Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Up
Chapter 1
I Ki VulgSist 1:1  Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
I Ki VulgSist 1:2  Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
I Ki VulgSist 1:3  Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
I Ki VulgSist 1:4  Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei, rex vero non cognovit eam.
I Ki VulgSist 1:5  Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros, qui currerent ante eum.
I Ki VulgSist 1:6  Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
I Ki VulgSist 1:7  Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae.
I Ki VulgSist 1:8  Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Ioiadae, et Nathan propheta, et Semei, et Cerethi et Phelethi, et robur exercitus David non erat cum Adonia.
I Ki VulgSist 1:9  Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus iuxta Lapidem zoheleth, qui erat vicinus Fonti rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Iuda servos regis.
I Ki VulgSist 1:10  Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
I Ki VulgSist 1:11  Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti, quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?
I Ki VulgSist 1:12  Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
I Ki VulgSist 1:13  Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias?
I Ki VulgSist 1:14  Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
I Ki VulgSist 1:15  Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
I Ki VulgSist 1:16  inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex, Quid tibi, inquit, vis?
I Ki VulgSist 1:17  Quae respondens, ait: Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae, Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
I Ki VulgSist 1:18  Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
I Ki VulgSist 1:19  Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Ioab principem militiae: Salomonem autem servum tuum non vocavit.
I Ki VulgSist 1:20  Verumtamen domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te.
I Ki VulgSist 1:21  Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
I Ki VulgSist 1:22  Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
I Ki VulgSist 1:23  Et nunciaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
I Ki VulgSist 1:24  dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?
I Ki VulgSist 1:25  Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias:
I Ki VulgSist 1:26  Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Ioiadae, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
I Ki VulgSist 1:27  Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?
I Ki VulgSist 1:28  Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
I Ki VulgSist 1:29  iuravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
I Ki VulgSist 1:30  quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie.
I Ki VulgSist 1:31  Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in aeternum.
I Ki VulgSist 1:32  Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
I Ki VulgSist 1:33  dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam: et ducite eum in Gihon.
I Ki VulgSist 1:34  et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.
I Ki VulgSist 1:35  Et ascendetis post eum, et venietis, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique praecipiam ut sit dux super Israel, et super Iudam.
I Ki VulgSist 1:36  Et respondit Banaias filius Ioiadae, regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
I Ki VulgSist 1:37  Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David.
I Ki VulgSist 1:38  Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Ioiadae, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
I Ki VulgSist 1:39  Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.
I Ki VulgSist 1:40  Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.
I Ki VulgSist 1:41  Audivit autem Adonias, et omnes, qui invitati fuerant ab eo, iamque convivium finitum erat: sed et Ioab, audita voce tubae, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?
I Ki VulgSist 1:42  Adhuc illo loquente, Ionathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuncians.
I Ki VulgSist 1:43  Responditque Ionathas Adoniae: Nequaquam: Dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem:
I Ki VulgSist 1:44  misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiadae, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
I Ki VulgSist 1:45  Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas: haec est vox, quam audistis.
I Ki VulgSist 1:47  Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus eius super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
I Ki VulgSist 1:48  et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
I Ki VulgSist 1:49  Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
I Ki VulgSist 1:50  Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit in tabernaculum Domini, tenuitque cornu altaris.
I Ki VulgSist 1:51  Et nunciaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Iuret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
I Ki VulgSist 1:52  Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
I Ki VulgSist 1:53  Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam.
Chapter 2
I Ki VulgSist 2:1  Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, praecepitque Salomoni filio suo, dicens:
I Ki VulgSist 2:2  Ego ingredior viam universae terrae: confortare, et esto vir.
I Ki VulgSist 2:3  Et observa ut custodias mandata Domini Dei tui, ut ambules in viis eius, ut custodias ceremonias eius, et praecepta eius, et iudicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris:
I Ki VulgSist 2:4  ut confirmet Dominus sermones suos, quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias meas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.
I Ki VulgSist 2:5  Tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasae filio Iether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius.
I Ki VulgSist 2:6  Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos.
I Ki VulgSist 2:7  Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
I Ki VulgSist 2:8  Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem, et iuravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
I Ki VulgSist 2:9  tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei, deducesque canos eius cum sanguine ad inferos.
I Ki VulgSist 2:10  Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
I Ki VulgSist 2:11  Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis: in Ierusalem, triginta tribus.
I Ki VulgSist 2:12  Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis.
I Ki VulgSist 2:13  Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus.
I Ki VulgSist 2:14  Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille:
I Ki VulgSist 2:15  Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei.
I Ki VulgSist 2:16  Nunc ergo petitionem unam precor a te; ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum: Loquere.
I Ki VulgSist 2:17  Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
I Ki VulgSist 2:19  Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum eius, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius.
I Ki VulgSist 2:20  Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
I Ki VulgSist 2:21  Quae ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor.
I Ki VulgSist 2:22  Responditque rex Salomon, et dixit matri suae: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniae? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus maior me, et habet Abiathar sacerdotem, et Ioab filium Sarviae.
I Ki VulgSist 2:23  Iuravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
I Ki VulgSist 2:24  Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
I Ki VulgSist 2:25  Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est.
I Ki VulgSist 2:26  Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus.
I Ki VulgSist 2:27  Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo.
I Ki VulgSist 2:28  Venit autem nuncius ad Salomonem, quod Ioab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
I Ki VulgSist 2:29  Nunciatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini, et esset iuxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae, dicens: Vade, interfice eum.
I Ki VulgSist 2:30  Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Haec dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renunciavit Banaias regi sermonem, dicens: Haec locutus est Ioab, et haec respondit mihi.
I Ki VulgSist 2:31  Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est: et interfice eum, et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me, et a domo patris mei.
I Ki VulgSist 2:32  Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israel, et Amasam filium Iether principem exercitus Iuda:
I Ki VulgSist 2:33  et revertetur sanguis illorum in caput Ioab, et in caput seminis eius in sempiternum. David autem et semini eius, et domui, et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino.
I Ki VulgSist 2:34  Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.
I Ki VulgSist 2:35  Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
I Ki VulgSist 2:36  Misit quoque rex, et vocavit Semei, dixitque ei: Aedifica tibi domum in Ierusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc.
I Ki VulgSist 2:37  Quacumque autem die egressus fueris, et transieris Torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum.
I Ki VulgSist 2:38  Dixitque Semei regi: Bonus sermo. sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis.
I Ki VulgSist 2:39  Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nunciatumque est Semei quod servi eius issent in Geth.
I Ki VulgSist 2:40  Et surrexit Semei, et stravit asinum suum: ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.
I Ki VulgSist 2:41  Nunciatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem, et rediisset.
I Ki VulgSist 2:42  Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi: Quacumque die egressus, fueris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi.
I Ki VulgSist 2:43  Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi?
I Ki VulgSist 2:44  Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum.
I Ki VulgSist 2:45  Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
I Ki VulgSist 2:46  Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae: qui aggressus, percussit eum, et mortuus est.
Chapter 3
I Ki VulgSist 3:1  Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti: accepit namque filiam eius, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam, et domum Domini, et murum Ierusalem per circuitum.
I Ki VulgSist 3:2  Attamen populus immolabat in excelsis: non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
I Ki VulgSist 3:3  Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
I Ki VulgSist 3:4  Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
I Ki VulgSist 3:5  Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.
I Ki VulgSist 3:6  Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et iustitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie.
I Ki VulgSist 3:7  Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum, et introitum meum.
I Ki VulgSist 3:8  Et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.
I Ki VulgSist 3:9  Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum iudicare possit, et discernere inter bonum et malum. quis enim poterit iudicare populum istum, populum tuum hunc multum?
I Ki VulgSist 3:10  Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset huiuscemodi rem.
I Ki VulgSist 3:11  Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium:
I Ki VulgSist 3:12  ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
I Ki VulgSist 3:13  Sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
I Ki VulgSist 3:14  Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.
I Ki VulgSist 3:15  Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
I Ki VulgSist 3:16  Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo,
I Ki VulgSist 3:17  quarum una ait: Obsecro, mi Domine: ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
I Ki VulgSist 3:18  Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
I Ki VulgSist 3:19  Mortuus est autem filius mulieris huius nocte. dormiens quippe oppressit eum.
I Ki VulgSist 3:20  Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
I Ki VulgSist 3:21  Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
I Ki VulgSist 3:22  Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Econtrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
I Ki VulgSist 3:23  Tunc rex ait: Haec dicit, Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est. Et ista respondit, Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
I Ki VulgSist 3:24  Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
I Ki VulgSist 3:25  Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
I Ki VulgSist 3:26  Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem: (commota sunt quippe viscera eius super filio suo) Obsecro domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. Econtrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur.
I Ki VulgSist 3:27  Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: haec est enim mater eius.
I Ki VulgSist 3:28  Audivit itaque omnis Israel iudicium quod iudicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.
Chapter 4
I Ki VulgSist 4:1  Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:
I Ki VulgSist 4:2  et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
I Ki VulgSist 4:3  Elihoreph, et Ahia filii Sisa scribae: Iosaphat filius Ahilud a commentariis:
I Ki VulgSist 4:4  Banaias filius Ioiadae super exercitum: Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes.
I Ki VulgSist 4:5  Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
I Ki VulgSist 4:6  et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.
I Ki VulgSist 4:7  Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
I Ki VulgSist 4:9  Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
I Ki VulgSist 4:10  Bethhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
I Ki VulgSist 4:11  Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
I Ki VulgSist 4:12  Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan.
I Ki VulgSist 4:13  Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas.
I Ki VulgSist 4:15  Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
I Ki VulgSist 4:19  Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.
I Ki VulgSist 4:20  Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes.
I Ki VulgSist 4:21  Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna secum a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae eius.
I Ki VulgSist 4:22  Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,
I Ki VulgSist 4:23  decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
I Ki VulgSist 4:24  Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans flumen, quasi a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
I Ki VulgSist 4:25  Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
I Ki VulgSist 4:26  Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium, et duodecim millia equestrium.
I Ki VulgSist 4:27  Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.
I Ki VulgSist 4:28  Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi.
I Ki VulgSist 4:29  Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in littore maris.
I Ki VulgSist 4:30  Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,
I Ki VulgSist 4:31  et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahitae, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
I Ki VulgSist 4:32  Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque millia.
I Ki VulgSist 4:33  Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
I Ki VulgSist 4:34  Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.
Chapter 5
I Ki VulgSist 5:1  Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
I Ki VulgSist 5:3  Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius.
I Ki VulgSist 5:4  Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum: et non est satan, neque occursus malus.
I Ki VulgSist 5:5  Quamobrem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo.
I Ki VulgSist 5:6  Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii.
I Ki VulgSist 5:7  Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.
I Ki VulgSist 5:8  Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quaecumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
I Ki VulgSist 5:9  Servi mei deponent ea de Libano ad mare: et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi; et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae.
I Ki VulgSist 5:10  Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, iuxta omnem voluntatem eius.
I Ki VulgSist 5:11  Salomon autem praebebat Hiram coros tritici, viginti millia, in cibum domui eius, et viginti coros purissimi olei: haec tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
I Ki VulgSist 5:12  Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus.
I Ki VulgSist 5:13  Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum.
I Ki VulgSist 5:14  Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis: et Adoniram erat super huiuscemodi indictione.
I Ki VulgSist 5:15  Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte:
I Ki VulgSist 5:16  absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium, et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus.
I Ki VulgSist 5:17  Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos:
I Ki VulgSist 5:18  quos dolaverunt caementarii Salomonis, et caementarii Hiram: porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum.
Chapter 6
I Ki VulgSist 6:1  Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de Terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, (ipse est mensis secundus) regni Salomonis super Israel, aedificari coepit domus Domino.
I Ki VulgSist 6:2  Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
I Ki VulgSist 6:3  Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, iuxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
I Ki VulgSist 6:5  Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
I Ki VulgSist 6:6  Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi.
I Ki VulgSist 6:7  Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur.
I Ki VulgSist 6:8  Ostium lateris medii in pariete erat domus dextrae: et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium.
I Ki VulgSist 6:9  Et aedificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.
I Ki VulgSist 6:10  Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
I Ki VulgSist 6:12  Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis, et iudicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea: firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum.
I Ki VulgSist 6:13  Et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel.
I Ki VulgSist 6:14  Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam.
I Ki VulgSist 6:15  Et aedificavit parietes domus intrinsecus, tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
I Ki VulgSist 6:16  Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in sanctum Sanctorum.
I Ki VulgSist 6:17  Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
I Ki VulgSist 6:18  Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas, et iuncturas suas fabrefactas et caelaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
I Ki VulgSist 6:19  Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini.
I Ki VulgSist 6:20  Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo. sed et altare vestivit cedro.
I Ki VulgSist 6:21  Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
I Ki VulgSist 6:22  Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.
I Ki VulgSist 6:23  Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
I Ki VulgSist 6:24  Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem.
I Ki VulgSist 6:25  Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
I Ki VulgSist 6:26  id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
I Ki VulgSist 6:27  Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant.
I Ki VulgSist 6:29  Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
I Ki VulgSist 6:30  Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
I Ki VulgSist 6:31  Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
I Ki VulgSist 6:32  Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro: et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
I Ki VulgSist 6:33  Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos:
I Ki VulgSist 6:34  et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
I Ki VulgSist 6:35  Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
I Ki VulgSist 6:36  Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
I Ki VulgSist 6:37  Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:
I Ki VulgSist 6:38  et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus) perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: aedificavitque eam annis septem.
Chapter 7
I Ki VulgSist 7:1  Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
I Ki VulgSist 7:2  Aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis: et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas: ligna quippe cedrina exciderat in columnas.
I Ki VulgSist 7:3  Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadragintaquinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim
I Ki VulgSist 7:5  et e regione se respicientes, aequali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia.
I Ki VulgSist 7:6  Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis: et alteram porticum in facie maioris porticus: et columnas, et epistylia super columnas.
I Ki VulgSist 7:7  Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit: et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.
I Ki VulgSist 7:8  Et domuncula, in qua sedebatur ad iudicandum, erat in media porticu, simili opere. Domum quoque fecit filiae Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
I Ki VulgSist 7:9  Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant: a fundamento usque ad summitatem parietum, et intrinsecus usque ad atrium maius.
I Ki VulgSist 7:10  Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum.
I Ki VulgSist 7:11  Et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant, similiterque de cedro.
I Ki VulgSist 7:12  Et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro: necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus.
I Ki VulgSist 7:13  Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
I Ki VulgSist 7:14  filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius.
I Ki VulgSist 7:15  Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam: et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque.
I Ki VulgSist 7:16  Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusilia ex aere: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum:
I Ki VulgSist 7:17  et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.
I Ki VulgSist 7:18  Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella, quae erant super summitatem, malogranatorum: eodem modo fecit et capitello secundo.
I Ki VulgSist 7:19  Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum.
I Ki VulgSist 7:20  Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.
I Ki VulgSist 7:21  Et statuit duas columnas in porticu templi: cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachin: similiter erexit columnam secundam: et vocavit nomen eius Booz.
I Ki VulgSist 7:22  Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit: perfectumque est opus columnarum.
I Ki VulgSist 7:23  Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo eius, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.
I Ki VulgSist 7:24  Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare: duo ordines sculpturarum histriatarum erant fusiles.
I Ki VulgSist 7:25  Et stabant super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad Aquilonem, et tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres ad Orientem, et mare super eos desuper erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
I Ki VulgSist 7:26  Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat: labiumque eius, quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat et tria millia metretas.
I Ki VulgSist 7:27  Et fecit decem bases aeneas, quattuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quattuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis.
I Ki VulgSist 7:28  Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturae inter iuncturas.
I Ki VulgSist 7:29  Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim: et in iuncturis similiter desuper: et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia.
I Ki VulgSist 7:30  Et quattuor rotae per bases singulas, et axes aerei: et per quattuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes.
I Ki VulgSist 7:31  Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate: et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium: in angulis autem columnarum variae caelaturae erant: et media intercolumnia, quadrata non rotunda.
I Ki VulgSist 7:32  Quattuor quoque rotae, quae per quattuor angulos basis erant, cohaerebant sibi subter basim: una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
I Ki VulgSist 7:33  Tales autem rotae erant quales solent in curru fieri: et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia.
I Ki VulgSist 7:34  Nam et humeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant.
I Ki VulgSist 7:35  In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa.
I Ki VulgSist 7:36  Sculpsit quoque in tabulatis illis, quae erant ex aere, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non caelata, sed apposita per circuitum viderentur.
I Ki VulgSist 7:37  In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili.
I Ki VulgSist 7:38  Fecit quoque decem luteres aeneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit.
I Ki VulgSist 7:39  Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi contra Orientem ad Meridiem.
I Ki VulgSist 7:40  Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et amulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.
I Ki VulgSist 7:41  Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos: et retiacula duo, ut operirent duos funiculos, qui erant super capita columnarum.
I Ki VulgSist 7:42  Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis: duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum, qui erant super capita columnarum.
I Ki VulgSist 7:45  Et lebetes, et scutras, et amulas. omnia vasa, quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant.
I Ki VulgSist 7:46  In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan.
I Ki VulgSist 7:47  Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris.
I Ki VulgSist 7:48  Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream:
I Ki VulgSist 7:49  et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos,
I Ki VulgSist 7:50  et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant.
I Ki VulgSist 7:51  Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
Chapter 8
I Ki VulgSist 8:1  Tunc congregati sunt omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem in Ierusalem: ut deferrent arcam foederis Domini, de civitate David, id est, de Sion.
I Ki VulgSist 8:2  Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Bethanim, in sollemni die, ipse est mensis septimus.
I Ki VulgSist 8:3  Veneruntque cuncti senes de Israel, et tulerunt arcam sacerdotes,
I Ki VulgSist 8:4  et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa Sanctuarii, quae erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitae.
I Ki VulgSist 8:5  Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israel, quae convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero.
I Ki VulgSist 8:6  Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum subter alas cherubim.
I Ki VulgSist 8:7  Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes eius desuper.
I Ki VulgSist 8:8  Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem.
I Ki VulgSist 8:9  In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de Terra Aegypti.
I Ki VulgSist 8:10  Factum est autem, cum exissent sacerdotes de Sanctuario, nebula implevit domum Domini,
I Ki VulgSist 8:11  et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.
I Ki VulgSist 8:12  Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.
I Ki VulgSist 8:13  Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum.
I Ki VulgSist 8:14  Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israel: omnia enim ecclesia Israel stabat.
I Ki VulgSist 8:15  Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus eius perfecit, dicens:
I Ki VulgSist 8:16  A die, qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israel.
I Ki VulgSist 8:17  Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel:
I Ki VulgSist 8:18  et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
I Ki VulgSist 8:19  Verumtamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
I Ki VulgSist 8:20  Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.
I Ki VulgSist 8:21  Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus Domini est, quod percussit cum patribus nostris, quando egressi sunt de Terra Aegypti.
I Ki VulgSist 8:22  Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israel, et expandit manus suas in caelum,
I Ki VulgSist 8:23  et ait: Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo.
I Ki VulgSist 8:24  Qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut haec dies probat.
I Ki VulgSist 8:25  Nunc igitur Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
I Ki VulgSist 8:26  Et nunc Domine Deus Israel firmentur verba tua, quae locutus es servo tuo David patri meo.
I Ki VulgSist 8:27  Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim caelum, et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi?
I Ki VulgSist 8:28  Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces eius Domine Deus meus: audi hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie:
I Ki VulgSist 8:29  ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem, quam orat in loco isto ad te servus tuus.
I Ki VulgSist 8:30  Ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo, et cum exaudieris, propitius eris.
I Ki VulgSist 8:31  Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod iuramentum, quo teneatur astrictus; et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam,
I Ki VulgSist 8:32  tu exaudies in caelo: et facies, et iudicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput eius, iustificansque iustum, et retribuens ei secundum iustitiam suam.
I Ki VulgSist 8:33  Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos (quia peccaturus est tibi) et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac;
I Ki VulgSist 8:34  exaudi in caelo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum.
I Ki VulgSist 8:35  Si clausum fuerit caelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
I Ki VulgSist 8:36  exaudi eos in caelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
I Ki VulgSist 8:37  Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut aerugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus eius portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas,
I Ki VulgSist 8:38  cuncta devotatio, et imprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
I Ki VulgSist 8:39  tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor eius (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum)
I Ki VulgSist 8:40  ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris.
I Ki VulgSist 8:41  Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
I Ki VulgSist 8:42  extentum ubique) cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
I Ki VulgSist 8:43  tu exaudies in caelo, in firmamento habitaculi tui et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi.
I Ki VulgSist 8:44  Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos, per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo,
I Ki VulgSist 8:45  et exaudies in caelo orationes eorum, et preces eorum, et facies iudicium eorum.
I Ki VulgSist 8:46  Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
I Ki VulgSist 8:47  et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus:
I Ki VulgSist 8:48  et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo:
I Ki VulgSist 8:49  exaudies in caelo, in firmamento solii tui orationes eorum, et preces eorum, et facies iudicium eorum:
I Ki VulgSist 8:50  et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus praevaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis, qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
I Ki VulgSist 8:51  Populus enim tuus est, et hereditas tua, quos eduxisti de Terra Aegypti, de medio fornacis ferreae.
