finis verbi Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi
Chapter 8
Dani Vulgate 8:1  Anno tertio regni Baltassar regis visio apparuit mihi Ego Daniel post id quod videram in principio
Dani Vulgate 8:2  vidi in visione mea cum essem in Susis castro quod est in Aelam regione vidi autem in visione esse me super portam Ulai
Dani Vulgate 8:3  Et lavavi oculus meos et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque succrescens Postea
Dani Vulgate 8:4  vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem et contra Aquilonem et contra Meridiem et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est
Dani Vulgate 8:5  Et ego intelligebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos
Dani Vulgate 8:6  Et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram stantem ante portam et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae
Dani Vulgate 8:7  Cumque appropinquasset prope arietem efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius
Dani Vulgate 8:8  Hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt quattour cornua subter illud per quattuor ventos caeli
Dani Vulgate 8:9  De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra Meridiem et contra Orientem et contra fortitudinem
Dani Vulgate 8:10  Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas
Dani Vulgate 8:11  Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius
Dani Vulgate 8:12  Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur
Dani Vulgate 8:13  Et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur
Dani Vulgate 8:14  Et dixit ei Usque ad vesperam at mane dies duo millia trecenti et mundabitur sanctuarium
Dani Vulgate 8:15  Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intelligentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri
Dani Vulgate 8:16  Et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit et ait Gabriel fac intelligere istum visionem
Dani Vulgate 8:17  Et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me Intellige fili hominis quoniam in tempore finis complebitur visio
Dani Vulgate 8:18  Cumque loqueretur ad me collapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo
Dani Vulgate 8:19  dixitque mihi Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum
Dani Vulgate 8:20  Aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum
Dani Vulgate 8:21  Porro hircus caprarum rex Graecorum est et cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus
Dani Vulgate 8:22  Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius
Dani Vulgate 8:23  Et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex impundes facie et intelligens propositiones
Dani Vulgate 8:24  et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet Et interficiet robustos et populum sanctorum
Dani Vulgate 8:25  secundum voluntatem suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur
Dani Vulgate 8:26  Et visio vespere et mane quae dicta est vera est tu ergo visionem signa quia post multos dies erit
Dani Vulgate 8:27  Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies cumque surrexissem faciebam opera regis et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur
Chapter 9
Dani Vulgate 9:1  In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum qui imperavit super regnum Chaldaeorum
Dani Vulgate 9:2  Anno uno regni eius ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni
Dani Vulgate 9:3  Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere
Dani Vulgate 9:4  Et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua
Dani Vulgate 9:5  Peccavimus iniquitatem fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis
Dani Vulgate 9:6  Non obedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae
Dani Vulgate 9:7  Tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Ierusalem et omni Israel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te
Dani Vulgate 9:8  Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt
Dani Vulgate 9:9  Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te
Dani Vulgate 9:10  et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius quam posuit nobis per servos suos prophetas
Dani Vulgate 9:11  Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt ne audirent vocem tuam et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei quia peccavimus ei
Dani Vulgate 9:12  Et statuit sermones suos quos locutus est super nos et super principes nostros qui iudicaverunt nos ut superinduceret in nos magnum malum quale numquam fuit sub omni caelo secundum quod factum est in Ierusalem
Dani Vulgate 9:13  Sicut scriptum est in lege Moysi omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam
Dani Vulgate 9:14  Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit non enim audivimus vocem eius
Dani Vulgate 9:15  Et nunc Domine Deus noster qui eduxisti populum tuum de Terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus iniquitatem fecimus
Dani Vulgate 9:16  Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum
Dani Vulgate 9:17  Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum quod desertum est propter temetipsum
Dani Vulgate 9:18  Inclina Deus meus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis
Dani Vulgate 9:19  Exaudi Domine placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum
Dani Vulgate 9:20  Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei
Dani Vulgate 9:21  Adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram in visione a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini
Dani Vulgate 9:22  Et docuit me et locutus est mihi dixitque Daniel nunc egressus sum ut docerem te et intelligeres
Dani Vulgate 9:23  Ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellige visionem
Dani Vulgate 9:24  Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetia et ungatur Sanctus sanctorum
Dani Vulgate 9:25  Scito ergo et animadverte Ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum
Dani Vulgate 9:26  Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus qui eum negaturus est Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio
Dani Vulgate 9:27  Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio
Chapter 10
