Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Chapter 1
Dani VulgSist 1:1  Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam;
Dani VulgSist 1:2  et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui.
Dani VulgSist 1:3  Et ait rex Asphenez praeposito Eunuchorum ut introduceret de filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,
Dani VulgSist 1:4  pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldaeorum.
Dani VulgSist 1:5  Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
Dani VulgSist 1:6  Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias.
Dani VulgSist 1:7  Et imposuit eis praepositus eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar: Ananiae, Sidrach: Misaeli, Misach: et Azariae, Abdenago.
Dani VulgSist 1:8  Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur.
Dani VulgSist 1:9  Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
Dani VulgSist 1:10  Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi.
Dani VulgSist 1:11  Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:
Dani VulgSist 1:12  Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:
Dani VulgSist 1:13  et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.
Dani VulgSist 1:14  Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
Dani VulgSist 1:15  Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
Dani VulgSist 1:16  Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.
Dani VulgSist 1:17  Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
Dani VulgSist 1:18  Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur: introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
Dani VulgSist 1:19  Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.
Dani VulgSist 1:20  Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius.
Dani VulgSist 1:21  Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
Chapter 2
Dani VulgSist 2:1  In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.
Dani VulgSist 2:2  Praecepit ergo rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt coram rege.
Dani VulgSist 2:3  Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim.
Dani VulgSist 2:4  Responderuntque Chaldaei regi Syriace: Rex in sempiternum vive: dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.
Dani VulgSist 2:5  Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur.
Dani VulgSist 2:6  Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi.
Dani VulgSist 2:7  Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
Dani VulgSist 2:8  Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
Dani VulgSist 2:9  Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini.
Dani VulgSist 2:10  Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo.
Dani VulgSist 2:11  Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
Dani VulgSist 2:12  Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
Dani VulgSist 2:13  Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quaerebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent.
Dani VulgSist 2:14  Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Dani VulgSist 2:15  Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Dani VulgSist 2:16  Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
Dani VulgSist 2:17  Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae sociis suis indicavit negotium:
Dani VulgSist 2:18  ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
Dani VulgSist 2:19  Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum caeli,
Dani VulgSist 2:20  et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt.
Dani VulgSist 2:21  Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam:
Dani VulgSist 2:22  Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
Dani VulgSist 2:23  Tibi Deus patrum meorum confiteor, teque laudo: quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
Dani VulgSist 2:24  Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.
Dani VulgSist 2:25  Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet.
Dani VulgSist 2:26  Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?
Dani VulgSist 2:27  Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:
Dani VulgSist 2:28  Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
Dani VulgSist 2:29  Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo, quid esset futurum post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.
Dani VulgSist 2:30  Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
Dani VulgSist 2:31  Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
Dani VulgSist 2:32  Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex aere.
Dani VulgSist 2:33  tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis.
Dani VulgSist 2:34  Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos.
Dani VulgSist 2:35  Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Dani VulgSist 2:36  hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
Dani VulgSist 2:37  Tu rex regum es: et Deus caeli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:
Dani VulgSist 2:38  et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri: volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.
Dani VulgSist 2:39  Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
Dani VulgSist 2:40  Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.--
Dani VulgSist 2:41  Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testeam figuli, et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.
Dani VulgSist 2:42  Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
Dani VulgSist 2:43  Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae.
Dani VulgSist 2:44  In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec: et ipsum stabit in aeternum.
Dani VulgSist 2:45  Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
Dani VulgSist 2:46  Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.
Dani VulgSist 2:47  Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
Dani VulgSist 2:48  Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
Dani VulgSist 2:49  Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem Daniel erat in foribus regis.
Chapter 3
Dani VulgSist 3:1  Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis.
Dani VulgSist 3:2  Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex.
Dani VulgSist 3:3  Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex:
Dani VulgSist 3:4  et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis:
Dani VulgSist 3:5  In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
Dani VulgSist 3:6  Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
Dani VulgSist 3:7  Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
Dani VulgSist 3:8  Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos:
Dani VulgSist 3:9  dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in aeternum vive:
Dani VulgSist 3:10  tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream:
Dani VulgSist 3:11  si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
Dani VulgSist 3:12  Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
Dani VulgSist 3:13  Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
Dani VulgSist 3:14  Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?
