Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Up
Chapter 1
II C VulgHetz 1:1  Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.
II C VulgHetz 1:2  Præcepitque Salomon universo Israeli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et iudicibus omnis Israel, et principibus familiarum:
II C VulgHetz 1:3  et abiit cum universa multitudine in Excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fœderis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
II C VulgHetz 1:4  Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem præparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Ierusalem.
II C VulgHetz 1:5  Altare quoque æneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
II C VulgHetz 1:6  Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo fœderis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
II C VulgHetz 1:7  Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.
II C VulgHetz 1:8  Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam: et constituisti me regem pro eo.
II C VulgHetz 1:9  Nunc ergo Domine Deus impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est, quam pulvis terræ.
II C VulgHetz 1:10  Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare?
II C VulgHetz 1:11  Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem.
II C VulgHetz 1:12  Sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
II C VulgHetz 1:13  Venit ergo Salomon ab Excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo fœderis, et regnavit super Israel.
II C VulgHetz 1:14  Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Ierusalem.
II C VulgHetz 1:15  Præbuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros, quæ nascuntur in campestribus multitudine magna.
II C VulgHetz 1:16  Adducebantur autem ei equi de Ægypto, et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant, et emebant pretio,
II C VulgHetz 1:17  quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethæorum, et a regibus Syriæ emptio celebrabatur.
Chapter 2
II C VulgHetz 2:1  Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium sibi.
II C VulgHetz 2:2  Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos.
II C VulgHetz 2:3  Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit:
II C VulgHetz 2:4  sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israeli.
II C VulgHetz 2:5  Domus enim, quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
II C VulgHetz 2:6  Quis ergo poterit prævalere, ut ædificet ei dignam domum? si cælum, et cæli cælorum capere eum nequeunt: quantus ego sum, ut possim ædificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.
II C VulgHetz 2:7  Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudæa, et Ierusalem, quos præparavit David pater meus.
II C VulgHetz 2:8  Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis,
II C VulgHetz 2:9  ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim, quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta.
II C VulgHetz 2:10  Præterea operariis, qui cæsuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.
II C VulgHetz 2:11  Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
II C VulgHetz 2:12  Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit cælum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi.
II C VulgHetz 2:13  Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram, patrem meum,
II C VulgHetz 2:14  filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
II C VulgHetz 2:15  Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es domine mi, mitte servis tuis.
II C VulgHetz 2:16  Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe: tuum autem erit transferre ea in Ierusalem.
II C VulgHetz 2:17  Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.
II C VulgHetz 2:18  Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides in montibus cæderent: tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi.
Chapter 3
II C VulgHetz 3:1  Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusæi.
II C VulgHetz 3:2  Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui.
II C VulgHetz 3:3  Et hæc sunt fundamenta, quæ iecit Salomon, ut ædificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
II C VulgHetz 3:4  Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
II C VulgHetz 3:5  Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
II C VulgHetz 3:6  Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.
II C VulgHetz 3:7  Porro aurum erat probatissimum, de cuius laminis texit domum, et trabes eius, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus.
II C VulgHetz 3:8  Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
II C VulgHetz 3:9  Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cænacula quoque texit auro.
II C VulgHetz 3:10  Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.
II C VulgHetz 3:11  Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.
II C VulgHetz 3:12  Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala eius altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.
II C VulgHetz 3:13  Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant, et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum.
II C VulgHetz 3:14  Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.
II C VulgHetz 3:15  Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum.
II C VulgHetz 3:16  Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit.
II C VulgHetz 3:17  Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam, quæ a dextris erat, vocavit Iachin: et quæ ad lævam, Booz.
Chapter 4
II C VulgHetz 4:1  Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
II C VulgHetz 4:2  Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
II C VulgHetz 4:3  Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:
II C VulgHetz 4:4  et ipsum Mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad Aquilonem, et alii tres ad Occidentem: porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant, Oritentem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
II C VulgHetz 4:5  Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.
II C VulgHetz 4:6  Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabuntur.
II C VulgHetz 4:7  Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
II C VulgHetz 4:8  Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.
II C VulgHetz 4:9  Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære.
II C VulgHetz 4:10  Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem.
II C VulgHetz 4:11  Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
II C VulgHetz 4:12  hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.
II C VulgHetz 4:13  Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.
II C VulgHetz 4:14  Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:
II C VulgHetz 4:16  Et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex ære mundissimo.
II C VulgHetz 4:17  In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot, et Saredatha.
II C VulgHetz 4:18  Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.
II C VulgHetz 4:19  Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:
II C VulgHetz 4:20  candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo:
II C VulgHetz 4:21  et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.
II C VulgHetz 4:22  Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.
Chapter 5
II C VulgHetz 5:1  Intulit igitur Salomon omnia, quæ voverat David pater suus, argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
II C VulgHetz 5:2  Post quæ congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de Civitate David, quæ est Sion.
II C VulgHetz 5:3  Venerunt itaque ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.
II C VulgHetz 5:4  Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitæ arcam,
II C VulgHetz 5:5  et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt Sacerdotes cum Levitis.
II C VulgHetz 5:6  Rex autem Salomon, et universus cœtus Israel, et omnes, qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes, et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.
II C VulgHetz 5:7  Et intulerunt Sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim:
II C VulgHetz 5:8  ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.
II C VulgHetz 5:9  Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem.
II C VulgHetz 5:10  Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ, quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Ægypto.
II C VulgHetz 5:11  Egressis autem Sacerdotibus de sanctuario (omnes enim Sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices, et ministeriorum ordo inter eos divisus erat)
II C VulgHetz 5:12  tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad Orientalem plagam altaris, et cum eis Sacerdotes centum viginti canentes tubis.
II C VulgHetz 5:13  Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus; longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia eius; impleretur domus Dei nube,
II C VulgHetz 5:14  nec possent Sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
Chapter 6
II C VulgHetz 6:1  Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:
II C VulgHetz 6:2  ego autem ædificavi domum nomini eius, ut habitaret ibi in perpetuum.
II C VulgHetz 6:3  Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israel (nam omnis turba stabat intenta) et ait:
II C VulgHetz 6:4  Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
II C VulgHetz 6:5  A die, qua eduxi populum meum de Terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut ædificaretur in ea domus nomini meo: neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo Israel,
II C VulgHetz 6:6  sed elegi Ierusalem, ut sit nomen meum in ea, et elegi David, ut constituerem eum super populum meum Israel.
II C VulgHetz 6:7  Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israel,
II C VulgHetz 6:8  dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habere voluntatem:
II C VulgHetz 6:9  sed non tu ædificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.
II C VulgHetz 6:10  Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israel.
II C VulgHetz 6:11  Et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel.
II C VulgHetz 6:12  Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israel, et extendit manus suas.
II C VulgHetz 6:13  Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam: et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in cælum levatis,
II C VulgHetz 6:14  ait: Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in cælo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo:
II C VulgHetz 6:15  Qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat.
II C VulgHetz 6:16  Nunc ergo Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
II C VulgHetz 6:17  Et nunc Domine Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David.
II C VulgHetz 6:18  Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam ædificavi?
II C VulgHetz 6:19  Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem eius, Domine Deus meus: et audias preces, quas fundit famulus tuus coram te:
II C VulgHetz 6:20  ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum, in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
II C VulgHetz 6:21  et exaudires orationem, quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israel. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et propitiare.
II C VulgHetz 6:22  Si peccaverit quispiam in proximum suum, et iurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:
II C VulgHetz 6:23  tu audies de cælo, et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris iustum, retribuens ei secundum iustitiam suam.
II C VulgHetz 6:24  Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis (peccabunt enim tibi) et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
II C VulgHetz 6:25  tu exaudies de cælo, et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram, quam dedisti eis, et patribus eorum.
II C VulgHetz 6:26  Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
II C VulgHetz 6:27  exaudi de cælo Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terræ, quam dedisti populo tuo ad possidendum.
II C VulgHetz 6:28  Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus, et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:
II C VulgHetz 6:29  si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
II C VulgHetz 6:30  tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo: (tu enim solus nosti corda filiorum hominum.)
II C VulgHetz 6:31  ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terræ, quam dedisti patribus nostris.
II C VulgHetz 6:32  Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua, propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
II C VulgHetz 6:33  tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israel. et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.
II C VulgHetz 6:34  Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam, in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus, quam ædificavi nomini tuo:
II C VulgHetz 6:35  tu exaudies de cælo preces eorum, et obsecrationem, et ulciscaris.
II C VulgHetz 6:36  Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo, qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ iuxta est,
II C VulgHetz 6:37  et conversi in corde suo in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus, inique fecimus, iniuste egimus:
II C VulgHetz 6:38  et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ, ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis, quam elegisti, et domus, quam ædificavi nomini tuo:
II C VulgHetz 6:39  tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo preces eorum, et facias iudicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:
II C VulgHetz 6:40  tu es enim Deus meus: aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem, quæ fit in loco isto.
II C VulgHetz 6:41  Nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: Sacerdotes tui Domine Deus induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
II C VulgHetz 6:42  Domine Deus ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.
Chapter 7
II C VulgHetz 7:1  Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et maiestas Domini implevit domum.
II C VulgHetz 7:2  Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum Domini.
II C VulgHetz 7:3  Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.
II C VulgHetz 7:4  Rex autem, et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
II C VulgHetz 7:5  Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum vigintiduo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
II C VulgHetz 7:6  Sacerdotes autem stabant in officiis suis: et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia eius, hymnos David canentes per manus suas: porro Sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
II C VulgHetz 7:7  Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.
II C VulgHetz 7:8  Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad Torrentem Ægypti.
II C VulgHetz 7:9  Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et sollemnitatem celebrasset diebus septem.
II C VulgHetz 7:10  Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israeli populo suo.
II C VulgHetz 7:11  Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.
II C VulgHetz 7:12  Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
II C VulgHetz 7:13  Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:
II C VulgHetz 7:14  conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
II C VulgHetz 7:15  Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem eius, qui in loco isto oraverit.
II C VulgHetz 7:16  Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei, et cor meum ibi cunctis diebus.
II C VulgHetz 7:17  Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris iuxta omnia, quæ præcepi tibi, et iustitias meas iudiciaque servaveris:
II C VulgHetz 7:18  suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel.
II C VulgHetz 7:19  Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis iustitias meas, et præcepta mea, quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
II C VulgHetz 7:20  evellam vos de terra mea, quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, proiiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
II C VulgHetz 7:21  Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic?
II C VulgHetz 7:22  Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de Terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa hæc mala.
Chapter 8
II C VulgHetz 8:1  Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam:
II C VulgHetz 8:2  civitates, quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israel.
II C VulgHetz 8:4  Et ædificavit Palmiram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.
II C VulgHetz 8:5  Extruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:
II C VulgHetz 8:6  Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Ierusalem et in Libano, et in universa terra potestatis suæ.
II C VulgHetz 8:7  Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Iebusæis, qui non erant de stirpe Israel,
II C VulgHetz 8:8  de filiis eorum: et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
II C VulgHetz 8:9  Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum eius.
II C VulgHetz 8:10  Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
II C VulgHetz 8:11  Filiam vero Pharaonis transtulit de Civitate David in domum, quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.
II C VulgHetz 8:12  Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod extruxerat ante porticum,
II C VulgHetz 8:13  ut per singulos dies offerretur in eo iuxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in sollemnitate azymorum, et in sollemnitatem hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
II C VulgHetz 8:14  Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia Sacerdotum in ministeriis suis: et Levitas in ordine suo, ut laudarent, et ministrarent coram Sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei: et ianitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei.
II C VulgHetz 8:15  Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam Sacerdotes, quam Levitæ ex omnibus, quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum.
II C VulgHetz 8:16  Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam.
II C VulgHetz 8:17  Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram Maris rubri, quæ est in Terra Edom.
II C VulgHetz 8:18  Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
Chapter 9
II C VulgHetz 9:1  Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Ierusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo.
II C VulgHetz 9:2  Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
II C VulgHetz 9:3  Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat,
II C VulgHetz 9:4  necnon et cibaria mensæ eius, et habitacula servorum, et officia ministrorum eius, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat præ stupore ultra in ea spiritus.
II C VulgHetz 9:5  Dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
II C VulgHetz 9:6  Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
II C VulgHetz 9:7  Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
II C VulgHetz 9:8  Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam.
II C VulgHetz 9:9  Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia ut hæc, quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
II C VulgHetz 9:10  Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:
II C VulgHetz 9:11  de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in Terra Iuda ligna talia.
II C VulgHetz 9:12  Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa, abiit in terram suam cum servis suis.
II C VulgHetz 9:13  Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri:
II C VulgHetz 9:14  excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum, et argentum Salomoni.
II C VulgHetz 9:15  Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:
II C VulgHetz 9:16  trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.
II C VulgHetz 9:17  Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
II C VulgHetz 9:18  Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes iuxta brachiola,
II C VulgHetz 9:19  sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.
II C VulgHetz 9:20  Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
II C VulgHetz 9:21  Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
II C VulgHetz 9:22  Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
II C VulgHetz 9:23  Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius:
II C VulgHetz 9:24  et deferebant ei munera, vasa argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
II C VulgHetz 9:25  Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum, equitumque duodecim millia, constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Ierusalem.
II C VulgHetz 9:26  Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Ægypti.
II C VulgHetz 9:27  Tantamque copiam præbuit argenti in Ierusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quæ gignuntur in campestribus.
II C VulgHetz 9:28  Adducebantur autem ei equi de Ægypto, cunctisque regionibus.
II C VulgHetz 9:29  Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo Videntis, contra Ieroboam filium Nabat.
II C VulgHetz 9:30  Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis.
II C VulgHetz 9:31  Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: regnavitque Roboam filius eius pro eo.
Chapter 10
II C VulgHetz 10:1  Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem.
II C VulgHetz 10:2  Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem) statim reversus est.
II C VulgHetz 10:3  Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
II C VulgHetz 10:4  Pater tuus durissimo iugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
II C VulgHetz 10:5  Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
II C VulgHetz 10:6  iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?
II C VulgHetz 10:7  Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
II C VulgHetz 10:8  At ille reliquit consilium senum, et cum iuvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
II C VulgHetz 10:9  Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva iugum quod imposuit nobis pater tuus?
II C VulgHetz 10:10  At illi responderunt ut iuvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
II C VulgHetz 10:11  Pater meus imposuit vobis grave iugum, et ego maius pondus apponam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
II C VulgHetz 10:12  Venit ergo Ieroboam, et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.
II C VulgHetz 10:13  Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:
II C VulgHetz 10:14  locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
II C VulgHetz 10:15  Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
II C VulgHetz 10:16  Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel, tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
II C VulgHetz 10:17  Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam.
II C VulgHetz 10:18  Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Ierusalem.
II C VulgHetz 10:19  Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc.
Chapter 11
II C VulgHetz 11:1  Venit autem Roboam in Ierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum.
II C VulgHetz 11:2  Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens:
II C VulgHetz 11:3  Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
II C VulgHetz 11:4  Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.
II C VulgHetz 11:5  Habitavit autem Roboam in Ierusalem, et ædificavit civitates muratas in Iuda.
II C VulgHetz 11:10  Saraa quoque, et Aialon, et Hebron, quæ erant in Iuda et Beniamin, civitates munitissimas.
II C VulgHetz 11:11  Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
II C VulgHetz 11:12  Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Iudam, et Beniamin.
II C VulgHetz 11:13  Sacerdotes autem et Levitæ, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
II C VulgHetz 11:14  relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Ierusalem: eo quod abiecisset eos Ieroboam, et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
II C VulgHetz 11:15  Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat.
II C VulgHetz 11:16  Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israel, venerunt in Ierusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
II C VulgHetz 11:17  Et roboraverunt regnum Iuda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.
II C VulgHetz 11:18  Duxit autem Roboam uxorem Mahalath, filiam Ierimoth, filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
II C VulgHetz 11:19  quæ peperit ei filios Iehus, et Somoriam, et Zoom.
II C VulgHetz 11:20  Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
II C VulgHetz 11:21  Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas, et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
II C VulgHetz 11:22  Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,
II C VulgHetz 11:23  quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis: præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
Chapter 12
II C VulgHetz 12:1  Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.
II C VulgHetz 12:2  Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Ierusalem (quia peccaverant Domino)
II C VulgHetz 12:3  cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes.
II C VulgHetz 12:4  Cepitque civitates munitissimas in Iuda, et venit usque in Ierusalem.
II C VulgHetz 12:5  Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Iuda, qui congregati fuerant in Ierusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
II C VulgHetz 12:6  Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Iustus est Dominus.
II C VulgHetz 12:7  Cumque vidisset Dominus, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Ierusalem per manum Sesac.
II C VulgHetz 12:8  Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum.
II C VulgHetz 12:9  Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini, et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos, quos fecerat Salomon,
II C VulgHetz 12:10  pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
II C VulgHetz 12:11  Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii, et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
II C VulgHetz 12:12  Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
II C VulgHetz 12:13  Confortatus est ergo rex Roboam in Ierusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Ierusalem, urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israel: nomen autem matris eius Naama Ammanitis.
II C VulgHetz 12:14  Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.
II C VulgHetz 12:15  Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in Libris Semeiæ prophetæ, et Addo Videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam, et Ieroboam cunctis diebus.
II C VulgHetz 12:16  Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in Civitate David. Et regnavit Abia filius eius pro eo.
Chapter 13
II C VulgHetz 13:1  Anno octavodecimo regis Ieroboam, regnavit Abia super Iudam.
II C VulgHetz 13:2  Tribus annis regnavit in Ierusalem, nomenque matris eius Michaia, filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Ieroboam.
II C VulgHetz 13:3  Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Ieroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
II C VulgHetz 13:4  Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi Ieroboam, et omnis Israel.
II C VulgHetz 13:5  Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius in pactum salis?
II C VulgHetz 13:6  Et surrexit Ieroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David: et rebellavit contra dominum suum.
II C VulgHetz 13:7  Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial: et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.
II C VulgHetz 13:8  Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in deos.
II C VulgHetz 13:9  Et eiecistis Sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas: et fecistis vobis Sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii.
II C VulgHetz 13:10  Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, Sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo:
II C VulgHetz 13:11  Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama iuxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ eius, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
II C VulgHetz 13:12  Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et Sacerdotes eius, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
II C VulgHetz 13:13  Hæc illo loquente, Ieroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu.
II C VulgHetz 13:14  Respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum: ac Sacerdotes tubis canere cœperunt.
II C VulgHetz 13:15  Omnesque viri Iuda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam, et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Iuda.
II C VulgHetz 13:16  Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
II C VulgHetz 13:17  Percussit ergo eos Abia, et populus eius plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta millia virorum fortium.
II C VulgHetz 13:18  Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
II C VulgHetz 13:19  Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam, et cepit civitates eius, Bethel et filias eius, et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius:
II C VulgHetz 13:20  nec valuit ultra resistere Ieroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est.
II C VulgHetz 13:21  Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quattuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.
II C VulgHetz 13:22  Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum eius, scripta sunt diligentissime in Libro Addo Prophetæ.
Chapter 14
II C VulgHetz 14:1  Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo, in cuius diebus quievit terra annis decem.
II C VulgHetz 14:2  Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa,
II C VulgHetz 14:4  et præcepit Iudæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata:
II C VulgHetz 14:5  et abstulit de cunctis urbibus Iuda aras, et fana, et regnavit in pace.
II C VulgHetz 14:6  Ædificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quietus erat, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino largiente.
II C VulgHetz 14:7  Dixit autem Iudæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in extruendo impedimentum fuit.
II C VulgHetz 14:8  Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta millia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia, omnes isti viri fortissimi.
II C VulgHetz 14:9  Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa.
II C VulgHetz 14:10  Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in Valle Sephata, quæ est iuxta Maresa:
II C VulgHetz 14:11  et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris, an in pluribus: adiuva nos Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non prævaleat contra te homo.
II C VulgHetz 14:12  Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Iuda: fugeruntque Æthiopes.
II C VulgHetz 14:13  Et persecutus est eos Asa, et populus, qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa,
II C VulgHetz 14:14  et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.
II C VulgHetz 14:15  Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Ierusalem.
Chapter 15
II C VulgHetz 15:1  Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
II C VulgHetz 15:2  egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me Asa, et omnis Iuda et Beniamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
II C VulgHetz 15:3  Transibant autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
II C VulgHetz 15:4  Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israel, et quæsierint eum, reperient eum.
II C VulgHetz 15:5  In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:
II C VulgHetz 15:6  pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
II C VulgHetz 15:7  Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro.
II C VulgHetz 15:8  Quod cum audisset Asa verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Iuda, et de Beniamin, et ex urbibus, quas ceperat, montis Ephraim, et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
II C VulgHetz 15:9  Congregavitque universum Iudam et Beniamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
II C VulgHetz 15:10  Cumque venissent in Ierusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,
II C VulgHetz 15:11  immolaverunt Domino in die illa de manubiis, et præda, quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
II C VulgHetz 15:12  Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
II C VulgHetz 15:13  Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israel, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
II C VulgHetz 15:14  Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum
II C VulgHetz 15:15  omnes qui erant in Iuda cum execratione: in omni enim corde suo iuraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum.
II C VulgHetz 15:16  Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in Torrente cedron:
II C VulgHetz 15:17  Excelsa autem derelicta sunt in Israel: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius,
II C VulgHetz 15:18  Eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
II C VulgHetz 15:19  Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.
Chapter 16
II C VulgHetz 16:1  Anno autem trigesimo sexto regni eius, ascendit Baasa rex Israel in Iudam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
II C VulgHetz 16:2  Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens:
II C VulgHetz 16:3  Fœdus inter me et te est, pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere.
II C VulgHetz 16:4  Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
II C VulgHetz 16:5  Quod cum audisset Baasa desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum.
II C VulgHetz 16:6  Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa, et Maspha.
II C VulgHetz 16:7  In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Iuda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua.
II C VulgHetz 16:8  Nonne Æthiopes, et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia: quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?
II C VulgHetz 16:9  Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
II C VulgHetz 16:10  Iratusque Asa adversus Videntem, iussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
II C VulgHetz 16:11  Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
II C VulgHetz 16:12  Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
II C VulgHetz 16:13  Dormivitque cum patribus suis: et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
II C VulgHetz 16:14  Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in Civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
Chapter 17
II C VulgHetz 17:1  Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo, et invaluit contra Israel.
II C VulgHetz 17:2  Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda, quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Iuda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius.
II C VulgHetz 17:3  Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim,
II C VulgHetz 17:4  sed in Deo patris sui, et perrexit in præceptis illius et non iuxta peccata Israel.
II C VulgHetz 17:5  Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.
II C VulgHetz 17:6  Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
II C VulgHetz 17:7  Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michæam ut docerent in civitatibus Iuda:
II C VulgHetz 17:8  et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Ionathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Ioran Sacerdotes,
II C VulgHetz 17:9  docebantque populum in Iuda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum.
II C VulgHetz 17:10  Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quæ erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat.
II C VulgHetz 17:11  Sed et Philisthæi Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti, Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
II C VulgHetz 17:12  Crevit ergo Iosaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
II C VulgHetz 17:13  Et multa opera paravit in urbibus Iuda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Ierusalem,
II C VulgHetz 17:14  quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: In Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
II C VulgHetz 17:15  Post hunc Iohanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
II C VulgHetz 17:16  Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
II C VulgHetz 17:17  Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
II C VulgHetz 17:18  Post istum etiam Iozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
II C VulgHetz 17:19  Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Iuda.
Chapter 18
II C VulgHetz 18:1  Fuit ergo Iosaphat dives et inclytus multum, et affinitate coniunctus est Achab.
II C VulgHetz 18:2  Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cuius adventum mactavit Achab arietes, et boves plurimos ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
II C VulgHetz 18:3  Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.
II C VulgHetz 18:4  Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Consule obsecro impræsentiarum sermonem Domini.
II C VulgHetz 18:5  Congregavit igitur rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? At illi, Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
II C VulgHetz 18:6  Dixitque Iosaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?
II C VulgHetz 18:7  Et ait rex Israel ad Iosaphat: Est vir unus, a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Iemla. Dixitque Iosaphat: Ne loquaris rex hoc modo.
II C VulgHetz 18:8  Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Iemla.
II C VulgHetz 18:9  Porro rex Israel, et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area iuxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.
II C VulgHetz 18:10  Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
II C VulgHetz 18:11  Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
II C VulgHetz 18:12  Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annunciant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
II C VulgHetz 18:13  Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
II C VulgHetz 18:14  Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
II C VulgHetz 18:15  Dixitque rex: Iterum, atque iterum te adiuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
II C VulgHetz 18:16  At ille ait: Vidi universum Israel dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
II C VulgHetz 18:17  Et ait rex Israel ad Iosaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea, quæ mala sunt?
II C VulgHetz 18:18  At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
II C VulgHetz 18:19  Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio:
II C VulgHetz 18:20  processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus, In quo, inquit, decipies?
II C VulgHetz 18:21  At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
II C VulgHetz 18:22  Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
II C VulgHetz 18:23  Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit Spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
II C VulgHetz 18:24  Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
II C VulgHetz 18:25  Præcepit autem rex Israel, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Ioas filium Amelech.
II C VulgHetz 18:26  Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.
II C VulgHetz 18:27  Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite omnes populi.
II C VulgHetz 18:28  Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
II C VulgHetz 18:29  Dixitque rex Israel ad Iosaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam, tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum.
II C VulgHetz 18:30  Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum, aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.
II C VulgHetz 18:31  Itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat, dixerunt: Rex Israel est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
II C VulgHetz 18:32  Cum enim vidissent duces equitatus, quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.
II C VulgHetz 18:33  Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas, at ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
II C VulgHetz 18:34  Et finita est pugna in die illo: porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
Chapter 19
II C VulgHetz 19:1  Reversus est autem Iosaphat rex Iuda in domum suam pacifice in Ierusalem.
II C VulgHetz 19:2  Cui occurrit Iehu filius Henani Videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
II C VulgHetz 19:3  sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
II C VulgHetz 19:4  Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem: rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
II C VulgHetz 19:5  Constituitque iudices terræ in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca,
II C VulgHetz 19:6  et præcipiens iudicibus, Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis iudicium, sed Domini: et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit.
II C VulgHetz 19:7  Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
II C VulgHetz 19:8  In Ierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas, et Sacerdotes, et Principes familiarum ex Israel, ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius.
II C VulgHetz 19:9  Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
II C VulgHetz 19:10  Omnem causam, quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de ceremoniis, de iustificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis.
II C VulgHetz 19:11  Amarias autem sacerdos et pontifex vester, in his, quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis, confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
Chapter 20
II C VulgHetz 20:1  Post hæc congregati sunt filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum.
II C VulgHetz 20:2  Veneruntque nuncii, et indicaverunt Iosaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis, quæ trans mare sunt, et de Syria, et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi.
II C VulgHetz 20:3  Iosaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et prædicavit ieiunium universo Iuda.
II C VulgHetz 20:4  Congregatusque est Iudas ad deprecandum Dominum: sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
II C VulgHetz 20:5  Cumque stetisset Iosaphat in medio cœtu Iuda, et Ierusalem, in domo Domini ante atrium novum,
II C VulgHetz 20:6  ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis Gentium, in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
II C VulgHetz 20:7  Nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ huius coram populo tuo Israel, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum?
II C VulgHetz 20:8  Habitaveruntque in ea, et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes:
II C VulgHetz 20:9  Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies.
II C VulgHetz 20:10  Nunc igitur ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israel ut transirent quando egrediebantur de Ægypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos:
II C VulgHetz 20:11  econtrario agunt, et nituntur eiicere nos de possessione, quam tradidisti nobis.
II C VulgHetz 20:12  Deus noster, ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
II C VulgHetz 20:13  Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis.
II C VulgHetz 20:14  Erat autem Iahaziel filius Zachariæ, filii Banaiæ, filii Iehiel, filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est Spiritus Domini in medio turbæ,
II C VulgHetz 20:15  et ait: Attendite omnis Iuda, et qui habitatis Ierusalem, et tu rex Iosaphat: Hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.
II C VulgHetz 20:16  Cras descendetis contra eos: ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Ieruel.
II C VulgHetz 20:17  Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda, et Ierusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
II C VulgHetz 20:18  Iosaphat ergo, et Iuda, et omnes habitatores Ierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum.
II C VulgHetz 20:19  Porro Levitæ de filiis Caath, et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israel voce magna, in excelsum.
II C VulgHetz 20:20  Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum, dixit: Audite me viri Iuda, et omnes habitatores Ierusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis eius, et cuncta evenient prospera.
II C VulgHetz 20:21  Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino, quoniam in æternum misericordia eius.
II C VulgHetz 20:22  Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam, et percussi sunt.
II C VulgHetz 20:23  Namque filii Ammon, et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.
II C VulgHetz 20:24  Porro Iuda cum venisset ad speculam, quæ respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere.
II C VulgHetz 20:25  Venit ergo Iosaphat, et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine.
II C VulgHetz 20:26  Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem.
II C VulgHetz 20:27  Reversusque est omnis vir Iuda, et habitatores Ierusalem, et Iosaphat ante eos in Ierusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.
II C VulgHetz 20:28  Ingressique sunt in Ierusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.
II C VulgHetz 20:29  Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel.
II C VulgHetz 20:30  Quievitque regnum Iosaphat, et præbuit ei Deus pacem per circuitum.
II C VulgHetz 20:31  Regnavit igitur Iosaphat super Iudam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset: viginti autem et quinque annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Azuba filia Selahi.
II C VulgHetz 20:32  Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino.
II C VulgHetz 20:33  Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.
II C VulgHetz 20:34  Reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, quæ digessit in Libros regum Israel.
II C VulgHetz 20:35  Post hæc iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel, cuius opera fuerunt impiissima.
II C VulgHetz 20:36  Et particeps fuit ut facerent naves, quæ irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber.
II C VulgHetz 20:37  Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Iosaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.
Chapter 21
II C VulgHetz 21:1  Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David: regnavitque Ioram filius eius pro eo.
II C VulgHetz 21:2  Qui habuit fratres filios Iosaphat, Azariam, et Iahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michael, et Saphatiam. omnes hi, filii Iosaphat regis Iuda.
II C VulgHetz 21:3  Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Iuda: regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus.
II C VulgHetz 21:4  Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel.
II C VulgHetz 21:5  Trigintaduorum annorum erat Ioram cum regnare cœpisset: et octo annis regnavit in Ierusalem.
II C VulgHetz 21:6  Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor eius, et fecit malum in conspectu Domini.
II C VulgHetz 21:7  Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis eius omni tempore.
II C VulgHetz 21:8  In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudæ, et constituit sibi regem.
II C VulgHetz 21:9  Cumque transisset Ioram cum principibus suis, et cuncto equitatu, qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom qui se circumdederat, et omnes duces equitatus eius.
II C VulgHetz 21:10  Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Iuda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum:
II C VulgHetz 21:11  insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda, et fornicari fecit habitatores Ierusalem, et prævaricari Iudam.
