Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDGES
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Chapter 1
Judg VulgHetz 1:1  Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli?
Judg VulgHetz 1:2  Dixitque Dominus: Iudas ascendet: ecce tradidi Terram in manus eius.
Judg VulgHetz 1:3  Et ait Iudas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.
Judg VulgHetz 1:4  Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananæum, ac Pherezæum in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum.
Judg VulgHetz 1:5  Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum, et Pherezæum.
Judg VulgHetz 1:6  Fugit autem Adonibezec: quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum eius ac pedum.
Judg VulgHetz 1:7  Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est.
Judg VulgHetz 1:8  Oppugnantes ergo filii Iuda Ierusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.
Judg VulgHetz 1:9  Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.
Judg VulgHetz 1:10  Pergensque Iudas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron, (cuius nomen fuit antiquitus Cariatharbe) percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai:
Judg VulgHetz 1:11  atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
Judg VulgHetz 1:12  Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Judg VulgHetz 1:13  Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem.
Judg VulgHetz 1:14  Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes?
Judg VulgHetz 1:15  At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
Judg VulgHetz 1:16  Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum, cum filiis Iuda in desertum sortis eius, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
Judg VulgHetz 1:17  Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.
Judg VulgHetz 1:18  Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.
Judg VulgHetz 1:19  Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
Judg VulgHetz 1:20  Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.
Judg VulgHetz 1:21  Iebusæum autem habitatorem Ierusalem non deleverunt filii Beniamin: habitavitque Iebusæus cum filiis Beniamin in Ierusalem, usque in præsentem diem.
Judg VulgHetz 1:22  Domus quoque Ioseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
Judg VulgHetz 1:23  Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur,
Judg VulgHetz 1:24  viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.
Judg VulgHetz 1:25  Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii: hominem autem illum, et omnem cognationem eius dimiserunt.
Judg VulgHetz 1:26  Qui dimissus, abiit in Terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam: quæ ita appellatur usque in præsentem diem.
Judg VulgHetz 1:27  Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Ieblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis.
Judg VulgHetz 1:28  Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios, et delere noluit.
Judg VulgHetz 1:29  Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.
Judg VulgHetz 1:30  Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananæus in medio eius, factusque est ei tributarius.
Judg VulgHetz 1:31  Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:
Judg VulgHetz 1:32  habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum.
Judg VulgHetz 1:33  Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananæum habitatorem Terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii.
Judg VulgHetz 1:34  Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent:
Judg VulgHetz 1:35  habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Aialon et Salebim. Et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius.
Judg VulgHetz 1:36  Fuit autem terminus Amorrhæi ab Ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.
Chapter 2
Judg VulgHetz 2:1  Ascenditque Angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in Terram, pro qua iuravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum:
Judg VulgHetz 2:2  ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus Terræ huius, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis?
Judg VulgHetz 2:3  Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam.
Judg VulgHetz 2:4  Cumque loqueretur Angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israel: elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.
Judg VulgHetz 2:5  Et vocatum est nomen loci illius: Locus flentium, sive lacrymarum: immolaveruntque ibi hostias Domini.
Judg VulgHetz 2:6  Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam:
Judg VulgHetz 2:7  servieruntque Domino cunctis diebus eius, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini, quæ fecerat cum Israel.
Judg VulgHetz 2:8  Mortuus est autem Iosue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
Judg VulgHetz 2:9  et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a Septentrionali plaga montis Gaas.
Judg VulgHetz 2:10  Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israel.
Judg VulgHetz 2:11  Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
Judg VulgHetz 2:12  Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de Terra Ægypti: et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
Judg VulgHetz 2:14  Iratusque Dominus contra Israel, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus, qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis:
Judg VulgHetz 2:15  sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et iuravit eis: et vehementer afflicti sunt.
Judg VulgHetz 2:16  Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de vastantium manibus: sed nec eos audire voluerunt,
Judg VulgHetz 2:17  fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria.
Judg VulgHetz 2:18  Cumque Dominus iudices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.
Judg VulgHetz 2:19  Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur, et multo faciebant peiora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam, per quam ambulare consueverunt.
Judg VulgHetz 2:20  Iratusque est furor Domini in Israel, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit:
Judg VulgHetz 2:21  et ego non delebo gentes, quas dimisit Iosue, et mortuus est:
Judg VulgHetz 2:22  ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non.
Judg VulgHetz 2:23  Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Iosue.
Chapter 3
Judg VulgHetz 3:1  Hæ sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes, qui non noverant bella Chananæorum:
Judg VulgHetz 3:2  ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi:
Judg VulgHetz 3:3  quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.
Judg VulgHetz 3:4  Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
Judg VulgHetz 3:5  Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Iebusæi:
Judg VulgHetz 3:6  et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.
Judg VulgHetz 3:7  Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
Judg VulgHetz 3:8  Iratusque contra Israel Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis.
Judg VulgHetz 3:9  Et clamaverunt ad Dominum: qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem:
Judg VulgHetz 3:10  fuitque in eo Spiritus Domini, et iudicavit Israel. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus eius Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum.
Judg VulgHetz 3:11  Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
Judg VulgHetz 3:12  Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab: quia fecerunt malum in conspectu eius.
Judg VulgHetz 3:13  Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israel, atque possedit Urbem palmarum.
Judg VulgHetz 3:14  Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis:
Judg VulgHetz 3:15  et postea clamaverunt ad Dominum: qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Iemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.
Judg VulgHetz 3:16  Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
Judg VulgHetz 3:17  Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
Judg VulgHetz 3:18  Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant.
Judg VulgHetz 3:19  Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad Regem: Verbum secretum habeo ad te o Rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus, qui circa eum erant,
Judg VulgHetz 3:20  ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in æstivo cœnaculo solus, dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.
