Chapter 1
I Co | Vulgate | 1:2 | ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro | |
I Co | Vulgate | 1:4 | gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu | |
I Co | Vulgate | 1:7 | ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi | |
I Co | Vulgate | 1:8 | qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi | |
I Co | Vulgate | 1:9 | fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri | |
I Co | Vulgate | 1:10 | obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia | |
I Co | Vulgate | 1:11 | significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt | |
I Co | Vulgate | 1:12 | hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi | |
I Co | Vulgate | 1:13 | divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis | |
I Co | Vulgate | 1:17 | non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi | |
I Co | Vulgate | 1:18 | verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est | |
I Co | Vulgate | 1:20 | ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi | |
I Co | Vulgate | 1:21 | nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes | |
I Co | Vulgate | 1:23 | nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam | |
I Co | Vulgate | 1:25 | quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus | |
I Co | Vulgate | 1:26 | videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles | |
I Co | Vulgate | 1:27 | sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia | |
I Co | Vulgate | 1:28 | et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret | |
I Co | Vulgate | 1:30 | ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio | |
Chapter 2
I Co | Vulgate | 2:1 | et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi | |
I Co | Vulgate | 2:2 | non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum | |
I Co | Vulgate | 2:4 | et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis | |
I Co | Vulgate | 2:6 | sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur | |
I Co | Vulgate | 2:7 | sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram | |
I Co | Vulgate | 2:8 | quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent | |
I Co | Vulgate | 2:9 | sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum | |
I Co | Vulgate | 2:10 | nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei | |
I Co | Vulgate | 2:11 | quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei | |
I Co | Vulgate | 2:12 | nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis | |
I Co | Vulgate | 2:13 | quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes | |
I Co | Vulgate | 2:14 | animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur | |
Chapter 3
I Co | Vulgate | 3:1 | et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo | |
I Co | Vulgate | 3:2 | lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales | |
I Co | Vulgate | 3:3 | cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis | |
I Co | Vulgate | 3:4 | cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus | |
I Co | Vulgate | 3:8 | qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem | |
I Co | Vulgate | 3:10 | secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet | |
I Co | Vulgate | 3:11 | fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus | |
I Co | Vulgate | 3:12 | si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam | |
I Co | Vulgate | 3:13 | uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit | |
I Co | Vulgate | 3:15 | si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem | |
I Co | Vulgate | 3:17 | si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos | |
I Co | Vulgate | 3:18 | nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens | |
I Co | Vulgate | 3:19 | sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum | |
I Co | Vulgate | 3:22 | sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt | |
Chapter 4
I Co | Vulgate | 4:3 | mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico | |
I Co | Vulgate | 4:4 | nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est | |
I Co | Vulgate | 4:5 | itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo | |
I Co | Vulgate | 4:6 | haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio | |
I Co | Vulgate | 4:7 | quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis | |
I Co | Vulgate | 4:8 | iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus | |
I Co | Vulgate | 4:9 | puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus | |
I Co | Vulgate | 4:10 | nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles | |
I Co | Vulgate | 4:11 | usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus | |
I Co | Vulgate | 4:12 | et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus | |
I Co | Vulgate | 4:13 | blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc | |
I Co | Vulgate | 4:15 | nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui | |
I Co | Vulgate | 4:17 | ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo | |
I Co | Vulgate | 4:19 | veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem | |
Chapter 5
I Co | Vulgate | 5:1 | omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat | |
I Co | Vulgate | 5:2 | et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit | |
I Co | Vulgate | 5:3 | ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est | |
I Co | Vulgate | 5:4 | in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu | |
I Co | Vulgate | 5:5 | tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu | |
I Co | Vulgate | 5:7 | expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus | |
I Co | Vulgate | 5:8 | itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis | |
I Co | Vulgate | 5:10 | non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse | |
I Co | Vulgate | 5:11 | nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere | |
I Co | Vulgate | 5:12 | quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis | |
Chapter 6
I Co | Vulgate | 6:1 | audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos | |
I Co | Vulgate | 6:2 | an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis | |
I Co | Vulgate | 6:4 | saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum | |
I Co | Vulgate | 6:5 | ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum | |
I Co | Vulgate | 6:7 | iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini | |
I Co | Vulgate | 6:9 | an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri | |
I Co | Vulgate | 6:10 | neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt | |
I Co | Vulgate | 6:11 | et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri | |
I Co | Vulgate | 6:12 | omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate | |
I Co | Vulgate | 6:13 | esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori | |
I Co | Vulgate | 6:15 | nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit | |
I Co | Vulgate | 6:16 | an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una | |
I Co | Vulgate | 6:18 | fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat | |
I Co | Vulgate | 6:19 | an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri | |
Chapter 7
I Co | Vulgate | 7:2 | propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat | |
I Co | Vulgate | 7:4 | mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier | |
I Co | Vulgate | 7:5 | nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram | |
I Co | Vulgate | 7:7 | volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic | |
I Co | Vulgate | 7:10 | his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere | |
I Co | Vulgate | 7:11 | quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat | |
I Co | Vulgate | 7:12 | nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam | |
I Co | Vulgate | 7:13 | et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum | |
I Co | Vulgate | 7:14 | sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt | |
I Co | Vulgate | 7:15 | quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus | |
I Co | Vulgate | 7:16 | unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies | |
I Co | Vulgate | 7:17 | nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo | |
I Co | Vulgate | 7:18 | circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur | |
I Co | Vulgate | 7:22 | qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi | |
I Co | Vulgate | 7:25 | de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis | |
I Co | Vulgate | 7:26 | existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse | |
I Co | Vulgate | 7:27 | alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem | |
I Co | Vulgate | 7:28 | si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco | |
I Co | Vulgate | 7:29 | hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint | |
I Co | Vulgate | 7:30 | et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes | |
I Co | Vulgate | 7:32 | volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo | |
I Co | Vulgate | 7:33 | qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est | |
I Co | Vulgate | 7:34 | et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro | |
I Co | Vulgate | 7:35 | porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi | |
I Co | Vulgate | 7:36 | si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat | |
I Co | Vulgate | 7:37 | nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit | |
I Co | Vulgate | 7:38 | igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit | |
I Co | Vulgate | 7:39 | mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino | |
Chapter 8
I Co | Vulgate | 8:1 | de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat | |
I Co | Vulgate | 8:4 | de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus | |
I Co | Vulgate | 8:5 | nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi | |
I Co | Vulgate | 8:6 | nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum | |
I Co | Vulgate | 8:7 | sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur | |
I Co | Vulgate | 8:8 | esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus | |
I Co | Vulgate | 8:10 | si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta | |
I Co | Vulgate | 8:12 | sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis | |
Chapter 9
I Co | Vulgate | 9:1 | non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino | |
I Co | Vulgate | 9:2 | si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino | |
I Co | Vulgate | 9:5 | numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas | |
I Co | Vulgate | 9:7 | quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat | |
I Co | Vulgate | 9:9 | scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo | |
I Co | Vulgate | 9:10 | an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi | |
I Co | Vulgate | 9:12 | si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi | |
I Co | Vulgate | 9:13 | nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur | |
I Co | Vulgate | 9:15 | ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet | |
I Co | Vulgate | 9:16 | nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero | |
I Co | Vulgate | 9:17 | si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est | |
I Co | Vulgate | 9:18 | quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio | |
I Co | Vulgate | 9:21 | his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant | |
I Co | Vulgate | 9:22 | factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos | |
I Co | Vulgate | 9:24 | nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis | |
I Co | Vulgate | 9:25 | omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam | |
Chapter 10
I Co | Vulgate | 10:1 | nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt | |
I Co | Vulgate | 10:4 | et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus | |
I Co | Vulgate | 10:6 | haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt | |
I Co | Vulgate | 10:7 | neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere | |
I Co | Vulgate | 10:8 | neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia | |
I Co | Vulgate | 10:9 | neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt | |
I Co | Vulgate | 10:10 | neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore | |
I Co | Vulgate | 10:11 | haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt | |
I Co | Vulgate | 10:13 | temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere | |
I Co | Vulgate | 10:16 | calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est | |
I Co | Vulgate | 10:20 | sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum | |
I Co | Vulgate | 10:22 | an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt | |
I Co | Vulgate | 10:27 | si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam | |
I Co | Vulgate | 10:28 | si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam | |
I Co | Vulgate | 10:29 | conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia | |
I Co | Vulgate | 10:31 | sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite | |
Chapter 11
I Co | Vulgate | 11:2 | laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis | |
I Co | Vulgate | 11:3 | volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus | |
I Co | Vulgate | 11:5 | omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur | |
I Co | Vulgate | 11:6 | nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum | |
I Co | Vulgate | 11:7 | vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est | |
I Co | Vulgate | 11:15 | mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt | |
I Co | Vulgate | 11:16 | si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei | |
I Co | Vulgate | 11:18 | primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo | |
I Co | Vulgate | 11:21 | unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est | |
I Co | Vulgate | 11:22 | numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo | |
I Co | Vulgate | 11:23 | ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem | |
I Co | Vulgate | 11:24 | et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem | |
I Co | Vulgate | 11:25 | similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem | |
I Co | Vulgate | 11:26 | quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat | |
I Co | Vulgate | 11:27 | itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini | |
I Co | Vulgate | 11:29 | qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus | |
Chapter 12
I Co | Vulgate | 12:3 | ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto | |
I Co | Vulgate | 12:8 | alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum | |
I Co | Vulgate | 12:10 | alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum | |
I Co | Vulgate | 12:12 | sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus | |
I Co | Vulgate | 12:13 | etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus | |
I Co | Vulgate | 12:15 | si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore | |
I Co | Vulgate | 12:16 | et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore | |
I Co | Vulgate | 12:21 | non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii | |
I Co | Vulgate | 12:23 | et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent | |
I Co | Vulgate | 12:24 | honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem | |
I Co | Vulgate | 12:26 | et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra | |
I Co | Vulgate | 12:28 | et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum | |
I Co | Vulgate | 12:30 | numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur | |
Chapter 13
I Co | Vulgate | 13:1 | si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens | |
I Co | Vulgate | 13:2 | et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum | |
I Co | Vulgate | 13:3 | et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest | |
I Co | Vulgate | 13:4 | caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur | |
I Co | Vulgate | 13:8 | caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur | |
I Co | Vulgate | 13:11 | cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli | |
I Co | Vulgate | 13:12 | videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum | |
Chapter 14
I Co | Vulgate | 14:2 | qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria | |
I Co | Vulgate | 14:3 | nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes | |
I Co | Vulgate | 14:5 | volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat | |
I Co | Vulgate | 14:6 | nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina | |
I Co | Vulgate | 14:7 | tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur | |
I Co | Vulgate | 14:9 | ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes | |
I Co | Vulgate | 14:11 | si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus | |
I Co | Vulgate | 14:12 | sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis | |
I Co | Vulgate | 14:16 | ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit | |
I Co | Vulgate | 14:19 | sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua | |
I Co | Vulgate | 14:20 | fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote | |
I Co | Vulgate | 14:21 | in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus | |
I Co | Vulgate | 14:22 | itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus | |
I Co | Vulgate | 14:23 | si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis | |
I Co | Vulgate | 14:24 | si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus | |
I Co | Vulgate | 14:25 | occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est | |
I Co | Vulgate | 14:26 | quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant | |
I Co | Vulgate | 14:27 | sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur | |
I Co | Vulgate | 14:31 | potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur | |
I Co | Vulgate | 14:34 | mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit | |
I Co | Vulgate | 14:35 | si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia | |
I Co | Vulgate | 14:37 | si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata | |
Chapter 15
I Co | Vulgate | 15:1 | notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis | |
I Co | Vulgate | 15:2 | per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis | |
I Co | Vulgate | 15:3 | tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas | |
I Co | Vulgate | 15:6 | deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt | |
I Co | Vulgate | 15:9 | ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei | |
I Co | Vulgate | 15:10 | gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum | |
I Co | Vulgate | 15:12 | si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est | |
I Co | Vulgate | 15:14 | si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra | |
I Co | Vulgate | 15:15 | invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt | |
I Co | Vulgate | 15:17 | quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris | |
I Co | Vulgate | 15:19 | si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus | |
I Co | Vulgate | 15:23 | unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius | |
I Co | Vulgate | 15:24 | deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem | |
I Co | Vulgate | 15:26 | novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat | |
I Co | Vulgate | 15:28 | cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus | |
I Co | Vulgate | 15:29 | alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis | |
I Co | Vulgate | 15:31 | cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro | |
I Co | Vulgate | 15:32 | si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur | |
I Co | Vulgate | 15:34 | evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor | |
I Co | Vulgate | 15:37 | et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum | |
I Co | Vulgate | 15:39 | non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium | |
I Co | Vulgate | 15:40 | et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium | |
I Co | Vulgate | 15:41 | alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate | |
I Co | Vulgate | 15:43 | seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute | |
I Co | Vulgate | 15:44 | seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est | |
I Co | Vulgate | 15:45 | factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem | |
I Co | Vulgate | 15:50 | hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit | |
I Co | Vulgate | 15:52 | in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur | |
I Co | Vulgate | 15:53 | oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem | |
I Co | Vulgate | 15:54 | cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria | |
Chapter 16
I Co | Vulgate | 16:1 | de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite | |
I Co | Vulgate | 16:2 | per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant | |
I Co | Vulgate | 16:3 | cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem | |
I Co | Vulgate | 16:6 | apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero | |
I Co | Vulgate | 16:7 | nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit | |
I Co | Vulgate | 16:10 | si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego | |
I Co | Vulgate | 16:11 | ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus | |
I Co | Vulgate | 16:12 | de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit | |
I Co | Vulgate | 16:15 | obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos | |
I Co | Vulgate | 16:17 | gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt | |
I Co | Vulgate | 16:19 | salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia | |