Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Toggle notes
Chapter 1
I Co VulgClem 1:1  Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
I Co VulgClem 1:2  ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
I Co VulgClem 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
I Co VulgClem 1:4  Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
I Co VulgClem 1:5  quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
I Co VulgClem 1:6  Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
I Co VulgClem 1:7  ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
I Co VulgClem 1:8  qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
I Co VulgClem 1:9  Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
I Co VulgClem 1:10  Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
I Co VulgClem 1:11  Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
I Co VulgClem 1:12  Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
I Co VulgClem 1:13  Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
I Co VulgClem 1:14  Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
I Co VulgClem 1:15  ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
I Co VulgClem 1:16  Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
I Co VulgClem 1:17  Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
I Co VulgClem 1:18  Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
I Co VulgClem 1:19  Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
I Co VulgClem 1:20  Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
I Co VulgClem 1:21  Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
I Co VulgClem 1:22  Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
I Co VulgClem 1:23  nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
I Co VulgClem 1:24  ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :
I Co VulgClem 1:25  quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
I Co VulgClem 1:26  Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
I Co VulgClem 1:27  sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
I Co VulgClem 1:28  et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
I Co VulgClem 1:30  Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
I Co VulgClem 1:31  ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Chapter 2
I Co VulgClem 2:1  Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
I Co VulgClem 2:2  Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
I Co VulgClem 2:3  Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :
I Co VulgClem 2:4  et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :
I Co VulgClem 2:5  ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
I Co VulgClem 2:6  Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur :
I Co VulgClem 2:7  sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
I Co VulgClem 2:8  quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
I Co VulgClem 2:9  Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum :
I Co VulgClem 2:10  nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
I Co VulgClem 2:11  Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
I Co VulgClem 2:12  Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis :
I Co VulgClem 2:13  quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
I Co VulgClem 2:14  Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.
I Co VulgClem 2:15  Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.
I Co VulgClem 2:16  Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.
Chapter 3
I Co VulgClem 3:1  Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
I Co VulgClem 3:2  lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
I Co VulgClem 3:3  Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
I Co VulgClem 3:4  Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
I Co VulgClem 3:5  ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
I Co VulgClem 3:6  Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
I Co VulgClem 3:7  Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
I Co VulgClem 3:8  Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
I Co VulgClem 3:9  Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
I Co VulgClem 3:10  Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
I Co VulgClem 3:11  Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
I Co VulgClem 3:12  Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
I Co VulgClem 3:13  uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
I Co VulgClem 3:14  Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
I Co VulgClem 3:15  Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
I Co VulgClem 3:16  Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
I Co VulgClem 3:17  Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
I Co VulgClem 3:18  Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
I Co VulgClem 3:19  Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.
I Co VulgClem 3:20  Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
I Co VulgClem 3:22  Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :
Chapter 4
I Co VulgClem 4:1  Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
I Co VulgClem 4:2  Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
I Co VulgClem 4:3  Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.
I Co VulgClem 4:4  Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.
I Co VulgClem 4:5  Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
I Co VulgClem 4:6  Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
I Co VulgClem 4:7  Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
I Co VulgClem 4:8  Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
I Co VulgClem 4:9  Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
I Co VulgClem 4:10  Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
I Co VulgClem 4:11  Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
I Co VulgClem 4:12  et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :
I Co VulgClem 4:13  blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
I Co VulgClem 4:14  Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
I Co VulgClem 4:15  Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
I Co VulgClem 4:16  Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
I Co VulgClem 4:17  Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
I Co VulgClem 4:18  Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
I Co VulgClem 4:19  Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
I Co VulgClem 4:20  Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
I Co VulgClem 4:21  Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?
Chapter 5
I Co VulgClem 5:1  Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
I Co VulgClem 5:2  Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
I Co VulgClem 5:3  Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
I Co VulgClem 5:4  in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
I Co VulgClem 5:5  tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
I Co VulgClem 5:6  Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?
I Co VulgClem 5:7  Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
I Co VulgClem 5:8  Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis.
I Co VulgClem 5:9  Scripsi vobis in epistola : Ne commisceamini fornicariis :
I Co VulgClem 5:10  non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
I Co VulgClem 5:11  Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
I Co VulgClem 5:12  Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?
