Chapter 1
I Co | VulgHetz | 1:2 | Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro. | |
I Co | VulgHetz | 1:4 | Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Iesu: | |
I Co | VulgHetz | 1:7 | ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi, | |
I Co | VulgHetz | 1:8 | qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi. | |
I Co | VulgHetz | 1:9 | Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri. | |
I Co | VulgHetz | 1:10 | Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. | |
I Co | VulgHetz | 1:11 | Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. | |
I Co | VulgHetz | 1:12 | Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. | |
I Co | VulgHetz | 1:13 | Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? | |
I Co | VulgHetz | 1:17 | Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. | |
I Co | VulgHetz | 1:18 | Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. | |
I Co | VulgHetz | 1:19 | Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. | |
I Co | VulgHetz | 1:20 | Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? | |
I Co | VulgHetz | 1:21 | Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. | |
I Co | VulgHetz | 1:23 | nos autem prædicamus Christum crucifixum: Iudæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, | |
I Co | VulgHetz | 1:24 | ipsis autem vocatis Iudæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: | |
I Co | VulgHetz | 1:25 | quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. | |
I Co | VulgHetz | 1:26 | Videte enim vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: | |
I Co | VulgHetz | 1:27 | sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: | |
I Co | VulgHetz | 1:28 | et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: | |
I Co | VulgHetz | 1:30 | Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: | |
Chapter 2
I Co | VulgHetz | 2:1 | Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuncians vobis testimonium Christi. | |
I Co | VulgHetz | 2:2 | Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. | |
I Co | VulgHetz | 2:4 | et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus, et virtutis: | |
I Co | VulgHetz | 2:6 | Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius sæculi, neque principum huius sæculi, qui destruuntur: | |
I Co | VulgHetz | 2:7 | sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, | |
I Co | VulgHetz | 2:8 | quam nemo principum huius sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. | |
I Co | VulgHetz | 2:9 | Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis, qui diligunt illum: | |
I Co | VulgHetz | 2:10 | nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. | |
I Co | VulgHetz | 2:11 | Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. | |
I Co | VulgHetz | 2:12 | Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: | |
I Co | VulgHetz | 2:13 | quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. | |
I Co | VulgHetz | 2:14 | Animalis autem homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. | |
Chapter 3
I Co | VulgHetz | 3:1 | Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, | |
I Co | VulgHetz | 3:2 | lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. | |
I Co | VulgHetz | 3:3 | Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? | |
I Co | VulgHetz | 3:4 | Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli. Alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? | |
I Co | VulgHetz | 3:7 | Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus. | |
I Co | VulgHetz | 3:8 | Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. | |
I Co | VulgHetz | 3:10 | Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. | |
I Co | VulgHetz | 3:11 | Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. | |
I Co | VulgHetz | 3:12 | Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, | |
I Co | VulgHetz | 3:13 | uniuscuiusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. | |
I Co | VulgHetz | 3:15 | Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem. | |
I Co | VulgHetz | 3:17 | Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. | |
I Co | VulgHetz | 3:18 | Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. | |
I Co | VulgHetz | 3:19 | Sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. | |
I Co | VulgHetz | 3:22 | Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: | |
Chapter 4
I Co | VulgHetz | 4:3 | Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die: sed neque meipsum iudico. | |
I Co | VulgHetz | 4:4 | Nihil enim mihi conscius sum: sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dominus est. | |
I Co | VulgHetz | 4:5 | Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. | |
I Co | VulgHetz | 4:6 | Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. | |
I Co | VulgHetz | 4:7 | Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? | |
I Co | VulgHetz | 4:8 | Iam saturati estis, iam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. | |
I Co | VulgHetz | 4:9 | Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. | |
I Co | VulgHetz | 4:10 | Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. | |
I Co | VulgHetz | 4:11 | Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, | |
I Co | VulgHetz | 4:12 | et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: | |
I Co | VulgHetz | 4:13 | blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. | |
I Co | VulgHetz | 4:15 | Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. | |
I Co | VulgHetz | 4:17 | Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Iesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo. | |
I Co | VulgHetz | 4:19 | Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem. | |
Chapter 5
I Co | VulgHetz | 5:1 | Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. | |
I Co | VulgHetz | 5:2 | Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. | |
I Co | VulgHetz | 5:3 | Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, iam iudicavi ut præsens, eum, qui sic operatus est, | |
I Co | VulgHetz | 5:4 | in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu, | |
I Co | VulgHetz | 5:5 | tradere huiusmodi satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi. | |
I Co | VulgHetz | 5:6 | Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? | |
I Co | VulgHetz | 5:7 | Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. | |
I Co | VulgHetz | 5:8 | Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ, et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis, et veritatis. | |
I Co | VulgHetz | 5:10 | non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. | |
I Co | VulgHetz | 5:11 | Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is, qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum eiusmodi nec cibum sumere. | |
I Co | VulgHetz | 5:12 | Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, iudicare? Nonne de iis, qui intus sunt, vos iudicatis? | |
Chapter 6
I Co | VulgHetz | 6:1 | Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? | |
I Co | VulgHetz | 6:2 | An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? | |
I Co | VulgHetz | 6:4 | Sæcularia igitur iudicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum. | |
I Co | VulgHetz | 6:5 | Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? | |
I Co | VulgHetz | 6:7 | Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? | |
I Co | VulgHetz | 6:9 | An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, | |
I Co | VulgHetz | 6:10 | neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. | |
I Co | VulgHetz | 6:11 | Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. | |
I Co | VulgHetz | 6:12 | Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: Omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. | |
I Co | VulgHetz | 6:13 | Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. | |
I Co | VulgHetz | 6:15 | Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. | |
I Co | VulgHetz | 6:16 | An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. | |
I Co | VulgHetz | 6:18 | Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. | |
I Co | VulgHetz | 6:19 | An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? | |
Chapter 7
I Co | VulgHetz | 7:2 | propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. | |
I Co | VulgHetz | 7:4 | Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. | |
I Co | VulgHetz | 7:5 | Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. | |
I Co | VulgHetz | 7:7 | Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. | |
I Co | VulgHetz | 7:8 | Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. | |
I Co | VulgHetz | 7:10 | Iis autem, qui matrimonio iuncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: | |
I Co | VulgHetz | 7:11 | quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. | |
I Co | VulgHetz | 7:12 | Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. | |
I Co | VulgHetz | 7:13 | Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: | |
I Co | VulgHetz | 7:14 | sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. | |
I Co | VulgHetz | 7:15 | Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subiectus est frater, aut soror in huiusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. | |
I Co | VulgHetz | 7:16 | Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? | |
I Co | VulgHetz | 7:17 | nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo. | |
I Co | VulgHetz | 7:18 | Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. | |
I Co | VulgHetz | 7:22 | Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. | |
I Co | VulgHetz | 7:25 | De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. | |
I Co | VulgHetz | 7:26 | Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. | |
I Co | VulgHetz | 7:27 | Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. | |
I Co | VulgHetz | 7:28 | Si autem acceperis uxorem: non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit. tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. | |
I Co | VulgHetz | 7:29 | Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: | |
I Co | VulgHetz | 7:30 | et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: | |
I Co | VulgHetz | 7:32 | Volo autem vos sine solicitudine esse. Qui sine uxore est, solicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. | |
I Co | VulgHetz | 7:33 | Qui autem cum uxore est, solicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. | |
I Co | VulgHetz | 7:34 | Et mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. | |
I Co | VulgHetz | 7:35 | Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. | |
I Co | VulgHetz | 7:36 | Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. | |
I Co | VulgHetz | 7:37 | Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. | |
I Co | VulgHetz | 7:38 | Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit, melius facit. | |
I Co | VulgHetz | 7:39 | Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit. quod si dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat: tantum in Domino. | |
Chapter 8
I Co | VulgHetz | 8:1 | De iis autem, quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero ædificat. | |
I Co | VulgHetz | 8:2 | Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. | |
I Co | VulgHetz | 8:4 | De escis autem, quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. | |
I Co | VulgHetz | 8:5 | Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): | |
I Co | VulgHetz | 8:6 | nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. | |
I Co | VulgHetz | 8:7 | Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. | |
I Co | VulgHetz | 8:8 | Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. | |
I Co | VulgHetz | 8:10 | Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia eius, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? | |
I Co | VulgHetz | 8:12 | Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. | |
Chapter 9
I Co | VulgHetz | 9:1 | Non sum liber? Non sum Apostolus? Nonne Christum Iesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? | |
I Co | VulgHetz | 9:2 | Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum Apostolatus mei vos estis in Domino. | |
I Co | VulgHetz | 9:5 | Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? | |
I Co | VulgHetz | 9:7 | Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? | |
I Co | VulgHetz | 9:9 | Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? | |
I Co | VulgHetz | 9:10 | An propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt. quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. | |
I Co | VulgHetz | 9:12 | Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. | |
I Co | VulgHetz | 9:13 | Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? | |
I Co | VulgHetz | 9:15 | Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. | |
I Co | VulgHetz | 9:16 | Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. | |
I Co | VulgHetz | 9:17 | Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. | |
