Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Chapter 1
I Co VulgSist 1:1  Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
I Co VulgSist 1:2  Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro.
I Co VulgSist 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
I Co VulgSist 1:4  Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu:
I Co VulgSist 1:5  quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia:
I Co VulgSist 1:6  sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
I Co VulgSist 1:7  ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi,
I Co VulgSist 1:8  qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi.
I Co VulgSist 1:9  Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri.
I Co VulgSist 1:10  Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia.
I Co VulgSist 1:11  Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
I Co VulgSist 1:12  Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi.
I Co VulgSist 1:13  Divisus est Christus: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
I Co VulgSist 1:14  Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, et Caium:
I Co VulgSist 1:16  Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterorum autem nescio si quem alium vestrum baptizaverim.
I Co VulgSist 1:17  Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
I Co VulgSist 1:18  Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
I Co VulgSist 1:19  Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
I Co VulgSist 1:20  Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
I Co VulgSist 1:21  Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
I Co VulgSist 1:22  Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt:
I Co VulgSist 1:23  nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam,
I Co VulgSist 1:24  ipsis autem vocatis Iudaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
I Co VulgSist 1:25  quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
I Co VulgSist 1:26  Videte enim vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
I Co VulgSist 1:27  sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
I Co VulgSist 1:28  et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret:
I Co VulgSist 1:30  Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio:
I Co VulgSist 1:31  ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Chapter 2
I Co VulgSist 2:1  Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuncians vobis testimonium Christi.
I Co VulgSist 2:2  Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.
I Co VulgSist 2:3  Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
I Co VulgSist 2:4  et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus, et virtutis:
I Co VulgSist 2:5  ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
I Co VulgSist 2:6  Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur:
I Co VulgSist 2:7  sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
I Co VulgSist 2:8  quam nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
I Co VulgSist 2:9  Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum:
I Co VulgSist 2:10  nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
I Co VulgSist 2:11  Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
I Co VulgSist 2:12  Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis:
I Co VulgSist 2:13  quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
I Co VulgSist 2:14  Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinantur.
I Co VulgSist 2:15  Spiritualis autem iudicat omnia: et ipse a nemine iudicatur, sicut scriptum est:
I Co VulgSist 2:16  Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum? Nos autem sensum Christi habemus.
Chapter 3
I Co VulgSist 3:1  Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
I Co VulgSist 3:2  lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
I Co VulgSist 3:3  Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
I Co VulgSist 3:4  Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli. Alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
I Co VulgSist 3:5  Ministri eius, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
I Co VulgSist 3:6  Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.
I Co VulgSist 3:7  Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus.
I Co VulgSist 3:8  Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
I Co VulgSist 3:9  Dei enim sumus adiutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.
I Co VulgSist 3:10  Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet.
I Co VulgSist 3:11  Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus.
I Co VulgSist 3:12  Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam,
I Co VulgSist 3:13  uniuscuiusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit.
I Co VulgSist 3:14  Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet.
I Co VulgSist 3:15  Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem.
I Co VulgSist 3:16  Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
I Co VulgSist 3:17  Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
I Co VulgSist 3:18  Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens.
I Co VulgSist 3:19  Sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
I Co VulgSist 3:20  Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.
I Co VulgSist 3:22  Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
Chapter 4
I Co VulgSist 4:1  Sic nos existimet homo ut ministros Christi: et dispensatores mysteriorum Dei.
I Co VulgSist 4:2  Hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
I Co VulgSist 4:3  Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die: sed neque meipsum iudico.
I Co VulgSist 4:4  Nihil enim mihi conscius sum: sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dominus est.
I Co VulgSist 4:5  Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
I Co VulgSist 4:6  Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
I Co VulgSist 4:7  Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
I Co VulgSist 4:8  Iam saturati estis, iam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
I Co VulgSist 4:9  Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus.
I Co VulgSist 4:10  Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.
I Co VulgSist 4:11  Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus,
I Co VulgSist 4:12  et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:
I Co VulgSist 4:13  blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
I Co VulgSist 4:14  Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo.
I Co VulgSist 4:15  Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.
I Co VulgSist 4:16  Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
I Co VulgSist 4:17  Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Iesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo.
I Co VulgSist 4:18  Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
I Co VulgSist 4:19  Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem.
I Co VulgSist 4:20  Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
I Co VulgSist 4:21  Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis?
