Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Up
Chapter 1
Josh VulgSist 1:1  Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:
Josh VulgSist 1:2  Moyses servus meus mortuus est: surge. et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum, in Terram, quam ego dabo filiis Israel.
Josh VulgSist 1:3  Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
Josh VulgSist 1:4  A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
Josh VulgSist 1:5  Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
Josh VulgSist 1:6  Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic Terram, pro qua iuravi patribus tuis, ut traderem eam illis.
Josh VulgSist 1:7  Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis.
Josh VulgSist 1:8  Non recedat volumen legis huius ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
Josh VulgSist 1:9  Ecce praecipio tibi, confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris.
Josh VulgSist 1:10  Praecepitque Iosue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite:
Josh VulgSist 1:11  Praeparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Iordanem, et intrabitis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
Josh VulgSist 1:12  Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse ait:
Josh VulgSist 1:13  Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem Terram.
Josh VulgSist 1:14  Uxores vestrae, et filii, ac iumenta manebunt in Terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
Josh VulgSist 1:15  donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque Terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in Terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum.
Josh VulgSist 1:16  Responderuntque ad Iosue, atque dixerunt: Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.
Josh VulgSist 1:17  Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
Josh VulgSist 1:18  Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur. tu tantum confortare, et viriliter age.
Chapter 2
Josh VulgSist 2:1  Misit igitur Iosue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate Terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
Josh VulgSist 2:2  Nunciatumque est regi Iericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent Terram.
Josh VulgSist 2:3  Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem Terram considerare venerunt.
Josh VulgSist 2:4  Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
Josh VulgSist 2:5  cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos.
Josh VulgSist 2:6  Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae, operuitque eos stipula lini, quae ibi erat.
Josh VulgSist 2:7  Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis: illisque egressis statim porta clausa est.
Josh VulgSist 2:8  Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait:
Josh VulgSist 2:9  Novi quod Dominus tradiderit vobis Terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores Terrae.
Josh VulgSist 2:10  Audivimus quod siccaverit Dominus aquas Maris rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto: et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus, qui erant trans Iordanem: Sehon et Og, quos interfecistis.
Josh VulgSist 2:11  Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum, et in terra deorsum.
Josh VulgSist 2:12  Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
Josh VulgSist 2:13  ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quae illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.
Josh VulgSist 2:14  Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos. cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
Josh VulgSist 2:15  Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim eius haerebat muro.
Josh VulgSist 2:16  Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.
Josh VulgSist 2:17  Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos:
Josh VulgSist 2:18  si ingredientibus nobis Terram, signum non fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
Josh VulgSist 2:19  Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
Josh VulgSist 2:20  Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos.
Josh VulgSist 2:21  Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat. dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
Josh VulgSist 2:22  Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quaerentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
Josh VulgSist 2:23  Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun, narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi,
Josh VulgSist 2:24  atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.
Chapter 3
Josh VulgSist 3:1  Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Iordanem ipse, et omnes filii Israel, et morati sunt ibi per tres dies.
Josh VulgSist 3:2  Quibus evolutis, transierunt praecones per castrorum medium,
Josh VulgSist 3:3  et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes:
Josh VulgSist 3:4  sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
Josh VulgSist 3:5  Dixitque Iosue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Josh VulgSist 3:6  Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui iussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
Josh VulgSist 3:7  Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
Josh VulgSist 3:8  Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis, state in ea.
Josh VulgSist 3:9  Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
Josh VulgSist 3:10  Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Iebusaeum, et Amorrhaeum.
Josh VulgSist 3:11  Ecce, arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.
Josh VulgSist 3:12  Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
Josh VulgSist 3:13  Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
Josh VulgSist 3:14  Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
Josh VulgSist 3:15  Ingressisque eis Iordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat)
Josh VulgSist 3:16  steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe, quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quae autem inferiores erant, in Mare solitudinis (quod nunc vocatur mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
Josh VulgSist 3:17  Populus autem incedebat contra Iordanem: et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
Chapter 4
Josh VulgSist 4:2  Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:
Josh VulgSist 4:3  et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Josh VulgSist 4:4  Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus,
Josh VulgSist 4:5  et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, iuxta numerum filiorum Israel,
Josh VulgSist 4:6  ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
Josh VulgSist 4:7  respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in aeternum.
Josh VulgSist 4:8  Fecerunt ergo filii Israel sicut praecepit eis Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, iuxta numerum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
Josh VulgSist 4:9  Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini: et sunt ibi usque in praesentem diem.
Josh VulgSist 4:10  Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
Josh VulgSist 4:11  Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
Josh VulgSist 4:12  Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant fratres suos filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses:
Josh VulgSist 4:13  et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Iericho.
Josh VulgSist 4:14  In die illo magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, adhuc viveret.
Josh VulgSist 4:16  Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Iordane.
Josh VulgSist 4:18  Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
Josh VulgSist 4:19  Populus autem ascendit de Iordane, decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra Orientalem plagam urbis Iericho.
Josh VulgSist 4:20  Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis,
Josh VulgSist 4:21  et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
Josh VulgSist 4:22  docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum,
Josh VulgSist 4:23  siccante Domino Deo nostro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis:
Josh VulgSist 4:24  sicut fecerat prius in mari rubro, quod siccavit donec transiremus:
Josh VulgSist 4:25  ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
Chapter 5
Josh VulgSist 5:1  Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Iordanem ad Occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel.
Josh VulgSist 5:2  Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel.
Josh VulgSist 5:3  Fecit quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum.
Josh VulgSist 5:4  Haec autem causa est secundae circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est de Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus,
Josh VulgSist 5:5  qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
Josh VulgSist 5:6  per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante iuraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
Josh VulgSist 5:7  Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Iosue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
Josh VulgSist 5:8  Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
Josh VulgSist 5:9  Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem.
Josh VulgSist 5:10  Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase, quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho:
Josh VulgSist 5:11  et comederunt de frugibus Terrae die altero, azymos panes, et polentam eiusdem anni.
Josh VulgSist 5:12  Defecitque manna postquam comederunt de frugibus Terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus praesentis anni Terrae Chanaan.
Josh VulgSist 5:13  Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
Josh VulgSist 5:14  Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
Josh VulgSist 5:15  Cecidit Iosue pronus in terram. Et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
Josh VulgSist 5:16  Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum.
Chapter 6
Josh VulgSist 6:1  Iericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
Josh VulgSist 6:2  Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce dedi in manus tuas Iericho, et regem eius, omnesque fortes viros.
Josh VulgSist 6:3  Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
Josh VulgSist 6:4  Septimo autem die sacerdotes tollent septem buccinas, quarum usus est in iubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
Josh VulgSist 6:5  Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
Josh VulgSist 6:6  Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem iubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
Josh VulgSist 6:7  Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.
Josh VulgSist 6:8  Cumque Iosue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,
Josh VulgSist 6:9  omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
Josh VulgSist 6:10  Praeceperat autem Iosue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur: donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
Josh VulgSist 6:11  Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi.
Josh VulgSist 6:12  Igitur Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
Josh VulgSist 6:13  et septem ex eis septem buccinas, quarum in iubileo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
Josh VulgSist 6:14  Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
Josh VulgSist 6:15  Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
Josh VulgSist 6:16  Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem:
Josh VulgSist 6:17  sitque civitas haec anathema: et omnia quae in ea sunt, Domino. sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuncios quos direximus.
Josh VulgSist 6:18  Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
Josh VulgSist 6:19  Quidquid autem auri aut argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris eius.
Josh VulgSist 6:20  Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
Josh VulgSist 6:21  et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Josh VulgSist 6:22  Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis.
Josh VulgSist 6:23  Ingressique iuvenes, eduxerunt Rahab, et parentes eius, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.
Josh VulgSist 6:24  Urbem autem, et omnia, quae inventa sunt in ea, succenderunt; absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.
Josh VulgSist 6:25  Rahab vero meretricem, et domum patris eius, et omnia quae habebat, fecit Iosue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuncios, quos miserat ut explorarent Iericho. In tempore illo, imprecatus est Iosue, dicens:
Josh VulgSist 6:26  Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum ponat portas eius.
Josh VulgSist 6:27  Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius vulgatum est in omni terra.
Chapter 7
Josh VulgSist 7:1  Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Iuda, tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israel.
Josh VulgSist 7:2  Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quae est iuxta Bethaven, ad Orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate Terram. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai.
Josh VulgSist 7:3  Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?
Josh VulgSist 7:4  Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,
Josh VulgSist 7:5  percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta et sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et ad instar aquae liquefactum est.
Josh VulgSist 7:6  Iosue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israel: miseruntque pulverem super capita sua,
Josh VulgSist 7:7  et dixit Iosue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhaei, et perderes? utinam ut coepimus, mansissemus trans Iordanem.
Josh VulgSist 7:8  Mi Domine Deus quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem?
Josh VulgSist 7:9  Audient Chananaei, et omnes habitatores Terrae, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
Josh VulgSist 7:10  Dixitque Dominus ad Iosue: Surge, cur iaces pronus in terra?
Josh VulgSist 7:11  Peccavit Israel, et praevaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.
Josh VulgSist 7:12  Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum, qui huius sceleris reus est.
Josh VulgSist 7:13  Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema in medio tui est Israel: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Josh VulgSist 7:14  Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.
Josh VulgSist 7:15  Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam praevaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israel.
Josh VulgSist 7:16  Surgens itaque Iosue mane, applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iuda.
Josh VulgSist 7:17  Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi:
Josh VulgSist 7:18  cuius domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi, filii Zabdi: filii Zare de tribu Iuda.
Josh VulgSist 7:19  Et ait Iosue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
Josh VulgSist 7:20  Responditque Achan Iosue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israel, et sic et sic feci.
Josh VulgSist 7:21  vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
Josh VulgSist 7:22  Misit ergo Iosue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.
Josh VulgSist 7:23  Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue, et ad omnes filios Israel, proieceruntque ante Dominum.
Josh VulgSist 7:24  Tollens itaque Iosue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias eius, boves et asinos, et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem: (et omnis Israel cum eo) duxerunt eos ad Vallem Achor:
Josh VulgSist 7:25  ubi dixit Iosue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel: et cuncta quae illius erant, igne consumpta sunt.
Josh VulgSist 7:26  Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, Vallis Achor, usque hodie.
Chapter 8
Josh VulgSist 8:1  Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. ecce tradidi in manum tuam regem eius, et populum, urbemque et terram.
Josh VulgSist 8:2  Faciesque urbi Hai, et regi eius, sicut fecisti Iericho, et regi illius: praedam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam.
Josh VulgSist 8:3  Surrexitque Iosue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,
Josh VulgSist 8:4  praecepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati.
Josh VulgSist 8:5  ego autem, et reliqua multitudo, quae mecum est, ascendemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus:
Josh VulgSist 8:6  donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius.
Josh VulgSist 8:7  Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
Josh VulgSist 8:8  Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut iussi.
Josh VulgSist 8:9  Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel, et Hai, ad Occidentalem plagam urbis Hai: Iosue autem nocte illa in medio mansit populi,
Josh VulgSist 8:10  surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.
Josh VulgSist 8:11  Cumque venissent, et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad Septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.
Josh VulgSist 8:12  Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis:
Josh VulgSist 8:13  omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis Occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte illa, et stetit in vallis medio.
Josh VulgSist 8:14  Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiae.
Josh VulgSist 8:15  Iosue vero, et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.
Josh VulgSist 8:16  At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,
Josh VulgSist 8:17  et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israel (sicut eruperant aperta oppida relinquentes,)
Josh VulgSist 8:18  dixit Dominus ad Iosue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.
Josh VulgSist 8:19  Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.
Josh VulgSist 8:20  Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: praesertim cum hi, qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
Josh VulgSist 8:21  Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
Josh VulgSist 8:22  Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire coeperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
Josh VulgSist 8:23  regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Iosue.
Josh VulgSist 8:24  Igitur omnibus interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem.
Josh VulgSist 8:25  Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.
Josh VulgSist 8:26  Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
Josh VulgSist 8:27  Iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Iosue.
Josh VulgSist 8:28  Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum:
Josh VulgSist 8:29  regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Praecepitque Iosue, et deposuerunt cadaver eius de cruce: proieceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem.
Josh VulgSist 8:30  Tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israel in monte Hebal:
Josh VulgSist 8:31  sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi: Altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.
Josh VulgSist 8:32  Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israel.
Josh VulgSist 8:33  Omnis autem populus, et omnes maiores natu, ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media pars eorum iuxta montem Garizim, et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israel.
Josh VulgSist 8:34  Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quae scripta erant in legis volumine.
Josh VulgSist 8:35  Nihil ex his, quae Moyses iusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
Chapter 9
Josh VulgSist 9:1  Quibus auditis, cuncti reges trans Iordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant iuxta Libanum, Hethaeus et Amorrhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, et Hevaeus, et Iebusaeus
Josh VulgSist 9:2  congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo, eademque sententia.
Josh VulgSist 9:3  At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Iosue, Iericho et Hai:
Josh VulgSist 9:4  callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,
Josh VulgSist 9:5  calceamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti:
Josh VulgSist 9:6  perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque simul omni Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israel ad eos, atque dixerunt:
Josh VulgSist 9:7  Ne forte in terra, quae nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum.
Josh VulgSist 9:8  At illi ad Iosue, Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Iosue ait: Qui nam estis vos? aut unde venistis?
Josh VulgSist 9:9  Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiae eius, cuncta quae fecit in Aegypto,
Josh VulgSist 9:10  et duobus regibus Amorrhaeorum qui fuerunt trans Iordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erant in Astaroth:
Josh VulgSist 9:11  dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores Terrae nostrae: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus, foedus inite nobiscum.
Josh VulgSist 9:12  En, panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.
Josh VulgSist 9:13  utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti. vestes et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viae trita sunt, et pene consumpta.
Josh VulgSist 9:14  Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.
Josh VulgSist 9:15  Fecitque Iosue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis iuraverunt eis.
Josh VulgSist 9:16  Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
Josh VulgSist 9:17  Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
Josh VulgSist 9:18  Et non percusserunt eos, eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
Josh VulgSist 9:19  Qui responderunt eis: Iuravimus illis in nomine Domini Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere.
Josh VulgSist 9:20  Sed hoc faciemus eis: Reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus:
Josh VulgSist 9:21  sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. Quibus haec loquentibus:
Josh VulgSist 9:22  vocavit Gabaonitas Iosue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis?
Josh VulgSist 9:23  Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Dei mei.
Josh VulgSist 9:24  Qui responderunt: Nunciatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem Terram, et disperderet cunctos habitatores eius. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
Josh VulgSist 9:25  Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.
Josh VulgSist 9:26  Fecit ergo Iosue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur.
Josh VulgSist 9:27  Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquas comportantes, usque in praesens tempus, in loco, quem Dominus elegisset.
Chapter 10
Josh VulgSist 10:1  Quae cum audisset Adonisedec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai, et regi illius) et quod transfugissent Gabaonitae ad Israel, et essent foederati eorum,
Josh VulgSist 10:2  timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et maior oppido Hai, omnesque bellatores eius fortissimi.
Josh VulgSist 10:3  Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:
Josh VulgSist 10:4  Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Iosue, et ad filios Israel.
Josh VulgSist 10:5  Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
Josh VulgSist 10:6  Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis.
Josh VulgSist 10:7  Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
Josh VulgSist 10:8  Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit.
Josh VulgSist 10:9  Irruit itaque Iosue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis:
Josh VulgSist 10:10  Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Beth horon, et percussit usque Azeca et Maceda.
Josh VulgSist 10:11  Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Beth horon, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.
Josh VulgSist 10:12  Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis, et Luna contra vallem Aialon.
Josh VulgSist 10:13  Steteruntque Sol et Luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum? Stetit itaque Sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
Josh VulgSist 10:14  Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel.
Josh VulgSist 10:15  Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae.
Josh VulgSist 10:16  Fugerant enim quinque reges, et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
Josh VulgSist 10:17  Nunciatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
Josh VulgSist 10:18  Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:
Josh VulgSist 10:19  vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
Josh VulgSist 10:20  Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi, qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
Josh VulgSist 10:21  Reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
Josh VulgSist 10:22  Praecepitque Iosue, dicens: Aperite os speluncae, et adducite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
Josh VulgSist 10:23  Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon.
Josh VulgSist 10:24  Cumque adducti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subiectorum colla pedibus calcarent,
Josh VulgSist 10:25  rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
Josh VulgSist 10:26  Percussitque Iosue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum.
Josh VulgSist 10:27  Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
Josh VulgSist 10:28  Eodem quoque die Macedam cepit Iosue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores eius: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho.
Josh VulgSist 10:29  Transivit autem cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:
Josh VulgSist 10:30  quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israel: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores eius. non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Iericho.
Josh VulgSist 10:31  De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel: et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam.
Josh VulgSist 10:32  Tradiditque Dominus Lachis in manus Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
Josh VulgSist 10:33  Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem.
Josh VulgSist 10:35  atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas, quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis.
Josh VulgSist 10:36  Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam:
Josh VulgSist 10:37  cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque eius, et omnia oppida regionis illius, universasque animas, quae in ea fuerant commoratae: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio.
Josh VulgSist 10:39  cepit eam atque vastavit: regem quoque eius atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
Josh VulgSist 10:40  Percussit itaque Iosue omnem Terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israel,
Josh VulgSist 10:41  a Cadesbarne usque Gazam. Omnem Terram Gessen usque Gabaon,
Josh VulgSist 10:42  universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israel pugnavit pro eo.
Josh VulgSist 10:43  reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
Chapter 11
Josh VulgSist 11:1  Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:
Josh VulgSist 11:2  ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et regionibus Dor iuxta mare:
Josh VulgSist 11:3  Chananaeum quoque ab Oriente et Occidente, et Amorrhaeum atque Hethaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis: Hevaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in Terra Maspha.
Josh VulgSist 11:4  Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in littore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis.
Josh VulgSist 11:5  Conveneruntque omnes reges isti in unum ad Aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
Josh VulgSist 11:6  Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
Josh VulgSist 11:7  Venitque Iosue, et omnis exercitus cum eo adversus illos ad Aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
Josh VulgSist 11:8  tradiditque illos Dominus in manus Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et Aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad Orientalem illius partem. Itaque percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:
Josh VulgSist 11:9  fecitque sicut praeceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
Josh VulgSist 11:10  Reversusque statim cepit Asor: et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat.
Josh VulgSist 11:11  Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
Josh VulgSist 11:12  Et omnes per circuitum civitates, reges quoque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat ei Moyses famulus Domini.
Josh VulgSist 11:13  Absque urbibus, quae erant in collibus, et in tumulis sitae, ceteras succendit Israel: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
Josh VulgSist 11:14  Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis.
Josh VulgSist 11:15  Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit: non praeteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi.
Josh VulgSist 11:16  Cepit itaque Iosue omnem Terram montanam, et meridianam, terramque Gessen, et planitiem, et Occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria eius:
Josh VulgSist 11:17  et partem montis, quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
Josh VulgSist 11:19  Non fuit civitas quae se non traderet filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.
Josh VulgSist 11:20  Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Josh VulgSist 11:21  In illo tempore venit Iosue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda et Israel, urbesque eorum delevit.
Josh VulgSist 11:22  Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in Terra filiorum Israel: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solum relicti sunt.
Josh VulgSist 11:23  Cepit ergo Iosue omnem Terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas. quievitque Terra a praeliis.
Chapter 12
Josh VulgSist 12:1  Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt Terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem Orientalem plagam, quae respicit solitudinem.
Josh VulgSist 12:2  Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Ieboc, qui est terminus filiorum Ammon.
Josh VulgSist 12:3  et a solitudine usque ad Mare Ceneroth contra Orientem, et usque ad Mare deserti, quod est mare salsissimum, ad Orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quae subiacet Asedoth, Phasga.
Josh VulgSist 12:4  Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
Josh VulgSist 12:5  Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
Josh VulgSist 12:6  Moyses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque Terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse.
Josh VulgSist 12:7  Hi sunt reges Terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem, cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,
Josh VulgSist 12:8  tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Aseroth, et in solitudine, ac in meridie Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus.
Josh VulgSist 12:9  Rex Iericho unus: rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus:
Josh VulgSist 12:23  rex Dor, et provinciae Dor unus, rex Gentium Galgal unus,
Chapter 13
Josh VulgSist 13:1  Iosue senex, provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa est:
Josh VulgSist 13:2  omnis videlicet Galilaea, Philisthiim, et universa Gessuri.
Josh VulgSist 13:3  A fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra Aquilonem: Terra Chanaan, quae in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazaeos, et Azotios, Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas.
Josh VulgSist 13:4  Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis Terra Chanaan, et Maara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrhaei,
Josh VulgSist 13:5  eiusque confinia. Libani quoque regio contra Orientem a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath.
Josh VulgSist 13:6  Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad Aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem hereditatis Israel, sicut praecepi tibi.
Josh VulgSist 13:7  Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse,
Josh VulgSist 13:8  cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis, ad orientalem plagam.
Josh VulgSist 13:9  Ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon.
Josh VulgSist 13:10  et cunctas civitates Sehon, regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon usque ad terminos filiorum Ammon.
Josh VulgSist 13:11  et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
Josh VulgSist 13:12  omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit.
Josh VulgSist 13:13  Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem.
Josh VulgSist 13:14  Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimae Domini Dei Israel, ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.
Josh VulgSist 13:15  Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
Josh VulgSist 13:16  Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle eiusdem torrentis media: universam planitiem, quae ducit Medaba,
Josh VulgSist 13:17  et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque, et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
Josh VulgSist 13:19  et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
Josh VulgSist 13:21  et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevaeum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores Terrae.
Josh VulgSist 13:22  Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.
Josh VulgSist 13:23  Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
Josh VulgSist 13:24  Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem, cuius haec divisio est.
Josh VulgSist 13:25  Terminus Iaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroer, quae est contra Rabba.
Josh VulgSist 13:26  et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir.
Josh VulgSist 13:27  in valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: huius quoque finis, Iordanis est usque ad extremam partem maris Cenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.
Josh VulgSist 13:28  haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates, et villae earum.
Josh VulgSist 13:29  Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem,
Josh VulgSist 13:30  cuius hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida.
Josh VulgSist 13:31  et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas.
Josh VulgSist 13:32  Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad Orientalem plagam.
Josh VulgSist 13:33  Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio eius, ut locutus est illi.
Chapter 14
Josh VulgSist 14:1  Hoc est, quod possederunt filii Israel in Terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel:
Josh VulgSist 14:2  sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiae tribui.
Josh VulgSist 14:3  Duabus enim tribubus, et dimidiae dederat Moyses trans Iordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos:
Josh VulgSist 14:4  sed in eorum successerunt locum filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitae aliam in Terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
Josh VulgSist 14:5  Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt Terram.
Josh VulgSist 14:6  Accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Iephone Cenezaeus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.
Josh VulgSist 14:7  Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem Terram, nunciavique ei quod mihi verum videbatur.
Josh VulgSist 14:8  Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
Josh VulgSist 14:9  Iuravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in aeternum: quia secutus es Dominum Deum meum.
Josh VulgSist 14:10  Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum
Josh VulgSist 14:11  sic valens, ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
Josh VulgSist 14:12  Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnae atque munitae: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos: sicut promisit mihi.
Josh VulgSist 14:13  Benedixitque ei Iosue: et tradidit ei Hebron in possessionem.
Josh VulgSist 14:14  atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone Cenezaeo usque in praesentem diem: quia secutus est Dominum Deum Israel.
Josh VulgSist 14:15  Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et Terra cessavit a praeliis.
Chapter 15
Josh VulgSist 15:1  Igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, usque ad desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae.
Josh VulgSist 15:2  initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quae respicit Meridiem.
Josh VulgSist 15:3  Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
Josh VulgSist 15:4  atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Aegypti: eruntque termini eius mare magnum. hic erit finis meridianae plagae.
Josh VulgSist 15:5  Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quae respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eumdem Iordanis fluvium.
Josh VulgSist 15:6  ascenditque terminus in Beth hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben.
Josh VulgSist 15:7  et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quae vocantur Fons solis: et erunt exitus eius ad Fontem rogel.
Josh VulgSist 15:8  ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusaei ad Meridiem, haec est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem.
Josh VulgSist 15:9  pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
Josh VulgSist 15:10  et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
Josh VulgSist 15:11  et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
Josh VulgSist 15:12  hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
Josh VulgSist 15:13  Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
Josh VulgSist 15:14  Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
Josh VulgSist 15:15  Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
Josh VulgSist 15:16  Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Josh VulgSist 15:17  Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
Josh VulgSist 15:18  Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit?
Josh VulgSist 15:19  At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
Josh VulgSist 15:20  Haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
Josh VulgSist 15:21  Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
Josh VulgSist 15:32  Lebaoth et Selim et Aen et Remon. omnes civitates vigintinovem, et villae earum.
Josh VulgSist 15:36  et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villae earum.
Josh VulgSist 15:41  et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villae earum.
Josh VulgSist 15:44  et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villae earum.
Josh VulgSist 15:46  Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius.
Josh VulgSist 15:47  Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus eius.
Josh VulgSist 15:51  Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
Josh VulgSist 15:54  Athmatha et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior: civitates novem, et villae earum.
Josh VulgSist 15:57  Accain Gabaa et Thamna: civitates decem, et villae earum.
Josh VulgSist 15:59  Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villae earum.
Josh VulgSist 15:60  Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duae, et villae earum.
Josh VulgSist 15:62  et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villae earum.
Josh VulgSist 15:63  Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusaeus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in praesentem diem.
Chapter 16
Josh VulgSist 16:1  Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo quae ascendit de Iericho ad montem Bethel:
Josh VulgSist 16:2  et egreditur de Bethel Luzam: transitque terminum Archi, Ataroth.
Josh VulgSist 16:3  et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno:
Josh VulgSist 16:5  Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem.
Josh VulgSist 16:6  Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe.
Josh VulgSist 16:7  descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem.
Josh VulgSist 16:8  De Taphua pertransit contra mare in Vallem arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
Josh VulgSist 16:9  Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.
Josh VulgSist 16:10  Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Chapter 17
Josh VulgSist 17:1  Cecidit autem sors tribui Manasse: (ipse enim est primogenitus Ioseph) Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
Josh VulgSist 17:2  et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares, per cognationes suas.
Josh VulgSist 17:3  Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae: quarum ista sunt nomina, Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
Josh VulgSist 17:4  Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Iosue filii Nun, et principum dicentes: Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
Josh VulgSist 17:5  Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque Terra Galaad et Basan trans Iordanem.