II C VulgHetz 21:12  Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui, et in viis Asa regis Iuda,
II C VulgHetz 21:13  sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Iudam, et habitatores Ierusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui, meliores te occidisti:
II C VulgHetz 21:14  ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
II C VulgHetz 21:15  tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
II C VulgHetz 21:16  Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum, et Arabum, qui confines sunt Æthiopibus.
II C VulgHetz 21:17  et ascenderunt in Terram Iuda, et vastaverunt eam, diripueruntue cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis, insuper et filios eius, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Ioachaz, qui minimus natu erat.
II C VulgHetz 21:18  Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
II C VulgHetz 21:19  Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exequias, sicut fecerat maioribus eius.
II C VulgHetz 21:20  Trigintaduorum annorum fuit, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in Civitate David: verumtamen non in sepulchro regum.
Chapter 22
II C VulgHetz 22:1  Constituerunt autem habitatores Ierusalem Ochoziam filium eius minimum, regem pro eo: omnes enim maiores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda.
II C VulgHetz 22:2  Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Athalia filia Amri.
II C VulgHetz 22:3  Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim eius impulit eum ut impie ageret.
II C VulgHetz 22:4  Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum eius.
II C VulgHetz 22:5  Ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel, in bellum contra Hazael regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Ioram.
II C VulgHetz 22:6  Qui reversus est ut curaretur in Iezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iuda, descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel ægrotantem.
II C VulgHetz 22:7  Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Ioram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
II C VulgHetz 22:8  Cum ergo everteret Iehu domum Achab, invenit principes Iuda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
II C VulgHetz 22:9  Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum: eo quod esset filius Iosaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ.
II C VulgHetz 22:10  siquidem Athalia mater eius videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram.
II C VulgHetz 22:11  Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Iosabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadæ pontificis, soror Ochoziæ, et idcirco Athalia non interfecit eum.
II C VulgHetz 22:12  Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
Chapter 23
II C VulgHetz 23:1  Anno autem septimo confortatus Ioiada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroham, et Ismahel filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus.
II C VulgHetz 23:2  Qui circumeuntes Iudam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Ierusalem.
II C VulgHetz 23:3  Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege: dixitque ad eos Ioiada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
II C VulgHetz 23:5  Tertia pars vestrum qui veniunt ad Sabbatum, Sacerdotum, et Levitarum, et ianitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam, quæ appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
II C VulgHetz 23:6  Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
II C VulgHetz 23:7  Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli arma sua: (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur) sintque cum rege et intrante et egrediente.
II C VulgHetz 23:8  Fecerunt ergo Levitæ, et universus Iuda iuxta omnia, quæ præceperat Ioiada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressuri erant. siquidem Ioiada pontifex non dimiserat abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
II C VulgHetz 23:9  Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
II C VulgHetz 23:10  Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari, et templo, per circuitum regis.
II C VulgHetz 23:11  Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema, et testimonium, dederuntque in manu eius tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Ioiada pontifex, et filii eius: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex.
II C VulgHetz 23:12  Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
II C VulgHetz 23:13  Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ.
II C VulgHetz 23:14  Egressus autem Ioiada pontifex ad centuriones, et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.
II C VulgHetz 23:15  Et imposuerunt cervicibus eius manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
II C VulgHetz 23:16  Pepigit autem Ioiada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.
II C VulgHetz 23:17  Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam: et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
II C VulgHetz 23:18  Constituit autem Ioiada præpositos in domo Domini, sub manibus Sacerdotum, et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini: ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, iuxta dispositionem David.
II C VulgHetz 23:19  Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
II C VulgHetz 23:20  Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros ac principes populi, et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portæ superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
II C VulgHetz 23:21  Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.
Chapter 24
II C VulgHetz 24:1  Septem annorum erat Ioas cum regnare cœpisset: et quadraginta annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Sebia de Bersabee.
II C VulgHetz 24:2  Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadæ sacerdotis.
II C VulgHetz 24:3  Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
II C VulgHetz 24:4  Post quæ placuit Ioas ut instauraret domum Domini.
II C VulgHetz 24:5  Congregavitque Sacerdotes, et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Iuda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri, per singulos annos, festinatoque hoc facite: porro Levitæ egere negligentius.
II C VulgHetz 24:6  Vocavitque rex Ioiadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii?
II C VulgHetz 24:7  Athalia enim impiissima, et filii eius destruxerunt domum Dei, et de universis, quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
II C VulgHetz 24:8  Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
II C VulgHetz 24:9  Et prædicatum est in Iuda et Ierusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in deserto.
II C VulgHetz 24:10  Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus: et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
II C VulgHetz 24:11  Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam) ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat: effundebantque pecuniam quæ erat in arca: porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia.
II C VulgHetz 24:12  Quam dederunt rex et Ioiada his, qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.
II C VulgHetz 24:13  Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
II C VulgHetz 24:14  Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Ioiada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadæ.
II C VulgHetz 24:15  Senuit autem Ioiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum.
II C VulgHetz 24:16  sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum domo eius.
II C VulgHetz 24:17  Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda, et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
II C VulgHetz 24:18  Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam, et Ierusalem propter hoc peccatum.
II C VulgHetz 24:19  Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes, illi audire nolebant.
II C VulgHetz 24:20  Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?
II C VulgHetz 24:21  Qui congregati adversus eum, miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
II C VulgHetz 24:22  Et non est recordatus Ioas rex misericordiæ, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
II C VulgHetz 24:23  Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Iudam et Ierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum.
II C VulgHetz 24:24  Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia.
II C VulgHetz 24:25  Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in Civitate David, sed non in sepulchris regum.
II C VulgHetz 24:26  Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semmaath Ammanitidis, et Iozabad filius Semarith Moabitidis.
II C VulgHetz 24:27  Porro filii eius, ac summa pecuniæ, quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in Libro regum: regnavit autem Amasias filius eius pro eo.
Chapter 25
II C VulgHetz 25:1  Vigintiquinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadan de Ierusalem.
II C VulgHetz 25:2  Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto.
II C VulgHetz 25:3  Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum,
II C VulgHetz 25:4  sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in Libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
II C VulgHetz 25:5  Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Iuda, et Beniamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:
II C VulgHetz 25:6  Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.
II C VulgHetz 25:7  Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim:
II C VulgHetz 25:8  quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare, et in fugam convertere.
II C VulgHetz 25:9  Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
II C VulgHetz 25:10  Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
II C VulgHetz 25:11  Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in Vallem salinarum, percussitque filios Seir decem millia.
II C VulgHetz 25:12  Et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad præruptum cuiusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps, qui universi crepuerunt.
II C VulgHetz 25:13  At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad prælium, diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit prædam magnam.
II C VulgHetz 25:14  Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
II C VulgHetz 25:15  Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?
II C VulgHetz 25:16  Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
II C VulgHetz 25:17  Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo.
II C VulgHetz 25:18  At ille remisit nuncios, dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiæ, quæ erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
II C VulgHetz 25:19  Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Iuda tecum?
II C VulgHetz 25:20  Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
II C VulgHetz 25:21  Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi præbuere conspectus: Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iuda:
II C VulgHetz 25:22  corruitque Iuda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.
II C VulgHetz 25:23  Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Ierusalem: destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
II C VulgHetz 25:24  Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum reduxit in Samariam.
II C VulgHetz 25:25  Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.
II C VulgHetz 25:26  Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
II C VulgHetz 25:27  Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
II C VulgHetz 25:28  Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David.
Chapter 26
II C VulgHetz 26:1  Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.
II C VulgHetz 26:2  Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Iuda, postquam dormivit rex cum patribus suis.
II C VulgHetz 26:3  Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset, et quinquagintaduobus annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
II C VulgHetz 26:4  Fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quæ fecerat Amasias pater eius.
II C VulgHetz 26:5  Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus.
II C VulgHetz 26:6  Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Iabniæ, murumque Azoti: ædificavit quoque oppida in Azoto, et in Philisthiim.
II C VulgHetz 26:7  Et adiuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.
II C VulgHetz 26:8  Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ: et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias.
II C VulgHetz 26:9  Ædificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.
II C VulgHetz 26:10  Extruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.
II C VulgHetz 26:11  Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad prælia sub manu Iehiel scribæ, Maasiæque doctoris, et sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus regis.
II C VulgHetz 26:12  Omnisque numerus principum per familias virorum fortium, duorum millium sexcentorum.
II C VulgHetz 26:13  Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum: qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant.
II C VulgHetz 26:14  Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
II C VulgHetz 26:15  Et fecit in Ierusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen eius procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
II C VulgHetz 26:16  Sed cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
II C VulgHetz 26:17  Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo Sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi,
II C VulgHetz 26:18  restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino, sed Sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.
II C VulgHetz 26:19  Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur Sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram Sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.
II C VulgHetz 26:20  Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui Sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravt egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
II C VulgHetz 26:21  Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam eiectus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis, et iudicabat populum terræ.
II C VulgHetz 26:22  Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos, propheta.
II C VulgHetz 26:23  Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Ioatham filius eius pro eo.
Chapter 27
II C VulgHetz 27:1  Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
II C VulgHetz 27:2  Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
II C VulgHetz 27:3  Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
II C VulgHetz 27:4  Urbes quoque ædificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres.
II C VulgHetz 27:5  Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
II C VulgHetz 27:6  Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
II C VulgHetz 27:7  Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnæ eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda.
II C VulgHetz 27:8  Vigintiquinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.
II C VulgHetz 27:9  Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.
Chapter 28
II C VulgHetz 28:1  Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset: et sedecim annis regnavit in Ierusalem: non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius:
II C VulgHetz 28:2  sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.
II C VulgHetz 28:3  Ipse est, qui adolevit incensum in Valle benennom, et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.
II C VulgHetz 28:4  Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
II C VulgHetz 28:5  Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de eius imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israel traditus est, et percussus plaga grandi.
II C VulgHetz 28:6  Occiditque Phacee, filius Romeliæ, de Iuda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
II C VulgHetz 28:7  Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Elcanam quoque secundum a rege.
II C VulgHetz 28:8  Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam prædam: pertuleruntque eam in Samariam.
II C VulgHetz 28:9  Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iuda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas.
II C VulgHetz 28:10  Insuper filios Iuda, et Ierusalem vultis vobis subiicere in servos et ancillas. quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro.
II C VulgHetz 28:11  Sed audite consilium meum, et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
II C VulgHetz 28:12  Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanam, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de prælio,
II C VulgHetz 28:13  et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.
II C VulgHetz 28:14  Dimiseruntque viri bellatores prædam, et universa quæ ceperant coram principibus, et omni multitudine.
II C VulgHetz 28:15  Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis, et adduxerunt Iericho Civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.
II C VulgHetz 28:16  Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.
II C VulgHetz 28:17  Veneruntque Idumæi, et percusserunt multos ex Iuda, et ceperunt prædam magnam.
II C VulgHetz 28:18  Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad Meridiem Iuda: ceperuntque Bethsames, et Aialon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.
II C VulgHetz 28:19  Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
II C VulgHetz 28:20  Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit.
II C VulgHetz 28:21  Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum, ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
II C VulgHetz 28:22  Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
II C VulgHetz 28:23  immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriæ auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi, cum econtrario ipsi fuerint ruinæ ei, et universo Israel.
II C VulgHetz 28:24  Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit ianuas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem.
II C VulgHetz 28:25  In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
II C VulgHetz 28:26  Reliqua autem sermonum eius, et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
II C VulgHetz 28:27  Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.
Chapter 29
II C VulgHetz 29:1  Igitur Ezechias regnare cœpit, cum vigintiquinque esset annorum, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Abia, filia Zachariæ.
II C VulgHetz 29:2  Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quæ fecerat David pater eius.
II C VulgHetz 29:3  Ipse anno, et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.
II C VulgHetz 29:4  adduxitque Sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam Orientalem.
II C VulgHetz 29:5  Dixitque ad eos: Audite me Levitæ, et sanctificamini, mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
II C VulgHetz 29:6  Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.
II C VulgHetz 29:7  Clauserunt ostia, quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.
II C VulgHetz 29:8  Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
II C VulgHetz 29:9  En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri, et filiæ nostræ, et coniuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.
II C VulgHetz 29:10  Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israel, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
II C VulgHetz 29:11  Filii mei nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
II C VulgHetz 29:12  Surrexerunt ergo Levitæ: Mahath filius Amasai, et Ioel filius Azariæ de filiis Caath: Porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Ialaleel. De filiis autem Gersom, Ioah filius Zemma, et Eden filius Ioah.
II C VulgHetz 29:13  At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Iahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias:
II C VulgHetz 29:14  Necnon de filiis Heman, Iahiel, et Semei: Sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.
II C VulgHetz 29:15  Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
II C VulgHetz 29:16  Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad Torrentem cedron foras.
II C VulgHetz 29:17  Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis eiusdem, quod cœperant impleverunt.
II C VulgHetz 29:18  Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
II C VulgHetz 29:19  cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
II C VulgHetz 29:20  Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini:
II C VulgHetz 29:21  obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda, dixitque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.
II C VulgHetz 29:22  Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem Sacerdotes, et fuderunt illum super altare, mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.
II C VulgHetz 29:23  Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos:
II C VulgHetz 29:24  et immolaverunt illos Sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israelis: pro omni quippe Israel præceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato.
II C VulgHetz 29:25  Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad Videntis, et Nathan prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum eius.
II C VulgHetz 29:26  Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et Sacerdotes tubas.
II C VulgHetz 29:27  Et iussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quæ David rex Israel præparaverat, concrepare.
II C VulgHetz 29:28  Omni autem turba adorante, cantores, et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
II C VulgHetz 29:29  Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.
II C VulgHetz 29:30  Præcepitque Ezechias, et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph Videntis: qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.
II C VulgHetz 29:31  Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino, accedite, et offerte victimas, et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta mente devota.
II C VulgHetz 29:32  Porro numerus holocaustorum, quæ obtulit multitudo, hic fuit, Tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
II C VulgHetz 29:33  Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
II C VulgHetz 29:34  Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur, quam Sacerdotes.
II C VulgHetz 29:35  Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.
II C VulgHetz 29:36  Lætatusque est Ezechas, et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum. De repente quippe hoc fieri placuerat.
Chapter 30
II C VulgHetz 30:1  Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Ierusalem, et facerent Phase Domino Deo Israel.
II C VulgHetz 30:2  Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Ierusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
II C VulgHetz 30:3  Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Ierusalem.
II C VulgHetz 30:5  Et decreverunt ut mitterent nuncios in universum Israel de Bersabee usque Dan ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israel in Ierusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.
II C VulgHetz 30:6  Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum eius, in universum Israel et Iudam iuxta id, quod rex iusserat, prædicantes: Filii Israel revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel: et revertetur ad reliquias, quæ effugerunt manum regis Assyriorum.
II C VulgHetz 30:7  Nolite fieri sicut patres vestri, et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
II C VulgHetz 30:8  Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris eius.
II C VulgHetz 30:9  Si enim vos reversi fueritis ad Dominum: fratres vestri, et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
II C VulgHetz 30:10  Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim, et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
II C VulgHetz 30:11  Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Ierusalem.
II C VulgHetz 30:12  In Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent iuxta præceptum regis, et principum verbum Domini.
II C VulgHetz 30:13  Congregatique sunt in Ierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum, in mense secundo:
II C VulgHetz 30:14  et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Ierusalem, atque universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, proiecerunt in Torrentem cedron.
II C VulgHetz 30:15  Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque, atque Levitæ tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini:
II C VulgHetz 30:16  Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem, et legem Moysi hominis Dei: Sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
II C VulgHetz 30:17  eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase his, qui non occurrerant sanctificari Domino.
II C VulgHetz 30:18  Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase, non iuxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
II C VulgHetz 30:19  cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
II C VulgHetz 30:21  Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque, et Sacerdotes per organa, quæ suo officio congruebant.
II C VulgHetz 30:22  Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus sollemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
II C VulgHetz 30:23  Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
II C VulgHetz 30:24  Ezechias enim rex Iuda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
II C VulgHetz 30:25  Et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam Sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ, quæ venerat ex Israel; proselytorum quoque de Terra Israel, et habitantium in Iuda.
II C VulgHetz 30:26  Factaque est grandis celebritas in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.
II C VulgHetz 30:27  Surrexerunt autem Sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum: pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.
Chapter 31
II C VulgHetz 31:1  Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iuda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
II C VulgHetz 31:2  Ezechias autem constituit turmas Sacerdotales, et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam Sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta, et pacifica ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
II C VulgHetz 31:3  Pars autem regis erat, ut de propria eius substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere. Sabbatis quoque, et Calendis, et sollemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
II C VulgHetz 31:4  Præcepit etiam populo habitantium Ierusalem ut darent partes Sacerdotibus, et Levitis, ut possent vacare legi Domini.
II C VulgHetz 31:5  Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini, et olei, mellis quoque: et omnium, quæ gignit humus, decimas obtulerunt.
II C VulgHetz 31:6  Sed et filii Israel et Iuda, qui habitabant in urbibus Iuda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum, quæ voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.
II C VulgHetz 31:7  Mense tertio cœperunt acervorum iacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
II C VulgHetz 31:8  Cumque ingressi fuissent Ezechias, et principes eius, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israel.
II C VulgHetz 31:9  Interrogavitque Ezechias Sacerdotes, et Levitas cur ita iacerent acervi.
II C VulgHetz 31:10  Respondit illi Azarias Sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
II C VulgHetz 31:11  Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
II C VulgHetz 31:12  intulerunt tam primitias, quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter. Fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater eius, secundus,
II C VulgHetz 31:13  post quem Iahiel, et Azarias, et Nahath, et Asael, et Ierimoth, Iozabad quoque, et Eliel, et Iesmachias, et Mahath, et Banaias, præpositi sub manibus Choneniæ, et Semei fratris eius, ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.
II C VulgHetz 31:14  Core vero filius Iemna Levites et ianitor Orientalis portæ, præpositus erat iis, quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
II C VulgHetz 31:15  Et sub cura eius Eden, et Beniamin, Iesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus Sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque maioribus:
II C VulgHetz 31:16  exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus iuxta divisiones suas,
II C VulgHetz 31:17  Sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,
II C VulgHetz 31:18  universæque multitudini tam uxoribus, quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his, quæ sanctificata fuerant, præbebantur.
II C VulgHetz 31:19  Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de Sacerdotibus, et Levitis.
II C VulgHetz 31:20  Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Iuda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo
II C VulgHetz 31:21  in universa cultura ministerii domus Domini, iuxta legem et ceremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque et prosperatus est.
Chapter 32
II C VulgHetz 32:1  Post quæ et huiuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Iudam, obsedit civitates munitas, volens eas capere.
II C VulgHetz 32:2  Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Ierusalem,
II C VulgHetz 32:3  inito cum principibus consilio, virisque fortissimis ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem: et hoc omnium decernente sententia,
II C VulgHetz 32:4  congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum, qui fluebat in medio terræ, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam.
II C VulgHetz 32:5  Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et extruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in Civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos:
II C VulgHetz 32:6  constituitque principes bellatorum in exercitu: et convocavit universos in platea portæ civitatis, ac locutus est ad cor eorum dicens:
II C VulgHetz 32:7  Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quæ est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
II C VulgHetz 32:8  Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiæ regis Iuda.
II C VulgHetz 32:9  Quæ postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Ierusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Iuda, et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens:
II C VulgHetz 32:10  Hæc dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem?
II C VulgHetz 32:11  Num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?
II C VulgHetz 32:12  Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et præcepit Iuda et Ierusalem, dicens: Coram altari uno adorabitis, et in ipse comburetis incensum?
II C VulgHetz 32:13  An ignoratis quæ ego fecerim, et patres mei cunctis terrarum populis? numquid prævaluerunt dii gentium, omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea?
II C VulgHetz 32:14  Quis est de universis diis gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu?
II C VulgHetz 32:15  Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
II C VulgHetz 32:16  Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum eius.
II C VulgHetz 32:17  epistolas quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Israel, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de manu ista.
II C VulgHetz 32:18  Insuper et clamore magno, lingua Iudaica contra populum, qui sedebat in muris Ierusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
II C VulgHetz 32:19  Locutusque est contra Deum Ierusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum.
II C VulgHetz 32:20  Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in cælum.
II C VulgHetz 32:21  Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: Reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum Dei sui, filii qui egressi fuerant de utero eius, interfecerunt eum gladio.
II C VulgHetz 32:22  Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum, et de manu omnium, et præstitit eis quietem per circuitum.
II C VulgHetz 32:23  Multi etiam deferebant hostias, et sacrificia Domino in Ierusalem, et munera Ezechiæ regi Iuda: qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus.
II C VulgHetz 32:24  In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum.
II C VulgHetz 32:25  Sed non iuxta beneficia, quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Ierusalem.
II C VulgHetz 32:26  Humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse, quam habitatores Ierusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ.
II C VulgHetz 32:27  Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti et auri et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
II C VulgHetz 32:28  Apothecas quoque frumenti, vini, et oleo, et præsepia omnium iumentorum, caulasque pecorum,
II C VulgHetz 32:29  et urbes ædificavit sibi: habebat quippe greges ovium, et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
II C VulgHetz 32:30  Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad Occidentem Urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit.
II C VulgHetz 32:31  Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia, quæ erant in corde eius.
II C VulgHetz 32:32  Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiæ filii Amos prophetæ, et in libro regum Iuda et Israel.
II C VulgHetz 32:33  Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David: et celebravit eius exequias universus Iuda, et omnes habitatores Ierusalem: regnavitque Manasses filius eius pro eo.
Chapter 33
II C VulgHetz 33:1  Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquagintaquinque annis regnavit in Ierusalem.
II C VulgHetz 33:2  Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel:
II C VulgHetz 33:3  et conversus instauravit excelsa, quæ demolitus fuerat Ezechias pater eius: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
II C VulgHetz 33:4  Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Ierusalem erit nomen meum in æternum.
II C VulgHetz 33:5  Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
II C VulgHetz 33:6  Transireque fecit filios suos per ignem in Vallebenennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores: multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
II C VulgHetz 33:7  Sculptile quoque, et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium eius, dicens: In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
II C VulgHetz 33:8  Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et ceremonias, atque iudicia per manum Moysi.
II C VulgHetz 33:9  Igitur Manasses seduxit Iudam, et habitatores Ierusalem ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
II C VulgHetz 33:10  Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
II C VulgHetz 33:11  Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis, atque compedibus duxerunt in Babylonem.
II C VulgHetz 33:12  Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.
II C VulgHetz 33:13  Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem eius, reduxitque eum Ierusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
II C VulgHetz 33:14  Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad Occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis:
II C VulgHetz 33:15  et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem.
II C VulgHetz 33:16  Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Iudæ ut serviret Domino Deo Israel.
II C VulgHetz 33:17  Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
II C VulgHetz 33:18  Reliqua autem gestorum Manasse: et obsecratio eius ad Deum suum: verba quoque Videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.
II C VulgHetz 33:19  Oratio quoque eius et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam, in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
II C VulgHetz 33:20  Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius eius Amon.
II C VulgHetz 33:21  Vigintiduorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem.
II C VulgHetz 33:22  Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius: et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
II C VulgHetz 33:23  Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater eius: et multo maiora deliquit.
II C VulgHetz 33:24  Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
II C VulgHetz 33:25  Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis, qui Amon percusserant, constituit regem Iosiam filium eius pro eo.
Chapter 34
II C VulgHetz 34:1  Octo annorum erat Iosias cum regnare cœpisset, et triginta et uno anno regnavit in Ierusalem.
II C VulgHetz 34:2  Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.
II C VulgHetz 34:3  Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Iudam et Ierusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
II C VulgHetz 34:4  Destruxeruntque coram eo aras Baalim: et simulacra, quæ superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam, et sculptilia succidit atque comminuit: et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
II C VulgHetz 34:5  Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Iudam et Ierusalem.
II C VulgHetz 34:6  Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali cuncta subvertit.
II C VulgHetz 34:7  Cumque altaria dissipasset, et lucos, et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa Terra Israel, reversus est in Ierusalem.
II C VulgHetz 34:8  Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata iam terra, et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Ioha filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.
II C VulgHetz 34:9  Qui venerunt ad Helciam Sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam, quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ, et ianitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israel, ab omni quoque Iuda, et Beniamin, et habitatoribus Ierusalem,
II C VulgHetz 34:10  tradiderunt in manibus eorum, qui præerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent.
II C VulgHetz 34:11  At illi dederunt eam artificibus, et cæmentariis ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras ædificii, et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iuda.
II C VulgHetz 34:12  Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium, Iahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere.
II C VulgHetz 34:13  Super eos vero, qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis ianitores.
II C VulgHetz 34:14  Cumque efferrent pecuniam, quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias Sacerdos Librum legis Domini per manum Moysi.
II C VulgHetz 34:15  Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei.
II C VulgHetz 34:16  At ille intulit volumen ad regem, et nunciavit ei dicens: Omnia, quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.
II C VulgHetz 34:17  Argentum, quod repertum est in domo Domini, conflaverunt: datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium.
II C VulgHetz 34:18  Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset,
II C VulgHetz 34:19  audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua:
II C VulgHetz 34:20  et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens:
II C VulgHetz 34:21  Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israel, et Iuda, super universis sermonibus Libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia, quæ scripta sunt in isto volumine.
II C VulgHetz 34:22  Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath, filii Hasra custodis vestium: quæ habitabat in Ierusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba, quæ supra narravimus.
II C VulgHetz 34:23  At illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:
II C VulgHetz 34:24  Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum, et super habitatores eius, cunctaque maledicta, quæ scripta sunt in Libro hoc, quem legerunt coram rege Iuda.
II C VulgHetz 34:25  Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.
II C VulgHetz 34:26  Ad regem autem Iuda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis,
II C VulgHetz 34:27  atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quæ dicta sunt contra locum hunc, et habitatores Ierusalem, reveritusque faciem meam, scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
II C VulgHetz 34:28  Iam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores eius. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.
II C VulgHetz 34:29  At ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Ierusalem,
II C VulgHetz 34:30  ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Iuda et habitatores Ierusalem, Sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:
II C VulgHetz 34:31  et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et iustificationes eius in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
II C VulgHetz 34:32  Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem, et Beniamin: et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum.
II C VulgHetz 34:33  Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel: et fecit omnes, qui residui erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
Chapter 35
II C VulgHetz 35:1  Fecit autem Iosias in Ierusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:
II C VulgHetz 35:2  et constituit Sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini.
II C VulgHetz 35:3  Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israel, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo eius Israel.
II C VulgHetz 35:4  Et præparate vos per domos, et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius.
II C VulgHetz 35:5  Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
II C VulgHetz 35:6  et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint iuxta verba, quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
II C VulgHetz 35:7  Dedit præterea Iosias omni populo, qui ibi fuerat inventus in sollemnitate Phase, agnos et hœdos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia. hæc de regis universa substantia.
II C VulgHetz 35:8  Duces quoque eius, sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam Sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Iahiel principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
II C VulgHetz 35:9  Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael fratres eius, necnon Hasabias, et Iehiel, et Iozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
II C VulgHetz 35:10  Præparatumque est ministerium, et steterunt Sacerdotes in officio suo: Levitæ quoque in turmis, iuxta regis imperium.
II C VulgHetz 35:11  Et immolatum est Phase: asperseruntque Sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum:
II C VulgHetz 35:12  et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in Libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.
II C VulgHetz 35:13  Et assaverunt Phase super ignem, iuxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi:
II C VulgHetz 35:14  sibi autem, et Sacerdotibus postea paraverunt: nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem Sacerdotes fuerunt occupati: unde Levitæ sibi, et Sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
II C VulgHetz 35:15  Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, iuxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
II C VulgHetz 35:16  Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta præceptum regis Iosiæ.
II C VulgHetz 35:17  Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et sollemnitatem azymorum septem diebus.
II C VulgHetz 35:18  Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Iosias, Sacerdotibus, et Levitis, et omni Iudæ, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem.
II C VulgHetz 35:19  Octavodecimo anno regni Iosiæ hoc Phase celebratum est.
II C VulgHetz 35:20  Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis iuxta Euphraten: et processit in occursum eius Iosias.
II C VulgHetz 35:21  At ille, missis ad eum nunciis, ait: Quid mihi et tibi est rex Iuda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
II C VulgHetz 35:22  Noluit Iosias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
II C VulgHetz 35:23  Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.
II C VulgHetz 35:24  Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Ierusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.
II C VulgHetz 35:25  Ieremias maxime: cuius omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem lamentationes super Iosiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
II C VulgHetz 35:26  Reliqua autem sermonum Iosiæ et misericordiarum eius: quæ lege præcepta sunt Domini:
II C VulgHetz 35:27  opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
Chapter 36
II C VulgHetz 36:1  Tulit ergo populus terræ Ioachaz filium Iosiæ, et constituit regem pro patre suo in Ierusalem.
II C VulgHetz 36:2  Vigintitrium annorum erat Ioachaz, cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem.
II C VulgHetz 36:3  Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.
II C VulgHetz 36:4  Constituitque pro eo regem, Eliakim fratrem eius, super Iudam et Ierusalem: et vertit nomen eius Ioakim: ipsum vero Ioachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum.
II C VulgHetz 36:5  Vigintiquinque annorum erat Ioakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo.
II C VulgHetz 36:6  Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.
II C VulgHetz 36:7  Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.
II C VulgHetz 36:8  Reliqua autem verborum Ioakim, et abominationum eius, quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in Libro regum Iuda et Israel. Regnavit autem Ioachin filius eius pro eo.
II C VulgHetz 36:9  Octo annorum erat Ioachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus, ac decem diebus regnavit in Ierusalem, fecitque malum in conspectu Domini.
II C VulgHetz 36:10  Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini: Regem vero constituit Sedeciam patruum eius super Iudam et Ierusalem.
II C VulgHetz 36:11  Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem.
II C VulgHetz 36:12  Fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Ieremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini.
II C VulgHetz 36:13  A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel.
II C VulgHetz 36:14  Sed et universi principes sacerdotum, et populus, prævaricati sunt inique iuxta universas abominationes Gentium, et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Ierusalem.
II C VulgHetz 36:15  Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nunciorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.
II C VulgHetz 36:16  At illi subsannabant nuncios Dei, et parvipendebant sermones eius, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio.
II C VulgHetz 36:17  Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui, non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius.
II C VulgHetz 36:18  Universaque vasa domus Domini tam maiora, quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum transtulit in Babylonem.
II C VulgHetz 36:19  Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Ierusalem, universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
II C VulgHetz 36:20  Siquis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum,
II C VulgHetz 36:21  et compleretur sermo Domini ex ore Ieremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
II C VulgHetz 36:22  Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui iussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:
II C VulgHetz 36:23  Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa: quis ex vobis est in omni populo eius? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.