I Ki VulgSist 8:52  Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israel, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
I Ki VulgSist 8:53  Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus.
I Ki VulgSist 8:54  Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem, et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in caelum.
I Ki VulgSist 8:55  Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiae Israel voce magna, dicens:
I Ki VulgSist 8:56  Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, iuxta omnia quae locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum.
I Ki VulgSist 8:57  Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque proiiciens.
I Ki VulgSist 8:58  Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius, et custodiamus mandata eius, et ceremonias eius, et iudicia quaecumque mandavit patribus nostris.
I Ki VulgSist 8:59  Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo, et populo suo Israel per singulos dies:
I Ki VulgSist 8:60  et sciant omnes populi terrae, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
I Ki VulgSist 8:61  Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis eius, et custodiamus mandata eius, sicut et hodie.
I Ki VulgSist 8:62  Igitur rex, et omnis Israel cum eo, immolabant victimas coram Domino.
I Ki VulgSist 8:63  Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex, et filii Israel.
I Ki VulgSist 8:64  In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.
I Ki VulgSist 8:65  Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad Rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quattuordecim diebus.
I Ki VulgSist 8:66  Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes, et alacri corde super omnibus bonis, quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo.
Chapter 9
I Ki VulgSist 9:1  Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,
I Ki VulgSist 9:2  apparuit ei Dominus secundo sicut apparuerat ei in Gabaon.
I Ki VulgSist 9:3  Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
I Ki VulgSist 9:4  Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis, et in aequitate: et feceris omnia, quae praecepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris,
I Ki VulgSist 9:5  ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israel.
I Ki VulgSist 9:6  Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea, et ceremonias meas, quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos:
I Ki VulgSist 9:7  auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis: et templum quod sanctificavi nomini meo, proiiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium, et in fabulam cunctis populis.
I Ki VulgSist 9:8  Et domus haec erit in exemplum: omnis, qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic?
I Ki VulgSist 9:9  Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de Terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
I Ki VulgSist 9:10  Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini, et domum regis,
I Ki VulgSist 9:11  (Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum iuxta omne quod opus habuerat) tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in Terra Galilaeae.
I Ki VulgSist 9:12  Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei,
I Ki VulgSist 9:13  et ait: Haecine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas Terram chabul, usque in diem hanc.
I Ki VulgSist 9:14  Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.
I Ki VulgSist 9:15  Haec est summa expensarum, quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Ierusalem, et Heser, et Mageddo et Gazer.
I Ki VulgSist 9:16  Pharao rex Aegypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni: et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit, et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis.
I Ki VulgSist 9:17  Aedificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,
I Ki VulgSist 9:19  Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Ierusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae.
I Ki VulgSist 9:20  Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis, et Hethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Iebusaeis, qui non sunt de filiis Israel:
I Ki VulgSist 9:21  horum filios, qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare: fecit Salomon tributarios, usque in diem hanc.
I Ki VulgSist 9:22  De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri eius, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum.
I Ki VulgSist 9:23  Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subiectum populum, et statutis operibus imperabant.
I Ki VulgSist 9:24  Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei Salomon: tunc aedificavit Mello.
I Ki VulgSist 9:25  Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta, et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum.
I Ki VulgSist 9:26  Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in littore Maris rubri, in Terra Idumaeae.
I Ki VulgSist 9:27  Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.
I Ki VulgSist 9:28  Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.
Chapter 10
I Ki VulgSist 10:1  Sed et Regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus.
I Ki VulgSist 10:2  Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu, et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo.
I Ki VulgSist 10:3  Et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei.
I Ki VulgSist 10:4  Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum, quam aedificaverat,
I Ki VulgSist 10:5  et cibos mensae eius, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta, quae offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.
I Ki VulgSist 10:6  dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audivi in terra mea
I Ki VulgSist 10:7  super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nunciata non fuerit: maior est sapientia et opera tua, quam rumor, quem audivi.
I Ki VulgSist 10:8  Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
I Ki VulgSist 10:9  Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam.
I Ki VulgSist 10:10  Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni.
I Ki VulgSist 10:11  (Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
I Ki VulgSist 10:12  Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem.)
I Ki VulgSist 10:13  Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et petivit ab eo: exceptis his, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.
I Ki VulgSist 10:14  Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri:
I Ki VulgSist 10:15  excepto eo, quod afferebant viri, qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae.
I Ki VulgSist 10:16  Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
I Ki VulgSist 10:17  Et trecentas peltas ex auro probato: trecentae minae auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani.
I Ki VulgSist 10:18  Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,
I Ki VulgSist 10:19  qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duae manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant iuxta manus singulas.
I Ki VulgSist 10:20  Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis.
I Ki VulgSist 10:21  Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
I Ki VulgSist 10:22  quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
I Ki VulgSist 10:23  Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis, et sapientia.
I Ki VulgSist 10:24  Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius.
I Ki VulgSist 10:25  Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
I Ki VulgSist 10:26  Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Ierusalem.
I Ki VulgSist 10:27  Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem, quanta et lapidum: et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae nascuntur in campestribus.
I Ki VulgSist 10:28  Et educebantur equi Salomoni de Aegypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
I Ki VulgSist 10:29  Egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethaeorum et Syriae equos venundabant.
Chapter 11
I Ki VulgSist 11:1  Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Cethaeas:
I Ki VulgSist 11:2  de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
I Ki VulgSist 11:3  Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae: et averterunt mulieres cor eius.
I Ki VulgSist 11:4  Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius.
I Ki VulgSist 11:5  Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos Deus Moabitarum, et Moloch idolum Ammonitarum.
I Ki VulgSist 11:6  Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum, sicut David pater eius.
I Ki VulgSist 11:7  Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos, idolo Moab, in monte qui est contra Ierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
I Ki VulgSist 11:8  Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis.
I Ki VulgSist 11:9  Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo,
I Ki VulgSist 11:10  et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quae mandavit ei Dominus.
I Ki VulgSist 11:11  Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
I Ki VulgSist 11:12  Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,
I Ki VulgSist 11:13  nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Ierusalem quam elegi.
I Ki VulgSist 11:14  Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom.
I Ki VulgSist 11:15  Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumaea
I Ki VulgSist 11:16  (sex enim mensibus ibi moratus est Ioab, et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumaea)
I Ki VulgSist 11:17  fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris eius cum eo, ut ingrederetur Aegyptum: erat autem Adad puer parvulus.
I Ki VulgSist 11:18  Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
I Ki VulgSist 11:19  Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae.
I Ki VulgSist 11:20  Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis eius.
I Ki VulgSist 11:21  Cumque audisset Adad in Aegypto, dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Ioab principem militiae, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam.
I Ki VulgSist 11:22  Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
I Ki VulgSist 11:23  Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:
I Ki VulgSist 11:24  et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco,
I Ki VulgSist 11:25  eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israel, regnavitque in Syria.
I Ki VulgSist 11:26  Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva, mulier vidua: levavit manum contra regem.