I Co | VulgHetz | 9:18 | Quæ est ergo merces mea? Ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. | |
I Co | VulgHetz | 9:21 | iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos, qui sub lege erant, lucrifacerem. iis, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos, qui sine lege erant. | |
I Co | VulgHetz | 9:22 | Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. | |
I Co | VulgHetz | 9:24 | Nescitis quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. | |
I Co | VulgHetz | 9:25 | Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. | |
I Co | VulgHetz | 9:26 | Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans: | |
Chapter 10
I Co | VulgHetz | 10:1 | Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, | |
I Co | VulgHetz | 10:4 | et omnes eundem potum spiritalem biberunt: (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus) | |
I Co | VulgHetz | 10:6 | Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. | |
I Co | VulgHetz | 10:7 | neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. | |
I Co | VulgHetz | 10:8 | neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. | |
I Co | VulgHetz | 10:9 | Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. | |
I Co | VulgHetz | 10:10 | Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. | |
I Co | VulgHetz | 10:11 | Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. | |
I Co | VulgHetz | 10:13 | Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. | |
I Co | VulgHetz | 10:16 | Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? | |
I Co | VulgHetz | 10:17 | Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus. | |
I Co | VulgHetz | 10:18 | Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? | |
I Co | VulgHetz | 10:19 | Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? | |
I Co | VulgHetz | 10:20 | Sed quæ immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: | |
I Co | VulgHetz | 10:21 | non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum: non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. | |
I Co | VulgHetz | 10:22 | An æmulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. | |
I Co | VulgHetz | 10:25 | Omne, quod in macello vænit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. | |
I Co | VulgHetz | 10:27 | Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. | |
I Co | VulgHetz | 10:28 | Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam: | |
I Co | VulgHetz | 10:29 | conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? | |
I Co | VulgHetz | 10:31 | Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. | |
Chapter 11
I Co | VulgHetz | 11:2 | Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. | |
I Co | VulgHetz | 11:3 | Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. | |
I Co | VulgHetz | 11:5 | Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. | |
I Co | VulgHetz | 11:6 | Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. | |
I Co | VulgHetz | 11:7 | Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. | |
I Co | VulgHetz | 11:14 | Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: | |
I Co | VulgHetz | 11:15 | mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. | |
I Co | VulgHetz | 11:16 | Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. | |
I Co | VulgHetz | 11:18 | Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. | |
I Co | VulgHetz | 11:21 | Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum. Et alius quidem esurit: alius autem ebrius est. | |
I Co | VulgHetz | 11:22 | Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? in hoc non laudo. | |
I Co | VulgHetz | 11:23 | Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, | |
I Co | VulgHetz | 11:24 | et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. | |
I Co | VulgHetz | 11:25 | Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. | |
I Co | VulgHetz | 11:26 | Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis: mortem Domini annunciabitis donec veniat. | |
I Co | VulgHetz | 11:27 | Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne: reus erit corporis, et sanguinis Domini. | |
I Co | VulgHetz | 11:29 | Qui enim manducat, et bibit indigne, iudicium sibi manducat, et bibit: non diiudicans corpus Domini. | |
Chapter 12
I Co | VulgHetz | 12:3 | Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. | |
I Co | VulgHetz | 12:8 | Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eundem Spiritum: | |
I Co | VulgHetz | 12:10 | alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. | |
I Co | VulgHetz | 12:11 | Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. | |
I Co | VulgHetz | 12:12 | Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. | |
I Co | VulgHetz | 12:13 | Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudæi, sive Gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. | |
I Co | VulgHetz | 12:15 | Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? | |
I Co | VulgHetz | 12:16 | Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? | |
I Co | VulgHetz | 12:21 | Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. | |
I Co | VulgHetz | 12:22 | Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: | |
I Co | VulgHetz | 12:23 | et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. | |
I Co | VulgHetz | 12:24 | Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundationem tribuendo honorem, | |
I Co | VulgHetz | 12:26 | Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. | |
I Co | VulgHetz | 12:28 | Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, exinde Doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. | |
I Co | VulgHetz | 12:30 | numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? | |
Chapter 13
I Co | VulgHetz | 13:1 | Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. | |
I Co | VulgHetz | 13:2 | Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. | |
I Co | VulgHetz | 13:3 | Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. | |
I Co | VulgHetz | 13:4 | Charitas patiens est, benigna est. Charitas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, | |
I Co | VulgHetz | 13:8 | Charitas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. | |
I Co | VulgHetz | 13:11 | Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. | |
I Co | VulgHetz | 13:12 | Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. | |
Chapter 14
I Co | VulgHetz | 14:2 | Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. | |