Chapter 5
I Co VulgSist 5:1  Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
I Co VulgSist 5:2  Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
I Co VulgSist 5:3  Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens, eum, qui sic operatus est,
I Co VulgSist 5:4  in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu,
I Co VulgSist 5:5  tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi.
I Co VulgSist 5:6  Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
I Co VulgSist 5:7  Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
I Co VulgSist 5:8  Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiae, et nequitiae: sed in azymis sinceritatis, et veritatis.
I Co VulgSist 5:9  Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis.
I Co VulgSist 5:10  non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
I Co VulgSist 5:11  Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum eiusmodi nec cibum sumere.
I Co VulgSist 5:12  Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, iudicare? Nonne de iis, qui intus sunt, vos iudicatis?
I Co VulgSist 5:13  nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobisipsis.
Chapter 6
I Co VulgSist 6:1  Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos?
I Co VulgSist 6:2  An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis?
I Co VulgSist 6:3  Nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia?
I Co VulgSist 6:4  Saecularia igitur iudicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum.
I Co VulgSist 6:5  Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
I Co VulgSist 6:6  Sed frater cum fratre iudicio contendit: et hoc apud infideles?
I Co VulgSist 6:7  Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
I Co VulgSist 6:8  Sed vos iniuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.
I Co VulgSist 6:9  An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
I Co VulgSist 6:10  neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
I Co VulgSist 6:11  Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
I Co VulgSist 6:12  Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: Omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
I Co VulgSist 6:13  Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori.
I Co VulgSist 6:14  Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam.
I Co VulgSist 6:15  Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.
I Co VulgSist 6:16  An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
I Co VulgSist 6:18  Fugite fornicationem. Omne enim peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
I Co VulgSist 6:19  An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
I Co VulgSist 6:20  Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
Chapter 7
I Co VulgSist 7:1  De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
I Co VulgSist 7:2  propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
I Co VulgSist 7:3  Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.
I Co VulgSist 7:4  Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
I Co VulgSist 7:5  Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
I Co VulgSist 7:6  Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
I Co VulgSist 7:7  Volo autem omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
I Co VulgSist 7:8  Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
I Co VulgSist 7:9  Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
I Co VulgSist 7:10  Iis autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
I Co VulgSist 7:11  quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
I Co VulgSist 7:12  Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
I Co VulgSist 7:13  Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:
I Co VulgSist 7:14  sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
I Co VulgSist 7:15  Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subiectus est frater, aut soror in huiusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
I Co VulgSist 7:16  Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
I Co VulgSist 7:17  nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo.
I Co VulgSist 7:18  Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.
I Co VulgSist 7:19  Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
I Co VulgSist 7:20  Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
I Co VulgSist 7:21  Servus vocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere.
I Co VulgSist 7:22  Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
I Co VulgSist 7:24  Unusquisque ergo in quo vocatus est frater, in hoc permaneat apud Deum.
I Co VulgSist 7:25  De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
I Co VulgSist 7:26  Existimo enim hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
I Co VulgSist 7:27  Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem.
I Co VulgSist 7:28  Si autem acceperis uxorem: non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit. tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco.
I Co VulgSist 7:29  Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:
I Co VulgSist 7:30  et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes:
I Co VulgSist 7:31  et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi.
I Co VulgSist 7:32  Volo autem vos sine solicitudine esse. Qui sine uxore est, solicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo.
I Co VulgSist 7:33  Qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
I Co VulgSist 7:34  Et mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
I Co VulgSist 7:35  Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
I Co VulgSist 7:36  Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.
I Co VulgSist 7:37  Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
I Co VulgSist 7:38  Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit, melius facit.
I Co VulgSist 7:39  Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit. quod si dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat: tantum in Domino.
I Co VulgSist 7:40  Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
Chapter 8
I Co VulgSist 8:1  De iis autem, quae idolis immolantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat.
I Co VulgSist 8:2  Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
I Co VulgSist 8:3  Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
I Co VulgSist 8:4  De escis autem, quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
I Co VulgSist 8:5  Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):
I Co VulgSist 8:6  nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
I Co VulgSist 8:7  Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
I Co VulgSist 8:8  Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus.
I Co VulgSist 8:9  Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
I Co VulgSist 8:10  Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolo recumbentem: nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?
I Co VulgSist 8:11  Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est?
I Co VulgSist 8:12  Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
I Co VulgSist 8:13  Quapropter si esca scandalizat fratrem meum: non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
Chapter 9
I Co VulgSist 9:1  Non sum liber? Non sum Apostolus? Nonne Christum Iesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino?
I Co VulgSist 9:2  Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum Apostolatus mei vos estis in Domino.
I Co VulgSist 9:3  mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est:
I Co VulgSist 9:4  Numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi?
I Co VulgSist 9:5  Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?
I Co VulgSist 9:6  Aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?
I Co VulgSist 9:7  Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?
I Co VulgSist 9:8  Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit?
I Co VulgSist 9:9  Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
I Co VulgSist 9:10  An propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt. quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
I Co VulgSist 9:11  Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
I Co VulgSist 9:12  Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
I Co VulgSist 9:13  Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui altaria deserviunt, cum altari participant?
I Co VulgSist 9:14  Ita et Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annunciant, de Evangelio vivere.
I Co VulgSist 9:15  Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi haec ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
I Co VulgSist 9:16  Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.
I Co VulgSist 9:17  Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
I Co VulgSist 9:18  Quae est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
I Co VulgSist 9:19  Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
I Co VulgSist 9:20  Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer.
I Co VulgSist 9:21  iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos, qui sub lege erant, lucrifacerem. iis, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos, qui sine lege erant.
I Co VulgSist 9:22  Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
I Co VulgSist 9:23  Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps eius efficiar.
I Co VulgSist 9:24  Nescitis quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
I Co VulgSist 9:25  Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
I Co VulgSist 9:26  Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans:
I Co VulgSist 9:27  sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
Chapter 10
I Co VulgSist 10:1  Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
I Co VulgSist 10:2  et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:
I Co VulgSist 10:4  et omnes eundem potum spiritalem biberunt: (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus)
I Co VulgSist 10:5  sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
I Co VulgSist 10:6  Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
I Co VulgSist 10:7  neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
I Co VulgSist 10:8  neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
I Co VulgSist 10:9  Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
I Co VulgSist 10:10  Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
I Co VulgSist 10:11  Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
I Co VulgSist 10:13  Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
I Co VulgSist 10:14  Propter quod charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:
I Co VulgSist 10:15  Ut prudentibus loquor, vos ipsi iudicate quod dico.
I Co VulgSist 10:16  Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?
I Co VulgSist 10:17  Quoniam unus panis, et unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane et de uno calice participamus.
I Co VulgSist 10:18  Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
I Co VulgSist 10:19  Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
I Co VulgSist 10:20  Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum:
I Co VulgSist 10:21  non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum.
I Co VulgSist 10:22  An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
I Co VulgSist 10:25  Omne, quod in macello vaenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
I Co VulgSist 10:27  Si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire: omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
I Co VulgSist 10:28  Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam:
I Co VulgSist 10:29  conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia?
I Co VulgSist 10:30  Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
I Co VulgSist 10:31  Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
I Co VulgSist 10:32  Sine offensione estote Iudaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei:
I Co VulgSist 10:33  sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
Chapter 11
I Co VulgSist 11:2  Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.
I Co VulgSist 11:3  Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
I Co VulgSist 11:4  Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
I Co VulgSist 11:5  Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
I Co VulgSist 11:6  Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
I Co VulgSist 11:7  Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
I Co VulgSist 11:9  Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
I Co VulgSist 11:10  Ideo debet mulier velamen habere supra caput suum et propter Angelos.
I Co VulgSist 11:11  Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.
I Co VulgSist 11:12  Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.
I Co VulgSist 11:13  Vos ipsi iudicate: decet mulierem non velatam orare Deum?
I Co VulgSist 11:14  Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:
I Co VulgSist 11:15  mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt?
I Co VulgSist 11:16  Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei.
I Co VulgSist 11:17  Hoc autem praecipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
I Co VulgSist 11:18  Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
I Co VulgSist 11:19  Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
I Co VulgSist 11:20  Convenientibus ergo vobis in unum, iam non est Dominicam coenam manducare.
I Co VulgSist 11:21  Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurit: alius autem ebrius est.
I Co VulgSist 11:22  Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? in hoc non laudo.
I Co VulgSist 11:23  Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
I Co VulgSist 11:24  et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
I Co VulgSist 11:25  Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
I Co VulgSist 11:26  Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis: mortem Domini annunciabitis donec veniat.
I Co VulgSist 11:27  Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne: reus erit corporis, et sanguinis Domini.
I Co VulgSist 11:28  Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
I Co VulgSist 11:29  Qui enim manducat, et bibit indigne, iudicium sibi manducat, et bibit: non diiudicans corpus Domini.
I Co VulgSist 11:30  Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
I Co VulgSist 11:31  Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur.
I Co VulgSist 11:32  Dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
I Co VulgSist 11:33  Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem expectate.
I Co VulgSist 11:34  Si quis esurit, domi manducet: ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
Chapter 12
I Co VulgSist 12:1  De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
I Co VulgSist 12:2  Scitis autem quoniam cum Gentes essetis, ad simulachra muta prout ducebamini euntes.
I Co VulgSist 12:3  Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto.
I Co VulgSist 12:4  Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:
I Co VulgSist 12:5  Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
I Co VulgSist 12:6  Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
I Co VulgSist 12:7  Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
I Co VulgSist 12:8  Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum:
I Co VulgSist 12:9  alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:
I Co VulgSist 12:10  alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
I Co VulgSist 12:11  Haec autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
I Co VulgSist 12:12  Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
I Co VulgSist 12:13  Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.
I Co VulgSist 12:15  Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
I Co VulgSist 12:16  Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?
I Co VulgSist 12:17  Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?
I Co VulgSist 12:18  Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
I Co VulgSist 12:20  Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
I Co VulgSist 12:21  Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
I Co VulgSist 12:22  Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
I Co VulgSist 12:23  et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
I Co VulgSist 12:24  Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
I Co VulgSist 12:25  ut non sit schisma in corpore, sed in idipsum pro invicem solicita sint membra.
I Co VulgSist 12:26  Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
I Co VulgSist 12:27  Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
I Co VulgSist 12:28  Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, exinde Doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
I Co VulgSist 12:29  Numquid omnes Apostoli? numquid omnes Prophetae? numquid omnes Doctores?
I Co VulgSist 12:30  numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
I Co VulgSist 12:31  Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Chapter 13
I Co VulgSist 13:1  Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
I Co VulgSist 13:2  Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.
I Co VulgSist 13:3  Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
I Co VulgSist 13:4  Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,
I Co VulgSist 13:5  non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
I Co VulgSist 13:6  non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
I Co VulgSist 13:7  omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
I Co VulgSist 13:8  Charitas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.
I Co VulgSist 13:9  Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
I Co VulgSist 13:10  Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
I Co VulgSist 13:11  Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.
I Co VulgSist 13:12  Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
I Co VulgSist 13:13  Nunc autem manent, fides, spes, charitas: tria haec. maior autem horum est charitas.
Chapter 14
I Co VulgSist 14:1  Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
I Co VulgSist 14:2  Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria.
I Co VulgSist 14:3  nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.
I Co VulgSist 14:4  Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, Ecclesiam Dei aedificat.
I Co VulgSist 14:5  Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis: nisi forte interpretetur ut Ecclesia aedificationem accipiat.
I Co VulgSist 14:6  Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
I Co VulgSist 14:7  Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara: nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id, quod canitur, aut quod citharizatur?
I Co VulgSist 14:8  Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
I Co VulgSist 14:9  Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id, quod dicitur? eritis enim in aera loquentes.
I Co VulgSist 14:10  Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
I Co VulgSist 14:11  Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus:
I Co VulgSist 14:12  Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis.
I Co VulgSist 14:13  Et ideo qui loquitur lingua: oret ut interpretetur.
I Co VulgSist 14:14  Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
I Co VulgSist 14:15  Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
I Co VulgSist 14:16  Ceterum si benedixeris spiritu: quis supplet locum idiotae? quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
I Co VulgSist 14:17  nam tu quidem bene gratias agis: sed alter non aedificatur.
I Co VulgSist 14:18  Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
I Co VulgSist 14:19  Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
I Co VulgSist 14:20  Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
I Co VulgSist 14:21  In lege enim scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
I Co VulgSist 14:22  Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
I Co VulgSist 14:23  Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent: quid insanitis?
I Co VulgSist 14:24  Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus:
I Co VulgSist 14:25  occulta enim cordis eius manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuncians quod vere Deus in vobis sit.
I Co VulgSist 14:26  Quid ergo est, fratres? cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
I Co VulgSist 14:27  Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
I Co VulgSist 14:28  Si autem non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur, et Deo.
I Co VulgSist 14:29  Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri diiudicent.
I Co VulgSist 14:30  Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
I Co VulgSist 14:31  Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
I Co VulgSist 14:33  Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo.
I Co VulgSist 14:34  Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
I Co VulgSist 14:35  Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
I Co VulgSist 14:36  An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
I Co VulgSist 14:37  Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
I Co VulgSist 14:39  Itaque fratres aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
I Co VulgSist 14:40  Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant in vobis.
Chapter 15
I Co VulgSist 15:1  Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
I Co VulgSist 15:2  per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
I Co VulgSist 15:3  Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
I Co VulgSist 15:4  et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:
I Co VulgSist 15:6  Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
I Co VulgSist 15:7  Deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus:
I Co VulgSist 15:8  Novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
I Co VulgSist 15:9  Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
I Co VulgSist 15:10  Gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
I Co VulgSist 15:11  Sive enim ego, sive illi: sic praedicavimus, et sic credidistis.
I Co VulgSist 15:12  Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
I Co VulgSist 15:13  Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
I Co VulgSist 15:14  Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra:
I Co VulgSist 15:15  invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
I Co VulgSist 15:16  Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
I Co VulgSist 15:17  Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, adhuc enim estis in peccatis vestris.
I Co VulgSist 15:19  Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
I Co VulgSist 15:20  Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
I Co VulgSist 15:21  quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
I Co VulgSist 15:22  Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
I Co VulgSist 15:23  Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ii, qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt.
I Co VulgSist 15:24  Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
I Co VulgSist 15:25  Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
I Co VulgSist 15:26  Novissime autem inimica destruetur mors: Omnia enim subiecit pedibus eius. Cum autem haec dicat:
I Co VulgSist 15:27  Omnia subiecta sunt ei, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
I Co VulgSist 15:28  Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
I Co VulgSist 15:29  Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
I Co VulgSist 15:31  Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro.
I Co VulgSist 15:32  Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
I Co VulgSist 15:33  Nolite seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
I Co VulgSist 15:34  Evigilate iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
I Co VulgSist 15:35  Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?
I Co VulgSist 15:36  Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.
I Co VulgSist 15:37  Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius ceterorum.
I Co VulgSist 15:38  Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
I Co VulgSist 15:39  Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
I Co VulgSist 15:40  Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium:
I Co VulgSist 15:41  Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
I Co VulgSist 15:42  sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
I Co VulgSist 15:43  Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: Seminatur in infirmitate, surget in virtute:
I Co VulgSist 15:44  Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:
I Co VulgSist 15:45  Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
I Co VulgSist 15:46  Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.
I Co VulgSist 15:47  Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de caelo, caelestis.
I Co VulgSist 15:48  Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis caelestis, tales et caelestes.
I Co VulgSist 15:49  Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.
I Co VulgSist 15:50  Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
I Co VulgSist 15:51  Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
I Co VulgSist 15:52  In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
I Co VulgSist 15:53  Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
I Co VulgSist 15:54  Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
I Co VulgSist 15:55  Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?
I Co VulgSist 15:56  Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
I Co VulgSist 15:57  Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
I Co VulgSist 15:58  Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Chapter 16
I Co VulgSist 16:1  De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
I Co VulgSist 16:2  Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
I Co VulgSist 16:3  Cum autem praesens fuero: quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem.
I Co VulgSist 16:4  Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
I Co VulgSist 16:5  Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.
I Co VulgSist 16:6  Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero.
I Co VulgSist 16:7  Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
I Co VulgSist 16:9  Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.
I Co VulgSist 16:10  Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.
I Co VulgSist 16:11  Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: expecto enim illum cum fratribus.
I Co VulgSist 16:12  De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas eius ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
I Co VulgSist 16:13  Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
I Co VulgSist 16:15  Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:
I Co VulgSist 16:16  ut et vos subditi sitis eiusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
I Co VulgSist 16:17  Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt:
I Co VulgSist 16:18  refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui huiusmodi sunt.
I Co VulgSist 16:19  Salutant vos omnes Ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila, et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
I Co VulgSist 16:20  Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
I Co VulgSist 16:22  Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, Maranatha.
I Co VulgSist 16:24  Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. Amen.