Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Chapter 1
Wisd VulgSist 1:1  Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum:
Wisd VulgSist 1:2  quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum:
Wisd VulgSist 1:3  perversae enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes.
Wisd VulgSist 1:4  quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Wisd VulgSist 1:5  Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
Wisd VulgSist 1:6  Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae eius auditor.
Wisd VulgSist 1:7  Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Wisd VulgSist 1:8  Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens iudicium.
Wisd VulgSist 1:9  In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Wisd VulgSist 1:10  Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Wisd VulgSist 1:11  Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam.
Wisd VulgSist 1:12  Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Wisd VulgSist 1:13  Quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum.
Wisd VulgSist 1:14  Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
Wisd VulgSist 1:15  Iustitia enim perpetua est, et immortalis iniustitia autem mortis est acquisitio.
Wisd VulgSist 1:16  Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et aestimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam morte digni sunt qui sunt ex parte illius.
Chapter 2
Wisd VulgSist 2:1  Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis:
Wisd VulgSist 2:2  quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
Wisd VulgSist 2:3  qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata:
Wisd VulgSist 2:4  et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
Wisd VulgSist 2:5  Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.
Wisd VulgSist 2:6  Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter.
Wisd VulgSist 2:7  Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non praetereat nos flos temporis.
Wisd VulgSist 2:8  Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.
Wisd VulgSist 2:9  Nemo nostrum exors sit luxuriae nostrae: ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
Wisd VulgSist 2:10  Opprimamus pauperem iustum, et non parcamus viduae, nec veterano, nec revereamur canos multi temporis.
Wisd VulgSist 2:11  Sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae: quod enim infirmum est, inutile invenitur.
Wisd VulgSist 2:12  Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.
Wisd VulgSist 2:13  Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
Wisd VulgSist 2:14  Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
Wisd VulgSist 2:15  Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius.
Wisd VulgSist 2:16  Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
Wisd VulgSist 2:17  Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius.
Wisd VulgSist 2:18  Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
Wisd VulgSist 2:19  Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam illius.
Wisd VulgSist 2:20  Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
Wisd VulgSist 2:21  Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum.
Wisd VulgSist 2:22  Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitiae, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
Wisd VulgSist 2:23  Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum.
Wisd VulgSist 2:24  Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
Chapter 3
Wisd VulgSist 3:1  Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
Wisd VulgSist 3:2  Visi sunt oculis insipientium mori: et aestimata est afflictio exitus illorum:
Wisd VulgSist 3:3  et quod ab itinere iusto abierunt in exterminium; et quod a nobis est iter, exterminii: illi autem sunt in pace.
Wisd VulgSist 3:4  Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
Wisd VulgSist 3:5  In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
Wisd VulgSist 3:6  Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Wisd VulgSist 3:7  Fulgebunt iusti et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
Wisd VulgSist 3:8  Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Wisd VulgSist 3:9  Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis eius.
Wisd VulgSist 3:10  Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt iustum, et a Domino recesserunt.
Wisd VulgSist 3:11  Sapientiam enim, et disciplinam qui abiicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Wisd VulgSist 3:12  Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum.
Wisd VulgSist 3:13  Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum:
Wisd VulgSist 3:14  et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
Wisd VulgSist 3:15  Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidit radix sapientiae.
Wisd VulgSist 3:16  Filii autem adulterorum in consumptione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
Wisd VulgSist 3:17  Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
Wisd VulgSist 3:18  Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
Chapter 4
Wisd VulgSist 4:1  O quam pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
Wisd VulgSist 4:2  Cum praesens est, imitantur illam: et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens.
Wisd VulgSist 4:3  Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
Wisd VulgSist 4:4  Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
Wisd VulgSist 4:5  Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
Wisd VulgSist 4:6  Ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua.
Wisd VulgSist 4:7  Iustus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
Wisd VulgSist 4:8  Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,
Wisd VulgSist 4:10  Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
Wisd VulgSist 4:11  raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius.
