Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Chapter 1
Mark VulgCont 1:2  Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Mark VulgCont 1:3  Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Mark VulgCont 1:4  Fuit Ioannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
Mark VulgCont 1:5  Et egrediebatur ad eum omnis Iudææ regio, et Ierosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
Mark VulgCont 1:6  Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat.
Mark VulgCont 1:7  Et prædicabat dicens: Venit fortior post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Mark VulgCont 1:8  Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
Mark VulgCont 1:9  Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
Mark VulgCont 1:10  Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
Mark VulgCont 1:11  Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
Mark VulgCont 1:13  Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et Angeli ministrabant illi.
Mark VulgCont 1:14  Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
Mark VulgCont 1:15  et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.
Mark VulgCont 1:16  Et præteriens secus Mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores)
Mark VulgCont 1:17  et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mark VulgCont 1:19  Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:
Mark VulgCont 1:20  et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
Mark VulgCont 1:21  Et ingrediuntur Capharnaum: et statim Sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Mark VulgCont 1:22  Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
Mark VulgCont 1:23  Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
Mark VulgCont 1:24  dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
Mark VulgCont 1:25  Et comminatus est ei Iesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
Mark VulgCont 1:26  Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exiit ab eo.
Mark VulgCont 1:27  Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? Quænam doctrina hæc nova? Quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Mark VulgCont 1:28  Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilææ.
Mark VulgCont 1:29  Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreæ cum Iacobo, et Ioanne.
Mark VulgCont 1:30  Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
Mark VulgCont 1:31  Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Mark VulgCont 1:32  Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
Mark VulgCont 1:34  Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Mark VulgCont 1:35  Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Mark VulgCont 1:36  Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
Mark VulgCont 1:37  Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
Mark VulgCont 1:38  Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
Mark VulgCont 1:39  Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia eiiciens.
Mark VulgCont 1:40  Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
Mark VulgCont 1:41  Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: Mundare.
Mark VulgCont 1:42  Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Mark VulgCont 1:44  et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
Mark VulgCont 1:45  At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
Chapter 2
Mark VulgCont 2:2  et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
Mark VulgCont 2:3  Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quattuor portabatur.
Mark VulgCont 2:4  Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
Mark VulgCont 2:5  Cum autem vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
Mark VulgCont 2:6  Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
Mark VulgCont 2:7  Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Mark VulgCont 2:8  Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
Mark VulgCont 2:9  Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
Mark VulgCont 2:10  Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico)
Mark VulgCont 2:11  tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Mark VulgCont 2:12  Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
Mark VulgCont 2:13  Et egressus est rursus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
Mark VulgCont 2:14  Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
Mark VulgCont 2:15  Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu, et discipulis eius: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
Mark VulgCont 2:16  Et scribæ, et Pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
Mark VulgCont 2:17  Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
Mark VulgCont 2:18  Et erant discipuli Ioannis, et Pharisæi ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Ioannis, et Pharisæorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
Mark VulgCont 2:19  Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare.
Mark VulgCont 2:20  Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt in illis diebus.
Mark VulgCont 2:21  Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior scissura fit.
Mark VulgCont 2:22  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
Mark VulgCont 2:23  Et factum est iterum Dominus Sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius cœperunt progredi, et vellere spicas.
Mark VulgCont 2:24  Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt Sabbatis quod non licet?
Mark VulgCont 2:25  Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
Mark VulgCont 2:26  quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant?
Mark VulgCont 2:27  Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter Sabbatum.
Mark VulgCont 2:28  Itaque Dominus est Filius hominis, etiam Sabbati.
Chapter 3
Mark VulgCont 3:1  Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
Mark VulgCont 3:2  Et observabant eum, si Sabbatis curaret, ut accusarent illum.