I Co VulgClem 5:13  nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
Chapter 6
I Co VulgClem 6:1  Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?
I Co VulgClem 6:2  an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?
I Co VulgClem 6:3  Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?
I Co VulgClem 6:4  Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.
I Co VulgClem 6:5  Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?
I Co VulgClem 6:6  Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?
I Co VulgClem 6:7  Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?
I Co VulgClem 6:8  Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.
I Co VulgClem 6:9  An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
I Co VulgClem 6:10  neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
I Co VulgClem 6:11  Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
I Co VulgClem 6:12  Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
I Co VulgClem 6:13  Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.
I Co VulgClem 6:14  Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.
I Co VulgClem 6:15  Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
I Co VulgClem 6:16  An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
I Co VulgClem 6:18  Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
I Co VulgClem 6:19  An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
I Co VulgClem 6:20  Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
Chapter 7
I Co VulgClem 7:1  De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
I Co VulgClem 7:2  propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
I Co VulgClem 7:3  Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
I Co VulgClem 7:4  Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
I Co VulgClem 7:5  Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
I Co VulgClem 7:6  Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
I Co VulgClem 7:7  Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
I Co VulgClem 7:8  Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
I Co VulgClem 7:9  Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
I Co VulgClem 7:10  Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
I Co VulgClem 7:11  quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
I Co VulgClem 7:12  Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
I Co VulgClem 7:13  Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
I Co VulgClem 7:14  sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
I Co VulgClem 7:15  Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
I Co VulgClem 7:16  Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
I Co VulgClem 7:17  Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
I Co VulgClem 7:18  Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
I Co VulgClem 7:19  Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
I Co VulgClem 7:20  Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
I Co VulgClem 7:21  Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.
I Co VulgClem 7:22  Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
I Co VulgClem 7:24  Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
I Co VulgClem 7:25  De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
I Co VulgClem 7:26  Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
I Co VulgClem 7:27  Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.
I Co VulgClem 7:28  Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
I Co VulgClem 7:29  Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
I Co VulgClem 7:30  et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
I Co VulgClem 7:31  et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.
I Co VulgClem 7:32  Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
I Co VulgClem 7:33  Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
I Co VulgClem 7:34  Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
I Co VulgClem 7:35  Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
I Co VulgClem 7:36  Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
I Co VulgClem 7:37  Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
I Co VulgClem 7:38  Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
I Co VulgClem 7:39  Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
I Co VulgClem 7:40  Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
Chapter 8
I Co VulgClem 8:1  De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.
I Co VulgClem 8:2  Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
I Co VulgClem 8:3  Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
I Co VulgClem 8:4  De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
I Co VulgClem 8:5  Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :
I Co VulgClem 8:6  nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
I Co VulgClem 8:7  Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
I Co VulgClem 8:8  Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.
I Co VulgClem 8:9  Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
I Co VulgClem 8:10  Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?
I Co VulgClem 8:11  Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?
I Co VulgClem 8:12  Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
I Co VulgClem 8:13  Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
Chapter 9
I Co VulgClem 9:1  Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
I Co VulgClem 9:2  Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
I Co VulgClem 9:3  Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :
I Co VulgClem 9:4  Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
I Co VulgClem 9:5  numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
I Co VulgClem 9:6  aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
I Co VulgClem 9:7  Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
I Co VulgClem 9:8  Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?
I Co VulgClem 9:9  Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
I Co VulgClem 9:10  an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
I Co VulgClem 9:11  Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
I Co VulgClem 9:12  Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
I Co VulgClem 9:13  Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
I Co VulgClem 9:14  Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
I Co VulgClem 9:15  Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
I Co VulgClem 9:16  Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.
I Co VulgClem 9:17  Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
I Co VulgClem 9:18  Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
I Co VulgClem 9:19  Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
I Co VulgClem 9:20  Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :
I Co VulgClem 9:21  iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
I Co VulgClem 9:22  Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
I Co VulgClem 9:23  Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.