Wisd VulgSist 4:12  Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
Wisd VulgSist 4:14  placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia:
Wisd VulgSist 4:15  quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos eius, et respectus in electos illius.
Wisd VulgSist 4:16  Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
Wisd VulgSist 4:17  Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
Wisd VulgSist 4:18  Videbunt autem et contemnent eum: illos autem Dominus irridebit.
Wisd VulgSist 4:19  et erunt post haec decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
Wisd VulgSist 4:20  Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
Chapter 5
Wisd VulgSist 5:1  Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
Wisd VulgSist 5:2  Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis,
Wisd VulgSist 5:3  gementes prae angustia spiritus, et dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes. Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
Wisd VulgSist 5:4  Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore:
Wisd VulgSist 5:5  ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
Wisd VulgSist 5:6  Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiae non est ortus nobis.
Wisd VulgSist 5:7  Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
Wisd VulgSist 5:8  Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?
Wisd VulgSist 5:9  Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuncius percurrens,
Wisd VulgSist 5:10  et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam: cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus:
Wisd VulgSist 5:11  aut tamquam avis, quae transvolat in aere, cuius nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius:
Wisd VulgSist 5:12  aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:
Wisd VulgSist 5:13  sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus.
Wisd VulgSist 5:15  quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur: et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento diffusus est: et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis.
Wisd VulgSist 5:16  Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
Wisd VulgSist 5:17  Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
Wisd VulgSist 5:18  Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
Wisd VulgSist 5:19  Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum.
Wisd VulgSist 5:21  acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
Wisd VulgSist 5:22  Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
Wisd VulgSist 5:23  Et a petrosa ira plene mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
Wisd VulgSist 5:24  Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
Chapter 6
Wisd VulgSist 6:1  Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis.
Wisd VulgSist 6:2  Audite ergo reges, et intelligite, discite iudices finium terrae.
Wisd VulgSist 6:3  Praebete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum:
Wisd VulgSist 6:4  quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur:
Wisd VulgSist 6:5  quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Wisd VulgSist 6:6  Horrende et cito apparebit vobis: quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet.
Wisd VulgSist 6:7  Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur.
Wisd VulgSist 6:8  Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.
Wisd VulgSist 6:10  Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
Wisd VulgSist 6:11  Qui enim custodierint iustitiam, iuste iudicabuntur, et qui didicerint iusta, invenient quid respondeant.
Wisd VulgSist 6:12  Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam.
Wisd VulgSist 6:13  Clara est, et quae numquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam.
Wisd VulgSist 6:14  Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
Wisd VulgSist 6:15  Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Wisd VulgSist 6:16  Cogitare ergo de illa sensus est consummatus: et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
Wisd VulgSist 6:17  Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
Wisd VulgSist 6:18  Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia.
Wisd VulgSist 6:19  Cura ergo disciplinae, dilectio est: et dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est:
Wisd VulgSist 6:21  Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum.
Wisd VulgSist 6:22  Si ergo delectamini sedibus, et sceptris o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
Wisd VulgSist 6:23  diligite lumen sapientiae omnes qui praeestis populis.
Wisd VulgSist 6:24  quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non praeteribo veritatem:
Wisd VulgSist 6:25  neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapientiae.
Wisd VulgSist 6:26  Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est.
Wisd VulgSist 6:27  Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
Chapter 7
Wisd VulgSist 7:1  Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreno illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro,
Wisd VulgSist 7:2  decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
Wisd VulgSist 7:3  Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
Wisd VulgSist 7:5  Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
Wisd VulgSist 7:6  Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
Wisd VulgSist 7:7  Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae:
Wisd VulgSist 7:8  et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
Wisd VulgSist 7:9  nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.
Wisd VulgSist 7:10  Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est lumen illius.
Wisd VulgSist 7:11  Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius,
Wisd VulgSist 7:12  et laetatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
Wisd VulgSist 7:13  Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
Wisd VulgSist 7:14  Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati.
Wisd VulgSist 7:15  Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum, quae mihi dantur: quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator:
Wisd VulgSist 7:16  in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina.
Wisd VulgSist 7:17  Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
Wisd VulgSist 7:18  initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et consummationes temporum, morum mutationes, et divisiones temporum,
Wisd VulgSist 7:20  naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum,
Wisd VulgSist 7:21  et quaecumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
Wisd VulgSist 7:22  est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, qui nihil vetat benefacere,
Wisd VulgSist 7:23  humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus: intelligibilis, mundus, subtilis.
Wisd VulgSist 7:24  Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
Wisd VulgSist 7:25  Vapor est virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.
Wisd VulgSist 7:26  candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius.
Wisd VulgSist 7:27  Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
Wisd VulgSist 7:28  Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
Wisd VulgSist 7:29  Est autem haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior.
Wisd VulgSist 7:30  Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia.
Chapter 8
Wisd VulgSist 8:1  Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Wisd VulgSist 8:2  Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.
Wisd VulgSist 8:3  Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus dilexit illam.
Wisd VulgSist 8:4  doctrix enim est disciplinae Dei, et electrix operum illius.
Wisd VulgSist 8:5  Et si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia?
Wisd VulgSist 8:6  Si autem sensus operatur: quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex?
Wisd VulgSist 8:7  Et si iustitiam quis diligit: labores huius magnas habent virtutes: sobrietatem enim, et prudentiam docet, et iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Wisd VulgSist 8:8  Et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de futuris aestimat: scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum.
Wisd VulgSist 8:9  Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei.
Wisd VulgSist 8:10  Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores iuvenis:
Wisd VulgSist 8:11  et acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:
Wisd VulgSist 8:12  tacente me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
Wisd VulgSist 8:13  Praeterea habebo per hanc immortalitatem: et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
Wisd VulgSist 8:14  Disponam populos: et nationes mihi erunt subditae.
Wisd VulgSist 8:15  Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
Wisd VulgSist 8:16  Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.
Wisd VulgSist 8:17  Haec cogitans apud me, et commemorans in corde meo: quoniam immortalitas est in cogitatione sapientiae,
Wisd VulgSist 8:18  et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
Wisd VulgSist 8:19  Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
Wisd VulgSist 8:20  Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
Wisd VulgSist 8:21  Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientia, scire cuius esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis praecordiis meis.
Chapter 9
Wisd VulgSist 9:1  Deus patrum meorum, et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo,
Wisd VulgSist 9:2  et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae, quae a te facta est,
Wisd VulgSist 9:3  ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet:
Wisd VulgSist 9:4  da mihi sedium tuarum assestricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis:
Wisd VulgSist 9:5  quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum.
Wisd VulgSist 9:6  Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
Wisd VulgSist 9:7  Tu elegisti me regem populo tuo, et iudicem filiorum tuorum et filiarum:
Wisd VulgSist 9:8  et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod praeparasti ab initio:
Wisd VulgSist 9:9  et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis.
Wisd VulgSist 9:10  Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
Wisd VulgSist 9:11  scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
Wisd VulgSist 9:12  Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste, et ero dignus sedium patris mei.
Wisd VulgSist 9:13  Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
Wisd VulgSist 9:14  Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae.
Wisd VulgSist 9:15  Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Wisd VulgSist 9:16  Et difficile aestimamus quae in terra sunt: et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quae autem in caelis sunt quis investigabit?
Wisd VulgSist 9:17  Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis:
Wisd VulgSist 9:18  et sic correctae sint semitae eorum, qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines?
Wisd VulgSist 9:19  Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio.
Chapter 10
Wisd VulgSist 10:1  Haec illum, qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
Wisd VulgSist 10:2  et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
Wisd VulgSist 10:3  Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, per iram homicidii fraternitas deperiit.
Wisd VulgSist 10:4  Propter quod, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans.
Wisd VulgSist 10:5  Haec et in consensu superbiae cum se nationes extulissent, scivit iustum, et conservavit sine querela Deo, et in filiis misericordiam fortem custodivit.
Wisd VulgSist 10:6  Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in pentapolim:
Wisd VulgSist 10:7  quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
Wisd VulgSist 10:8  Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent.
Wisd VulgSist 10:9  Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit.
Wisd VulgSist 10:10  Haec autem profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Wisd VulgSist 10:11  In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
Wisd VulgSist 10:12  Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
Wisd VulgSist 10:13  Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam,
Wisd VulgSist 10:14  et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam.
Wisd VulgSist 10:15  Haec populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant.
Wisd VulgSist 10:16  Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
Wisd VulgSist 10:17  Et reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem:
Wisd VulgSist 10:18  et transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
Wisd VulgSist 10:19  Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum,
Wisd VulgSist 10:20  et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:
Wisd VulgSist 10:21  quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
Chapter 11
Wisd VulgSist 11:2  Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casas.
Wisd VulgSist 11:3  Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
Wisd VulgSist 11:4  Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
Wisd VulgSist 11:5  Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, cum abundarent filii Israel, laetati sunt;
Wisd VulgSist 11:6  per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
Wisd VulgSist 11:7  Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti iniustis.
Wisd VulgSist 11:8  Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
Wisd VulgSist 11:9  ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
Wisd VulgSist 11:10  Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
Wisd VulgSist 11:11  Hos quidem tamquam pater monens probasti: illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
Wisd VulgSist 11:12  Absentes enim et praesentes similiter torquebantur.
Wisd VulgSist 11:13  Duplex enim illos acceperat taedium, et gemitus cum memoria praeteritorum.
Wisd VulgSist 11:14  Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
Wisd VulgSist 11:15  Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt: non similiter iustis faciens.
Wisd VulgSist 11:16  Pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam:
Wisd VulgSist 11:17  ut scirent quia per quae peccat quis, per haec et torquetur.
Wisd VulgSist 11:18  Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
Wisd VulgSist 11:19  aut novi generis ira plenas, aut ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes:
Wisd VulgSist 11:20  quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
Wisd VulgSist 11:21  Sed et sine his uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae: sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.
Wisd VulgSist 11:22  Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet?
Wisd VulgSist 11:23  Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
Wisd VulgSist 11:24  Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam.
Wisd VulgSist 11:25  Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
Wisd VulgSist 11:26  Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?
Wisd VulgSist 11:27  Parcis autem omnibus: quoniam tua sunt Domine, qui amas animas.
Chapter 12
Wisd VulgSist 12:1  O quam bonus, et suavis est Domine spiritus tuus in omnibus!
Wisd VulgSist 12:2  Ideoque eos, qui errant, ex partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia credant in te Domine.
Wisd VulgSist 12:3  Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti,
Wisd VulgSist 12:4  quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia iniusta,
Wisd VulgSist 12:5  et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis,
Wisd VulgSist 12:6  et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti a medio sacramento tuo per manus parentum nostrorum,
Wisd VulgSist 12:7  ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium charior est terra.
Wisd VulgSist 12:8  Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
Wisd VulgSist 12:9  Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare:
Wisd VulgSist 12:10  sed partibus iudicans dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
Wisd VulgSist 12:11  Semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
Wisd VulgSist 12:12  Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti?
Wisd VulgSist 12:13  Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium.
Wisd VulgSist 12:14  Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos perdidisti.
Wisd VulgSist 12:15  Cum ergo sis iustus, iuste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum aestimas a tua virtute.
Wisd VulgSist 12:16  Virtus enim tua iustitiae initium est: et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
Wisd VulgSist 12:17  Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
Wisd VulgSist 12:18  Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
Wisd VulgSist 12:19  Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos: quoniam iudicans das locum in peccatis poenitentiae.
Wisd VulgSist 12:20  Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, et liberasti dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia;
Wisd VulgSist 12:21  cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum?
Wisd VulgSist 12:22  Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes: et cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam tuam.
Wisd VulgSist 12:23  Unde et illis, qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt, per haec, quae coluerunt, dedisti summa tormenta.
Wisd VulgSist 12:24  Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos aestimantes haec, quae in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
Wisd VulgSist 12:25  Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
Wisd VulgSist 12:26  Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei iudicium experti sunt.
Wisd VulgSist 12:27  In his enim quae patiebantur, moleste ferbant; in quibus autem patientes indignabantur, per haec quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum veniet super illos.
Chapter 13
Wisd VulgSist 13:1  Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei: et de his, quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
Wisd VulgSist 13:2  sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
Wisd VulgSist 13:3  Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Speciei enim generator haec omnia constituit.
Wisd VulgSist 13:4  Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui haec fecit, fortior est illis:
Wisd VulgSist 13:5  a magnitudine enim speciei, et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri.
Wisd VulgSist 13:6  Sed tamen adhuc in his minor est querela. Et hi enim fortasse errant, Deum quaerentes, et volentes invenire.
Wisd VulgSist 13:7  Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt: et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur.
Wisd VulgSist 13:9  Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum: quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
Wisd VulgSist 13:10  Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquae.
Wisd VulgSist 13:11  Aut siquis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et huius docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae,
Wisd VulgSist 13:12  reliquiis autem eius operis, ad praeparationem escae abutatur:
Wisd VulgSist 13:13  et reliquum horum, quod ad nullos est usus, faciat lignum: curvum, et verticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
Wisd VulgSist 13:14  aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quae in illo est, perliniens:
Wisd VulgSist 13:15  et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
Wisd VulgSist 13:16  ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi adiutorium.
Wisd VulgSist 13:17  Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est:
Wisd VulgSist 13:18  et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adiutorium inutilem invocat:
Wisd VulgSist 13:19  et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest: et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.
Chapter 14
Wisd VulgSist 14:1  Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
Wisd VulgSist 14:2  Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
Wisd VulgSist 14:3  Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
Wisd VulgSist 14:4  ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine rate aliquis adeat mare.
Wisd VulgSist 14:5  Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt:
Wisd VulgSist 14:6  sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata.
Wisd VulgSist 14:7  Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia.
Wisd VulgSist 14:8  Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
Wisd VulgSist 14:9  Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas eius.
Wisd VulgSist 14:10  Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
Wisd VulgSist 14:11  Propter hoc et idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Wisd VulgSist 14:12  Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitae est.
Wisd VulgSist 14:13  neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
Wisd VulgSist 14:14  Supervacuitas enim hominum haec adinvenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus.
Wisd VulgSist 14:15  Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Wisd VulgSist 14:16  Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Wisd VulgSist 14:17  Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua solicitudine.
Wisd VulgSist 14:18  Provexit autem ad horum culturam et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia.
Wisd VulgSist 14:19  Ille enim volens placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
Wisd VulgSist 14:20  Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum, qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.
Wisd VulgSist 14:21  Et haec fuit vitae humanae deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Wisd VulgSist 14:22  Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
Wisd VulgSist 14:23  Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes,
Wisd VulgSist 14:24  neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat:
Wisd VulgSist 14:25  et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum,
Wisd VulgSist 14:26  Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae.
Wisd VulgSist 14:27  Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis.
Wisd VulgSist 14:28  Aut enim dum laetantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt iniuste, aut peierant cito.
Wisd VulgSist 14:29  Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
Wisd VulgSist 14:30  Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et iuraverunt iniuste, in dolo contemnentes iustitiam.
Wisd VulgSist 14:31  Non enim iurantium est virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.
Chapter 15
Wisd VulgSist 15:1  Tu autem Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
Wisd VulgSist 15:2  Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
Wisd VulgSist 15:3  Nosse enim te, consummata iustitia est: et scire iustitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
Wisd VulgSist 15:4  Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,
Wisd VulgSist 15:5  cuius aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.
Wisd VulgSist 15:6  Malorum amatores, digni sunt morte qui spem habent in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
Wisd VulgSist 15:7  Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, iudex est figulus.
Wisd VulgSist 15:8  Et cum labore vano deum fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat.
Wisd VulgSist 15:9  Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit.
Wisd VulgSist 15:10  Cinis est enim cor eius, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita eius:
Wisd VulgSist 15:11  quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
Wisd VulgSist 15:12  Sed et aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
Wisd VulgSist 15:13  Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa, et sculptilia fingit.
Wisd VulgSist 15:14  Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animae superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi:
Wisd VulgSist 15:15  quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
Wisd VulgSist 15:16  Homo enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere.
Wisd VulgSist 15:17  Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
Wisd VulgSist 15:18  Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
Wisd VulgSist 15:19  Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem eius.
Chapter 16
Wisd VulgSist 16:1  Propter haec, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
Wisd VulgSist 16:2  Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:
Wisd VulgSist 16:3  ut illi quidem concupiscentes escam propter ea, quae illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
Wisd VulgSist 16:4  Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
Wisd VulgSist 16:5  Etenim cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
Wisd VulgSist 16:6  Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.
Wisd VulgSist 16:7  Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem:
Wisd VulgSist 16:8  in hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo.
Wisd VulgSist 16:9  Illos enim locustarum, et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum: quia digni erant ab huiusmodi exterminari.
Wisd VulgSist 16:10  Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Wisd VulgSist 16:11  In memoria enim sermonum tuorum exterminabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adiutorio.
Wisd VulgSist 16:12  Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
Wisd VulgSist 16:13  Tu es enim, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis:
Wisd VulgSist 16:14  homo autem occidit quidem per malitiam animam suam, et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quae recepta est:
Wisd VulgSist 16:16  Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
Wisd VulgSist 16:17  Quod enim mirabile erat, in aqua, quae omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis iustorum.
Wisd VulgSist 16:18  Quodam enim tempore, mansuetabatur ignis, ne comburerentur quae ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
Wisd VulgSist 16:19  Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis, exardescebat undique, ut iniquae terrae nationem exterminaret.
Wisd VulgSist 16:20  Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Wisd VulgSist 16:21  Substantiam enim tuam, et dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas: et deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.
Wisd VulgSist 16:22  Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.
Wisd VulgSist 16:23  Hic autem iterum ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est.
Wisd VulgSist 16:24  Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus iniustos: et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.
Wisd VulgSist 16:25  Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebat, ad voluntatem eorum, qui a te desiderati sunt:
Wisd VulgSist 16:26  ut scirent filii tui, quos dilexisti Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat.
Wisd VulgSist 16:27  Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:
Wisd VulgSist 16:28  ut notum omnibus esset, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad orientem lucis te adorare.
Wisd VulgSist 16:29  Ingrati enim spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.
Chapter 17
Wisd VulgSist 17:1  Magna sunt enim iudicia tua Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatae animae erraverunt.
Wisd VulgSist 17:2  Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae: vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt.
Wisd VulgSist 17:3  Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
Wisd VulgSist 17:4  Neque enim quae continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant.
Wisd VulgSist 17:5  Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.
Wisd VulgSist 17:6  Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius quae non videbatur, faciei, aestimabant deteriora esse quae videbantur:
Wisd VulgSist 17:7  et magicae artis appositi erant derisus, et sapientiae gloria correptio cum contumelia.
Wisd VulgSist 17:8  Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
Wisd VulgSist 17:9  Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat: transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant: et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre frequenter enim praeoccupant pessima, redarguente conscientia.
Wisd VulgSist 17:10  Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia.
Wisd VulgSist 17:11  Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
Wisd VulgSist 17:12  Et dum ab intus minor est expectatio, maiorem computat scientiam eius causae, de qua tormentum praestat.
Wisd VulgSist 17:13  Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis, et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
Wisd VulgSist 17:14  aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animae deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
Wisd VulgSist 17:15  Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
Wisd VulgSist 17:16  Si autem rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius praeoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem.
Wisd VulgSist 17:17  Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquae decurrentis nimium,
Wisd VulgSist 17:18  aut sonus validus praecipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus Echo: deficientes faciebant illos prae timore.
Wisd VulgSist 17:19  Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
Wisd VulgSist 17:20  Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
Chapter 18
Wisd VulgSist 18:1  Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi per eadem passi erant, magnificabant te:
Wisd VulgSist 18:2  et qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant.
Wisd VulgSist 18:3  Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura boni hospitii praestitisti.
Wisd VulgSist 18:4  Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.
Wisd VulgSist 18:5  Cum cogitarent iustorum occidere infantes: et uno exposito filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
Wisd VulgSist 18:6  Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent.
Wisd VulgSist 18:7  Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio.
Wisd VulgSist 18:8  Sicut enim laesisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti.
Wisd VulgSist 18:9  Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustitiae legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos iustos, patri omnium decantantes laudes.
Wisd VulgSist 18:10  Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Wisd VulgSist 18:11  Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
Wisd VulgSist 18:12  Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quae erat praeclarior natio illorum, exterminata est.
Wisd VulgSist 18:13  De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
Wisd VulgSist 18:14  Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
Wisd VulgSist 18:15  omnipotens sermo tuus exiliens de caelo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
Wisd VulgSist 18:16  gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra.
Wisd VulgSist 18:17  Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
Wisd VulgSist 18:18  Et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis.
Wisd VulgSist 18:19  Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent.
Wisd VulgSist 18:20  Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.
Wisd VulgSist 18:21  Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
Wisd VulgSist 18:22  Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armatura potentiae, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum, et testamentum commemorans.
Wisd VulgSist 18:23  Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quae ad vivos ducebat viam.
Wisd VulgSist 18:24  In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
Wisd VulgSist 18:25  His autem cessit qui exterminabat, et haec extimuit. Erat enim sola tentatio irae sufficiens.
Chapter 19
Wisd VulgSist 19:1  Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Praesciebat enim et futura illorum:
Wisd VulgSist 19:2  quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna solicitudine praemisissent illos, consequebantur illos poenitentiae actus.
Wisd VulgSist 19:3  Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae: et quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur:
Wisd VulgSist 19:4  ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et horum, quae acciderant, commemorationem amittebant, ut quae deerant tormentis, repleret punitio:
Wisd VulgSist 19:5  et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
Wisd VulgSist 19:6  Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.
Wisd VulgSist 19:7  Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, quae ante erat, terra arida apparuit, et in mari rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio:
Wisd VulgSist 19:8  per quem omnis natio transivit, quae tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
Wisd VulgSist 19:9  Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exultaverunt, magnificantes te Domine, qui liberasti illos.
Wisd VulgSist 19:10  Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
Wisd VulgSist 19:11  Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis.
Wisd VulgSist 19:12  In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias.
Wisd VulgSist 19:13  Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
Wisd VulgSist 19:14  Et non solum haec, sed et alius quidem respectus illorum erat: quoniam inviti recipiebant extraneos.
Wisd VulgSist 19:15  Qui autem cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.
Wisd VulgSist 19:16  Percussi sunt autem caecitate: sicut illi in foribus iusti, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
Wisd VulgSist 19:17  In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde aestimari ex ipso visu certo potest.
Wisd VulgSist 19:18  Agrestia enim in aquatica convertebantur: et quaecumque erant natantia, in terram transibant.
Wisd VulgSist 19:19  Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturae obliviscebatur.
Wisd VulgSist 19:20  Flammae econtrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore, et in omni loco assistens eis.