Dani Vulgate 10:1  Anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar et verbum verum et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione
Dani Vulgate 10:2  In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus
Dani Vulgate 10:3  panem desiderabilem non comedi et caro et vinum non introierunt in os meum sed neque unguento unctus sum donec complerentur trium hebdomadarum dies
Dani Vulgate 10:4  Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris
Dani Vulgate 10:5  Et levavi oculos meos et vidi et ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accincti auro obrizo
Dani Vulgate 10:6  et corpus eius quasi chrysolithus et facies eius velut species fulguris et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius et quae deorsum sunt usque ad pedes quasi species aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis
Dani Vulgate 10:7  Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimus irruit super eos et fugerunt in absconditum
Dani Vulgate 10:8  Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea immutata est in me et emarcui nec habui quidquam virium
Dani Vulgate 10:9  Et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam et vultus meus haerebat terrae
Dani Vulgate 10:10  Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum
Dani Vulgate 10:11  Et dixit ad me Daniel vir desideriorum intellige verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te Cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens
Dani Vulgate 10:12  Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos
Dani Vulgate 10:13  Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum
Dani Vulgate 10:14  Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies
Dani Vulgate 10:15  Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis deieci vultum meum ad terram et tacui
Dani Vulgate 10:16  Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me Domine mi in visione tua dissolutae sunt compages meae et nihil in me remansit virium
Dani Vulgate 10:17  Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur
Dani Vulgate 10:18  Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
Dani Vulgate 10:19  et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus Cumque loqueretur mecum convalui et dixi Loquere Domine mi quia confortasti me
Dani Vulgate 10:20  Et ait Numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum cum ego egrederer apparuit princeps Graecorum veniens
Dani Vulgate 10:21  Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michael princeps vester
Chapter 11
Dani Vulgate 11:1  Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur
Dani Vulgate 11:2  Et nunc veritatem annunciabo tibi Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Graeciae
Dani Vulgate 11:3  Surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei
Dani Vulgate 11:4  Et cum steterit conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius qua dominatus est lacerabitur enim regnum eius etiam in externos exceptis his
Dani Vulgate 11:5  Et confortabitur rex Austri et de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur ditione multa enim dominatio eius
Dani Vulgate 11:6  Et post finem annorum foederabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adolescentes eius et qui confortabant eam in temporibus
Dani Vulgate 11:7  Et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis Aquilonis et abutetur eis et obtinebit
Dani Vulgate 11:8  Insuper et deos eorum et sculptilia vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Aegyptum ipse praevalebit adversus regem Aquilonis
Dani Vulgate 11:9  Et intrabit in regnum rex Austri et revertetur ad terram suam
Dani Vulgate 11:10  Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robere eius
Dani Vulgate 11:11  Et provocatus rex Austri egredietur et pugnabit adversus regem Aquilonis et praeparabit multitudinem nimiam et dabitur multitudo in manu eius
Dani Vulgate 11:12  Et capiet multitudinem et exaltabitur cor eius et deiiciet multa millia sed non praevalebit
Dani Vulgate 11:13  Convertetur enim rex Aquilonis et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis
Dani Vulgate 11:14  Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem et corruent
Dani Vulgate 11:15  Et venit rex Aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbes munitissimas et brachia Austri non sustinebunt et consurgent electi eius ad resistendum et non erit fortitudo
Dani Vulgate 11:16  Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclyta et consumetur in manu eius
Dani Vulgate 11:17  Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei ut evertat illud et non stabit nec illius erit
Dani Vulgate 11:18  Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas et cessare faciet principem opprobrii sui et opprobrium eius convertetur in eum
Dani Vulgate 11:19  Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et impinget et corruet et non invenietur
Dani Vulgate 11:20  Et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur non in furore nec in praelio
Dani Vulgate 11:21  Et stabit in loco eius despectus et non tribuetur ei honor regius et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia
Dani Vulgate 11:22  Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur insuper et dux foederis
Dani Vulgate 11:23  Et post amicitias cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo
Dani Vulgate 11:24  Et abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius rapinas et praedam et divinitas eorum dissipabit et contra firmissimas cogitationes inibit et hoc usque ad tempus
Dani Vulgate 11:25  Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis et non stabunt quia inibunt adversus eum consilia
Dani Vulgate 11:26  Et comedentes panem cum eo conterent illum exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi
Dani Vulgate 11:27  Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus
Dani Vulgate 11:28  Et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum et faciet et revertetur in terram suam
Dani Vulgate 11:29  Statuto tempore revertetur et veniet ad Austrum et non erit priori simile novissimum
Dani Vulgate 11:30  Et veniet super eum Trieres et Romani et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii
Dani Vulgate 11:31  Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem
Dani Vulgate 11:32  Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet
Dani Vulgate 11:33  Et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina dierum
Dani Vulgate 11:34  Cumque corruerint sublevabuntur auxilio parvulo et applicabuntur eis plurimi fraudulenter
Dani Vulgate 11:35  Et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum quia adhuc aliud tempus erit
Dani Vulgate 11:36  Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et dirigetur donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio
Dani Vulgate 11:37  Et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget
Dani Vulgate 11:38  Deum autem Maozim in loco suo venerabitur et Deum quem ignoraverunt patres eius colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis
Dani Vulgate 11:39  Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno quem cognovit et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis et terram dividet gratuito
Dani Vulgate 11:40  Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna et ingredietur terras et conteret et pertransiet
Dani Vulgate 11:41  Et introibit in terram gloriosam et multae corruent hae autem solae salvabuntur de manu eius Edom et Moab et principium filiorum Ammon
Dani Vulgate 11:42  Et mittet manum suam in terras et Terra Aegypti non effugiet
Dani Vulgate 11:43  Et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti per Libyam quoque et Aethiopiam transibit
Dani Vulgate 11:44  Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos
Dani Vulgate 11:45  Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria super montem inclytum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei
Chapter 12
Dani Vulgate 12:1  In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
Dani Vulgate 12:2  Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in opprobrium ut videant semper
Dani Vulgate 12:3  Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
Dani Vulgate 12:4  Tu autem Daniel claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt et multiplex erit scientia
Dani Vulgate 12:5  Et vidi ego Daniel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis
Dani Vulgate 12:6  Et dixi viro qui erat indutus lineis qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium
Dani Vulgate 12:7  Et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus et tempora et dimidium temporis Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti complebuntur universa haec
Dani Vulgate 12:8  Et ego audivi et non intellexi Et dixi Domine mi quid erit post haec
Dani Vulgate 12:9  Et ait Vade Daniel quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus
Dani Vulgate 12:10  Eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intelligent omnes impii porro docti intelligent
Dani Vulgate 12:11  Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolationem dies mille ducenti nonaginta
Dani Vulgate 12:12  Beatus qui expectat et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque
Dani Vulgate 12:13  Tu autem vade ad praefinitum et requiesces et stabis in sorte tua in finem dierum   Cap 13
Chapter 13
Dani Vulgate 13:1  Et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioakim
Dani Vulgate 13:2  Et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum
Dani Vulgate 13:3  parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi
Dani Vulgate 13:4  Erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium
Dani Vulgate 13:5  Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum
Dani Vulgate 13:6  Isti frequentabant domum Ioakim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia
Dani Vulgate 13:7  Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui
Dani Vulgate 13:8  Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius
Dani Vulgate 13:9  et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum
Dani Vulgate 13:10  Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum
Dani Vulgate 13:11  erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea
Dani Vulgate 13:12  et observabant quotidie solicitius videre eam Dixitque alter ad alterum
Dani Vulgate 13:13  Eamus domum quia hora prandii est Et egressi recesserunt a se
Dani Vulgate 13:14  Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam
Dani Vulgate 13:15  Factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat
Dani Vulgate 13:16  et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam
Dani Vulgate 13:17  Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver
Dani Vulgate 13:18  Et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos
Dani Vulgate 13:19  Cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt
Dani Vulgate 13:20  Ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum
Dani Vulgate 13:21  quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te
Dani Vulgate 13:22  Ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras
Dani Vulgate 13:23  Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini
Dani Vulgate 13:24  Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam
Dani Vulgate 13:26  Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset
Dani Vulgate 13:27  Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina
Dani Vulgate 13:28  Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
Dani Vulgate 13:29  Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt
Dani Vulgate 13:30  Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis
Dani Vulgate 13:31  Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie
Dani Vulgate 13:32  At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius
Dani Vulgate 13:34  Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius
Dani Vulgate 13:35  Quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino
Dani Vulgate 13:36  Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas
Dani Vulgate 13:37  Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea
Dani Vulgate 13:38  Porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri
Dani Vulgate 13:39  Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit
Dani Vulgate 13:40  hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus
Dani Vulgate 13:41  Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem
Dani Vulgate 13:42  Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant
Dani Vulgate 13:43  tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me
Dani Vulgate 13:45  Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel
Dani Vulgate 13:46  Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius
Dani Vulgate 13:47  Et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est iste sermo quem tu locutus es
Dani Vulgate 13:48  Qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel
Dani Vulgate 13:49  Revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam
Dani Vulgate 13:50  Reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis
Dani Vulgate 13:51  Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos
Dani Vulgate 13:52  Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius
Dani Vulgate 13:53  iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies
Dani Vulgate 13:54  Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino
Dani Vulgate 13:55  Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium
Dani Vulgate 13:56  Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum
Dani Vulgate 13:57  sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram
Dani Vulgate 13:58  Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino
Dani Vulgate 13:59  Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos
Dani Vulgate 13:60  Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se
Dani Vulgate 13:61  Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum
Dani Vulgate 13:62  ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa
Dani Vulgate 13:63  Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis
Dani Vulgate 13:64  Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps
Dani Vulgate 13:65  Et rex Astyages appositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius
Chapter 14
Dani Vulgate 14:1  Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius
Dani Vulgate 14:2  Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex
Dani Vulgate 14:3  Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum Dixitque ei rex Quare non adoras Bel
Dani Vulgate 14:4  Qui respondens ait ei Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis
Dani Vulgate 14:5  Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus An non vides quanta comedat et bibat quotidie
Dani Vulgate 14:6  Et ait Daniel arridens Ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando
Dani Vulgate 14:7  Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has moriemini
Dani Vulgate 14:8  Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Daniel quia blasphemavit in Bel Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum
Dani Vulgate 14:9  Erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis Et venit rex cum Daniele in templum Bel
Dani Vulgate 14:10  Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa annulo tuo
Dani Vulgate 14:11  et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel morte moriemur vel Daniel qui mentitus est adversum nos
Dani Vulgate 14:12  Contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea
Dani Vulgate 14:13  Factum est igitur postquam egressi sunt illi rex posuit cibos ante Bel praecepit Daniel pueris suis et attulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt
Dani Vulgate 14:14  Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt
Dani Vulgate 14:15  Surrexit autem rex primo diluculo et Daniel cum eo
Dani Vulgate 14:16  Et ait rex Salvane sunt signacula Daniel Qui respondit Salva rex
Dani Vulgate 14:17  Statimque cum aperuisset ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna Magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam
Dani Vulgate 14:18  Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit Ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sint haec
Dani Vulgate 14:19  Et dixit rex Video vestigia virorum et mulierum et infantium Et iratus est rex
Dani Vulgate 14:20  Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam
Dani Vulgate 14:21  Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum et templum eius
Dani Vulgate 14:22  Et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii
Dani Vulgate 14:23  Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum
Dani Vulgate 14:24  Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens
Dani Vulgate 14:25  Tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste Et ait rex Do tibi
Dani Vulgate 14:26  Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconis et diruptus est draco Et dixit Ecce quem colebatis
Dani Vulgate 14:27  Quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit
Dani Vulgate 14:28  Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem alioquin interficiemus te et domum tuam
Dani Vulgate 14:29  Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem
Dani Vulgate 14:30  Qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex
Dani Vulgate 14:31  Porro in lacu erant leones septem et dabantur eis duo corpora quotidie et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem
Dani Vulgate 14:32  Erat autem Habacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus
Dani Vulgate 14:33  Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum
Dani Vulgate 14:34  Et dixit Habacuc Domine Babylonem non vidi et lacum nescio
Dani Vulgate 14:35  Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui
Dani Vulgate 14:36  Et clamavit Habacuc dicens Daniel serve Dei tolle prandium quod misit tibi Deus
Dani Vulgate 14:37  Et ait Daniel Recordatus es mei Deus et non dereliquisti diligentes te
Dani Vulgate 14:38  Surgensque Daniel comedit Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo
Dani Vulgate 14:39  Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum et introspexit et ecce Daniel sedens in medio leonum
Dani Vulgate 14:40  Et exclamavit voce magna rex dicens Magnus es Domine Deus Danielis Et extraxit eum de lacu leonum
Dani Vulgate 14:41  Porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit in lacum et devorati sunt in momento coram eo
Dani Vulgate 14:42  Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator faciens signa et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum