Chapter 1
| II M | VulgSist | 1:1 | Fratribus, qui sunt per Aegyptum, Iudaeis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Ierosolymis, Iudaei, et qui in regione Iudaeae, et pacem bonam. | |
| II M | VulgSist | 1:2 | Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob servorum suorum fidelium: | |
| II M | VulgSist | 1:3 | et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem corde magno, et animo volenti. | |
| II M | VulgSist | 1:5 | Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. | |
| II M | VulgSist | 1:7 | Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione, et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason a sancta terra, et a regno. | |
| II M | VulgSist | 1:8 | Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium, et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes. | |
| II M | VulgSist | 1:10 | Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Ierosolymis, et in Iudaea, Senatusque et Iudas, Aristobolo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem, et sanitatem. | |
| II M | VulgSist | 1:11 | De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus. | |
| II M | VulgSist | 1:12 | Ipse enim ebullire fecit de Perside eos, qui pugnaverunt contra nos, et sanctam civitatem. | |
| II M | VulgSist | 1:13 | Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneae, consilio deceptus sacerdotum Naneae. | |
| II M | VulgSist | 1:14 | etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus, et amici eius, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine. | |
| II M | VulgSist | 1:15 | Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum, | |
| II M | VulgSist | 1:16 | cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem, et eos qui cum eo erant, et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras proiecerunt. | |
| II M | VulgSist | 1:18 | Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiae, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia. | |
| II M | VulgSist | 1:19 | Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus, et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. | |
| II M | VulgSist | 1:20 | Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis: nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. | |
| II M | VulgSist | 1:21 | Et iussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia, quae imposita erant, iussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua, et ligna, et quae erant superposita. | |
| II M | VulgSist | 1:22 | Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. | |
| II M | VulgSist | 1:23 | Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus. | |
| II M | VulgSist | 1:24 | Et Nehemiae erat oratio hunc habens modum: DOMINE Deus omnium creator, terribilis, et fortis, iustus, et misericors, qui solus est bonus rex, | |
| II M | VulgSist | 1:25 | solus praestans, solus iustus, et omnipotens, et aeternus, qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos: | |
| II M | VulgSist | 1:26 | accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel, et custodi partem tuam, et sanctifica. | |
| II M | VulgSist | 1:27 | Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt Gentibus, et contemptos et abominatos respice: ut sciant Gentes quia tu es Deus noster. | |
| II M | VulgSist | 1:31 | Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi. | |
| II M | VulgSist | 1:32 | Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine, quod refulsit ab altari, consumpta est. | |
| II M | VulgSist | 1:33 | Ut vero manifestata est res, renunciatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderent hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia. | |
| II M | VulgSist | 1:34 | Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat. | |
| II M | VulgSist | 1:35 | et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera, et accipiens manu sua, tribuebat eis. | |
Chapter 2
| II M | VulgSist | 2:1 | Invenitur autem in descriptionibus Ieremiae prophetae, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. | |
| II M | VulgSist | 2:2 | Et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini, et non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea, et argentea, et ornamenta eorum. | |
| II M | VulgSist | 2:4 | Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum, et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hereditatem. | |
| II M | VulgSist | 2:5 | Et veniens ibi Ieremias invenit locum speluncae: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. | |
| II M | VulgSist | 2:6 | Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. | |
| II M | VulgSist | 2:7 | Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: | |
| II M | VulgSist | 2:8 | et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat haec. | |
| II M | VulgSist | 2:9 | Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi. | |
| II M | VulgSist | 2:10 | Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo, et consumpsit holocaustum. | |
| II M | VulgSist | 2:13 | Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiae haec eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et Prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis. | |
| II M | VulgSist | 2:14 | Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. | |
| II M | VulgSist | 2:16 | Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. | |
| II M | VulgSist | 2:17 | Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, | |
| II M | VulgSist | 2:18 | sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub caelo in locum sanctum. | |
| II M | VulgSist | 2:20 | De Iuda vero Machabaeo, et fratribus eius, et de templi magni purificatione, et de arae dedicatione: | |
| II M | VulgSist | 2:21 | sed et de praeliis, quae pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium eius Eupatorem: | |
| II M | VulgSist | 2:22 | et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui pro Iudaeis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, | |
| II M | VulgSist | 2:23 | et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quae abolitae erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. | |
| II M | VulgSist | 2:24 | Itemque ab Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. | |
| II M | VulgSist | 2:25 | Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, | |
| II M | VulgSist | 2:26 | curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. | |
| II M | VulgSist | 2:27 | Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus. | |
| II M | VulgSist | 2:28 | Sicut hi, qui praeparant convivium, et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. | |
| II M | VulgSist | 2:29 | Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. | |
| II M | VulgSist | 2:30 | Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita aestimandum est et in nobis. | |
| II M | VulgSist | 2:31 | Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori: | |
| II M | VulgSist | 2:32 | brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. | |
Chapter 3
| II M | VulgSist | 3:1 | Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniae pontificis dispositionem, et animos odio habentes mala, | |
| II M | VulgSist | 3:2 | fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: | |
| II M | VulgSist | 3:3 | ita ut Seleucus Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. | |
| II M | VulgSist | 3:4 | Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. | |
| II M | VulgSist | 3:5 | Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsaeae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae, et Phoenicis: | |
| II M | VulgSist | 3:6 | et nunciavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Ierosolymis, et communes copias immensas esse, quae non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa. | |
| II M | VulgSist | 3:7 | Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis, quae delata erant, illae accitum Heliodorum, qui erat super negotia eius, misit cum mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret. | |
| II M | VulgSist | 3:8 | Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. | |
| II M | VulgSist | 3:9 | Sed, cum venisset Ierosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et, cuius rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem, si vere haec ita essent. | |
| II M | VulgSist | 3:10 | Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec, et victualia viduarum, et pupillorum: | |
| II M | VulgSist | 3:11 | quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis, in his, quae detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta. | |
| II M | VulgSist | 3:12 | decipi vero eos, qui credidissent loco, et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse. | |
| II M | VulgSist | 3:13 | At ille pro his, quae habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. | |
| II M | VulgSist | 3:14 | Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. | |
| II M | VulgSist | 3:15 | Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se, et invocabant de caelo eum, qui de depositis legem posuit, ut his, qui deposuerant ea, salva custodiret. | |
| II M | VulgSist | 3:16 | Iam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim, et color immutatus declarabat internum animi dolorem. | |
| II M | VulgSist | 3:17 | circumfusa enim erat moestitia quaedam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur. | |
| II M | VulgSist | 3:18 | Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. | |
| II M | VulgSist | 3:19 | Accinctaeque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant. sed et virgines, quae conclusae erant, procurrebant ad Oniam, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant: | |
| II M | VulgSist | 3:21 | erat enim misera commistae multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti expectatio. | |
| II M | VulgSist | 3:22 | Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his, qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. | |
| II M | VulgSist | 3:23 | Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens. | |
| II M | VulgSist | 3:24 | Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem, et formidinem converterentur. | |
| II M | VulgSist | 3:25 | Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit. qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. | |
| II M | VulgSist | 3:26 | Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes. | |
| II M | VulgSist | 3:27 | Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum eiecerunt. | |
| II M | VulgSist | 3:28 | Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus praedictum ingressus est aerarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute: | |
| II M | VulgSist | 3:29 | et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. | |
| II M | VulgSist | 3:30 | Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est. | |
| II M | VulgSist | 3:31 | Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus. | |
| II M | VulgSist | 3:32 | Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. | |
| II M | VulgSist | 3:33 | Cumque summus sacerdos exoraret, iidem iuvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt: Oniae sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. | |
| II M | VulgSist | 3:34 | tu autem a Deo flagellatus, nuncia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. | |
| II M | VulgSist | 3:35 | Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniae gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. | |
| II M | VulgSist | 3:37 | Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Ierosolymam mitti, ait: | |
| II M | VulgSist | 3:38 | Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus. | |
| II M | VulgSist | 3:39 | Nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator, et adiutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit. | |
Chapter 4
| II M | VulgSist | 4:1 | Simon autem praedictus pecuniarum, et patriae delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec, et ipse fuisset incentor malorum: | |
| II M | VulgSist | 4:2 | provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suae, et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere. | |
| II M | VulgSist | 4:3 | Sed cum inimicitiae in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent: | |
| II M | VulgSist | 4:4 | considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Coelesyriae, et Phoenicis, ad augendam malitiam Simonis, ad regem se contulit, | |
| II M | VulgSist | 4:5 | non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universae multitudinis considerans. | |
| II M | VulgSist | 4:6 | Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. | |
| II M | VulgSist | 4:7 | Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium: | |
| II M | VulgSist | 4:8 | adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, | |
| II M | VulgSist | 4:9 | super haec promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati eius concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere, et eos, qui in Ierosolymis erant, Antiochenos scribere. | |
| II M | VulgSist | 4:10 | Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit. | |
| II M | VulgSist | 4:11 | et amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta, per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia, et societate functus est legatione legitima, civium iura destituens, prava instituta sanciebat. | |
| II M | VulgSist | 4:12 | Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. | |
| II M | VulgSist | 4:13 | Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et alienigenae conversationis, propter impii, et non sacerdotis Iasonis nefarium, et inauditum scelus: | |
| II M | VulgSist | 4:14 | ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palaestrae, et praebitionis eius iniustae, et in exercitiis disci. | |
| II M | VulgSist | 4:16 | quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta aemulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant. | |
| II M | VulgSist | 4:17 | In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit. | |
| II M | VulgSist | 4:19 | misit Iason facinorosus ab Ierosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis, quas postulaverunt hi, qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. | |
| II M | VulgSist | 4:20 | Sed haec oblata sunt quidem ab eo, qui miserat, in sacrificium Herculis: propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremium. | |
| II M | VulgSist | 4:21 | Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter primates Ptolemaei Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Ioppen, et inde Ierosolymam. | |
| II M | VulgSist | 4:22 | Et magnifice ab Iasone, et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phoenicen exercitum convertit. | |
| II M | VulgSist | 4:23 | Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. | |
| II M | VulgSist | 4:24 | At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Iasoni talenta argenti trecenta. | |
| II M | VulgSist | 4:25 | Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et ferae beluae iram gerens. | |