Mark VulgCont 3:3  Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
Mark VulgCont 3:4  Et dicit eis: Licet Sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
Mark VulgCont 3:5  Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
Mark VulgCont 3:6  Exeuntes autem Pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Mark VulgCont 3:7  Iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa, et Iudæa secuta est eum,
Mark VulgCont 3:8  et ab Ierosolymis, et ab Idumæa, et trans Iordanem: et qui circa Tyrum, et Sidonem, multitudo magna, audientes, quæ faciebat, venerunt ad eum.
Mark VulgCont 3:9  Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum.
Mark VulgCont 3:10  multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas.
Mark VulgCont 3:11  Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant dicentes:
Mark VulgCont 3:12  Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
Mark VulgCont 3:13  Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
Mark VulgCont 3:14  Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare.
Mark VulgCont 3:15  Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et eiiciendi dæmonia.
Mark VulgCont 3:17  et Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
Mark VulgCont 3:18  et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Iacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,
Mark VulgCont 3:20  Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
Mark VulgCont 3:21  Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
Mark VulgCont 3:22  Et scribæ, qui ab Ierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum eiicit dæmonia.
Mark VulgCont 3:23  Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam eiicere?
Mark VulgCont 3:24  Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
Mark VulgCont 3:25  Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
Mark VulgCont 3:26  Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
Mark VulgCont 3:27  Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius diripiet.
Mark VulgCont 3:28  Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ, quibus blasphemaverint:
Mark VulgCont 3:29  qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.
Mark VulgCont 3:31  Et veniunt mater eius et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
Mark VulgCont 3:32  et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quærunt te.
Mark VulgCont 3:33  Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea, et fratres mei?
Mark VulgCont 3:34  Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei.
Mark VulgCont 3:35  Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
Chapter 4
Mark VulgCont 4:1  Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
Mark VulgCont 4:2  et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:
Mark VulgCont 4:4  Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
Mark VulgCont 4:5  Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
Mark VulgCont 4:6  et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
Mark VulgCont 4:7  Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
Mark VulgCont 4:8  Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem, et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Mark VulgCont 4:10  Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant duodecim, parabolam.
Mark VulgCont 4:11  Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
Mark VulgCont 4:12  ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
Mark VulgCont 4:13  Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
Mark VulgCont 4:15  Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
Mark VulgCont 4:16  Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
Mark VulgCont 4:17  et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
Mark VulgCont 4:18  Et alii sunt, qui in spinas seminantur: hi sunt, qui verbum audiunt,
Mark VulgCont 4:19  et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
Mark VulgCont 4:20  Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Mark VulgCont 4:21  Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?
Mark VulgCont 4:22  Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
Mark VulgCont 4:24  Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adiicietur vobis.
Mark VulgCont 4:25  Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
Mark VulgCont 4:26  Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram,
Mark VulgCont 4:27  et dormiat, et exurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
Mark VulgCont 4:28  Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
Mark VulgCont 4:29  Et cum producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
Mark VulgCont 4:30  Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud?
Mark VulgCont 4:31  Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:
Mark VulgCont 4:32  et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves cæli habitare.
Mark VulgCont 4:33  Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
Mark VulgCont 4:34  sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
Mark VulgCont 4:35  Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
Mark VulgCont 4:36  Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo.
Mark VulgCont 4:37  Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
Mark VulgCont 4:38  Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
Mark VulgCont 4:39  Et exurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.
Mark VulgCont 4:40  Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
Chapter 5
Mark VulgCont 5:1  Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Mark VulgCont 5:2  Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
Mark VulgCont 5:3  qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare:
Mark VulgCont 5:4  quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare.
Mark VulgCont 5:5  Et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
Mark VulgCont 5:6  Videns autem Iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
Mark VulgCont 5:7  et clamans voce magna dixit: Quid mihi, et tibi, Iesu Fili Dei altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas.
Mark VulgCont 5:8  Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
Mark VulgCont 5:9  Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Mark VulgCont 5:10  Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Mark VulgCont 5:11  Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
Mark VulgCont 5:12  Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus.
Mark VulgCont 5:13  Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
Mark VulgCont 5:14  Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
Mark VulgCont 5:15  et veniunt ad Iesum: et vident illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
Mark VulgCont 5:16  Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, et de porcis.