Dani VulgSist 3:15  Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?
Dani VulgSist 3:16  Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.
Dani VulgSist 3:17  Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
Dani VulgSist 3:18  Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
Dani VulgSist 3:19  Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
Dani VulgSist 3:20  Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
Dani VulgSist 3:21  Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis.
Dani VulgSist 3:22  nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
Dani VulgSist 3:23  Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
Dani VulgSist 3:24  Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino.
Dani VulgSist 3:25  Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
Dani VulgSist 3:26  Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula:
Dani VulgSist 3:27  quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera.
Dani VulgSist 3:28  Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
Dani VulgSist 3:29  Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:
Dani VulgSist 3:30  et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.
Dani VulgSist 3:31  omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:
Dani VulgSist 3:32  et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
Dani VulgSist 3:33  Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
Dani VulgSist 3:34  Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.
Dani VulgSist 3:35  neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:
Dani VulgSist 3:36  quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris:
Dani VulgSist 3:37  quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
Dani VulgSist 3:38  Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
Dani VulgSist 3:39  ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
Dani VulgSist 3:40  Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.
Dani VulgSist 3:41  Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam.
Dani VulgSist 3:42  Nec confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae.
Dani VulgSist 3:43  Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:
Dani VulgSist 3:44  et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
Dani VulgSist 3:45  et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
Dani VulgSist 3:46  Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stupa, et pice, et malleolis,
Dani VulgSist 3:47  et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
Dani VulgSist 3:48  et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis.
Dani VulgSist 3:49  Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
Dani VulgSist 3:50  et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.
Dani VulgSist 3:51  Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
Dani VulgSist 3:52  Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tuae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis.
Dani VulgSist 3:53  Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula.
Dani VulgSist 3:54  Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula.
Dani VulgSist 3:55  Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula.
Dani VulgSist 3:56  Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula.
Dani VulgSist 3:57  Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:58  Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:59  Benedicite caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:60  Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:61  Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:62  Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:63  Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:64  Benedicite imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:65  Benedicite omnis spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:66  Benedicite ignis, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:67  Benedicite frigus, et aestas Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:68  Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:69  Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:70  Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:71  Benedicite noctes, et dies Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:72  Benedicite lux, et tenebrae Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:73  Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:74  Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
Dani VulgSist 3:75  Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:76  Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:77  Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:78  Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:79  Benedicite cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:80  Benedicite omnes volucres caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:81  Benedicite omnes bestiae, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:82  Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:83  Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
Dani VulgSist 3:84  Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:85  Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:86  Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:87  Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Dani VulgSist 3:88  Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos.
Dani VulgSist 3:89  Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
Dani VulgSist 3:90  Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia eius.
Dani VulgSist 3:91  Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex.
Dani VulgSist 3:92  Respondit rex, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
Dani VulgSist 3:93  Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.
Dani VulgSist 3:94  Et congregati satrapae, et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et saraballa eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
Dani VulgSist 3:95  Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
Dani VulgSist 3:96  A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.
Dani VulgSist 3:97  Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
Dani VulgSist 3:98  NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
Dani VulgSist 3:99  Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare
Dani VulgSist 3:100  signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generatione et generationem.
Chapter 4
Dani VulgSist 4:1  Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo:
Dani VulgSist 4:2  somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meae in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
Dani VulgSist 4:3  Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
Dani VulgSist 4:4  Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum: et solutionem eius non indicaverunt mihi:
Dani VulgSist 4:5  donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum.
Dani VulgSist 4:6  Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
Dani VulgSist 4:7  Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia.
Dani VulgSist 4:8  Magna arbor, et fortis: et proceritas eius contingens caelum: aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.
Dani VulgSist 4:9  Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea: subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis eius conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro.
Dani VulgSist 4:10  Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus de caelo descendit.
Dani VulgSist 4:11  Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite ramos eius: excutite folia eius, et dispergite fructus eius: fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis eius.
Dani VulgSist 4:12  Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis, quae foris sunt, et rore caeli tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae.
Dani VulgSist 4:13  Cor eius ab humano commutetur, et cor ferae detur ei: et septem tempora mutentur super eum.
Dani VulgSist 4:14  In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.
Dani VulgSist 4:15  Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.
Dani VulgSist 4:16  Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.
Dani VulgSist 4:17  Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram:
Dani VulgSist 4:18  et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli:
Dani VulgSist 4:19  Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.
Dani VulgSist 4:20  Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum:
Dani VulgSist 4:21  Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem:
Dani VulgSist 4:22  Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
Dani VulgSist 4:23  Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem.
Dani VulgSist 4:24  Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet Deus delictis tuis.
Dani VulgSist 4:26  Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat.
Dani VulgSist 4:27  Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon civitas magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei?
Dani VulgSist 4:28  Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caelo ruit: Tibi dicitur Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te,
Dani VulgSist 4:29  et ab hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
Dani VulgSist 4:30  Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi ungues avium.
Dani VulgSist 4:31  Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generatione et generationem.
Dani VulgSist 4:32  Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare fecisti?
Dani VulgSist 4:33  In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me: et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi.
Dani VulgSist 4:34  Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caeli: quia omnia opera eius vera, et omnes viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
Chapter 5
Dani VulgSist 5:1  Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat aetatem.
Dani VulgSist 5:2  Praecepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubinae.
Dani VulgSist 5:3  Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinae illius.
Dani VulgSist 5:4  Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, aereos, ferreos, ligneosque et lapideos.
Dani VulgSist 5:5  In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Dani VulgSist 5:6  Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum: et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur.
Dani VulgSist 5:7  Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
Dani VulgSist 5:8  Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
Dani VulgSist 5:9  Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est. sed et optimates eius turbabantur.
Dani VulgSist 5:10  Regina autem pro re, quae acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in aeternum vive: non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
Dani VulgSist 5:11  Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientiae inventae sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:
Dani VulgSist 5:12  quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
Dani VulgSist 5:13  Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem praefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iuda, quem adduxit pater meus rex de Iudaea?
Dani VulgSist 5:14  Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te.
Dani VulgSist 5:15  Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
Dani VulgSist 5:16  Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Dani VulgSist 5:17  Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi.
Dani VulgSist 5:18  O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
Dani VulgSist 5:19  Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.
Dani VulgSist 5:20  Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est:
Dani VulgSist 5:21  et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius: foenum quoque ut bos comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
Dani VulgSist 5:22  Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia:
Dani VulgSist 5:23  sed adversum Dominatorem caeli elevatus es: et vasa domus eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
Dani VulgSist 5:24  Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc, quod exaratum est.
Dani VulgSist 5:25  Haec est autem scriptura, quae digesta est: MANE, THECEL, PHARES.
Dani VulgSist 5:26  Et haec est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
Dani VulgSist 5:27  THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens.
Dani VulgSist 5:28  PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
Dani VulgSist 5:29  Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius: et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Dani VulgSist 5:30  Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus.
Dani VulgSist 5:31  Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos.
Chapter 6
Dani VulgSist 6:1  Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.
Dani VulgSist 6:2  Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
Dani VulgSist 6:3  Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in illo.
Dani VulgSist 6:4  Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
Dani VulgSist 6:5  Dixerunt ergo viri illi: Non invenimus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
Dani VulgSist 6:6  Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex in aeternum vive:
Dani VulgSist 6:7  consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum.
Dani VulgSist 6:8  Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat.
Dani VulgSist 6:10  Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Dani VulgSist 6:11  Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.
Dani VulgSist 6:12  Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod praevaricari non licet.
Dani VulgSist 6:13  Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
Dani VulgSist 6:14  Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.
Dani VulgSist 6:15  Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei: Scito rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
Dani VulgSist 6:16  Tunc rex praecepit: et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.
Dani VulgSist 6:17  Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, nequid fieret contra Danielem.
Dani VulgSist 6:18  Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
Dani VulgSist 6:19  Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:
Dani VulgSist 6:20  appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?
Dani VulgSist 6:21  Et Daniel regi respondens ait: Rex in aeternum vive:
Dani VulgSist 6:22  Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
Dani VulgSist 6:23  Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
Dani VulgSist 6:24  Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverunt Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
Dani VulgSist 6:25  Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: PAX vobis multiplicetur.
Dani VulgSist 6:26  A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula: et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum.
Dani VulgSist 6:27  Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in caelo, et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Dani VulgSist 6:28  Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae.
Chapter 7
Dani VulgSist 7:1  Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
Dani VulgSist 7:2  Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno.
Dani VulgSist 7:3  Et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.
Dani VulgSist 7:4  Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec evulsae sunt alae eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.
Dani VulgSist 7:5  Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas.
Dani VulgSist 7:6  Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.
Dani VulgSist 7:7  Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
Dani VulgSist 7:8  Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
Dani VulgSist 7:9  Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus.
Dani VulgSist 7:10  Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Dani VulgSist 7:11  Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni:
Dani VulgSist 7:12  aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus, et tempus.
Dani VulgSist 7:13  Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum.
Dani VulgSist 7:14  Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur.
Dani VulgSist 7:15  Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
Dani VulgSist 7:16  Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:
Dani VulgSist 7:17  Hae quattuor bestiae magnae: quattuor sunt regna, quae consurgent de terra.
Dani VulgSist 7:18  Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum.
Dani VulgSist 7:19  Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:
Dani VulgSist 7:20  et de cornibus decem, quae habebat in capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.
Dani VulgSist 7:21  Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et praevalebat eis,
Dani VulgSist 7:22  donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
Dani VulgSist 7:23  Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
Dani VulgSist 7:24  Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.
Dani VulgSist 7:25  Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
Dani VulgSist 7:26  Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
Dani VulgSist 7:27  Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Dani VulgSist 7:28  Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi.
Chapter 8
Dani VulgSist 8:1  Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio,
Dani VulgSist 8:2  vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aelam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.
Dani VulgSist 8:3  Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea
Dani VulgSist 8:4  vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
Dani VulgSist 8:5  Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
Dani VulgSist 8:6  Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.
Dani VulgSist 8:7  Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius.
Dani VulgSist 8:8  Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua subter illud per quattuor ventos caeli.
Dani VulgSist 8:9  De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem.
Dani VulgSist 8:10  Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli: et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
Dani VulgSist 8:11  Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius.
Dani VulgSist 8:12  Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
Dani VulgSist 8:13  Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?
Dani VulgSist 8:14  Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium.
Dani VulgSist 8:15  Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
Dani VulgSist 8:16  Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel fac intelligere istum visionem.
Dani VulgSist 8:17  Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
Dani VulgSist 8:18  Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
Dani VulgSist 8:19  dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
Dani VulgSist 8:20  Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
Dani VulgSist 8:21  Porro hircus caprarum, rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
Dani VulgSist 8:22  Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo: quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
Dani VulgSist 8:23  Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones.
Dani VulgSist 8:24  et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum
Dani VulgSist 8:25  secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
Dani VulgSist 8:26  Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
Dani VulgSist 8:27  Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
Chapter 9
Dani VulgSist 9:1  In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum:
Dani VulgSist 9:2  Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni.
Dani VulgSist 9:3  Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere.
Dani VulgSist 9:4  Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua.
Dani VulgSist 9:5  Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis, ac iudiciis.
Dani VulgSist 9:6  Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terrae.
Dani VulgSist 9:7  Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
Dani VulgSist 9:8  Domine nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.
Dani VulgSist 9:9  Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio, quia recessimus a te:
Dani VulgSist 9:10  et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas.
Dani VulgSist 9:11  Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
Dani VulgSist 9:12  Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Ierusalem.
Dani VulgSist 9:13  Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
Dani VulgSist 9:14  Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit: non enim audivimus vocem eius.
Dani VulgSist 9:15  Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus.
Dani VulgSist 9:16  Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et a monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
Dani VulgSist 9:17  Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.
Dani VulgSist 9:18  Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis:
Dani VulgSist 9:19  Exaudi Domine, placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum.
Dani VulgSist 9:20  Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:
Dani VulgSist 9:21  Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
Dani VulgSist 9:22  Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
Dani VulgSist 9:23  Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.
Dani VulgSist 9:24  Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Dani VulgSist 9:25  Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum.
Dani VulgSist 9:26  Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
Dani VulgSist 9:27  Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Chapter 10
Dani VulgSist 10:1  Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
Dani VulgSist 10:2  In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,
Dani VulgSist 10:3  panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies.
Dani VulgSist 10:4  Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris.
Dani VulgSist 10:5  Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo:
Dani VulgSist 10:6  et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
Dani VulgSist 10:7  Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
Dani VulgSist 10:8  Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
Dani VulgSist 10:9  Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.
Dani VulgSist 10:10  Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
Dani VulgSist 10:11  Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
Dani VulgSist 10:12  Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.
Dani VulgSist 10:13  Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
Dani VulgSist 10:14  Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
Dani VulgSist 10:15  Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui.
Dani VulgSist 10:16  Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium.
Dani VulgSist 10:17  Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Dani VulgSist 10:18  Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
Dani VulgSist 10:19  et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me.
Dani VulgSist 10:20  Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens.
Dani VulgSist 10:21  Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.
Chapter 11
Dani VulgSist 11:1  Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur.
Dani VulgSist 11:2  Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae.
Dani VulgSist 11:3  Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei.
Dani VulgSist 11:4  Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caeli: sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his.
Dani VulgSist 11:5  Et confortabitur rex Austri: et de principibus eius praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio eius.
Dani VulgSist 11:6  Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus.
Dani VulgSist 11:7  Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.
Dani VulgSist 11:8  Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis.
Dani VulgSist 11:9  Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam.
Dani VulgSist 11:10  Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore eius.
Dani VulgSist 11:11  Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.
Dani VulgSist 11:12  Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non praevalebit.
Dani VulgSist 11:13  Convertetur enim rex Aquilonis, et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius: et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
Dani VulgSist 11:14  Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
Dani VulgSist 11:15  Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo.
Dani VulgSist 11:16  Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius.
Dani VulgSist 11:17  Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.
Dani VulgSist 11:18  Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum.
Dani VulgSist 11:19  Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur.
Dani VulgSist 11:20  Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio.
Dani VulgSist 11:21  Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
Dani VulgSist 11:22  Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur: insuper et dux foederis.
Dani VulgSist 11:23  Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo.
Dani VulgSist 11:24  Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus.
Dani VulgSist 11:25  Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
Dani VulgSist 11:26  Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur: et cadent interfecti plurimi.
Dani VulgSist 11:27  Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus.
Dani VulgSist 11:28  Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
Dani VulgSist 11:29  Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum: et non erit priori simile novissimum.
Dani VulgSist 11:30  Et venient super eum Trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
Dani VulgSist 11:31  Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.
Dani VulgSist 11:32  Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
Dani VulgSist 11:33  Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
Dani VulgSist 11:34  Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Dani VulgSist 11:35  Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum: quia adhuc aliud tempus erit.
Dani VulgSist 11:36  Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.
Dani VulgSist 11:37  Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget.
Dani VulgSist 11:38  Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Dani VulgSist 11:39  Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
Dani VulgSist 11:40  Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
Dani VulgSist 11:41  Et introibit in terram gloriosam, et multi corruent: hae autem solae salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
Dani VulgSist 11:42  Et mittet manum suam in terras: et Terra Aegypti non effugiet.
Dani VulgSist 11:43  Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti: per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit.
Dani VulgSist 11:44  Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
Dani VulgSist 11:45  Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.
Chapter 12
Dani VulgSist 12:1  In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Dani VulgSist 12:2  Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videantur semper.
Dani VulgSist 12:3  Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Dani VulgSist 12:4  Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Dani VulgSist 12:5  Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
Dani VulgSist 12:6  Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
Dani VulgSist 12:7  Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.
Dani VulgSist 12:8  Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec?
Dani VulgSist 12:9  Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad praefinitum tempus.
Dani VulgSist 12:10  Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.
Dani VulgSist 12:11  Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
Dani VulgSist 12:12  Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque.
Dani VulgSist 12:13  Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Chapter 13
Dani VulgSist 13:1  Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioachim:
Dani VulgSist 13:2  Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum:
Dani VulgSist 13:3  parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
Dani VulgSist 13:4  Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.