I Co | VulgHetz | 14:3 | nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. | |
I Co | VulgHetz | 14:4 | Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, Ecclesiam Dei ædificat. | |
I Co | VulgHetz | 14:5 | Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis: nisi forte interpretetur ut Ecclesia ædificationem accipiat. | |
I Co | VulgHetz | 14:6 | Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? | |
I Co | VulgHetz | 14:7 | Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara: nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id, quod canitur, aut quod citharizatur? | |
I Co | VulgHetz | 14:9 | Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id, quod dicitur? eritis enim in aera loquentes. | |
I Co | VulgHetz | 14:11 | Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus: | |
I Co | VulgHetz | 14:12 | Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem Ecclesiæ quærite ut abundetis. | |
I Co | VulgHetz | 14:15 | Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. | |
I Co | VulgHetz | 14:16 | Ceterum si benedixeris spiritu: qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. | |
I Co | VulgHetz | 14:19 | Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. | |
I Co | VulgHetz | 14:20 | Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. | |
I Co | VulgHetz | 14:21 | In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. | |
I Co | VulgHetz | 14:22 | Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. | |
I Co | VulgHetz | 14:23 | Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? | |
I Co | VulgHetz | 14:24 | Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus: | |
I Co | VulgHetz | 14:25 | occulta cordis eius manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuncians quod vere Deus in vobis sit. | |
I Co | VulgHetz | 14:26 | Quid ergo est, fratres? cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. | |
I Co | VulgHetz | 14:27 | Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. | |
I Co | VulgHetz | 14:31 | Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: | |
I Co | VulgHetz | 14:33 | Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. | |
I Co | VulgHetz | 14:34 | Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. | |
I Co | VulgHetz | 14:35 | Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. | |
I Co | VulgHetz | 14:37 | Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. | |
Chapter 15
I Co | VulgHetz | 15:1 | Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, | |
I Co | VulgHetz | 15:2 | per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. | |
I Co | VulgHetz | 15:3 | Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: | |
I Co | VulgHetz | 15:6 | Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: | |
I Co | VulgHetz | 15:9 | Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. | |
I Co | VulgHetz | 15:10 | Gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: | |
I Co | VulgHetz | 15:12 | Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? | |
I Co | VulgHetz | 15:14 | Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: | |
I Co | VulgHetz | 15:15 | invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. | |
I Co | VulgHetz | 15:17 | Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, adhuc enim estis in peccatis vestris. | |
I Co | VulgHetz | 15:19 | Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. | |
I Co | VulgHetz | 15:23 | Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii, qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt. | |
I Co | VulgHetz | 15:24 | Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. | |
I Co | VulgHetz | 15:26 | Novissima autem inimica destruetur mors: Omnia enim subiecit pedibus eius. Cum autem dicat: | |
I Co | VulgHetz | 15:28 | Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. | |
I Co | VulgHetz | 15:29 | Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? | |
I Co | VulgHetz | 15:31 | Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro. | |
I Co | VulgHetz | 15:32 | Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. | |
I Co | VulgHetz | 15:34 | Evigilate iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. | |
I Co | VulgHetz | 15:37 | Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius ceterorum. | |
I Co | VulgHetz | 15:39 | Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. | |
I Co | VulgHetz | 15:40 | Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium: | |
I Co | VulgHetz | 15:41 | Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: | |
I Co | VulgHetz | 15:42 | sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. | |
I Co | VulgHetz | 15:43 | Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: Seminatur in infirmitate, surget in virtute: | |
I Co | VulgHetz | 15:44 | Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: | |
I Co | VulgHetz | 15:45 | Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. | |
I Co | VulgHetz | 15:50 | Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. | |
I Co | VulgHetz | 15:52 | In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. | |
I Co | VulgHetz | 15:53 | Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. | |
I Co | VulgHetz | 15:54 | Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. | |
I Co | VulgHetz | 15:57 | Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. | |
Chapter 16
I Co | VulgHetz | 16:1 | De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. | |
I Co | VulgHetz | 16:2 | Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. | |
I Co | VulgHetz | 16:3 | Cum autem præsens fuero: quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem. | |
I Co | VulgHetz | 16:6 | Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. | |
I Co | VulgHetz | 16:7 | Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. | |
I Co | VulgHetz | 16:10 | Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. | |
I Co | VulgHetz | 16:11 | Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: expecto enim illum cum fratribus. | |
I Co | VulgHetz | 16:12 | De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. | |
I Co | VulgHetz | 16:15 | Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: | |
I Co | VulgHetz | 16:17 | Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: | |
I Co | VulgHetz | 16:18 | refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui huiusmodi sunt. | |
I Co | VulgHetz | 16:19 | Salutant vos Ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila, et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. | |