| II M | VulgSist | 4:26 | Et Iason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. | |
| II M | VulgSist | 4:27 | Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus. | |
| II M | VulgSist | 4:28 | nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. | |
| II M | VulgSist | 4:29 | Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem praelatus est Cypriis. | |
| II M | VulgSist | 4:30 | Et cum haec agerentur, contigit, Tharsenses, et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochi regis concubinae dono essent dati. | |
| II M | VulgSist | 4:31 | Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. | |
| II M | VulgSist | 4:32 | Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. | |
| II M | VulgSist | 4:33 | Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Daphnem. | |
| II M | VulgSist | 4:34 | Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iureiurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus iustitiam. | |
| II M | VulgSist | 4:35 | Ob quam causam non solum Iudaei, sed aliae quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta. | |
| II M | VulgSist | 4:36 | Sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam, simul et Graeci: conquerentes de iniqua nece Oniae. | |
| II M | VulgSist | 4:37 | Contristatus itaque est animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrymas fudit, recordatus defuncti sobrietatem, et modestiam. | |
| II M | VulgSist | 4:38 | accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem iubet circumduci: et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente poenam. | |
| II M | VulgSist | 4:39 | Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo iam auro exportato. | |
| II M | VulgSist | 4:40 | Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti coepit, duce quodam tyranno, aetate pariter, et dementia provecto. | |
| II M | VulgSist | 4:41 | Sed, ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum iecere. | |
| II M | VulgSist | 4:42 | Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt. | |
| II M | VulgSist | 4:44 | Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. | |
| II M | VulgSist | 4:45 | Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias dare ad suadendum regi. | |
| II M | VulgSist | 4:46 | Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: | |
| II M | VulgSist | 4:47 | et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit: miseros autem, qui, etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. | |
| II M | VulgSist | 4:48 | Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. | |
| II M | VulgSist | 4:49 | Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. | |
Chapter 5
| II M | VulgSist | 5:2 | Contigit autem per universam Ierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastas, quasi cohortes, armatas, | |
| II M | VulgSist | 5:3 | et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum iactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. | |
| II M | VulgSist | 5:5 | Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris, repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem: | |
| II M | VulgSist | 5:6 | Iason vero non parcebat in caede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophaea capturum. | |
| II M | VulgSist | 5:7 | Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. | |
| II M | VulgSist | 5:8 | Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum extrusus est: | |
| II M | VulgSist | 5:9 | et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedaemonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus: | |
| II M | VulgSist | 5:10 | et qui insepultos multos abiecerat, ipse et illamentatus, et insepultus abiicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans. | |
| II M | VulgSist | 5:11 | His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos: et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. | |
| II M | VulgSist | 5:12 | Iussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. | |
| II M | VulgSist | 5:13 | Fiebant ergo caedes iuvenum, ac seniorum, et mulierum, et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. | |
| II M | VulgSist | 5:14 | Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. | |
| II M | VulgSist | 5:15 | Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum, et patriae fuit proditor: | |
| II M | VulgSist | 5:16 | et scelestis manibus sumens sancta vasa, quae ab aliis regibus, et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. | |
| II M | VulgSist | 5:17 | Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio: | |
| II M | VulgSist | 5:18 | alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. | |
| II M | VulgSist | 5:20 | Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum. postea autem fiet socius bonorum. et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. | |
| II M | VulgSist | 5:21 | Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. | |
| II M | VulgSist | 5:22 | Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Ierosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso, a quo constitutus est: | |
| II M | VulgSist | 5:23 | in Garizim autem Andronicum, et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. | |
| II M | VulgSist | 5:24 | Cumque appositus esset contra Iudaeos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere, mulieres, ac iuvenes vendere. | |
| II M | VulgSist | 5:25 | Qui cum venisset Ierosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit. | |
| II M | VulgSist | 5:26 | Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit. | |
Chapter 6
| II M | VulgSist | 6:1 | Sed non post multum temporis misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis, et Dei legibus: | |
| II M | VulgSist | 6:2 | contaminare etiam quod in Ierosolymis erat templum, et cognominare Iovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis hospitalis. | |
| II M | VulgSist | 6:4 | nam templum luxuria, et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, quae non licebat. | |
| II M | VulgSist | 6:6 | Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam confitebatur. | |
| II M | VulgSist | 6:7 | Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. | |
| II M | VulgSist | 6:8 | Decretum autem exiit in proximas Gentilium civitates, suggerentibus Ptolemaeis, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent: | |
| II M | VulgSist | 6:9 | eos autem, qui nollent transire ad instituta Gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam. | |
| II M | VulgSist | 6:10 | Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt. | |
| II M | VulgSist | 6:11 | Alii vero, ad proximas coeuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu sibimet auxilium ferre. | |
| II M | VulgSist | 6:12 | Obsecro autem eos, qui hunc Librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent, ea, quae acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. | |
| II M | VulgSist | 6:13 | Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. | |
| II M | VulgSist | 6:14 | Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter expectat, ut eas, cum Iudicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat: | |
| II M | VulgSist | 6:15 | ita et in nobis statuit, ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. | |
| II M | VulgSist | 6:16 | Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis populum suum non dereliquit. | |
| II M | VulgSist | 6:17 | Sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Iam enim veniendum est ad narrationem. | |
| II M | VulgSist | 6:18 | Igitur Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir aetate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. | |
| II M | VulgSist | 6:19 | At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium. | |
| II M | VulgSist | 6:20 | Intuens autem, quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. | |
| II M | VulgSist | 6:21 | Hi autem, qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes, quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus: | |
| II M | VulgSist | 6:22 | ut, hoc facto, a morte liberaretur: et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem. | |
| II M | VulgSist | 6:23 | At ille cogitare coepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam, et ingenitae nobilitatis canitiem, atque a puero optimae conversationis actus: et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta, respondit cito, dicens, praemitti se velle in infernum. | |
| II M | VulgSist | 6:24 | Non enim aetati nostrae dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum: | |
| II M | VulgSist | 6:25 | et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur, et per hoc maculam, atque execrationem meae senectuti conquiram. | |
| II M | VulgSist | 6:26 | Nam, etsi in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam. | |
| II M | VulgSist | 6:28 | adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. | |
| II M | VulgSist | 6:29 | Hi autem, qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur. | |
| II M | VulgSist | 6:30 | Sed, cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior. | |
Chapter 7
| II M | VulgSist | 7:1 | Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, et taureis cruciatos. | |
| II M | VulgSist | 7:2 | Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quaeris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis, quam patrias Dei leges praevaricari. | |
| II M | VulgSist | 7:3 | Iratus itaque rex iussit sartagines, et ollas aeneas succendi: quibus statim succensis, | |
| II M | VulgSist | 7:4 | iussit, ei, qui prior fuerat locutus, amputari linguam: et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus, et matre inspicientibus. | |
| II M | VulgSist | 7:5 | Et, cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, | |
| II M | VulgSist | 7:6 | dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur. | |
| II M | VulgSist | 7:7 | Mortuo itaque illo primo, hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et, cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius, quam toto corpore per membra singula puniretur. | |
| II M | VulgSist | 7:8 | At ille, respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit: | |
| II M | VulgSist | 7:9 | et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit. | |
| II M | VulgSist | 7:10 | Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit: | |
| II M | VulgSist | 7:11 | et cum fiducia ait: E caelo ista possideo, sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero: | |
| II M | VulgSist | 7:12 | ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus. | |
| II M | VulgSist | 7:14 | Et, cum iam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. | |
| II M | VulgSist | 7:16 | dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. | |
| II M | VulgSist | 7:17 | tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te, et semen tuum torquebit. | |
| II M | VulgSist | 7:18 | Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: | |
| II M | VulgSist | 7:20 | Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem, quam in Deo habebat: | |
| II M | VulgSist | 7:21 | singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: et, femineae cogitationi masculinum animum inserens, | |
| II M | VulgSist | 7:22 | dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi, | |
| II M | VulgSist | 7:23 | sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius. | |
| II M | VulgSist | 7:24 | Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei praebiturum. | |
| II M | VulgSist | 7:25 | Sed ad haec cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem. | |
| II M | VulgSist | 7:27 | Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in aetatem istam perduxi. | |
| II M | VulgSist | 7:28 | Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram, et ad omnia quae in eis sunt: et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: | |
| II M | VulgSist | 7:29 | ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. | |
| II M | VulgSist | 7:30 | Cum haec illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio praecepto regis, sed praecepto legis, quae data est nobis per Moysen. | |
| II M | VulgSist | 7:31 | Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei. | |
| II M | VulgSist | 7:33 | Et si nobis propter increpationem, et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis. | |
| II M | VulgSist | 7:34 | Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus. | |
| II M | VulgSist | 7:36 | Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento aeternae vitae effecti sunt: tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exolves. | |
| II M | VulgSist | 7:37 | Ego autem, sicut fratres mei, animam, et corpus meum trado pro patriis legibus: invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. | |
| II M | VulgSist | 7:38 | In me vero et in fratribus meis desinet omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est. | |
| II M | VulgSist | 7:39 | Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum. | |
Chapter 8
| II M | VulgSist | 8:1 | Iudas vero Machabaeus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos, et amicos, et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. | |
| II M | VulgSist | 8:2 | Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur: et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis: | |
| II M | VulgSist | 8:3 | misereretur etiam exterminio civitatis, quae esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret: | |
| II M | VulgSist | 8:4 | memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his. | |
| II M | VulgSist | 8:5 | At Machabaeus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est. | |
| II M | VulgSist | 8:6 | Et superveniens castellis, et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat: | |
| II M | VulgSist | 8:7 | maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis eius ubique diffundebatur. | |
| II M | VulgSist | 8:8 | Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae, et Phoenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis. | |
| II M | VulgSist | 8:9 | At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Iudaeorum genus deleret, adiuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo. | |
| II M | VulgSist | 8:10 | Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret: | |
| II M | VulgSist | 8:11 | statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura. | |
| II M | VulgSist | 8:12 | Iudas autem ubi comperit, indicavit his, qui secum erant, Iudaeis Nicanoris adventum. | |
| II M | VulgSist | 8:13 | Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei iustitiae, in fugam vertebantur: | |
| II M | VulgSist | 8:14 | alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos prius quam cominus veniret, vendiderat: | |
| II M | VulgSist | 8:15 | et si non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos. | |
| II M | VulgSist | 8:16 | Convocatis autem Machabaeus septem millibus, qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem, sed fortiter contenderent, | |
| II M | VulgSist | 8:17 | ante oculos habentes contumeliam, quae loco sancto ab his iniuste esset illata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. | |
| II M | VulgSist | 8:18 | Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum uno nutu delere, confidimus. | |
| II M | VulgSist | 8:19 | Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quae facta sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt: | |
| II M | VulgSist | 8:20 | et de praelio, quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis haesitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum de caelo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. | |
| II M | VulgSist | 8:22 | Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Iosephum, et Ionathan, subiectis unicuique millenis et quingentenis. | |
| II M | VulgSist | 8:23 | Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adiutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. | |
| II M | VulgSist | 8:24 | Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt. | |
| II M | VulgSist | 8:25 | Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt, | |
| II M | VulgSist | 8:26 | sed reversi sunt hora conclusi: nam erat ante sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes. | |
| II M | VulgSist | 8:27 | Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant: benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiae initium stillans in eos. | |
| II M | VulgSist | 8:28 | Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis habuere. | |
| II M | VulgSist | 8:29 | His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur. | |
| II M | VulgSist | 8:30 | Et ex his, qui cum Timotheo, et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures praedas diviserunt, aequam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes. | |
| II M | VulgSist | 8:31 | Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis, residua vero spolia Ierosolymam detulerunt: | |
| II M | VulgSist | 8:32 | et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Iudaeos afflixerat. | |
| II M | VulgSist | 8:33 | Et cum epinicia agerent in Ierosolymis, eum, qui sacras ianuas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita. | |
| II M | VulgSist | 8:34 | Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat, | |
| II M | VulgSist | 8:35 | humiliatus auxilio Domini ab his, quos nullos existimaverat, deposita veste gloriae, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. | |
Chapter 9
| II M | VulgSist | 9:2 | Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret. | |
| II M | VulgSist | 9:3 | Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quae erga Nicanorem, et Timotheum gesta sunt. | |
| II M | VulgSist | 9:4 | Elatus autem in ira, arbitrabatur se iniuriam illorum, qui se fugaverant, posse in Iudaeos retorquere: ideoque iussit agitari currum suum, sine intermissione agens iter, caelesti eum iudicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Ierosolymam, et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum. | |
| II M | VulgSist | 9:5 | Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israel, percussit eum insanabili, et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta: | |
| II M | VulgSist | 9:6 | et quidem satis iuste, quippe qui multis, et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. | |
| II M | VulgSist | 9:7 | Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Iudaeos, et praecipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. | |
| II M | VulgSist | 9:8 | Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans: | |
| II M | VulgSist | 9:9 | ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventes in doloribus carnes eius effluerent, odore etiam illius et foetore exercitus gravaretur. | |
| II M | VulgSist | 9:10 | et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam foetoris portare. | |
| II M | VulgSist | 9:11 | Hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. | |
| II M | VulgSist | 9:12 | et cum nec ipse iam foetorem suum ferre posset, ita ait: Iustum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. | |
| II M | VulgSist | 9:14 | Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret, ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere: | |
| II M | VulgSist | 9:15 | et Iudaeos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur: | |
| II M | VulgSist | 9:16 | templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum: | |
| II M | VulgSist | 9:17 | super haec, et Iudaeum se futurum, et omnem locum terrae perambulaturum, et praedicaturum Dei potestatem. | |
| II M | VulgSist | 9:18 | Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium) desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistolam haec continentem: | |
| II M | VulgSist | 9:19 | OPTIMIS civibus Iudaeis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. | |
| II M | VulgSist | 9:20 | Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. | |
| II M | VulgSist | 9:21 | Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: | |
| II M | VulgSist | 9:23 | Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum: | |
| II M | VulgSist | 9:24 | ut si quid contrarium accideret, aut difficile nunciaretur, scientes hi, qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. | |
| II M | VulgSist | 9:25 | Ad haec, considerans de proximo potentes quosque, et vicinos temporibus insidiantes, et eventum expectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quae subiecta sunt. | |
| II M | VulgSist | 9:26 | Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum. | |
| II M | VulgSist | 9:27 | Confido enim, eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. | |
| II M | VulgSist | 9:28 | Igitur homicida, et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. | |
Chapter 10
| II M | VulgSist | 10:1 | Machabaeus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit: | |
| II M | VulgSist | 10:2 | aras autem, quas alienigenae per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est. | |
| II M | VulgSist | 10:3 | et purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. | |
| II M | VulgSist | 10:4 | Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus traderentur. | |
| II M | VulgSist | 10:5 | Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu. | |
| II M | VulgSist | 10:6 | Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant. | |
| II M | VulgSist | 10:7 | Propter quod Thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei, qui prosperavit mundare locum suum. | |
| II M | VulgSist | 10:8 | Et decreverunt communi praecepto, et decreto, universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. | |
| II M | VulgSist | 10:10 | Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quae gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quae in bellis gesta sunt. | |
| II M | VulgSist | 10:11 | Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phoenicis, et Syriae militiae principem. | |
| II M | VulgSist | 10:12 | Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iudaeos esse constituit, et praecipue propter iniquitatem, quae facta erat in eos, et pacifice agere cum eis. | |
| II M | VulgSist | 10:13 | Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. | |
| II M | VulgSist | 10:14 | Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat. | |
| II M | VulgSist | 10:15 | Iudaei vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. | |
| II M | VulgSist | 10:16 | Hi vero, qui erant cum Machabaeo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum: | |
| II M | VulgSist | 10:17 | multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti quinque millibus trucidaverunt. | |
| II M | VulgSist | 10:18 | Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, | |
| II M | VulgSist | 10:19 | Machabaeus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zachaeo: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quae amplius perurgebant, pugnas conversus est. | |
| II M | VulgSist | 10:20 | Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. | |
| II M | VulgSist | 10:21 | Cum autem Machabaeo nunciatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. | |
| II M | VulgSist | 10:23 | Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. | |
| II M | VulgSist | 10:24 | At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Iudaeam capturus. | |
| II M | VulgSist | 10:25 | Machabaeus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis praecincti, | |
| II M | VulgSist | 10:26 | ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. | |
| II M | VulgSist | 10:27 | Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. | |
| II M | VulgSist | 10:28 | Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriae, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. | |
| II M | VulgSist | 10:29 | Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iudaeis praestantes: | |
| II M | VulgSist | 10:30 | ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina iaciebant, ex quo et caecitate confusi, et repleti perturbatione cadebant. | |
| II M | VulgSist | 10:33 | Machabaeus autem, et qui cum eo erant, laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor. | |
| II M | VulgSist | 10:34 | At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos iactabant. | |
| II M | VulgSist | 10:35 | Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Machabaeo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: | |
| II M | VulgSist | 10:36 | sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare. | |
| II M | VulgSist | 10:37 | Per continuum autem biduum praesidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chaeream, et Apollophanem occiderunt. | |
Chapter 11
| II M | VulgSist | 11:1 | Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum praepositus, graviter ferens de his, quae acciderant, | |
| II M | VulgSist | 11:2 | congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum, | |
| II M | VulgSist | 11:3 | templum vero in pecuniae quaestum, sicut cetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos vaenale sacerdotium: | |
| II M | VulgSist | 11:4 | nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat. | |
| II M | VulgSist | 11:5 | Ingressus autem Iudaeam, et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco, ab Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat. | |
| II M | VulgSist | 11:6 | Ut autem Machabaeus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. | |
| II M | VulgSist | 11:7 | Et ipse primus Machabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. | |
| II M | VulgSist | 11:8 | Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. | |
| II M | VulgSist | 11:9 | Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. | |
| II M | VulgSist | 11:10 | Ibant igitur prompti, de caelo habentes adiutorem, et miserantem super eos Dominum. | |
| II M | VulgSist | 11:11 | Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: | |
| II M | VulgSist | 11:12 | universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. | |
| II M | VulgSist | 11:13 | Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebraeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: | |
| II M | VulgSist | 11:14 | promisitque se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem compulsurum amicum fieri. | |
| II M | VulgSist | 11:15 | Annuit autem Machabaeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati consulens: et quaecumque Machabaeus scripsit Lysiae de Iudaeis, ea rex concessit. | |
| II M | VulgSist | 11:16 | Nam erant scriptae Iudaeis epistolae a Lysia siquidem hunc modum continentes: LYSIAS populo Iudaeorum salutem. | |
| II M | VulgSist | 11:17 | Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quae per illos significabantur, implerem. | |
| II M | VulgSist | 11:18 | Quaecumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quae res permittebat, concessi. | |
| II M | VulgSist | 11:19 | Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. | |
| II M | VulgSist | 11:20 | De ceteris autem per singula verba mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. | |
| II M | VulgSist | 11:21 | Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. | |
| II M | VulgSist | 11:23 | Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, | |
| II M | VulgSist | 11:24 | audivimus Iudaeos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Graecorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. | |
| II M | VulgSist | 11:25 | Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum consuetudinem. | |
| II M | VulgSist | 11:26 | Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. | |
| II M | VulgSist | 11:27 | Ad Iudaeos vero regis epistola talis erat: REX Antiochus senatui Iudaeorum, et ceteris Iudaeis salutem. | |
| II M | VulgSist | 11:30 | His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, | |
| II M | VulgSist | 11:31 | ut Iudaicis utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quae per ignorantiam gesta sunt. | |
| II M | VulgSist | 11:34 | Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iudaeorum salutem. | |
| II M | VulgSist | 11:36 | De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. | |
Chapter 12
| II M | VulgSist | 12:1 | His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant. | |
| II M | VulgSist | 12:2 | Sed hi, qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon superbus, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et quiete. | |
| II M | VulgSist | 12:3 | Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Iudaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus, et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus. | |
| II M | VulgSist | 12:4 | Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. | |
| II M | VulgSist | 12:5 | Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice Deo, | |
| II M | VulgSist | 12:6 | venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem nocte succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio peremit. | |
| II M | VulgSist | 12:7 | Et cum haec ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Ioppitas eradicaturus. | |
| II M | VulgSist | 12:8 | Sed cum cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis, | |
| II M | VulgSist | 12:9 | Iamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta. | |
| II M | VulgSist | 12:10 | Inde cum iam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. | |
| II M | VulgSist | 12:11 | Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. | |
| II M | VulgSist | 12:12 | Iudas autem, arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. | |
| II M | VulgSist | 12:13 | Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin. | |
| II M | VulgSist | 12:14 | Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam, et blasphemantes, ac loquentes quae fas non est. | |
| II M | VulgSist | 12:15 | Machabaeus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus, et machinis temporibus Iesu praecipitavit Iericho, irruit ferociter muris: | |
| II M | VulgSist | 12:16 | et capta civitate per Domini voluntatem innumerabiles caedes fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine interfectorum fluere videretur. | |
| II M | VulgSist | 12:17 | Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianaei, Iudaeos: | |
| II M | VulgSist | 12:18 | et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio. | |
| II M | VulgSist | 12:19 | Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio, decem millia viros. | |
| II M | VulgSist | 12:20 | At Machabaeus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. | |
| II M | VulgSist | 12:21 | Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in praesidium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. | |
| II M | VulgSist | 12:22 | Cumque cohors Iudae prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex praesentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. | |
| II M | VulgSist | 12:23 | Iudas autem vehementer instabat puniens prophanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. | |
| II M | VulgSist | 12:24 | Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet, ac fratres, quos morte eius decipi eveniret. | |
| II M | VulgSist | 12:25 | Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem. | |
| II M | VulgSist | 12:27 | Post horum fugam, et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinae multae, et telorum erat apparatus. | |
| II M | VulgSist | 12:28 | Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis, qui intus erant, vigintiquinque millia prostraverunt. | |
| II M | VulgSist | 12:29 | Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Ierosolymis sexcentis stadiis aberat. | |
| II M | VulgSist | 12:30 | Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Iudaeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: | |
| II M | VulgSist | 12:31 | gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die sollemni septimanarum instante. | |
| II M | VulgSist | 12:35 | Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. | |
| II M | VulgSist | 12:36 | At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem, et ducem belli fieri: | |
| II M | VulgSist | 12:37 | incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiae militibus incussit. | |
| II M | VulgSist | 12:38 | Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. | |
| II M | VulgSist | 12:39 | Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis. | |
| II M | VulgSist | 12:40 | Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. | |
| II M | VulgSist | 12:41 | Omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta. | |
| II M | VulgSist | 12:42 | Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id, quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum, qui prostrati sunt. | |
| II M | VulgSist | 12:43 | Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans. | |
| II M | VulgSist | 12:44 | (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis) | |
| II M | VulgSist | 12:45 | et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. | |
Chapter 13
| II M | VulgSist | 13:1 | Anno centesimo quadragesimonono, cognovit Iudas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudaeam, | |
| II M | VulgSist | 13:2 | et cum eo Lysiam procuratorem, et praepositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. | |
| II M | VulgSist | 13:3 | Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum. | |
| II M | VulgSist | 13:4 | Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. | |
| II M | VulgSist | 13:5 | Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: haec prospectum habebat in praeceps. | |
| II M | VulgSist | 13:6 | inde in cinerem deiici iussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. | |
| II M | VulgSist | 13:8 | Et quidem satis iuste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cuius ignis, et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. | |
| II M | VulgSist | 13:10 | Quibus Iudas cognitis, praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adiuvaret eos: | |
| II M | VulgSist | 13:11 | quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. | |
| II M | VulgSist | 13:12 | Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu, et ieiuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Iudas ut se praepararent. | |
| II M | VulgSist | 13:13 | Ipse vero cum senioribus cogitavit prius quam rex admoveret exercitum ad Iudaeam, et obtineret civitatem, exire, et Domini iudicio committere exitum rei. | |
| II M | VulgSist | 13:14 | Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. | |
| II M | VulgSist | 13:15 | Et dato signo suis Dei victoriae, iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quattuordecim millia, et maximum elephantorum cum his, qui superpositi fuerant: | |
| II M | VulgSist | 13:16 | summoque metu, ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. | |
| II M | VulgSist | 13:19 | et Bethsurae, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur. | |
| II M | VulgSist | 13:21 | Enunciavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. | |
| II M | VulgSist | 13:22 | Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris: dextram dedit: accepit: abiit. | |
| II M | VulgSist | 13:23 | commisit cum Iuda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, mente consternatus Iudaeos deprecans, subditusque eis, iurat de omnibus, quibus iustum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit: | |
| II M | VulgSist | 13:24 | Machabaeum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. | |
| II M | VulgSist | 13:25 | Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventionem, indignantes ne forte foedus irrumperent. | |
Chapter 14
| II M | VulgSist | 14:1 | Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, | |
| II M | VulgSist | 14:3 | Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare, | |
| II M | VulgSist | 14:4 | venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream, et palmam, super haec et talos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. | |
| II M | VulgSist | 14:5 | Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur, | |
| II M | VulgSist | 14:6 | respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidaei Iudaeorum, quibus praeest Iudas Machabaeus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum. | |
| II M | VulgSist | 14:8 | primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. | |
| II M | VulgSist | 14:9 | Sed oro his singulis o rex cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus prospice. | |
| II M | VulgSist | 14:11 | Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici, hostiliter se habentes adversus Iudam, inflammaverunt Demetrium. | |
| II M | VulgSist | 14:13 | datis mandatis ut ipsum quidem Iudam caperet vivum: eos vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. | |
| II M | VulgSist | 14:14 | Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias, et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes. | |
| II M | VulgSist | 14:15 | Audito itaque Iudaei Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in aeternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. | |
| II M | VulgSist | 14:17 | Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum. | |
| II M | VulgSist | 14:18 | Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Iudae, et animi magnitudinem, quam pro patriae certaminibus habebant, sanguine iudicium facere metuebat. | |
| II M | VulgSist | 14:19 | Quam ob rem praemisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. | |
| II M | VulgSist | 14:20 | Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. | |
| II M | VulgSist | 14:21 | Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellae perlatae sunt, et positae. | |
| II M | VulgSist | 14:22 | Praecepit autem Iudas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. | |
| II M | VulgSist | 14:23 | Morabatur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque inique agebat, gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. | |
| II M | VulgSist | 14:25 | Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant. | |
| II M | VulgSist | 14:26 | Alcimus autem, videns charitatem illorum ad invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem rebus alienis assentire, Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. | |
| II M | VulgSist | 14:27 | Itaque rex exasperatus, et pessimis huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens, graviter quidem se ferre de amicitiae conventione, iubere tamen Machabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. | |
| II M | VulgSist | 14:28 | Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nihil laesus a viro. | |
| II M | VulgSist | 14:29 | sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua praeceptum perficeret. | |
| II M | VulgSist | 14:30 | At Machabaeus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. | |
| II M | VulgSist | 14:31 | Quod cum ille cognovit fortiter se a viro praeventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, iussit sibi tradi virum. | |
| II M | VulgSist | 14:32 | quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur, extendens manum ad templum, | |
| II M | VulgSist | 14:33 | iuravit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei phanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. | |
| II M | VulgSist | 14:34 | Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum, invocabant eum, qui semper propugnator esset gentis ipsorum, haec dicentes: | |
| II M | VulgSist | 14:35 | Tu Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis. | |
| II M | VulgSist | 14:36 | Et nunc sancte sanctorum omnium Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est. | |
| II M | VulgSist | 14:37 | Razias autem quidam de senioribus ab Ierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur. | |
| II M | VulgSist | 14:38 | Hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in Iudaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia. | |
| II M | VulgSist | 14:39 | Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites quingentos, ut eum comprehenderent. | |
| II M | VulgSist | 14:41 | Turbis autem irruere in domum eius, et ianuam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum iam comprehenderetur, gladio se petiit; | |
| II M | VulgSist | 14:42 | eligens nobiliter mori potius, quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis agi. | |
| II M | VulgSist | 14:43 | Sed, cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, praecipitavit semetipsum viriliter in turbas: | |
| II M | VulgSist | 14:45 | et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit: et cum sanguis eius magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit: | |
Chapter 15
| II M | VulgSist | 15:1 | Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis Samariae, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. | |
| II M | VulgSist | 15:2 | Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter, et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum, qui universa conspicit: | |
| II M | VulgSist | 15:3 | ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. | |
| II M | VulgSist | 15:4 | Et respondentibus illis, Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit agi septimam diem. | |
| II M | VulgSist | 15:5 | At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. | |
| II M | VulgSist | 15:6 | Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophaeum statuere de Iuda. | |
| II M | VulgSist | 15:8 | et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. | |
| II M | VulgSist | 15:9 | Et allocutus eos de lege, et prophetis, admonens etiam certamina, quae fecerant prius, promptiores constituit eos: | |
| II M | VulgSist | 15:10 | et ita animis eorum erectis simul ostendebat Gentium fallaciam, et iuramentorum praevaricationem. | |
| II M | VulgSist | 15:11 | Singulos autem illorum armavit, non clypei, et hastae munitione, sed sermonibus optimis, et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos laetificavit. | |
| II M | VulgSist | 15:12 | Erat autem huiuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem, orare pro omni populo Iudaeorum: | |
| II M | VulgSist | 15:13 | Post hoc apparuisse et alium virum aetate, et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum: | |
| II M | VulgSist | 15:14 | Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Ieremias propheta Dei. | |
| II M | VulgSist | 15:16 | Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversarios populi mei Israel. | |
| II M | VulgSist | 15:17 | Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis iudicaret, eo quod civitas sancta, et templum periclitarentur. | |
| II M | VulgSist | 15:18 | Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus, et cognatis minor solicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. | |
| II M | VulgSist | 15:19 | sed et eos, qui in civitate erant, non minima solicitudo habebat pro his, qui congressuri erant. | |
| II M | VulgSist | 15:20 | Et, cum iam omnes sperarent iudicium futurum, hostesque adessent, atque exercitus esset ordinatus, bestiae, equitesque opportuno in loco compositi, | |
| II M | VulgSist | 15:21 | considerans Machabaeus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. | |
| II M | VulgSist | 15:22 | Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octogintaquinque millia: | |
| II M | VulgSist | 15:23 | et nunc dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore, et tremore magnitudinis brachii tui, | |
| II M | VulgSist | 15:24 | ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit. | |
| II M | VulgSist | 15:27 | manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus trigintaquinque millia, praesentia Dei magnifice delectati. | |
| II M | VulgSist | 15:28 | Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. | |
| II M | VulgSist | 15:29 | Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. | |
| II M | VulgSist | 15:30 | Praecepit autem Iudas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Ierosolymam perferri. | |
| II M | VulgSist | 15:31 | Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus, et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos, qui in arce erant. | |
| II M | VulgSist | 15:32 | Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria, quam extenderat contra domum sanctam omnipotentis Dei, magnifice gloriatus est. | |
| II M | VulgSist | 15:33 | Linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi. | |
| II M | VulgSist | 15:34 | Omnes igitur caeli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit. | |
| II M | VulgSist | 15:35 | Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. | |
| II M | VulgSist | 15:36 | Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire: | |
| II M | VulgSist | 15:37 | habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quae dicitur voce Syriaca, pridie Mardochaei diei. | |
| II M | VulgSist | 15:38 | Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. | |
| II M | VulgSist | 15:39 | Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi. | |