Josh VulgSist 17:6  Filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
Josh VulgSist 17:7  Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmathath quae respicit Sichem: et egreditur ad dexteram iuxta habitatores Fontis Taphuae.
Josh VulgSist 17:8  Etenim in sorte Manasse ceciderat Terra Taphuae, quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
Josh VulgSist 17:9  Descenditque terminus Vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab Aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare:
Josh VulgSist 17:10  ita ut possessio Ephraim sit ab Austro, et ab Aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et coniungantur sibi in tribu Aser ab Aquilone, et in tribu Issachar ab Oriente.
Josh VulgSist 17:11  Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi eius, et Ieblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
Josh VulgSist 17:12  Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananaeus habitare in terra ipsa.
Josh VulgSist 17:13  Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
Josh VulgSist 17:14  Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?
Josh VulgSist 17:15  Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in Terra Pherezaei et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
Josh VulgSist 17:16  Cui responderunt filii Ioseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis, et Iezrael mediam possidens vallem.
Josh VulgSist 17:17  Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis, non habebis sortem unam,
Josh VulgSist 17:18  sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
Chapter 18
Josh VulgSist 18:1  Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis Terra subiecta.
Josh VulgSist 18:2  Remanserunt autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.
Josh VulgSist 18:3  Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
Josh VulgSist 18:4  Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant Terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.
Josh VulgSist 18:5  Dividite vobis Terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab Aquilone.
Josh VulgSist 18:6  mediam inter hos Terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:
Josh VulgSist 18:7  quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad Orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini.
Josh VulgSist 18:8  Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue, dicens: Circuite Terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
Josh VulgSist 18:9  Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
Josh VulgSist 18:10  Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque Terram filiis Israel in septem partes.
Josh VulgSist 18:11  Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent Terram inter filios Iuda et filios Ioseph.
Josh VulgSist 18:12  Fuitque terminus eorum contra Aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae, et inde contra Occidentem ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven,
Josh VulgSist 18:13  atque pertransiens iuxta Luzam ad Meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth addar in montem, qui est ad Meridiem Beth horon inferioris:
Josh VulgSist 18:14  Et inclinatur circuiens contra mare ad Meridiem montis qui respicit Beth horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. haec est plaga contra mare, ad Occidentem.
Josh VulgSist 18:15  A Meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
Josh VulgSist 18:16  Descenditque in partem montis, qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, Vallem Ennom) iuxta latus Iebusaei ad Austrum: et pervenit ad Fontem rogel,
Josh VulgSist 18:17  transiens ad Aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est fontem solis:
Josh VulgSist 18:18  et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione Ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere Aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,
Josh VulgSist 18:19  et praetergreditur contra Aquilonem Beth hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab Aquilone in fine Iordanis ad australem plagam:
Josh VulgSist 18:20  qui est terminus illius ab Oriente. haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
Josh VulgSist 18:21  Fueruntque civitates eius, Iericho et Beth hagla et Vallis Casis,
Josh VulgSist 18:24  villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villae earum.
Josh VulgSist 18:28  et Sela, Eleph, et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
Chapter 19
Josh VulgSist 19:1  Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hereditas
Josh VulgSist 19:2  eorum in medio possessionis filiorum Iuda: Bersabee et Sabee et Molada
Josh VulgSist 19:6  et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim, et villae earum.
Josh VulgSist 19:7  Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quattuor, et villae earum:
Josh VulgSist 19:8  omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Haec est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas,
Josh VulgSist 19:9  in possessione et funiculo filiorum Iuda: quia maior erat. et idcirco filii Simeon possederunt in medio hereditatis eorum.
Josh VulgSist 19:10  Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.
Josh VulgSist 19:11  Ascenditque de Mari et Medalaa, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Ieconam.
Josh VulgSist 19:12  Et revertitur de Sared contra Orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Iaphie.
Josh VulgSist 19:13  Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethhepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.
Josh VulgSist 19:14  Et circuit ad Aquilonem Hanathon: suntque egressus eius Vallis Iephthael,
Josh VulgSist 19:15  et Cateth et Naalol et Semeron et Iedala et Bethlehem: civitates duodecim, et villae earum.
Josh VulgSist 19:16  Haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Josh VulgSist 19:17  Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas.
Josh VulgSist 19:18  fuitque eius hereditas Iezrael et Casaloth et Sunem
Josh VulgSist 19:21  et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses.
Josh VulgSist 19:22  Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames: eruntque exitus eius Iordanis: civitates sedecim, et villae earum.
Josh VulgSist 19:23  Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes, et viculi earum.
Josh VulgSist 19:24  Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas:
Josh VulgSist 19:25  fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph
Josh VulgSist 19:26  et Elmelech et Amaad et Messal: et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath.
Josh VulgSist 19:27  Ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et Vallem Iephthael contra Aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad laevam Cabul,
Josh VulgSist 19:28  et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam.
Josh VulgSist 19:29  revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus eius in mare de funiculo Achziba:
Josh VulgSist 19:30  et Amma et Aphec et Rohob. civitates viginti duae, et villae earum.
Josh VulgSist 19:31  Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
Josh VulgSist 19:32  Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas:
Josh VulgSist 19:33  et coepit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quae est Neceb, et Iebnael usque Lecum: et egressus eorum usque ad Iordanem:
Josh VulgSist 19:34  revertiturque terminus contra Occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra Meridiem, et in Aser contra Occidentem, et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis.
Josh VulgSist 19:35  civitates munitissimae, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth,
Josh VulgSist 19:38  et Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem, et villae earum.
Josh VulgSist 19:39  Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Josh VulgSist 19:40  Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:
Josh VulgSist 19:41  et fuit terminus possessionis eius Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est civitas solis.
Josh VulgSist 19:46  et Meiarcon et Arecon, cum termino qui respicit Ioppen,
Josh VulgSist 19:47  et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen eius Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.
Josh VulgSist 19:48  Haec est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Josh VulgSist 19:49  Cumque complesset sorte dividere Terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui,
Josh VulgSist 19:50  iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit, Thamnath Saraa in monte Ephraim: et aedificavit civitatem, habitavitque in ea.
Josh VulgSist 19:51  Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et principes familiarum, ac tribuum filiorum Israel in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii, partitique sunt Terram.
Chapter 20
Josh VulgSist 20:1  Et locutus est Dominus ad Iosue, dicens: Loquere filiis Israel, et dic eis:
Josh VulgSist 20:2  Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi;
Josh VulgSist 20:3  ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius: et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis:
Josh VulgSist 20:4  cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
Josh VulgSist 20:5  Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius: quia ignorans percussit proximum eius, nec ante biduum, triduumve eius probatur inimicus.
Josh VulgSist 20:6  Et habitabit in civitate illa, donec stet ante iudicium causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
Josh VulgSist 20:7  Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Iuda.
Josh VulgSist 20:8  Et trans Iordanem contra Orientalem plagam Iericho, statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
Josh VulgSist 20:9  Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel, et advenis, qui habitabant inter eos: ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
Chapter 21
Josh VulgSist 21:1  Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Iosue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel:
Josh VulgSist 21:2  locutique sunt ad eos in Silo Terrae Chanaan, atque dixerunt: Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta.
Josh VulgSist 21:3  Dederuntque filii Israel de possessionibus suis iuxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
Josh VulgSist 21:4  Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda, et Simeon, et Beniamin, civitates tredecim:
Josh VulgSist 21:5  Et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
Josh VulgSist 21:6  Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim.
Josh VulgSist 21:7  Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
Josh VulgSist 21:8  Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
Josh VulgSist 21:9  De tribubus filiorum Iuda et Simeon dedit Iosue civitates: quarum ista sunt nomina,
Josh VulgSist 21:10  filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est)
Josh VulgSist 21:11  Cariatharbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iuda, et suburbana eius per circuitum.
Josh VulgSist 21:12  Agros vero, et villas eius dederat Caleb filio Iephone ad possidendum.
Josh VulgSist 21:13  Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana eius: et Lobnam cum suburbanis suis:
Josh VulgSist 21:16  et Ain, et Ieta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
Josh VulgSist 21:17  De tribu autem filiorum Beniamin, Gabaon, et Gabae,
Josh VulgSist 21:18  et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quattuor.
Josh VulgSist 21:19  Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
Josh VulgSist 21:20  Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis haec est data possessio.
Josh VulgSist 21:21  De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
Josh VulgSist 21:22  et Cibsaim et Beth horon, cum suburbanis suis, civitates quattuor.
Josh VulgSist 21:24  et Aialon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quattuor.
Josh VulgSist 21:25  Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis civitates duae.
Josh VulgSist 21:26  Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
Josh VulgSist 21:27  Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
Josh VulgSist 21:29  et Iaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quattuor.
Josh VulgSist 21:31  et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quattuor.
Josh VulgSist 21:32  De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilaea, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
Josh VulgSist 21:33  Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
Josh VulgSist 21:34  Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Iecnam et Cartha
Josh VulgSist 21:35  et Damna et Naalol, civitates quattuor cum suburbanis suis.
Josh VulgSist 21:36  De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Iaser et Iethson et Mephaath, civitates quattuor cum suburbanis suis.
Josh VulgSist 21:37  De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Iazer, civitates quattuor cum suburbanis suis.
Josh VulgSist 21:38  Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
Josh VulgSist 21:39  Itaque civitates universae Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo
Josh VulgSist 21:40  cum suburbanis suis, singulae per familias distributae.
Josh VulgSist 21:41  Deditque Dominus Deus Israeli omnem Terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
Josh VulgSist 21:42  Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
Josh VulgSist 21:43  Ne unum quidem verbum, quod illis praestiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Chapter 22
Josh VulgSist 22:1  Eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,
Josh VulgSist 22:2  dixitque ad eos: Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis,
Josh VulgSist 22:3  nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.
Josh VulgSist 22:4  Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem:
Josh VulgSist 22:5  ita dumtaxat, ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
Josh VulgSist 22:6  Benedixitque eis Iosue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
Josh VulgSist 22:7  Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad Occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,
Josh VulgSist 22:8  dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici: dividite praedam hostium cum fratribus vestris.
Josh VulgSist 22:9  Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad Terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.
Josh VulgSist 22:10  Cumque venissent ad tumulos Iordanis in Terram Chanaan, aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis.
Josh VulgSist 22:11  Quod cum audissent filii Israel, et ad eos certi nuncii detulissent aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in Terra Chanaan, super Iordanis tumulos, contra filios Israel:
Josh VulgSist 22:12  convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.
Josh VulgSist 22:13  Et interim miserunt ad illos in Terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotem,
Josh VulgSist 22:14  et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.
Josh VulgSist 22:15  Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse in Terram Galaad, dixeruntque ad eos:
Josh VulgSist 22:16  Haec mandat omnis populus Domini: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum Deum Israel, aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?
Josh VulgSist 22:17  An parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet? multi enim de populo corruerunt.
Josh VulgSist 22:18  Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israel ira eius desaeviet.
Josh VulgSist 22:19  Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad Terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino, et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri.
Josh VulgSist 22:20  Nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
Josh VulgSist 22:21  Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse principibus legationis Israel:
Josh VulgSist 22:22  Fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israel simul intelliget: si praevaricationis animo, hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti:
Josh VulgSist 22:23  et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et iudicet:
Josh VulgSist 22:24  et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel?
Josh VulgSist 22:25  terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Iordanem fluvium: et idcirco partem non habetis in Domino. Et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,
Josh VulgSist 22:26  et diximus: Extruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,
Josh VulgSist 22:27  sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino.
Josh VulgSist 22:28  Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.
Josh VulgSist 22:29  Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino, et eius vestigia relinquamus, extructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod extructum est ante tabernaculum eius.
Josh VulgSist 22:30  Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt.
Josh VulgSist 22:31  Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israel de manu Domini.
Josh VulgSist 22:32  Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de Terra Galaad, finium Chanaan ad filios Israel, et retulit eis.
Josh VulgSist 22:33  Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent Terram possessionis eorum.
Josh VulgSist 22:34  Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad altare, quod extruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
Chapter 23
Josh VulgSist 23:1  Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israeli, subiectis in gyro nationibus universis, et Iosue iam longaevo, et persenilis aetatis:
Josh VulgSist 23:2  vocavit Iosue omnem Israelem, maioresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris aetatis sum:
Josh VulgSist 23:3  vosque cernitis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quo modo pro vobis ipse pugnaverit:
Josh VulgSist 23:4  et nunc quia vobis sorte divisit omnem Terram, ab Orientali parte Iordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes:
Josh VulgSist 23:5  Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis Terram, sicut vobis pollicitus est.
Josh VulgSist 23:6  tantum confortamini, et estote soliciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:
Josh VulgSist 23:7  ne postquam intraveritis ad Gentes, quae inter vos futurae sunt, iuretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos:
Josh VulgSist 23:8  sed adhaereatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.
Josh VulgSist 23:9  Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
Josh VulgSist 23:10  Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
Josh VulgSist 23:11  Hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum.
Josh VulgSist 23:12  Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:
Josh VulgSist 23:13  iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima, quam tradidit vobis.
Josh VulgSist 23:14  En ego hodie ingredior viam universae terrae, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quae se Dominus praestiturum vobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum.
Josh VulgSist 23:15  Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima, quam tradidit vobis,
Josh VulgSist 23:16  eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac Terra optima, quam tradidit vobis.
Chapter 24
Josh VulgSist 24:1  Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit maiores natu, ac principes, et iudices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini:
Josh VulgSist 24:2  et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham, et Nachor: servieruntque diis alienis.
Josh VulgSist 24:3  Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus: et adduxi eum in Terram Chanaan: multiplicavique semen eius,
Josh VulgSist 24:4  et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Iacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Iacob vero, et filii eius descenderunt in Aegyptum.
Josh VulgSist 24:5  Misique Moysen et Aaron, et percussi Aegyptum multis signis atque portentis.
Josh VulgSist 24:6  Eduxique vos et patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad Mare rubrum.
Josh VulgSist 24:7  Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:
Josh VulgSist 24:8  et introduxi vos in Terram Amorrhaei, qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis Terram eorum, atque interfecistis eos.
Josh VulgSist 24:9  Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:
Josh VulgSist 24:10  et ego nolui audire eum, sed econtrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu eius.
Josh VulgSist 24:11  Transistisque Iordanem, et venistis ad Iericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius, Amorrhaeus, et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Iebusaeus: et tradidi illos in manus vestras.
Josh VulgSist 24:12  Misique ante vos crabrones: et eieci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo.
Josh VulgSist 24:13  Dedique vobis Terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis: vineas et oliveta, quae non plantastis.
Josh VulgSist 24:14  Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino.
Josh VulgSist 24:15  Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum Terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
Josh VulgSist 24:16  Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
Josh VulgSist 24:17  Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros de Terra Aegypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus.
Josh VulgSist 24:18  Et eiecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem Terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
Josh VulgSist 24:19  Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus, et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
Josh VulgSist 24:20  Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis praestiterit bona.
Josh VulgSist 24:21  Dixitque populus ad Iosue: Nequaquam ita ut loqueris, erit, sed Domino serviemus.
Josh VulgSist 24:22  Et Iosue ad populum, Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes.
Josh VulgSist 24:23  Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.
Josh VulgSist 24:24  Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis eius.
Josh VulgSist 24:25  Percussit ergo Iosue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sichem.
Josh VulgSist 24:26  Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in Sanctuario Domini:
Josh VulgSist 24:27  et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium quod audieritis omnia verba Domini, quae locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
Josh VulgSist 24:28  Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
Josh VulgSist 24:29  Et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:
Josh VulgSist 24:30  sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a Septentrionali parte montis Gaas.
Josh VulgSist 24:31  Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israel.
Josh VulgSist 24:32  Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.
Josh VulgSist 24:33  Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii eius, quae data est ei in monte Ephraim.