Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Toggle notes
Chapter 1
Wisd VulgHetz 1:1  Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum:
Wisd VulgHetz 1:2  quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum:
Wisd VulgHetz 1:3  perversæ enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes.
Wisd VulgHetz 1:4  quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Wisd VulgHetz 1:5  Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
Wisd VulgHetz 1:6  Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ eius auditor.
Wisd VulgHetz 1:7  Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Wisd VulgHetz 1:8  Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens iudicium.
Wisd VulgHetz 1:9  In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Wisd VulgHetz 1:10  Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Wisd VulgHetz 1:11  Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam.
Wisd VulgHetz 1:12  Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Wisd VulgHetz 1:13  Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.
Wisd VulgHetz 1:14  Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarium: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
Wisd VulgHetz 1:16  Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et æstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
Chapter 2
Wisd VulgHetz 2:1  Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis:
Wisd VulgHetz 2:2  quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
Wisd VulgHetz 2:3  qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata:
Wisd VulgHetz 2:4  et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
Wisd VulgHetz 2:5  Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.
Wisd VulgHetz 2:6  Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter.
Wisd VulgHetz 2:7  Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non prætereat nos flos temporis.
Wisd VulgHetz 2:8  Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.
Wisd VulgHetz 2:9  Nemo nostrum exors sit luxuriæ nostræ: ubique relinquamus signa lætitiæ: quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
Wisd VulgHetz 2:10  Opprimamus pauperem iustum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis.
Wisd VulgHetz 2:11  Sit autem fortitudo nostra lex iustitiæ: quod enim infirmum est, inutile invenitur.
Wisd VulgHetz 2:12  Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
Wisd VulgHetz 2:13  Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
Wisd VulgHetz 2:14  Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
Wisd VulgHetz 2:15  Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ eius.
Wisd VulgHetz 2:16  Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
Wisd VulgHetz 2:17  Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
Wisd VulgHetz 2:18  Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
Wisd VulgHetz 2:19  Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam illius.
Wisd VulgHetz 2:20  Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
Wisd VulgHetz 2:21  Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum.
Wisd VulgHetz 2:22  Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitiæ, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
Wisd VulgHetz 2:23  Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
Wisd VulgHetz 2:24  Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
Chapter 3
Wisd VulgHetz 3:1  Iustorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
Wisd VulgHetz 3:2  Visi sunt oculis insipientium mori: et æstimata est afflictio exitus illorum:
Wisd VulgHetz 3:3  et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace.
Wisd VulgHetz 3:4  Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
Wisd VulgHetz 3:5  In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
Wisd VulgHetz 3:6  Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Wisd VulgHetz 3:7  Fulgebunt iusti et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
Wisd VulgHetz 3:8  Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Wisd VulgHetz 3:9  Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis eius.
Wisd VulgHetz 3:10  Impii autem secundum quæ cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt iustum, et a Domino recesserunt.
Wisd VulgHetz 3:11  Sapientiam enim, et disciplinam qui abiicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Wisd VulgHetz 3:12  Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
Wisd VulgHetz 3:13  Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum:
Wisd VulgHetz 3:14  et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
Wisd VulgHetz 3:15  Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
Wisd VulgHetz 3:16  Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
Wisd VulgHetz 3:17  Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
Wisd VulgHetz 3:18  Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
Chapter 4
Wisd VulgHetz 4:1  O quam pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
Wisd VulgHetz 4:2  Cum præsens est, imitantur illam: et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
Wisd VulgHetz 4:3  Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
Wisd VulgHetz 4:4  Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
Wisd VulgHetz 4:5  Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
Wisd VulgHetz 4:6  Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
Wisd VulgHetz 4:7  Iustus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
Wisd VulgHetz 4:8  Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,
Wisd VulgHetz 4:10  Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
Wisd VulgHetz 4:11  raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius.
Wisd VulgHetz 4:12  Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
Wisd VulgHetz 4:14  placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia:
Wisd VulgHetz 4:15  quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos eius, et respectus in electos illius.
Wisd VulgHetz 4:16  Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
Wisd VulgHetz 4:17  Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
Wisd VulgHetz 4:18  Videbunt et contemnent eum: illos autem Dominus irridebit.
Wisd VulgHetz 4:19  et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
Wisd VulgHetz 4:20  Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
Chapter 5
Wisd VulgHetz 5:1  Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
Wisd VulgHetz 5:2  Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis,
Wisd VulgHetz 5:3  dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes. Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
Wisd VulgHetz 5:4  Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore:
Wisd VulgHetz 5:5  ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
Wisd VulgHetz 5:6  Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiæ lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiæ non est ortus nobis.
Wisd VulgHetz 5:7  Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
Wisd VulgHetz 5:8  Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?
Wisd VulgHetz 5:9  Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuncius percurrens,
Wisd VulgHetz 5:10  et tamquam navis, quæ pertransit fluctuantem aquam: cuius, cum præterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus:
Wisd VulgHetz 5:11  aut tamquam avis, quæ transvolat in aere, cuius nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius:
Wisd VulgHetz 5:12  aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:
Wisd VulgHetz 5:13  sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus.
Wisd VulgHetz 5:15  quoniam spes impii tamquam lanugo est, quæ a vento tollitur: et tamquam spuma gracilis, quæ a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento diffusus est: et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
Wisd VulgHetz 5:16  Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
Wisd VulgHetz 5:17  Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
Wisd VulgHetz 5:18  Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
Wisd VulgHetz 5:19  Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum.
Wisd VulgHetz 5:21  acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
Wisd VulgHetz 5:22  Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
Wisd VulgHetz 5:23  Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
Wisd VulgHetz 5:24  Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
Chapter 6
Wisd VulgHetz 6:1  Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis.
Wisd VulgHetz 6:2  Audite ergo reges, et intelligite, discite iudices finium terræ.
Wisd VulgHetz 6:3  Præbete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum:
Wisd VulgHetz 6:4  quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur:
Wisd VulgHetz 6:5  quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem iustitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Wisd VulgHetz 6:6  Horrende et cito aparebit vobis: quoniam iudicium durissimum his, qui præsunt, fiet.
Wisd VulgHetz 6:7  Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur.
Wisd VulgHetz 6:8  Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
Wisd VulgHetz 6:10  Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
Wisd VulgHetz 6:11  Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur: et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
Wisd VulgHetz 6:12  Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam.
Wisd VulgHetz 6:13  Clara est, et quæ numquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
Wisd VulgHetz 6:14  Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
Wisd VulgHetz 6:15  Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Wisd VulgHetz 6:16  Cogitare ergo de illa sensus est consummatus: et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
Wisd VulgHetz 6:17  Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
Wisd VulgHetz 6:18  Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
Wisd VulgHetz 6:19  Cura ergo disciplinæ, dilectio est: et dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est:
Wisd VulgHetz 6:21  Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
Wisd VulgHetz 6:22  Si ergo delectamini sedibus, et sceptris o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
Wisd VulgHetz 6:23  diligite lumen sapientiæ omnes qui præestis populis.
Wisd VulgHetz 6:24  quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem:
Wisd VulgHetz 6:25  neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
Wisd VulgHetz 6:26  Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est.
Wisd VulgHetz 6:27  Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
Chapter 7
Wisd VulgHetz 7:1  Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro,
Wisd VulgHetz 7:2  decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
Wisd VulgHetz 7:3  Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
Wisd VulgHetz 7:5  Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
Wisd VulgHetz 7:6  Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
Wisd VulgHetz 7:7  Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ:
Wisd VulgHetz 7:8  et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
Wisd VulgHetz 7:9  nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
Wisd VulgHetz 7:10  Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est lumen illius.
Wisd VulgHetz 7:11  Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius,
Wisd VulgHetz 7:12  et lætatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
Wisd VulgHetz 7:13  Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
Wisd VulgHetz 7:14  Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
Wisd VulgHetz 7:15  Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum, quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator:
Wisd VulgHetz 7:16  in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina.
Wisd VulgHetz 7:17  Ipse enim dedit mihi horum, quæ sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
Wisd VulgHetz 7:18  initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
Wisd VulgHetz 7:20  naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum,
Wisd VulgHetz 7:21  et quæcumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
Wisd VulgHetz 7:22  est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
Wisd VulgHetz 7:23  humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus: intelligibilis, mundus, subtilis.
Wisd VulgHetz 7:24  Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
Wisd VulgHetz 7:25  Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.
Wisd VulgHetz 7:26  candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius.
Wisd VulgHetz 7:27  Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
Wisd VulgHetz 7:28  Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
Wisd VulgHetz 7:29  Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior.
Wisd VulgHetz 7:30  Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia.
Chapter 8
Wisd VulgHetz 8:1  Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Wisd VulgHetz 8:2  Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.
Wisd VulgHetz 8:3  Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus dilexit illam.
Wisd VulgHetz 8:4  doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.
Wisd VulgHetz 8:5  Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia?
Wisd VulgHetz 8:6  Si autem sensus operatur: quis horum, quæ sunt, magis quam illa est artifex?
Wisd VulgHetz 8:7  Et si iustitiam quis diligit: labores huius magnas habent virtutes: sobrietatem enim, et prudentiam docet, et iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Wisd VulgHetz 8:8  Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat: scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
Wisd VulgHetz 8:9  Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
Wisd VulgHetz 8:10  Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores iuvenis:
Wisd VulgHetz 8:11  et acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:
Wisd VulgHetz 8:12  tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
Wisd VulgHetz 8:13  Præterea habebo per hanc immortalitatem: et memoriam æternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
Wisd VulgHetz 8:14  Disponam populos: et nationes mihi erunt subditæ.
Wisd VulgHetz 8:15  Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
Wisd VulgHetz 8:16  Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.
Wisd VulgHetz 8:17  Hæc cogitans apud me, et commemorans in corde meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,
Wisd VulgHetz 8:18  et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
Wisd VulgHetz 8:19  Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
Wisd VulgHetz 8:20  Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
Wisd VulgHetz 8:21  Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cuius esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis.
Chapter 9
Wisd VulgHetz 9:1  Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
Wisd VulgHetz 9:2  et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ, quæ a te facta est,
Wisd VulgHetz 9:3  ut disponat orbem terrarum in æquitate et iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet:
Wisd VulgHetz 9:4  da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis:
Wisd VulgHetz 9:5  quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum.
Wisd VulgHetz 9:6  Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
Wisd VulgHetz 9:7  Tu elegisti me regem populo tuo, et iudicem filiorum tuorum et filiarum:
Wisd VulgHetz 9:8  et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod præparasti ab initio:
Wisd VulgHetz 9:9  et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
Wisd VulgHetz 9:10  Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
Wisd VulgHetz 9:11  scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
Wisd VulgHetz 9:12  Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste, et ero dignus sedium patris mei.
Wisd VulgHetz 9:13  Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
Wisd VulgHetz 9:14  Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ.
Wisd VulgHetz 9:15  Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Wisd VulgHetz 9:16  Et difficile æstimamus quæ in terra sunt: et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quæ autem in cælis sunt quis investigabit?
Wisd VulgHetz 9:17  Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis:
Wisd VulgHetz 9:18  et sic correctæ sint semitæ eorum, qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines?
Wisd VulgHetz 9:19  Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio.
Chapter 10
Wisd VulgHetz 10:1  Hæc illum, qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
Wisd VulgHetz 10:2  et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
Wisd VulgHetz 10:3  Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
Wisd VulgHetz 10:4  Propter quem, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans.
Wisd VulgHetz 10:5  Hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent, scivit iustum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
Wisd VulgHetz 10:6  Hæc iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in pentapolim:
Wisd VulgHetz 10:7  quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
Wisd VulgHetz 10:8  Sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quæ peccaverunt, nec latere potuissent.
Wisd VulgHetz 10:9  Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit.
Wisd VulgHetz 10:10  Hæc profugum iræ fratris iustum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Wisd VulgHetz 10:11  In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
Wisd VulgHetz 10:12  Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
Wisd VulgHetz 10:13  Hæc venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam,
Wisd VulgHetz 10:14  et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.
Wisd VulgHetz 10:15  Hæc populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quæ illum deprimebant.
Wisd VulgHetz 10:16  Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
Wisd VulgHetz 10:17  Et reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem:
Wisd VulgHetz 10:18  transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
Wisd VulgHetz 10:19  Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum,
Wisd VulgHetz 10:20  et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:
Wisd VulgHetz 10:21  quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
Chapter 11
Wisd VulgHetz 11:2  Iter fecerunt per deserta, quæ non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casas.
Wisd VulgHetz 11:3  Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
Wisd VulgHetz 11:4  Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
Wisd VulgHetz 11:5  Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, lætati sunt;
Wisd VulgHetz 11:6  per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
Wisd VulgHetz 11:7  Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti iniustis.
Wisd VulgHetz 11:8  Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
Wisd VulgHetz 11:9  ostendens per sitim, quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
Wisd VulgHetz 11:10  Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
Wisd VulgHetz 11:11  Hos quidem tamquam pater monens probasti: illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
Wisd VulgHetz 11:12  Absentes enim et præsentes similiter torquebantur.
Wisd VulgHetz 11:13  Duplex enim illos acceperat tædium, et gemitus cum memoria præteritorum.
Wisd VulgHetz 11:14  Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
Wisd VulgHetz 11:15  Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt: non similiter iustis sitientes.
Wisd VulgHetz 11:16  Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam:
Wisd VulgHetz 11:17  ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
Wisd VulgHetz 11:18  Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
Wisd VulgHetz 11:19  aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes:
Wisd VulgHetz 11:20  quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
Wisd VulgHetz 11:21  Sed et sine his uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.
Wisd VulgHetz 11:22  Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet?
Wisd VulgHetz 11:23  Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quæ descendit in terram.
Wisd VulgHetz 11:24  Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam.
Wisd VulgHetz 11:25  Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
Wisd VulgHetz 11:26  Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?
Wisd VulgHetz 11:27  Parcis autem omnibus: quoniam tua sunt Domine, qui amas animas.
Chapter 12
Wisd VulgHetz 12:1  O quam bonus, et suavis est Domine spiritus tuus in omnibus!
Wisd VulgHetz 12:2  Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia credant in te Domine.
Wisd VulgHetz 12:3  Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
Wisd VulgHetz 12:4  quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia iniusta,
Wisd VulgHetz 12:5  et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
Wisd VulgHetz 12:6  et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
Wisd VulgHetz 12:7  ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium charior est terra.
Wisd VulgHetz 12:8  Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
Wisd VulgHetz 12:9  Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare:
Wisd VulgHetz 12:10  sed partibus iudicans dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
Wisd VulgHetz 12:11  Semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
Wisd VulgHetz 12:12  Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti?
Wisd VulgHetz 12:13  Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium.
Wisd VulgHetz 12:14  Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos perdidisti.
Wisd VulgHetz 12:15  Cum ergo sis iustus, iuste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
Wisd VulgHetz 12:16  Virtus enim tua iustitiæ initium est: et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
Wisd VulgHetz 12:17  Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
Wisd VulgHetz 12:18  Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
Wisd VulgHetz 12:19  Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonæ spei fecisti filios tuos: quoniam iudicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
Wisd VulgHetz 12:20  Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per quæ possent mutari a malitia;
Wisd VulgHetz 12:21  cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum?
Wisd VulgHetz 12:22  Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes: et cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam tuam.
Wisd VulgHetz 12:23  Unde et illis, qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt, per hæc, quæ coluerunt, dedisti summa tormenta.
Wisd VulgHetz 12:24  Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc, quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
Wisd VulgHetz 12:25  Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
Wisd VulgHetz 12:26  Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei iudicium experti sunt.
Wisd VulgHetz 12:27  In quibus enim patientes indignabantur, per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
Chapter 13
Wisd VulgHetz 13:1  Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei: et de his, quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
Wisd VulgHetz 13:2  sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
Wisd VulgHetz 13:3  Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Speciei enim generator hæc omnia constituit.
Wisd VulgHetz 13:4  Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui hæc fecit, fortior est illis:
Wisd VulgHetz 13:5  a magnitudine enim speciei, et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.
Wisd VulgHetz 13:6  Sed tamen adhuc in his minor est querela. Et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire.
Wisd VulgHetz 13:7  Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt: et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
Wisd VulgHetz 13:9  Si enim tantum potuerunt scire, ut possent æstimare sæculum: quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
Wisd VulgHetz 13:10  Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ.
Wisd VulgHetz 13:11  Aut siquis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et huius docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ,
Wisd VulgHetz 13:12  reliquiis autem eius operis, ad præparationem escæ abutatur:
Wisd VulgHetz 13:13  et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
Wisd VulgHetz 13:14  aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quæ in illo est, perliniens:
Wisd VulgHetz 13:15  et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
Wisd VulgHetz 13:16  ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi adiutorium.
Wisd VulgHetz 13:17  Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est:
Wisd VulgHetz 13:18  et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adiutorium inutilem invocat:
Wisd VulgHetz 13:19  et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest: et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.
Chapter 14
Wisd VulgHetz 14:1  Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
Wisd VulgHetz 14:2  Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
Wisd VulgHetz 14:3  Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
Wisd VulgHetz 14:4  ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
Wisd VulgHetz 14:5  Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt:
Wisd VulgHetz 14:6  sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis, quæ manu tua erat gubernata.
Wisd VulgHetz 14:7  Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia.
Wisd VulgHetz 14:8  Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
Wisd VulgHetz 14:9  Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas eius.
Wisd VulgHetz 14:10  Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
Wisd VulgHetz 14:11  Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Wisd VulgHetz 14:12  Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitæ est.
Wisd VulgHetz 14:13  neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
Wisd VulgHetz 14:14  Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus.
Wisd VulgHetz 14:15  Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Wisd VulgHetz 14:16  Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Wisd VulgHetz 14:17  Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine.
Wisd VulgHetz 14:18  Provexit autem ad horum culturam et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia.
Wisd VulgHetz 14:19  Ille enim volens placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
Wisd VulgHetz 14:20  Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum, qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt.
Wisd VulgHetz 14:21  Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Wisd VulgHetz 14:22  Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
Wisd VulgHetz 14:23  Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes,
Wisd VulgHetz 14:24  neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat:
Wisd VulgHetz 14:25  et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum,
Wisd VulgHetz 14:26  Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
Wisd VulgHetz 14:27  Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis.
Wisd VulgHetz 14:28  Aut enim dum lætantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt iniuste, aut peierant cito.
Wisd VulgHetz 14:29  Dum enim confidunt in idolis, quæ sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
Wisd VulgHetz 14:30  Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et iuraverunt iniuste, in dolo contemnentes iustitiam.
Wisd VulgHetz 14:31  Non enim iuratorum virtus, sed peccantium pœna perambulat semper iniustorum prævaricationem.
Chapter 15
Wisd VulgHetz 15:1  Tu autem Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
Wisd VulgHetz 15:2  Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
Wisd VulgHetz 15:3  Nosse enim te, consummata iustitia est: et scire iustitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
Wisd VulgHetz 15:4  Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,
Wisd VulgHetz 15:5  cuius aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
Wisd VulgHetz 15:6  Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
Wisd VulgHetz 15:7  Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, iudex est figulus.
Wisd VulgHetz 15:8  Et cum labore vano deum fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat.
Wisd VulgHetz 15:9  Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
Wisd VulgHetz 15:10  Cinis est enim cor eius, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita eius:
Wisd VulgHetz 15:11  quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam, quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
Wisd VulgHetz 15:12  Sed et æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
Wisd VulgHetz 15:13  Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa, et sculptilia fingit.
Wisd VulgHetz 15:14  Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi:
Wisd VulgHetz 15:15  quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
Wisd VulgHetz 15:16  Homo enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere.
Wisd VulgHetz 15:17  Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
Wisd VulgHetz 15:18  Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
Wisd VulgHetz 15:19  Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem eius.
Chapter 16
Wisd VulgHetz 16:1  Propter hæc, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
Wisd VulgHetz 16:2  Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:
Wisd VulgHetz 16:3  ut illi quidem concupiscentes escam propter ea, quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
Wisd VulgHetz 16:4  Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
Wisd VulgHetz 16:5  Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
Wisd VulgHetz 16:6  Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
Wisd VulgHetz 16:7  Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem:
Wisd VulgHetz 16:8  in hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo.
Wisd VulgHetz 16:9  Illos enim locustarum, et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum: quia digni erant ab huiusmodi exterminari.
Wisd VulgHetz 16:10  Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Wisd VulgHetz 16:11  In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adiutorio.
Wisd VulgHetz 16:12  Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
Wisd VulgHetz 16:13  Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis:
Wisd VulgHetz 16:14  homo autem occidit quidem per malitiam, et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est:
Wisd VulgHetz 16:16  Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
Wisd VulgHetz 16:17  Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis iustorum.
Wisd VulgHetz 16:18  Quodam enim tempore, mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
Wisd VulgHetz 16:19  Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis, exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
Wisd VulgHetz 16:20  Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Wisd VulgHetz 16:21  Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat: et deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.
Wisd VulgHetz 16:22  Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.
Wisd VulgHetz 16:23  Hic autem iterum ut nutrirentur iusti, etiam suæ virtutis oblitus est.
Wisd VulgHetz 16:24  Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus iniustos: et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.
Wisd VulgHetz 16:25  Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant:
Wisd VulgHetz 16:26  ut scirent filii tui, quos dilexisti Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat.
Wisd VulgHetz 16:27  Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:
Wisd VulgHetz 16:28  ut notum omnibus esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.
Wisd VulgHetz 16:29  Ingrati enim spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.
Chapter 17
Wisd VulgHetz 17:1  Magna sunt enim iudicia tua Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.
Wisd VulgHetz 17:2  Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ: vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ iacuerunt.
Wisd VulgHetz 17:3  Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
Wisd VulgHetz 17:4  Neque enim quæ continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.
Wisd VulgHetz 17:5  Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.
Wisd VulgHetz 17:6  Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius quæ non videbatur, faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur:
Wisd VulgHetz 17:7  et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
Wisd VulgHetz 17:8  Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
Wisd VulgHetz 17:9  Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat: transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant: et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
Wisd VulgHetz 17:10  Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.
Wisd VulgHetz 17:11  Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
Wisd VulgHetz 17:12  Et dum ab intus minor est expectatio, maiorem computat in scientiam eius causæ, de qua tormentum præstat.
Wisd VulgHetz 17:13  Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis, et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
Wisd VulgHetz 17:14  aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
Wisd VulgHetz 17:15  Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
Wisd VulgHetz 17:16  Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem.
Wisd VulgHetz 17:17  Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium,
Wisd VulgHetz 17:18  aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus Echo: deficientes faciebant illos præ timore.
Wisd VulgHetz 17:19  Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
Wisd VulgHetz 17:20  Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quæ superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
Chapter 18
Wisd VulgHetz 18:1  Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te:
Wisd VulgHetz 18:2  et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant.
Wisd VulgHetz 18:3  Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
Wisd VulgHetz 18:4  Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
Wisd VulgHetz 18:5  Cum cogitarent iustorum occidere infantes: et uno expositio filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
Wisd VulgHetz 18:6  Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt, animæquiores essent.
Wisd VulgHetz 18:7  Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio.
Wisd VulgHetz 18:8  Sicut enim læsisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti.
Wisd VulgHetz 18:9  Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustitiæ legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos iustos, patrum iam decantantes laudes.
Wisd VulgHetz 18:10  Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Wisd VulgHetz 18:11  Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
Wisd VulgHetz 18:12  Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quæ erat præclarior natio illorum, exterminata est.
Wisd VulgHetz 18:13  De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
Wisd VulgHetz 18:14  Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
Wisd VulgHetz 18:15  omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
Wisd VulgHetz 18:16  gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
Wisd VulgHetz 18:17  Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
Wisd VulgHetz 18:18  Et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis.
Wisd VulgHetz 18:19  Visiones enim, quæ illos turbaverunt, hæc præmonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent.
Wisd VulgHetz 18:20  Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.
Wisd VulgHetz 18:21  Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
Wisd VulgHetz 18:22  Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armaturæ potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum, et testamentum commemorans.
Wisd VulgHetz 18:23  Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quæ ad vivos ducebat viam.
Wisd VulgHetz 18:24  In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
Wisd VulgHetz 18:25  His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit. Erat enim sola tentatio iræ sufficiens.
Chapter 19
Wisd VulgHetz 19:1  Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum:
Wisd VulgHetz 19:2  quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna solicitudine præmisissent illos, consequebantur illos pœnitentia acti.
Wisd VulgHetz 19:3  Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ: et quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur:
Wisd VulgHetz 19:4  ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et horum, quæ acciderant, commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis, repleret punitio:
Wisd VulgHetz 19:5  et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
Wisd VulgHetz 19:6  Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi.
Wisd VulgHetz 19:7  Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, quæ ante erat, terra arida apparuit, et in mari rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio:
Wisd VulgHetz 19:8  per quem omnis natio transivit, quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
Wisd VulgHetz 19:9  Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exultaverunt, magnificantes te Domine, qui liberasti illos.
Wisd VulgHetz 19:10  Memores enim erant adhuc eorum, quæ in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
Wisd VulgHetz 19:11  Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis.
Wisd VulgHetz 19:12  In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quæ ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias.
Wisd VulgHetz 19:13  Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
Wisd VulgHetz 19:14  Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat: quoniam inviti recipiebant extraneos.
Wisd VulgHetz 19:15  Qui autem cum lætitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, sævissimis afflixerunt doloribus.
Wisd VulgHetz 19:16  Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus iusti, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat.
Wisd VulgHetz 19:17  In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest.
Wisd VulgHetz 19:18  Agrestia enim in aquatica convertebantur: et quæcumque erant natantia, in terram transibant.
Wisd VulgHetz 19:19  Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.
Wisd VulgHetz 19:20  Flammæ econtrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore, et in omni loco assistens eis.