I Co VulgClem 9:24  Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
I Co VulgClem 9:25  Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
I Co VulgClem 9:26  Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :
I Co VulgClem 9:27  sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
Chapter 10
I Co VulgClem 10:1  Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
I Co VulgClem 10:2  et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
I Co VulgClem 10:4  et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
I Co VulgClem 10:5  sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
I Co VulgClem 10:6  Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
I Co VulgClem 10:7  Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
I Co VulgClem 10:8  Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
I Co VulgClem 10:9  Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
I Co VulgClem 10:10  Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
I Co VulgClem 10:11  Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
I Co VulgClem 10:13  Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
I Co VulgClem 10:14  Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
I Co VulgClem 10:15  ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
I Co VulgClem 10:16  Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
I Co VulgClem 10:17  Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
I Co VulgClem 10:18  Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
I Co VulgClem 10:19  Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?
I Co VulgClem 10:20  Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :
I Co VulgClem 10:21  non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
I Co VulgClem 10:22  An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
I Co VulgClem 10:25  Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
I Co VulgClem 10:27  Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
I Co VulgClem 10:28  Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
I Co VulgClem 10:29  conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
I Co VulgClem 10:30  Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
I Co VulgClem 10:31  Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
I Co VulgClem 10:32  Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :
I Co VulgClem 10:33  sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.
Chapter 11
I Co VulgClem 11:2  Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
I Co VulgClem 11:3  Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
I Co VulgClem 11:4  Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
I Co VulgClem 11:5  Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
I Co VulgClem 11:6  Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
I Co VulgClem 11:7  Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
I Co VulgClem 11:9  Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
I Co VulgClem 11:10  Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
I Co VulgClem 11:11  Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
I Co VulgClem 11:12  Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
I Co VulgClem 11:13  Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
I Co VulgClem 11:14  Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
I Co VulgClem 11:15  mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
I Co VulgClem 11:16  Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
I Co VulgClem 11:17  Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
I Co VulgClem 11:18  Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
I Co VulgClem 11:19  Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
I Co VulgClem 11:20  Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
I Co VulgClem 11:21  Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
I Co VulgClem 11:22  Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
I Co VulgClem 11:23  Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
I Co VulgClem 11:24  et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
I Co VulgClem 11:25  Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
I Co VulgClem 11:26  Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
I Co VulgClem 11:27  Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
I Co VulgClem 11:28  Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
I Co VulgClem 11:29  Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
I Co VulgClem 11:30  Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
I Co VulgClem 11:31  Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
I Co VulgClem 11:32  Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
I Co VulgClem 11:33  Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
I Co VulgClem 11:34  Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
Chapter 12
I Co VulgClem 12:1  De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
I Co VulgClem 12:2  Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
I Co VulgClem 12:3  Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
I Co VulgClem 12:4  Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :
I Co VulgClem 12:5  et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
I Co VulgClem 12:6  et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
I Co VulgClem 12:7  Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
I Co VulgClem 12:8  Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :
I Co VulgClem 12:9  alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
I Co VulgClem 12:10  alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
I Co VulgClem 12:11  Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
I Co VulgClem 12:12  Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.
I Co VulgClem 12:13  Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.
I Co VulgClem 12:15  Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?
I Co VulgClem 12:16  Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?
I Co VulgClem 12:17  Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
I Co VulgClem 12:18  Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
I Co VulgClem 12:20  Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
I Co VulgClem 12:21  Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
I Co VulgClem 12:22  Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
I Co VulgClem 12:23  et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
I Co VulgClem 12:24  Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
I Co VulgClem 12:25  ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
I Co VulgClem 12:26  Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
I Co VulgClem 12:27  Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
I Co VulgClem 12:28  Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
I Co VulgClem 12:29  Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?
I Co VulgClem 12:30  numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
I Co VulgClem 12:31  Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Chapter 13
I Co VulgClem 13:1  Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
I Co VulgClem 13:2  Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
I Co VulgClem 13:3  Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
I Co VulgClem 13:4  Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
I Co VulgClem 13:5  non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
I Co VulgClem 13:6  non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
I Co VulgClem 13:7  omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
I Co VulgClem 13:8  Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
I Co VulgClem 13:9  Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
I Co VulgClem 13:10  Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
I Co VulgClem 13:11  Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
I Co VulgClem 13:12  Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
I Co VulgClem 13:13  Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.
Chapter 14
I Co VulgClem 14:1  Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.
I Co VulgClem 14:2  Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
I Co VulgClem 14:3  Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
I Co VulgClem 14:4  Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
I Co VulgClem 14:5  Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
I Co VulgClem 14:6  Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?
I Co VulgClem 14:7  Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?