I Ki VulgSist 11:27  Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.
I Ki VulgSist 11:28  Erat autem Ieroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph.
I Ki VulgSist 11:29  Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.
I Ki VulgSist 11:30  Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
I Ki VulgSist 11:31  Et ait ad Ieroboam: Tolle tibi decem scissuras: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
I Ki VulgSist 11:32  Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel:
I Ki VulgSist 11:33  eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret iustitiam coram me, et praecepta mea, et iudicia sicut David pater eius.
I Ki VulgSist 11:34  Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea.
I Ki VulgSist 11:35  Auferam autem regnum de manu filii eius, et dabo tibi decem tribus:
I Ki VulgSist 11:36  filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
I Ki VulgSist 11:37  Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
I Ki VulgSist 11:38  Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum, et tradam tibi Israel:
I Ki VulgSist 11:39  et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
I Ki VulgSist 11:40  Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam: qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis.
I Ki VulgSist 11:41  Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia eius: ecce universa scripta sunt in Libro verborum dierum Salomonis.
I Ki VulgSist 11:42  Dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt.
I Ki VulgSist 11:43  Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in Civitate David patris sui, regnavitque Roboam filius eius pro eo.
Chapter 12
I Ki VulgSist 12:1  Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.
I Ki VulgSist 12:2  At vero Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte eius, reversus est de Aegypto.
I Ki VulgSist 12:3  Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Ieroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
I Ki VulgSist 12:4  Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi.
I Ki VulgSist 12:5  Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
I Ki VulgSist 12:6  iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?
I Ki VulgSist 12:7  Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
I Ki VulgSist 12:8  Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
I Ki VulgSist 12:9  dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac iugum quod imposuit pater tuus super nos?
I Ki VulgSist 12:10  Et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos. Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
I Ki VulgSist 12:11  Et nunc pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus
I Ki VulgSist 12:12  Venit ergo Ieroboam, et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.
I Ki VulgSist 12:13  Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant,
I Ki VulgSist 12:14  et locutus est eis secundum consilium iuvenum, dicens: Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.
I Ki VulgSist 12:15  Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae, ad Ieroboam filium Nabat.
I Ki VulgSist 12:16  Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quae nobis pars in David? vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua Israel, nunc vide domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
I Ki VulgSist 12:17  Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam.
I Ki VulgSist 12:18  Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Ierusalem:
I Ki VulgSist 12:19  recessitque Israel a domo David, usque in praesentem diem.
I Ki VulgSist 12:20  Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Ieroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam.
I Ki VulgSist 12:21  Venit autem Roboam Ierusalem, et congregavit universam domum Iuda, et tribum Beniamin, centum octoginta millia electorum virorum et bellatorum, ut pugnarent contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.
I Ki VulgSist 12:22  Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens:
I Ki VulgSist 12:23  Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda, et Beniamin, et reliquos de populo, dicens:
I Ki VulgSist 12:24  Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam, a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus.
I Ki VulgSist 12:25  Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde aedificavit Phanuel.
I Ki VulgSist 12:26  Dixitque Ieroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David,
I Ki VulgSist 12:27  si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem: et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me, et revertentur ad eum.
I Ki VulgSist 12:28  Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Ierusalem: Ecce dii tui Israel, qui te eduxerunt de Terra Aegypti.
I Ki VulgSist 12:30  et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
I Ki VulgSist 12:31  Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
I Ki VulgSist 12:32  Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebrabatur in Iuda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat.
I Ki VulgSist 12:33  Et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit sollemnitatem filiis Israel, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.
Chapter 13
I Ki VulgSist 13:1  Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare, et thus iaciente.
I Ki VulgSist 13:2  Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum super te incendet.
I Ki VulgSist 13:3  Deditque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locutus est Dominus: Ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.
I Ki VulgSist 13:4  Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum. Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum: nec valuit retrahere eam ad se.
I Ki VulgSist 13:5  Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini.
I Ki VulgSist 13:6  Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
I Ki VulgSist 13:7  Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
I Ki VulgSist 13:8  Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:
I Ki VulgSist 13:9  sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.
I Ki VulgSist 13:10  Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter, quo venerat in Bethel.
I Ki VulgSist 13:11  Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel, ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quae locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo.
I Ki VulgSist 13:12  Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda.
I Ki VulgSist 13:13  Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
I Ki VulgSist 13:14  et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venisti de Iuda? Respondit ille: Ego sum.
I Ki VulgSist 13:15  Dixitque ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem.
I Ki VulgSist 13:16  Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:
I Ki VulgSist 13:17  quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam, qua ieris.
I Ki VulgSist 13:18  Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
I Ki VulgSist 13:19  et reduxit secum: comedit ergo panem in domo eius, et bibit aquam.
I Ki VulgSist 13:20  Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum.
I Ki VulgSist 13:21  Et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: Haec dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus,
I Ki VulgSist 13:22  et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.
I Ki VulgSist 13:23  Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum propheta, quem reduxerat.
I Ki VulgSist 13:24  Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver eius proiectum in itinere: asinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadaver.
I Ki VulgSist 13:25  Et ecce, viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via, et leonem stantem iuxta cadaver. Et venerunt et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat.
I Ki VulgSist 13:26  Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit iuxta verbum Domini, quod locutus est ei.
I Ki VulgSist 13:27  Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent,
I Ki VulgSist 13:28  et ille abiisset, invenit cadaver eius proiectum in via, et asinum et leonem stantes iuxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec laesit asinum.
I Ki VulgSist 13:29  Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangeret eum.
I Ki VulgSist 13:30  Et posuit cadaver eius in sepulchro suo: et planxerunt eum: Heu heu mi frater.
I Ki VulgSist 13:31  Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos: Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro, in quo vir Dei sepultus est: iuxta ossa eius ponite ossa mea.
I Ki VulgSist 13:32  Profecto enim veniet sermo, quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia phana excelsorum, quae sunt in urbibus Samariae.
I Ki VulgSist 13:33  Post verba haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed econtrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum: quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum.
I Ki VulgSist 13:34  Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae.
Chapter 14
I Ki VulgSist 14:2  Dixitque Ieroboam uxori suae: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam: et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi, quod regnaturus essem super populum hunc.
I Ki VulgSist 14:3  Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.
I Ki VulgSist 14:4  Fecit ut dixerat, uxor Ieroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiae: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute.
I Ki VulgSist 14:5  Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Ieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat. haec et haec loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quae erat,
I Ki VulgSist 14:6  audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, et ait: Ingredere uxor Ieroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuncius.
I Ki VulgSist 14:7  Vade, et dic Ieroboam: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israel:
I Ki VulgSist 14:8  et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo:
I Ki VulgSist 14:9  sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post corpus tuum:
I Ki VulgSist 14:10  idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam, et percutiam de Ieroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israel: et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
I Ki VulgSist 14:11  Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli: quia Dominus locutus est.
I Ki VulgSist 14:12  Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
I Ki VulgSist 14:13  et planget eum omnis Israel, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israel, in domo Ieroboam.
I Ki VulgSist 14:14  Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiet domum Ieroboam in hac die, et in hoc tempore:
I Ki VulgSist 14:15  et percutiet Dominus Deus Israel, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans Flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.
I Ki VulgSist 14:16  Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel.
I Ki VulgSist 14:17  Surrexit itaque uxor Ieroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,
I Ki VulgSist 14:18  et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae.
I Ki VulgSist 14:19  Reliqua autem verborum Ieroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel.
I Ki VulgSist 14:20  Dies autem, quibus regnavit Ieroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis: regnavitque Nadab filius eius pro eo.
I Ki VulgSist 14:21  Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset: decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanitis.
I Ki VulgSist 14:22  Et fecit Iudas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverunt.
I Ki VulgSist 14:23  Aedificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:
I Ki VulgSist 14:24  sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.
I Ki VulgSist 14:25  In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem,
I Ki VulgSist 14:26  et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quae fecerat Salomon:
I Ki VulgSist 14:27  pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.
I Ki VulgSist 14:28  Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium: et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
I Ki VulgSist 14:29  Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quae fecit, ecce scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda.
I Ki VulgSist 14:30  Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
I Ki VulgSist 14:31  Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris eius Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius eius pro eo.
Chapter 15
I Ki VulgSist 15:1  Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abias super Iudam.
I Ki VulgSist 15:2  Tribus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
I Ki VulgSist 15:3  Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius.
I Ki VulgSist 15:4  Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem:
I Ki VulgSist 15:5  eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethaei.
I Ki VulgSist 15:6  Attamen bellum fuit inter Roboam, et Ieroboam omni tempore vitae eius.
I Ki VulgSist 15:7  Reliqua autem sermonum Abiae, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque praelium inter Abiam et inter Ieroboam.
I Ki VulgSist 15:8  Et dormivit Abias cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo.
I Ki VulgSist 15:9  In anno ergo vigesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,
I Ki VulgSist 15:10  et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha, filia Abessalom.
I Ki VulgSist 15:11  Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius:
I Ki VulgSist 15:12  et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius.
I Ki VulgSist 15:13  Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in Torrente Cedron:
I Ki VulgSist 15:14  excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:
I Ki VulgSist 15:15  et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa.
I Ki VulgSist 15:16  Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
I Ki VulgSist 15:17  Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda.
I Ki VulgSist 15:18  Tollens itaque Asa omne argentum, et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:
I Ki VulgSist 15:19  Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me.
I Ki VulgSist 15:20  Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet Terram Nephthali.
I Ki VulgSist 15:21  Quod cum audisset Baasa, intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa.
I Ki VulgSist 15:22  Rex autem Asa nuncium misit in omnem Iudam dicens: Nemo sit excusatus. et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha.
I Ki VulgSist 15:23  Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines eius, et cuncta quae fecit, et civitates, quas extruxit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes.
I Ki VulgSist 15:24  Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
I Ki VulgSist 15:25  Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israel duobus annis.
I Ki VulgSist 15:26  Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.
I Ki VulgSist 15:27  Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
I Ki VulgSist 15:28  Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro eo.
I Ki VulgSist 15:29  Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis,
I Ki VulgSist 15:30  propter peccata Ieroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel.
I Ki VulgSist 15:31  Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
I Ki VulgSist 15:32  Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
I Ki VulgSist 15:33  Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahiae, super omnem Israel in Thersa vigintiquattuor annis.
I Ki VulgSist 15:34  Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in viis Ieroboam, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.
Chapter 16
I Ki VulgSist 16:1  Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa, dicens:
I Ki VulgSist 16:2  Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum:
I Ki VulgSist 16:3  ecce, ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus eius: et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat.
I Ki VulgSist 16:4  Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres caeli.
I Ki VulgSist 16:5  Reliqua autem sermonum Baasa, et quaecumque fecit, et praelia eius, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
I Ki VulgSist 16:6  Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius eius pro eo.
I Ki VulgSist 16:7  Cum autem in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum eius, et contra omne malum, quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Iehu filium Hanani, prophetam.
I Ki VulgSist 16:8  Anno vigesimo sexto Asa regis Iuda, regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis.
I Ki VulgSist 16:9  Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediae partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa.
I Ki VulgSist 16:10  Irruens ergo Zambri, percussit, et occidit eum anno vigesimo septimo Asa regis Iuda, et regnavit pro eo.
I Ki VulgSist 16:11  Cumque regnasset, et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem, et propinquos et amicos eius.
I Ki VulgSist 16:12  Delevitque Zambri omnem domum Baasa, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae,
I Ki VulgSist 16:13  propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
I Ki VulgSist 16:14  Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
I Ki VulgSist 16:15  Anno vigesimo septimo Asa regis Iuda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
I Ki VulgSist 16:16  Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris.
I Ki VulgSist 16:17  Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa.
I Ki VulgSist 16:18  Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est
I Ki VulgSist 16:19  in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino, et ambulans in via Ieroboam, et in peccato eius, quo fecit peccare Israel.
I Ki VulgSist 16:20  Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum eius, et tyrannidis, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
I Ki VulgSist 16:21  Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri.
I Ki VulgSist 16:22  Praevaluit autem populus, qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
I Ki VulgSist 16:23  Anno trigesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israel, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis.
I Ki VulgSist 16:24  Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti: et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis, quam extruxerat, nomine Semer Domini montis Samariae.
I Ki VulgSist 16:25  Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum.
I Ki VulgSist 16:26  Ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabat, et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israel: ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
I Ki VulgSist 16:27  Reliqua autem sermonum Amri, et praelia eius, quae gessit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
I Ki VulgSist 16:28  Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius eius pro eo.
I Ki VulgSist 16:29  Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno trigesimo octavo Asa regis Iuda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.
I Ki VulgSist 16:30  Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum.
I Ki VulgSist 16:31  Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Ieroboam, filii Nabat: insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
I Ki VulgSist 16:32  Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria,
I Ki VulgSist 16:33  et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel, qui fuerunt ante eum.
I Ki VulgSist 16:34  In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel, Iericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas eius: iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun.
Chapter 17
I Ki VulgSist 17:1  Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba.
I Ki VulgSist 17:3  Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in Torrente carith, qui est contra Iordanem,
I Ki VulgSist 17:4  et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi ut pascant te ibi.
I Ki VulgSist 17:5  Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in Torrente carith, qui est contra Iordanem.
I Ki VulgSist 17:6  Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
I Ki VulgSist 17:7  Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
I Ki VulgSist 17:9  Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te.
I Ki VulgSist 17:10  Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam.
I Ki VulgSist 17:11  Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum eius, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
I Ki VulgSist 17:12  Quae respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
I Ki VulgSist 17:13  Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
I Ki VulgSist 17:14  Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae.
I Ki VulgSist 17:15  Quae abiit, et fecit iuxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die
I Ki VulgSist 17:16  hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae.
I Ki VulgSist 17:17  Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familias, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus.
I Ki VulgSist 17:18  Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum?
I Ki VulgSist 17:19  Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in caenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
I Ki VulgSist 17:20  Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius?
I Ki VulgSist 17:21  Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur obsecro anima pueri huius in viscera eius.
I Ki VulgSist 17:22  Et exaudivit Dominus vocem Eliae: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
I Ki VulgSist 17:23  Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de caenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus.
I Ki VulgSist 17:24  Dixitque mulier ad Eliam: Nunc, in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
Chapter 18
I Ki VulgSist 18:1  Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio dicens: Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae.
I Ki VulgSist 18:2  Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria.
I Ki VulgSist 18:3  Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae: Abdias autem timebat Dominum valde.
I Ki VulgSist 18:4  Nam cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
I Ki VulgSist 18:5  Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus iumenta intereant.
I Ki VulgSist 18:6  Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.
I Ki VulgSist 18:7  Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei: qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait: Non tu es, domine mi, Elias?
I Ki VulgSist 18:8  Cui ille respondit: Ego. Vade, et dic domino tuo: Adest Elias.
I Ki VulgSist 18:9  Et ille, Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me?
I Ki VulgSist 18:10  Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adiuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.
I Ki VulgSist 18:11  Et nunc tu dicis mihi: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias.
I Ki VulgSist 18:12  Cumque recessero a te, Spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro: et ingressus nunciabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
I Ki VulgSist 18:13  Numquid non indicatum est tibi domino meo, quid fecerim cum interficeret Iezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua?
I Ki VulgSist 18:14  Et nunc tu dicis: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias: ut interficiat me?
I Ki VulgSist 18:15  Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cuius vultum sto, quia hodie apparebo ei.
I Ki VulgSist 18:16  Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei: venitque Achab in occursum Eliae.
I Ki VulgSist 18:17  Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israel?
I Ki VulgSist 18:18  Et ille ait: Non ego turbavi Israel, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim.
I Ki VulgSist 18:19  Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel.
I Ki VulgSist 18:20  Misit Achab ad omnes filios Israel, et congregavit prophetas in monte Carmeli.
I Ki VulgSist 18:21  Accedens autem Elias ad omnem populum, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum.
I Ki VulgSist 18:22  Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.
I Ki VulgSist 18:23  Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta caedentes ponant super ligna, ignem autem non supponant: et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam.
I Ki VulgSist 18:24  Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei: et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait: Optima propositio.
I Ki VulgSist 18:25  Dixit ergo Elias prophetis Baal: Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis: et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis.
I Ki VulgSist 18:26  Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant.
I Ki VulgSist 18:27  Cumque esset iam meridies, illudebat illis Elias, dicens: Clamate voce maiore: Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.
I Ki VulgSist 18:28  Clamabant ergo voce magna, et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
I Ki VulgSist 18:29  Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes:
I Ki VulgSist 18:30  dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat.
I Ki VulgSist 18:31  Et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israel erit nomen tuum.
I Ki VulgSist 18:32  Et aedificavit de lapidibus altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,
I Ki VulgSist 18:33  et composuit ligna: divisitque per membra bovem, et posuit super ligna,
I Ki VulgSist 18:34  et ait: Implete quattuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum, et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio,
I Ki VulgSist 18:35  et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.
I Ki VulgSist 18:36  Cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta, ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, ostende hodie quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec.
I Ki VulgSist 18:37  Exaudi me Domine, exaudi me: ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
I Ki VulgSist 18:38  Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam, quae erat in aquaeductu lambens.
I Ki VulgSist 18:39  Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
I Ki VulgSist 18:40  Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad Torrentem cison, et interfecit eos ibi.
I Ki VulgSist 18:41  Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede, et bibe: quia sonus multae pluviae est.
I Ki VulgSist 18:42  Ascendit Achab ut comederet et biberet: Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,
I Ki VulgSist 18:43  et dixit ad puerum suum: Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus.
I Ki VulgSist 18:44  In septima autem vice, Ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Achab: Iunge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia.
I Ki VulgSist 18:45  Cumque se verteret huc atque illuc, ecce caeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel:
I Ki VulgSist 18:46  et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel.
Chapter 19
I Ki VulgSist 19:1  Nunciavit autem Achab Iezabel omnia quae fecerat Elias, et quo modo occidisset universos prophetas gladio.
I Ki VulgSist 19:2  Misitque Iezabel nuncium ad Eliam, dicens: Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.
I Ki VulgSist 19:3  Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Iuda, et dimisit ibi puerum suum,
I Ki VulgSist 19:4  et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait: Sufficit mihi Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum, quam patres mei.
I Ki VulgSist 19:5  Proiecitque se, et obdormivit in umbra iuniperi: et ecce Angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede.
I Ki VulgSist 19:6  Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.
I Ki VulgSist 19:7  Reversusque est Angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via.
I Ki VulgSist 19:8  Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.
I Ki VulgSist 19:9  Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis Elia?
I Ki VulgSist 19:10  At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
I Ki VulgSist 19:11  Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
I Ki VulgSist 19:12  et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis.
I Ki VulgSist 19:13  Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis Elia? Et ille respondit:
I Ki VulgSist 19:14  Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
I Ki VulgSist 19:15  Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam,
I Ki VulgSist 19:16  et Iehu filium Namsi unges regem super Israel: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmeula, unges prophetam pro te.
I Ki VulgSist 19:17  Et erit, quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Iehu: et quicumque fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.
I Ki VulgSist 19:18  Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non adoravit eum osculans manum.
I Ki VulgSist 19:19  Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim iugis boum. et ipse in duodecim iugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
I Ki VulgSist 19:20  Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.
I Ki VulgSist 19:21  Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
Chapter 20
I Ki VulgSist 20:1  Porro Benadad rex Syriae, congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam.
I Ki VulgSist 20:2  Mittensque nuncios ad Achab regem Israel in civitatem,
I Ki VulgSist 20:3  ait: Haec dicit Benadad: Argentum tuum, et aurum tuum meum est: et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt.
I Ki VulgSist 20:4  Responditque rex Israel: Iuxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.
I Ki VulgSist 20:5  Revertentesque nuncii, dixerunt: Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos dabis mihi.
I Ki VulgSist 20:6  Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum: et omne, quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.
I Ki VulgSist 20:7  Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae, et ait: Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis. misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro: et non abnui.
I Ki VulgSist 20:8  Dixeruntque omnes maiores natu, et universus populus ad eum: Non audias, neque acquiescas illi.
I Ki VulgSist 20:9  Respondit itaque nunciis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum.
I Ki VulgSist 20:10  Reversique nuncii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me.
I Ki VulgSist 20:11  Et respondens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus.
I Ki VulgSist 20:12  Factum est autem, cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
I Ki VulgSist 20:13  Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel, ait ei: Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce, ego tradam eam in manu tua hodie: ut scias, quia ego sum Dominus.
I Ki VulgSist 20:14  Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: Haec dicit Dominus: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet praeliari? Et ille dixit: Tu.
I Ki VulgSist 20:15  Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et recensuit post eos populum, omnes filios Israel, septem millia.
I Ki VulgSist 20:16  et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
I Ki VulgSist 20:17  Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad. Qui nunciaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria.
I Ki VulgSist 20:18  Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut praelientur, vivos eos capite.
I Ki VulgSist 20:19  Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur:
I Ki VulgSist 20:20  et percussit unusquisque virum, qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus suis.
I Ki VulgSist 20:21  Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.
I Ki VulgSist 20:22  (Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te.)
I Ki VulgSist 20:23  Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
I Ki VulgSist 20:24  Tu ergo verbum hoc fac: Amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis:
I Ki VulgSist 20:25  et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus, quos ante habuisti: et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita.
I Ki VulgSist 20:26  Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israel.
I Ki VulgSist 20:27  Porro filii Israel recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram.
I Ki VulgSist 20:28  (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israel: Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est dominus, et non est Deus Vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)
I Ki VulgSist 20:29  Dirigebantque septem diebus ex adverso hi, atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una.
I Ki VulgSist 20:30  Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.
I Ki VulgSist 20:31  dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israel clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel: forsitan salvabit animas nostras.
I Ki VulgSist 20:32  Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est.
I Ki VulgSist 20:33  Quod acceperunt viri pro omine: et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis: Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
I Ki VulgSist 20:34  Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit eum.
I Ki VulgSist 20:35  Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere.
I Ki VulgSist 20:36  Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit.
I Ki VulgSist 20:37  Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.
I Ki VulgSist 20:38  Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
I Ki VulgSist 20:39  Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes.
I Ki VulgSist 20:40  Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti.
I Ki VulgSist 20:41  At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis.
I Ki VulgSist 20:42  Qui ait ad eum: Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius.
I Ki VulgSist 20:43  Reversus est igitur rex Israel in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.
Chapter 21
I Ki VulgSist 21:1  Post verba autem haec, tempore illo vinea erat Naboth Iezrahelitae, quae erat in Iezrahel, iuxta palatium Achab regis Samariae.
I Ki VulgSist 21:2  Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam, daboque tibi pro ea vineam meliorem: aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.
I Ki VulgSist 21:3  Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi.
I Ki VulgSist 21:4  Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites, dicens: Non dabo tibi hereditatem patrum meorum. Et proiiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
I Ki VulgSist 21:5  Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem?
I Ki VulgSist 21:6  Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Iezrahelitae, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam.
I Ki VulgSist 21:7  Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel. Surge, et comede panem, et aequo animo esto, ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae.
I Ki VulgSist 21:8  Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo eius, et misit ad maiores natu, et optimates, qui erant in civitate eius, et habitabant cum Naboth.
I Ki VulgSist 21:9  Litterarum autem haec erat sententia: Praedicate ieiunium, et sedere facite Naboth inter primos populi,
I Ki VulgSist 21:10  et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
I Ki VulgSist 21:11  Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos:
I Ki VulgSist 21:12  praedicaverunt ieiunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
I Ki VulgSist 21:13  Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
I Ki VulgSist 21:14  Miseruntque ad Iezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est.
I Ki VulgSist 21:15  Factum est autem, cum audisset Iezabel lapidatum Naboth, et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est.
I Ki VulgSist 21:16  Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam.
I Ki VulgSist 21:17  Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:
I Ki VulgSist 21:18  Surge, et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam:
I Ki VulgSist 21:19  et loqueris ad eum, dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
I Ki VulgSist 21:20  Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
I Ki VulgSist 21:21  Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israel.
I Ki VulgSist 21:22  Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.
I Ki VulgSist 21:23  Sed et de Iezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel.
I Ki VulgSist 21:24  Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli.
I Ki VulgSist 21:25  Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Iezabel uxor sua,
I Ki VulgSist 21:26  et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola, quae fecerant Amorrhaei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
I Ki VulgSist 21:27  Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, ieiunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.
I Ki VulgSist 21:28  Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:
I Ki VulgSist 21:29  Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius.
Chapter 22
I Ki VulgSist 22:1  Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
I Ki VulgSist 22:2  In anno autem tertio, descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel.
I Ki VulgSist 22:3  (Dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae?)
I Ki VulgSist 22:4  Et ait ad Iosaphat: Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad?
I Ki VulgSist 22:5  Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus, et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Quaere, oro te, hodie sermonem Domini.
I Ki VulgSist 22:6  Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.
I Ki VulgSist 22:7  Dixit autem Iosaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum?
I Ki VulgSist 22:8  Et ait rex Israel ad Iosaphat: Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michaeas filius Iemla. Cui Iosaphat ait: Ne loquaris ita rex.
I Ki VulgSist 22:9  Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Iemla.
I Ki VulgSist 22:10  Rex autem Israel, et Iosaphat rex Iuda sedebant unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, in area iuxta ostium portae Samariae, et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
I Ki VulgSist 22:11  Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
I Ki VulgSist 22:12  Omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.
I Ki VulgSist 22:13  Nuncius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicunt: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.
I Ki VulgSist 22:14  Cui Michaeas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
I Ki VulgSist 22:15  Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eum Dominus in manus regis.
I Ki VulgSist 22:16  Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
I Ki VulgSist 22:17  Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
I Ki VulgSist 22:18  (Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?)
I Ki VulgSist 22:19  Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris:
I Ki VulgSist 22:20  et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba huiuscemodi, et alius aliter.
I Ki VulgSist 22:21  Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo?
I Ki VulgSist 22:22  Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita.
I Ki VulgSist 22:23  Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
I Ki VulgSist 22:24  Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit: Me ne ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi?
I Ki VulgSist 22:25  Et ait Michaeas: Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris.
I Ki VulgSist 22:26  Et ait rex Israel: Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Ioas filium Amelech,
I Ki VulgSist 22:27  et dicite eis: Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiae, donec revertar in pace.
I Ki VulgSist 22:28  Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite populi omnes.
I Ki VulgSist 22:29  Ascendit itaque rex Israel, et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
I Ki VulgSist 22:30  Dixit itaque rex Israel ad Iosaphat: Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. porro rex Israel mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.
I Ki VulgSist 22:31  Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem, et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel, solum.
I Ki VulgSist 22:32  Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Iosaphat.
I Ki VulgSist 22:33  Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo.
I Ki VulgSist 22:34  Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigae suo: Verte manum tuam, et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
I Ki VulgSist 22:35  Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus,
I Ki VulgSist 22:36  et praeco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.
I Ki VulgSist 22:37  Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria,
I Ki VulgSist 22:38  et laverunt currum eius in piscina Samariae, et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat.
I Ki VulgSist 22:39  Reliqua autem sermonum Achab, et universa quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctarumque urbium quas extruxit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
I Ki VulgSist 22:40  Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
I Ki VulgSist 22:41  Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel.
I Ki VulgSist 22:42  Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et vigintiquinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Azuba filia Salai.
I Ki VulgSist 22:43  Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
I Ki VulgSist 22:44  Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
I Ki VulgSist 22:46  Reliqua autem verborum Iosaphat, et opera eius, quae gessit, et praelia, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
I Ki VulgSist 22:47  Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.
I Ki VulgSist 22:49  Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari, quae navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
I Ki VulgSist 22:50  Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat.
I Ki VulgSist 22:51  Dormivitque Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui: regnavitque Ioram filius eius pro eo.
I Ki VulgSist 22:52  Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria, anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis.
I Ki VulgSist 22:53  Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
I Ki VulgSist 22:54  Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, iuxta omnia quae fecerat pater eius.