Judg VulgHetz 3:21  Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre eius
Judg VulgHetz 3:22  tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt.
Judg VulgHetz 3:23  Aod autem clausis diligentissime ostiis cœnaculi, et obfirmatis sera,
Judg VulgHetz 3:24  per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores cœnaculi, atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo.
Judg VulgHetz 3:25  Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra iacentem mortuum.
Judg VulgHetz 3:26  Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit Locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath:
Judg VulgHetz 3:27  et statim insonuit buccina in monte Ephraim: descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente.
Judg VulgHetz 3:28  Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Iordanis quæ transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam:
Judg VulgHetz 3:29  sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. nullus eorum evadere potuit.
Judg VulgHetz 3:30  Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel: et quievit Terra octoginta annis.
Judg VulgHetz 3:31  Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israel.
Chapter 4
Judg VulgHetz 4:1  Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
Judg VulgHetz 4:2  et tradidit illos Dominus in manus Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
Judg VulgHetz 4:3  Clamaveruntque filii Israel ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
Judg VulgHetz 4:4  Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ iudicabat populum in illo tempore.
Judg VulgHetz 4:5  Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israel in omne iudicium.
Judg VulgHetz 4:6  Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israel, vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:
Judg VulgHetz 4:7  ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Iabin, et currus eius, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.
Judg VulgHetz 4:8  Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam.
Judg VulgHetz 4:9  Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.
Judg VulgHetz 4:10  Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
Judg VulgHetz 4:11  Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis filiis Hobab, cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat iuxta Cedes.
Judg VulgHetz 4:12  Nunciatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoem, in montem Thabor:
Judg VulgHetz 4:13  et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
Judg VulgHetz 4:14  Dixitque Debbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.
Judg VulgHetz 4:15  Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus eius, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,
Judg VulgHetz 4:16  et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
Judg VulgHetz 4:17  Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Iabin regem Asor, et domum Haber Cinæi.
Judg VulgHetz 4:18  Egressa igitur Iahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum: Intra ad me domine mi: intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum eius, et opertus ab ea pallio,
Judg VulgHetz 4:19  dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
Judg VulgHetz 4:20  Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? Respondebis: Nullus est.
Judg VulgHetz 4:21  Tulit itaque Iahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite, et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.
Judg VulgHetz 4:22  Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Iahel in occursum eius, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum, quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum, et clavum infixum in tempore eius.
Judg VulgHetz 4:23  Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel:
Judg VulgHetz 4:24  qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum.
Chapter 5
Judg VulgHetz 5:1  Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in illo die, dicentes:
Judg VulgHetz 5:2  Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
Judg VulgHetz 5:3  Audite reges, auribus percipite principes: Ego sum, ego sum quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israel.
Judg VulgHetz 5:4  Domine cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.
Judg VulgHetz 5:5  Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel.
Judg VulgHetz 5:6  In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitæ: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.
Judg VulgHetz 5:7  Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israel.
Judg VulgHetz 5:8  Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel.
Judg VulgHetz 5:9  Cor meum diligit principes Israel: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
Judg VulgHetz 5:10  Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in iudicio, et ambulatis in via, loquimini.
Judg VulgHetz 5:11  Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur iustitiæ Domini et clementia in fortes Israel: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.
Judg VulgHetz 5:12  Surge, surge Debbora, surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos fili Abinoem.
Judg VulgHetz 5:13  Salvatæ sunt reliquiæ populi, Dominus in fortibus dimicavit.
Judg VulgHetz 5:14  Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.
Judg VulgHetz 5:15  Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
Judg VulgHetz 5:16  Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
Judg VulgHetz 5:17  Galaad trans Iordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.
Judg VulgHetz 5:18  Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.
Judg VulgHetz 5:19  Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere prædantes.
Judg VulgHetz 5:20  De cælo dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
Judg VulgHetz 5:21  Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca anima mea robustos.
Judg VulgHetz 5:22  Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium.
Judg VulgHetz 5:23  Maledicite terræ Meroz, dixit Angelus Domini: maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium fortissimorum eius.
Judg VulgHetz 5:24  Benedicta inter mulieres Iahel uxor Haber Cinæi, et benedicatur in tabernaculo suo.
Judg VulgHetz 5:25  Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.
Judg VulgHetz 5:26  Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos, percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans.
Judg VulgHetz 5:27  Inter pedes eius ruit: defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes eius, et iacebat exanimis et miserabilis.
Judg VulgHetz 5:28  Per fenestram respiciens, ululabat mater eius: et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus eius? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?
Judg VulgHetz 5:29  Una sapientior ceteris uxoribus eius, hæc socrui verba respondit:
Judg VulgHetz 5:30  Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
Judg VulgHetz 5:31  Sic pereant omnes inimici tui Domine: qui autem diligunt te, sicut Sol in ortu suo splendet, ita rutilent.
Chapter 6
Judg VulgHetz 6:1  Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
Judg VulgHetz 6:2  et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.
Judg VulgHetz 6:3  Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, ceterique Orientalium nationum:
Judg VulgHetz 6:4  et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos.
Judg VulgHetz 6:5  Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum, et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
Judg VulgHetz 6:6  Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.
Judg VulgHetz 6:7  Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Judg VulgHetz 6:8  Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis,
Judg VulgHetz 6:9  et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum, qui affligebant vos: eiecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis Terram eorum.
Judg VulgHetz 6:10  Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.
Judg VulgHetz 6:11  Venit autem Angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Ioas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
Judg VulgHetz 6:12  apparuit ei Angelus Domini, et ait: Dominus tecum virorum fortissime.
Judg VulgHetz 6:13  Dixitque ei Gedeon: Obsecro mi Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia eius, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian.
Judg VulgHetz 6:14  Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian: scito quod miserim te.
Judg VulgHetz 6:15  Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine, in quo liberabo Israel? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
Judg VulgHetz 6:16  Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.
Judg VulgHetz 6:17  Et ille, Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me.
Judg VulgHetz 6:18  Nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum.
Judg VulgHetz 6:19  Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hœdum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et ius carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.
Judg VulgHetz 6:20  Cui dixit Angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et ius desuper funde. Cumque fecisset ita,
Judg VulgHetz 6:21  extendit Angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes, azymosque panes consumpsit: Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
Judg VulgHetz 6:22  Vidensque Gedeon quod esset Angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi Angelum Domini facie ad faciem.
Judg VulgHetz 6:23  Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.
Judg VulgHetz 6:24  Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri,
Judg VulgHetz 6:25  nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui: et nemus, quod circa aram est, succide:
Judg VulgHetz 6:26  et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ huius, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris.
Judg VulgHetz 6:27  Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.
Judg VulgHetz 6:28  Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat.
Judg VulgHetz 6:29  Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Ioas fecit hæc omnia.
Judg VulgHetz 6:30  Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
Judg VulgHetz 6:31  Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est eius, moriatur antequam lux crastina veniat: si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram eius.
Judg VulgHetz 6:32  Ex illo die vocatus est Gedeon, Ierobaal, eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram eius.
Judg VulgHetz 6:33  Igitur omnis Madian, et Amalec, et Orientales populi congregati sunt simul. et transeuntes Iordanem, castrametati sunt in valle Iezrael.
Judg VulgHetz 6:34  Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
Judg VulgHetz 6:35  Misitque nuncios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuncios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
Judg VulgHetz 6:36  Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es,
Judg VulgHetz 6:37  ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel.
Judg VulgHetz 6:38  Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
Judg VulgHetz 6:39  Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
Judg VulgHetz 6:40  Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
Chapter 7
Judg VulgHetz 7:1  Igitur Ierobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. erant autem castra Madian in valle ad Septentrionalem plagam collis excelsi.
Judg VulgHetz 7:2  Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus eius: ne glorietur contra me Israel, et dicat: Meis viribus liberatus sum.
Judg VulgHetz 7:3  Loquere ad populum, et cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt. De populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt.
Judg VulgHetz 7:4  Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est, duc eos ad aquas, et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat: quem ire prohibuero, revertatur.
Judg VulgHetz 7:5  Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt.
Judg VulgHetz 7:6  Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiiciente, lambuerunt aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
Judg VulgHetz 7:7  Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
Judg VulgHetz 7:8  Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
Judg VulgHetz 7:9  Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua.
Judg VulgHetz 7:10  sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
Judg VulgHetz 7:11  Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuæ, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliæ.
Judg VulgHetz 7:12  Madian autem et Amalec, et omnes Orientales populi fusi iacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ iacet in littore maris.
Judg VulgHetz 7:13  Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit.
Judg VulgHetz 7:14  Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitæ: tradidit enim Dominus in manus eius Madian, et omnia castra eius.
Judg VulgHetz 7:15  Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem eius, adoravit: et reversus est ad castra Israel, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
Judg VulgHetz 7:16  Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas ac lampades in medio lagenarum.
Judg VulgHetz 7:17  Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite: ingrediar partem castrorum, et quod fecero sectamini.
Judg VulgHetz 7:18  Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate, Domino et Gedeoni.
Judg VulgHetz 7:19  Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediæ, et custodibus suscitatis, cœperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas.
Judg VulgHetz 7:20  Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis:
Judg VulgHetz 7:21  stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes, ululantesque fugerunt:
Judg VulgHetz 7:22  et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant,
Judg VulgHetz 7:23  fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israel de Nephthali, et Aser, et omni Manasse persequebantur Madian.
Judg VulgHetz 7:24  Misitque Gedeon nuncios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et præoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera.
Judg VulgHetz 7:25  Apprehensosque duos viros Madian, Oreb, et Zeb, interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis.
Chapter 8
Judg VulgHetz 8:1  Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? iurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
Judg VulgHetz 8:2  Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer?
Judg VulgHetz 8:3  In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb, et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
Judg VulgHetz 8:4  Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant.
Judg VulgHetz 8:5  Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee, et Salmana reges Madian.
Judg VulgHetz 8:6  Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
Judg VulgHetz 8:7  Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis, tribulisque deserti.
Judg VulgHetz 8:8  Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
Judg VulgHetz 8:9  Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
Judg VulgHetz 8:10  Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis Orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.
Judg VulgHetz 8:11  Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad Orientalem partem Nobe, et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.
Judg VulgHetz 8:12  Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.
Judg VulgHetz 8:14  apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.
Judg VulgHetz 8:15  Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee, et Salmana super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt, et defecerunt panes.
Judg VulgHetz 8:16  Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis, atque comminuit viros Soccoth.
Judg VulgHetz 8:17  Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
Judg VulgHetz 8:18  Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.
Judg VulgHetz 8:19  Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.
Judg VulgHetz 8:20  Dixitque Iether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat.
Judg VulgHetz 8:21  Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia iuxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas, quibus colla regalium camelorum decorari solent.
Judg VulgHetz 8:22  Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian.
Judg VulgHetz 8:23  Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.
Judg VulgHetz 8:24  Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: Date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaelitæ habere consueverant.
Judg VulgHetz 8:25  Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, proiecerunt in eo inaures de præda:
Judg VulgHetz 8:26  et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.
Judg VulgHetz 8:27  Fecitque ex eo Gedeon Ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
Judg VulgHetz 8:28  Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit.
Judg VulgHetz 8:29  Abiit itaque Ierobaal filius Ioas, et habitavit in domo sua:
Judg VulgHetz 8:30  habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore eius: eo quod plures haberet uxores.
Judg VulgHetz 8:31  Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.
Judg VulgHetz 8:32  Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri.
Judg VulgHetz 8:33  Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:
Judg VulgHetz 8:34  nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum:
Judg VulgHetz 8:35  nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobaal Gedeon iuxta omnia bona, quæ fecerat Israeli.
Chapter 9
Judg VulgHetz 9:1  Abiit autem Abimelech filius Ierobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suæ, dicens:
Judg VulgHetz 9:2  Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Ierobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum, et caro vestra sum.
Judg VulgHetz 9:3  Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est.
Judg VulgHetz 9:4  Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.
Judg VulgHetz 9:5  Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Ierobaal septuaginta viros, super lapidem unum: remansitque Ioatham filius Ierobaal minimus, et absconditus est.
Judg VulgHetz 9:6  Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quæ stabat in Sichem.
Judg VulgHetz 9:7  Quod cum nunciatum esset Ioatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me viri Sichem, ita audiat vos Deus.
Judg VulgHetz 9:8  Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis.
Judg VulgHetz 9:9  Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur, et homines, et venire ut inter ligna promovear?
Judg VulgHetz 9:10  Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe.
Judg VulgHetz 9:11  Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?
Judg VulgHetz 9:12  Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis.
Judg VulgHetz 9:13  Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?
Judg VulgHetz 9:14  Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos.
Judg VulgHetz 9:15  Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite. si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
Judg VulgHetz 9:16  Nunc igitur, si recte, et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Ierobaal, et cum domo eius, et reddidistis vicem beneficiis eius, qui pugnavit pro vobis,
Judg VulgHetz 9:17  et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,
Judg VulgHetz 9:18  qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillæ eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit:
Judg VulgHetz 9:19  si ergo recte, et absque vitio egistis cum Ierobaal, et domo eius, hodie lætamini in Abimelech, et ille lætetur in vobis.
Judg VulgHetz 9:20  Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.
Judg VulgHetz 9:21  Quæ cum dixisset, fugit, et abiit in Bera: habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.
Judg VulgHetz 9:22  Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.
Judg VulgHetz 9:23  Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui cœperunt eum detestari,
Judg VulgHetz 9:24  et scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adiuverant.
Judg VulgHetz 9:25  Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius præstolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes prædas de prætereuntibus. nunciatumque est Abimelech.
Judg VulgHetz 9:26  Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cuius adventum erecti habitatores Sichem,
Judg VulgHetz 9:27  egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
Judg VulgHetz 9:28  clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Ierobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? Cur ergo serviemus ei?
Judg VulgHetz 9:29  utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni.
Judg VulgHetz 9:30  Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
Judg VulgHetz 9:31  et misit clam ad Abimelech nuncios, dicens: Ecce, Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.
Judg VulgHetz 9:32  Surge itaque nocte cum populo, qui tecum est, et latita in agro:
Judg VulgHetz 9:33  et primo mane oriente sole, irrue super civitatem. illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
Judg VulgHetz 9:34  Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor locis.
Judg VulgHetz 9:35  Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
Judg VulgHetz 9:36  Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.
Judg VulgHetz 9:37  Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum.
Judg VulgHetz 9:38  Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris? Quis est Abimelech ut serviamus ei? Nonne hic populus est, quem despiciebas? Egredere, et pugna contra eum.
Judg VulgHetz 9:39  Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,
Judg VulgHetz 9:40  qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte eius plurimi, usque ad portam civitatis:
Judg VulgHetz 9:41  et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem, Gaal, et socios eius expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
Judg VulgHetz 9:42  Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nunciatum esset Abimelech,
Judg VulgHetz 9:43  tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos
Judg VulgHetz 9:44  cum cuneo suo, oppugnans, et obsidens civitatem: duæ autem turmæ palantes per campum adversarios persequebantur.
Judg VulgHetz 9:45  Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus eius, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
Judg VulgHetz 9:46  Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat, qui erat munitus valde.
Judg VulgHetz 9:47  Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
Judg VulgHetz 9:48  ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite.
Judg VulgHetz 9:49  Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
Judg VulgHetz 9:50  Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.
Judg VulgHetz 9:51  Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
Judg VulgHetz 9:52  Accedensque Abimelech iuxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur:
Judg VulgHetz 9:53  et ecce una mulier fragmen molæ desuper iaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum eius.
Judg VulgHetz 9:54  Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui iussa perficiens, interfecit eum.
Judg VulgHetz 9:55  Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israel, reversi sunt in sedes suas:
Judg VulgHetz 9:56  et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
Judg VulgHetz 9:57  Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobaal.
Chapter 10
Judg VulgHetz 10:1  Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim:
Judg VulgHetz 10:2  et iudicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
Judg VulgHetz 10:3  Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos,
Judg VulgHetz 10:4  habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine eius sunt appellatæ Havoth Iair, id est, oppida Iair, usque in præsentem diem in Terra Galaad.
Judg VulgHetz 10:5  Mortuusque est Iair; ac sepultus in loco, cui est vocabulum Camon.
Judg VulgHetz 10:6  Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
Judg VulgHetz 10:7  Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
Judg VulgHetz 10:8  Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Iordanem in Terra Amorrhæi, qui est in Galaad:
Judg VulgHetz 10:9  in tantum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim: afflictusque est Israel nimis.
Judg VulgHetz 10:10  Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
Judg VulgHetz 10:11  Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim,
Judg VulgHetz 10:12  Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?
Judg VulgHetz 10:13  Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem:
Judg VulgHetz 10:14  ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ.
Judg VulgHetz 10:15  Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
Judg VulgHetz 10:16  Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
Judg VulgHetz 10:17  Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt.
Judg VulgHetz 10:18  Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad.
Chapter 11
Judg VulgHetz 11:1  Fuit illo tempore Iephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
Judg VulgHetz 11:2  Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, eiecerunt Iephte, dicentes: Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.
Judg VulgHetz 11:3  Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in Terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur.
Judg VulgHetz 11:4  In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel.
Judg VulgHetz 11:5  Quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de Terra Tob:
Judg VulgHetz 11:6  dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
Judg VulgHetz 11:7  Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et eiecistis de domo patris mei, et nunc venistis ad me necessitate compulsi?
Judg VulgHetz 11:8  Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
Judg VulgHetz 11:9  Iephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps?
Judg VulgHetz 11:10  Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
Judg VulgHetz 11:11  Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Judg VulgHetz 11:12  Et misit nuncios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam?
Judg VulgHetz 11:13  Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam.
Judg VulgHetz 11:14  Per quos rursum mandavit Iephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon:
Judg VulgHetz 11:15  Hæc dicit Iephte: Non tulit Israel Terram Moab, nec Terram filiorum Ammon:
Judg VulgHetz 11:16  sed quando de Ægypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad Mare rubrum, et venit in Cades.
Judg VulgHetz 11:17  Misitque nuncios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum præbere contempsit. Mansit itaque in Cades,
Judg VulgHetz 11:18  et circuivit ex latere Terram Edom, et Terram Moab: venitque contra Orientalem plagam Terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab: Arnon quippe confinium est Terræ Moab.
Judg VulgHetz 11:19  Misit itaque Israel nuncios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
Judg VulgHetz 11:20  Qui et ipse Israel verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iasa, et fortiter resistebat.
Judg VulgHetz 11:21  Tradiditque eum Dominus in manus Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum, et possedit omnem Terram Amorrhæi habitatoris regionis illius,
Judg VulgHetz 11:22  et universos fines eius de Arnon usque Iaboc, et de solitudine usque ad Iordanem.
Judg VulgHetz 11:23  Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israel, et tu nunc vis possidere terram eius?
Judg VulgHetz 11:24  Nonne ea quæ possidet Chamos Deus tuus, tibi iure debentur? Quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:
Judg VulgHetz 11:25  nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab: aut docere potes, quod iurgatus sit contra Israel, et pugnaverit contra eum,
Judg VulgHetz 11:26  quando habitavit in Hesebon, et viculis eius, et in Aroer, et villis illius, vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?
Judg VulgHetz 11:27  Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israel, et inter filios Ammon.
Judg VulgHetz 11:28  Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quæ per nuncios mandaverat.
Judg VulgHetz 11:29  Factus est ergo super Iephte Spiritus Domini, et circuiens Galaad, et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,
Judg VulgHetz 11:30  votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas,
Judg VulgHetz 11:31  quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.
Judg VulgHetz 11:32  Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus eius.
Judg VulgHetz 11:33  Percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna nimis. humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Judg VulgHetz 11:34  Revertente autem Iephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris. non enim habebat alios liberos.
Judg VulgHetz 11:35  Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me filia mea decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
Judg VulgHetz 11:36  Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
Judg VulgHetz 11:37  Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: Dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
Judg VulgHetz 11:38  Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
Judg VulgHetz 11:39  Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quæ ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israel, et consuetudo servata est:
Judg VulgHetz 11:40  ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israel, et plangant filiam Iephte Galaaditæ diebus quattuor.
Chapter 12
Judg VulgHetz 12:1  Ecce autem in Ephraim orta est seditio. nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Iephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam.
Judg VulgHetz 12:2  Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
Judg VulgHetz 12:3  Quod cernens posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium?
Judg VulgHetz 12:4  Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
Judg VulgHetz 12:5  Occupaveruntque Galaaditæ vada Iordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaaditæ: Numquid Ephrathæus es? quo dicente: Non sum:
Judg VulgHetz 12:6  interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat, Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
Judg VulgHetz 12:7  Iudicavit itaque Iephte Galaadites Israel sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
Judg VulgHetz 12:9  qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis iudicavit Israel.
Judg VulgHetz 12:11  Cui successit Ahialon Zabulonites: et iudicavit Israel decem annis:
Judg VulgHetz 12:13  Post hunc iudicavit Israel Abdon, filius Illel Pharathonites:
Judg VulgHetz 12:14  qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum, et iudicavit Israel octo annis:
Judg VulgHetz 12:15  mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.
Chapter 13
Judg VulgHetz 13:1  Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
Judg VulgHetz 13:2  Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
Judg VulgHetz 13:3  Cui apparuit Angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies et paries filium:
Judg VulgHetz 13:4  Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas:
Judg VulgHetz 13:5  quia concipies, et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum.
Judg VulgHetz 13:6  Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem, quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere:
Judg VulgHetz 13:7  sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
Judg VulgHetz 13:8  Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
Judg VulgHetz 13:9  Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum Angelus Dei uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Quæ cum vidisset Angelum,
Judg VulgHetz 13:10  festinavit, et cucurrit ad virum suum: nunciavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
Judg VulgHetz 13:11  Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
Judg VulgHetz 13:12  Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit?
Judg VulgHetz 13:13  Dixitque Angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se:
Judg VulgHetz 13:14  et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat.
Judg VulgHetz 13:15  Dixitque Manue ad Angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hœdum de capris.
Judg VulgHetz 13:16  Cui respondit Angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod Angelus Domini esset.
Judg VulgHetz 13:17  Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?
Judg VulgHetz 13:18  Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile?
Judg VulgHetz 13:19  Tulit itaque Manue hœdum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor eius intuebantur.
Judg VulgHetz 13:20  Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram,
Judg VulgHetz 13:21  et ultra eis non apparuit Angelus Domini. Statimque intellexit Manue, Angelum Domini esse,
Judg VulgHetz 13:22  et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum.
Judg VulgHetz 13:23  Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea, quæ sunt ventura, dixisset.
Judg VulgHetz 13:24  Peperit itaque filium, et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
Judg VulgHetz 13:25  Cœpitque Spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Chapter 14
Judg VulgHetz 14:1  Descendit ergo Samson in Thamnatha. vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
Judg VulgHetz 14:2  ascendit, et nunciavit patri suo, et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem.
Judg VulgHetz 14:3  Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis.
Judg VulgHetz 14:4  Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim. eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israeli.
Judg VulgHetz 14:5  Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei.
Judg VulgHetz 14:6  Irruit autem Spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hœdum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
Judg VulgHetz 14:7  Descenditque et locutus est mulieri, quæ placuerat oculis eius.
Judg VulgHetz 14:8  Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.
Judg VulgHetz 14:9  Quem cum sumpsisset in manibus, comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
Judg VulgHetz 14:10  Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium. sic enim iuvenes facere consueverant.
Judg VulgHetz 14:11  Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.
Judg VulgHetz 14:12  Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:
Judg VulgHetz 14:13  sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et eiusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus.
Judg VulgHetz 14:14  Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
Judg VulgHetz 14:15  Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo, et suade ei ut indicet tibi quid significet problema. quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui. an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?
Judg VulgHetz 14:16  Quæ fundebat apud Samson lacrymas, et quærebatur dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero?
Judg VulgHetz 14:17  Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.
Judg VulgHetz 14:18  Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
Judg VulgHetz 14:19  Irruit itaque in eum Spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros. quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui:
Judg VulgHetz 14:20  uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis.
Chapter 15
Judg VulgHetz 15:1  Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hœdum de capris. Cumque cubiculum eius solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens:
Judg VulgHetz 15:2  Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, quæ iunior et pulchrior illa est, sit tibi pro ea uxor.
Judg VulgHetz 15:3  Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos: faciam enim vobis mala.
Judg VulgHetz 15:4  Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum iunxit ad caudas, et faces ligavit in medio:
Judg VulgHetz 15:5  quas igne succendens, dimisit, ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatæ iam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematæ sunt, in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Judg VulgHetz 15:6  Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi: quia tulit uxorem eius, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philisthiim: et combusserunt tam mulierem quam patrem eius.
Judg VulgHetz 15:7  Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.
Judg VulgHetz 15:8  Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam.
Judg VulgHetz 15:9  Igitur ascendentes Philisthiim in Terram Iuda castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, maxilla, ubi eorum effusus est exercitus.
Judg VulgHetz 15:10  Dixeruntque ad eos de tribu Iuda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson, venimus, et reddamus ei quæ in nos operatus est.
Judg VulgHetz 15:11  Descenderunt ergo tria millia virorum de Iuda, ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.
Judg VulgHetz 15:12  Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson, Iurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me.
Judg VulgHetz 15:13  Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam.
Judg VulgHetz 15:14  Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit Spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.
Judg VulgHetz 15:15  Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ iacebat, arripiens, interfecit in ea mille viros,
Judg VulgHetz 15:16  et ait: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos, et percussi mille viros.
Judg VulgHetz 15:17  Cumque hæc verba canens complesset, proiecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur elevatio maxillæ.
Judg VulgHetz 15:18  Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.
Judg VulgHetz 15:19  Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem.
Judg VulgHetz 15:20  Iudicavitque Israel in diebus Philisthiim viginti annis.
Chapter 16
Judg VulgHetz 16:1  Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
Judg VulgHetz 16:2  Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos, intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
Judg VulgHetz 16:3  Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis, et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
Judg VulgHetz 16:4  Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in Valle Sorec, et vocabatur Dalila.
Judg VulgHetz 16:5  Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quo modo eum superare valeamus, et vinctum affligere. quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
Judg VulgHetz 16:6  Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?
Judg VulgHetz 16:7  Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
Judg VulgHetz 16:8  Attuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut dixerat: quibus vinxit eam,
Judg VulgHetz 16:9  latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus, clamavitque ad eum: Philisthiim super te Samson. Qui rupit vincula, quo modo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo eius.
Judg VulgHetz 16:10  Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es: saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.
Judg VulgHetz 16:11  Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
Judg VulgHetz 16:12  Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te Samson, in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
Judg VulgHetz 16:13  Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero.
Judg VulgHetz 16:14  Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
Judg VulgHetz 16:15  Dixitque ad eum Dalila: Quo modo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
Judg VulgHetz 16:16  Cumque molesta esset ei, et per multos dies iugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima eius, et ad mortem usque lassata est.
Judg VulgHetz 16:17  Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
Judg VulgHetz 16:18  Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.
Judg VulgHetz 16:19  At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines eius, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit:
Judg VulgHetz 16:20  dixitque: Philisthiim super te Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam, nesciens quod recessisset ab eo Dominus.
Judg VulgHetz 16:21  Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos eius, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
Judg VulgHetz 16:23  et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit Deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Judg VulgHetz 16:24  Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit Deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.
Judg VulgHetz 16:25  Lætantesque per convivia, sumptis iam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.
Judg VulgHetz 16:26  Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.
Judg VulgHetz 16:27  Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.
Judg VulgHetz 16:28  At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
Judg VulgHetz 16:29  Et apprehendens ambas columnas, quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera, et alteram læva tenens,
Judg VulgHetz 16:30  ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem, quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.
Judg VulgHetz 16:31  Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: iudicavitque Israel viginti annis.
Chapter 17
Judg VulgHetz 17:1  Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
Judg VulgHetz 17:2  qui dixit matri suæ: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente iuraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino.
Judg VulgHetz 17:3  Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi.
Judg VulgHetz 17:4  Reddidit igitur eos matri suæ: quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ.
Judg VulgHetz 17:5  Qui ædiculam quoque in ea Deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
Judg VulgHetz 17:6  In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
Judg VulgHetz 17:7  Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Iuda, ex cognatione eius: eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
Judg VulgHetz 17:8  Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ,
Judg VulgHetz 17:9  interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Iuda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.
Judg VulgHetz 17:10  Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria.
Judg VulgHetz 17:11  Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.
Judg VulgHetz 17:12  implevitque Michas manum eius, et habuit puerum sacerdotem apud se,
Judg VulgHetz 17:13  Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
Chapter 18
Judg VulgHetz 18:1  In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
Judg VulgHetz 18:2  Miserunt ergo filii Dan, stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi:
Judg VulgHetz 18:3  et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti?
Judg VulgHetz 18:4  Qui respondit eis: Hæc, et hæc præstitit mihi Michas, et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos.
Judg VulgHetz 18:5  Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum, ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
Judg VulgHetz 18:6  Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.
Judg VulgHetz 18:7  Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, iuxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
Judg VulgHetz 18:8  Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt:
Judg VulgHetz 18:9  Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem: nolite negligere, nolite cessare. eamus, et possideamus eam, nullus erit labor.
Judg VulgHetz 18:10  Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, quæ gignuntur in terra.
Judg VulgHetz 18:11  Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol sexcenti viri accincti armis bellicis,
Judg VulgHetz 18:12  ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudæ: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan, nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
Judg VulgHetz 18:13  Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michæ,
Judg VulgHetz 18:14  dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam Terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat.
Judg VulgHetz 18:15  Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Michæ: salutaveruntque eum verbis pacificis.
Judg VulgHetz 18:16  Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.
Judg VulgHetz 18:17  At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
Judg VulgHetz 18:18  Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis?
Judg VulgHetz 18:19  Cui responderunt: Tace, et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel?
Judg VulgHetz 18:20  Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.
Judg VulgHetz 18:21  Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac iumenta, et omne quod erat pretiosum,
Judg VulgHetz 18:22  et iam a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt,
Judg VulgHetz 18:23  et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?
Judg VulgHetz 18:24  Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quæ habeo, et dicitis: Quid tibi est?
Judg VulgHetz 18:25  Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
Judg VulgHetz 18:26  Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas, quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
Judg VulgHetz 18:27  Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt,
Judg VulgHetz 18:28  nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum extruentes habitaverunt in ea,
Judg VulgHetz 18:29  vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quæ prius Lais dicebatur.
Judg VulgHetz 18:30  Posueruntque sibi sculptile, et Ionathan filium Gersam filii Moysi, ac filios eius sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ.
Judg VulgHetz 18:31  Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. in diebus illis non erat rex in Israel.
Chapter 19
Judg VulgHetz 19:1  Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Iuda:
Judg VulgHetz 19:2  quæ reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quattuor mensibus.
Judg VulgHetz 19:3  Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos: quæ suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer eius, eumque vidisset, occurrit ei lætus,
Judg VulgHetz 19:4  et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter.
Judg VulgHetz 19:5  Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit. Quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
Judg VulgHetz 19:6  Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellæ ad generum suum: Quæso te ut hodie hic maneas, pariterque lætemur.
Judg VulgHetz 19:7  At ille consurgens, cœpit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere.
Judg VulgHetz 19:8  Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul.
Judg VulgHetz 19:9  Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
Judg VulgHetz 19:10  Noluit gener acquiescere sermonibus eius: sed statim perrexit, et venit contra Iebus, quæ altero nomine vocatur Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.
Judg VulgHetz 19:11  Iamque erant iuxta Iebus, et dies mutabatur in noctem: dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebusæorum, et maneamus in ea.
Judg VulgHetz 19:12  Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alienæ, quæ non est de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa:
Judg VulgHetz 19:13  et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama.
Judg VulgHetz 19:14  Transierunt ergo Iebus, et cœptum carpebant iter, occubuitque eis sol iuxta Gabaa, quæ est in tribu Beniamin:
Judg VulgHetz 19:15  diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio.
Judg VulgHetz 19:16  Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa. homines autem regionis illius erant filii Iemini.
Judg VulgHetz 19:17  Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis: et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis?
Judg VulgHetz 19:18  Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Iuda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem: et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere,
Judg VulgHetz 19:19  habentes paleas et fœnum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri, qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio.
Judg VulgHetz 19:20  Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt: tantum, quæso, ne in platea maneas.
Judg VulgHetz 19:21  Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.
Judg VulgHetz 19:22  Illis epulantibus, et post laborem itineris, cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial, (id est, absque iugo) et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus, atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
Judg VulgHetz 19:23  Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite fratres, nolite facere malum hoc: quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stultitia:
Judg VulgHetz 19:24  habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam, educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis: tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum.
Judg VulgHetz 19:25  Nolebant acquiescere sermonibus illius. quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.
Judg VulgHetz 19:26  At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit.
Judg VulgHetz 19:27  Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut cœptam expleret viam: et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
Judg VulgHetz 19:28  Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua; tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
Judg VulgHetz 19:29  Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Israel.
Judg VulgHetz 19:30  Quod cum vidissent singuli, conclamabant. Numquam res talis facta est in Israel ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Ægypto, usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
Chapter 20
Judg VulgHetz 20:1  Egressi itaque sunt omnes filii Israel, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan, usque Bersabee, et Terra Galaad ad Dominum in Maspha:
Judg VulgHetz 20:2  Omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta millia peditum pugnatorum.
Judg VulgHetz 20:3  (Nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israel in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
Judg VulgHetz 20:4  respondit: Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea, illucque diverti:
Judg VulgHetz 20:5  et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
Judg VulgHetz 20:6  Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum factum est in Israel.
Judg VulgHetz 20:7  Adestis omnes filii Israel, decernite quid facere debeatis.
Judg VulgHetz 20:8  Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum:
Judg VulgHetz 20:10  Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Beniamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.
Judg VulgHetz 20:11  Convenitque universus Israel ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.
Judg VulgHetz 20:12  et miserunt nuncios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est?
Judg VulgHetz 20:13  Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum:
Judg VulgHetz 20:14  sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israel dimicarent.
Judg VulgHetz 20:15  Inventique sunt viginti quinque millia de Beniamin educentium gladium, præter habitatores Gabaa,
Judg VulgHetz 20:16  qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra prœliantes: et sic fundis lapides ad certum iacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
Judg VulgHetz 20:17  Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam.
Judg VulgHetz 20:18  Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin? Quibus respondit Dominus: Iudas sit dux vester.
Judg VulgHetz 20:19  Statimque filii Israel surgentes mane, castrametati sunt iuxta Gabaa:
Judg VulgHetz 20:20  et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, urbem oppugnare cœperunt.
Judg VulgHetz 20:21  Egressique filii Beniamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum.
Judg VulgHetz 20:22  Rursum filii Israel et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt:
Judg VulgHetz 20:23  ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem: consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen.
Judg VulgHetz 20:24  Cumque filii Israel altera die contra filios Beniamin ad prœlium processissent,
Judg VulgHetz 20:25  eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos cæde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
Judg VulgHetz 20:26  Quamobrem omnes filii Israel venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
Judg VulgHetz 20:27  et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei,
Judg VulgHetz 20:28  et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras.
Judg VulgHetz 20:29  Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa:
Judg VulgHetz 20:30  et tertia vice, sicut semel et bis, contra Beniamin exercitum produxerunt.
Judg VulgHetz 20:31  Sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel, et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:
Judg VulgHetz 20:32  putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
Judg VulgHetz 20:33  Omnes itaque filii Israel surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt,
Judg VulgHetz 20:34  et ab Occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israel, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Judg VulgHetz 20:35  Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
Judg VulgHetz 20:36  Filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent, cœperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad præparatas insidias devenirent, quas iuxta urbem posuerant.
Judg VulgHetz 20:37  Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Beniamin terga cædentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii.
Judg VulgHetz 20:38  Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
Judg VulgHetz 20:39  Quod cum cernerent filii Israel in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Beniamin eos fugere, et instantius persequebantur, cæsis de exercitu eorum triginta viris.)
Judg VulgHetz 20:40  et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere. Beniamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri:
Judg VulgHetz 20:41  qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Beniamin, in fugam versi sunt,
Judg VulgHetz 20:42  et ad viam deserti ire cœperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis.
Judg VulgHetz 20:43  Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad Orientalem plagam urbis Gabaa.
Judg VulgHetz 20:44  Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.
Judg VulgHetz 20:45  Quod cum vidissent, qui remanserant de Beniamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad Petram, cuius vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.
Judg VulgHetz 20:46  Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent vigintiquinque millia, pugnatores ad bella promptissimi.
Judg VulgHetz 20:47  Remanserunt itaque de omni numero Beniamin, qui evadere, et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri: sederuntque in Petra Remmon mensibus quattuor.
Judg VulgHetz 20:48  Regressi autem filii Israel, omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.
Chapter 21
Judg VulgHetz 21:1  Iuraverunt quoque filii Israel in Maspha et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem.
Judg VulgHetz 21:2  Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes:
Judg VulgHetz 21:3  Quare Domine Deus Israel factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis?
Judg VulgHetz 21:4  Altera autem die diluculo consurgentes, extruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:
Judg VulgHetz 21:5  Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? Grandi enim iuramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
Judg VulgHetz 21:6  Ductique pœnitentia filii Israel super fratre suo Beniamin, cœperunt dicere: Ablata est tribus una de Israel,
Judg VulgHetz 21:7  unde uxores accipient? omnes enim in commune iuravimus, non daturos nos his filias nostras.
Judg VulgHetz 21:8  Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Iabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
Judg VulgHetz 21:9  (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
Judg VulgHetz 21:10  Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
Judg VulgHetz 21:11  Et hoc erit quod observare debebitis: Omne generis masculini, et mulieres, quæ cognoverunt viros, interficite, virgines autem reservate.
Judg VulgHetz 21:12  Inventæque sunt de Iabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum, et adduxerunt eas ad castra in Silo, in Terram Chanaan.
Judg VulgHetz 21:13  Miseruntque nuncios ad filios Beniamin, qui erant in Petra Remmon, et præceperunt eis, ut eos susciperent in pace.
Judg VulgHetz 21:14  Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
Judg VulgHetz 21:15  Universusque Israel valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israel.
Judg VulgHetz 21:16  Dixeruntque maiores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Beniamin feminæ conciderunt,
Judg VulgHetz 21:17  et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel.
Judg VulgHetz 21:18  Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti iuramento et maledictione, qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin.
Judg VulgHetz 21:19  Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad Septentrionem urbis Bethel, et ad Orientalem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad Meridiem oppidi Lebona.
Judg VulgHetz 21:20  Præceperuntque filiis Beniamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis.
Judg VulgHetz 21:21  Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in Terram Beniamin.
Judg VulgHetz 21:22  Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint, atque iurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum, sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
Judg VulgHetz 21:23  Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat imperatum: et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, quæ ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes, et habitantes in eis.
Judg VulgHetz 21:24  Filii quoque Israel reversi sunt per tribus, et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.