I Co VulgClem 14:8  Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?
I Co VulgClem 14:9  Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.
I Co VulgClem 14:10  Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.
I Co VulgClem 14:11  Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.
I Co VulgClem 14:12  Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
I Co VulgClem 14:13  Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
I Co VulgClem 14:14  Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
I Co VulgClem 14:15  Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
I Co VulgClem 14:16  Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.
I Co VulgClem 14:17  Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
I Co VulgClem 14:18  Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
I Co VulgClem 14:19  Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.
I Co VulgClem 14:20  Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
I Co VulgClem 14:21  In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
I Co VulgClem 14:22  Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
I Co VulgClem 14:23  Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?
I Co VulgClem 14:24  Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :
I Co VulgClem 14:25  occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
I Co VulgClem 14:26  Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.
I Co VulgClem 14:27  Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
I Co VulgClem 14:28  Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.
I Co VulgClem 14:29  Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
I Co VulgClem 14:30  Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
I Co VulgClem 14:31  Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :
I Co VulgClem 14:33  Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
I Co VulgClem 14:34  Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
I Co VulgClem 14:35  Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
I Co VulgClem 14:36  An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?
I Co VulgClem 14:37  Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
I Co VulgClem 14:39  Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.
Chapter 15
I Co VulgClem 15:1  Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
I Co VulgClem 15:2  per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
I Co VulgClem 15:3  Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
I Co VulgClem 15:4  et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
I Co VulgClem 15:6  deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
I Co VulgClem 15:7  deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
I Co VulgClem 15:8  novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
I Co VulgClem 15:9  Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
I Co VulgClem 15:10  Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
I Co VulgClem 15:11  sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.
I Co VulgClem 15:12  Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
I Co VulgClem 15:13  Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
I Co VulgClem 15:14  Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :
I Co VulgClem 15:15  invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
I Co VulgClem 15:16  Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
I Co VulgClem 15:17  Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
I Co VulgClem 15:19  Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
I Co VulgClem 15:20  Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
I Co VulgClem 15:21  quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
I Co VulgClem 15:22  Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
I Co VulgClem 15:23  Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
I Co VulgClem 15:24  Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
I Co VulgClem 15:25  Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
I Co VulgClem 15:26  Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
I Co VulgClem 15:27  Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
I Co VulgClem 15:28  Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
I Co VulgClem 15:29  Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
I Co VulgClem 15:31  Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
I Co VulgClem 15:32  Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
I Co VulgClem 15:33  Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
I Co VulgClem 15:34  Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
I Co VulgClem 15:35  Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
I Co VulgClem 15:36  Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
I Co VulgClem 15:37  et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
I Co VulgClem 15:38  Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
I Co VulgClem 15:39  Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
I Co VulgClem 15:40  Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
I Co VulgClem 15:41  Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
I Co VulgClem 15:42  sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
I Co VulgClem 15:43  Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
I Co VulgClem 15:44  seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
I Co VulgClem 15:45  Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
I Co VulgClem 15:46  Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
I Co VulgClem 15:47  Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
I Co VulgClem 15:48  Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
I Co VulgClem 15:49  Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
I Co VulgClem 15:50  Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
I Co VulgClem 15:51  Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
I Co VulgClem 15:52  In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
I Co VulgClem 15:53  Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
I Co VulgClem 15:54  Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
I Co VulgClem 15:55  Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
I Co VulgClem 15:56  Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
I Co VulgClem 15:57  Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
I Co VulgClem 15:58  Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Chapter 16
I Co VulgClem 16:1  De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
I Co VulgClem 16:2  Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
I Co VulgClem 16:3  Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
I Co VulgClem 16:4  Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
I Co VulgClem 16:5  Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.
I Co VulgClem 16:6  Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.
I Co VulgClem 16:7  Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
I Co VulgClem 16:9  Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
I Co VulgClem 16:10  Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
I Co VulgClem 16:11  Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
I Co VulgClem 16:12  De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
I Co VulgClem 16:13  Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
I Co VulgClem 16:15  Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :
I Co VulgClem 16:16  ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
I Co VulgClem 16:17  Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :
I Co VulgClem 16:18  refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
I Co VulgClem 16:19  Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.
I Co VulgClem 16:20  Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
I Co VulgClem 16:22  Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
I Co VulgClem 16:24  Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.