Dani VulgSist 13:5  Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
Dani VulgSist 13:6  Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
Dani VulgSist 13:7  Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
Dani VulgSist 13:8  Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius:
Dani VulgSist 13:9  et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.
Dani VulgSist 13:10  Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:
Dani VulgSist 13:11  erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea:
Dani VulgSist 13:12  et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
Dani VulgSist 13:13  Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
Dani VulgSist 13:14  Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
Dani VulgSist 13:15  Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat:
Dani VulgSist 13:16  et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
Dani VulgSist 13:17  Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
Dani VulgSist 13:18  Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos.
Dani VulgSist 13:19  Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:
Dani VulgSist 13:20  Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Dani VulgSist 13:21  quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Dani VulgSist 13:22  Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.
Dani VulgSist 13:23  Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
Dani VulgSist 13:24  Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
Dani VulgSist 13:26  Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomaria, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
Dani VulgSist 13:27  Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
Dani VulgSist 13:28  Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
Dani VulgSist 13:29  Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Haelchiae uxorem Ioakim. Et statim miserunt.
Dani VulgSist 13:30  Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
Dani VulgSist 13:31  Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
Dani VulgSist 13:32  At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius.
Dani VulgSist 13:34  Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius.
Dani VulgSist 13:35  Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Dani VulgSist 13:36  Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
Dani VulgSist 13:37  Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Dani VulgSist 13:38  Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
Dani VulgSist 13:39  Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
Dani VulgSist 13:40  hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.
Dani VulgSist 13:41  Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
Dani VulgSist 13:42  Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Dani VulgSist 13:43  tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me.
Dani VulgSist 13:45  Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
Dani VulgSist 13:46  Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.
Dani VulgSist 13:47  Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
Dani VulgSist 13:48  Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
Dani VulgSist 13:49  Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
Dani VulgSist 13:50  Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
Dani VulgSist 13:51  Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.
Dani VulgSist 13:52  Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius:
Dani VulgSist 13:53  iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
Dani VulgSist 13:54  Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.
Dani VulgSist 13:55  Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.
Dani VulgSist 13:56  Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:
Dani VulgSist 13:57  sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.
Dani VulgSist 13:58  Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
Dani VulgSist 13:59  Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Dani VulgSist 13:60  Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
Dani VulgSist 13:61  Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
Dani VulgSist 13:62  ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Dani VulgSist 13:63  Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
Dani VulgSist 13:64  Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
Dani VulgSist 13:65  Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.
Chapter 14
Dani VulgSist 14:1  Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.
Dani VulgSist 14:2  Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex.
Dani VulgSist 14:3  Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?
Dani VulgSist 14:4  Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
Dani VulgSist 14:5  Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?
Dani VulgSist 14:6  Et ait Daniel arridens: Ne erres rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
Dani VulgSist 14:7  Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.
Dani VulgSist 14:8  Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.
Dani VulgSist 14:9  Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
Dani VulgSist 14:10  Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
Dani VulgSist 14:11  et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
Dani VulgSist 14:12  Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
Dani VulgSist 14:13  Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt.
Dani VulgSist 14:14  Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.
Dani VulgSist 14:15  Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
Dani VulgSist 14:16  Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex.
Dani VulgSist 14:17  Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
Dani VulgSist 14:18  Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec.
Dani VulgSist 14:19  Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
Dani VulgSist 14:20  Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam.
Dani VulgSist 14:21  Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius.
Dani VulgSist 14:22  Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
Dani VulgSist 14:23  Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum.
Dani VulgSist 14:24  Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.
Dani VulgSist 14:25  Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.
Dani VulgSist 14:26  Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.
Dani VulgSist 14:27  Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
Dani VulgSist 14:28  Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
Dani VulgSist 14:29  Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.
Dani VulgSist 14:30  Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
Dani VulgSist 14:31  Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
Dani VulgSist 14:32  Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.
Dani VulgSist 14:33  Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
Dani VulgSist 14:34  Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
Dani VulgSist 14:35  Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylonem supra lacum in impetu spiritus sui.
Dani VulgSist 14:36  Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus.
Dani VulgSist 14:37  Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te.
Dani VulgSist 14:38  Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
Dani VulgSist 14:39  Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
Dani VulgSist 14:40  Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
Dani VulgSist 14:41  Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
Dani VulgSist 14:42  Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.