Mark VulgCont 5:17  Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
Mark VulgCont 5:18  Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
Mark VulgCont 5:19  et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuncia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Mark VulgCont 5:20  Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus: et omnes mirabantur.
Mark VulgCont 5:21  Et cum transcendisset Iesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
Mark VulgCont 5:22  Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus: et videns eum, procidit ad pedes eius,
Mark VulgCont 5:23  et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, Veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
Mark VulgCont 5:24  Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
Mark VulgCont 5:25  Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
Mark VulgCont 5:26  et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
Mark VulgCont 5:27  cum audisset de Iesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum eius:
Mark VulgCont 5:28  dicebat enim: Quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero.
Mark VulgCont 5:29  Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Mark VulgCont 5:30  Et statim Iesus in semetipso cognoscens virtutem, quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
Mark VulgCont 5:31  Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
Mark VulgCont 5:33  Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Mark VulgCont 5:34  Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Mark VulgCont 5:35  Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas Magistrum?
Mark VulgCont 5:36  Iesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
Mark VulgCont 5:37  Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem Iacobi.
Mark VulgCont 5:38  Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et eiulantes multum.
Mark VulgCont 5:39  Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
Mark VulgCont 5:40  Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat iacens.
Mark VulgCont 5:41  Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico) surge.
Mark VulgCont 5:42  Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
Mark VulgCont 5:43  Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
Chapter 6
Mark VulgCont 6:1  Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
Mark VulgCont 6:2  et facto Sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi? et virtutes tales, quæ per manus eius efficiuntur!
Mark VulgCont 6:3  Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudæ, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
Mark VulgCont 6:4  Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
Mark VulgCont 6:5  Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
Mark VulgCont 6:6  et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
Mark VulgCont 6:7  Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Mark VulgCont 6:8  Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,
Mark VulgCont 6:9  sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
Mark VulgCont 6:10  Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum: illic manete donec exeatis inde:
Mark VulgCont 6:11  et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
Mark VulgCont 6:12  Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent:
Mark VulgCont 6:13  et dæmonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
Mark VulgCont 6:14  Et audivit rex Herodes, (manifestum enim factum est nomen eius) et dicebat: Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
Mark VulgCont 6:15  Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Mark VulgCont 6:16  Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit.
Mark VulgCont 6:17  Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Mark VulgCont 6:18  Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Mark VulgCont 6:19  Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
Mark VulgCont 6:20  Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum: et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Mark VulgCont 6:21  Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ.
Mark VulgCont 6:22  Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
Mark VulgCont 6:23  et iuravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
Mark VulgCont 6:24  Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptistæ.
Mark VulgCont 6:25  Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistæ.
Mark VulgCont 6:26  Et contristatus est rex: propter iusiurandum, et propter simul discumbentes noluit eam contristare:
Mark VulgCont 6:27  sed misso spiculatore præcepit afferri caput eius in disco.
Mark VulgCont 6:28  Et decollavit eum in carcere, et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
Mark VulgCont 6:29  Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento.
Mark VulgCont 6:30  Et convenientes Apostoli ad Iesum, renunciaverunt ei omnia, quæ egerant, et docuerant.
Mark VulgCont 6:31  Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
Mark VulgCont 6:32  Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
Mark VulgCont 6:33  Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
Mark VulgCont 6:34  Et exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
Mark VulgCont 6:35  Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora præteriit:
Mark VulgCont 6:36  dimitte illos, ut euntes in proximas villas, et vicos, emant sibi cibos, quos manducent:
Mark VulgCont 6:37  Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Mark VulgCont 6:38  Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
Mark VulgCont 6:39  Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
Mark VulgCont 6:40  Et discubuerunt in partes per centenos, et quinquagenos.
Mark VulgCont 6:41  Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
Mark VulgCont 6:43  Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
Mark VulgCont 6:44  Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Mark VulgCont 6:45  Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Mark VulgCont 6:47  Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
Mark VulgCont 6:48  Et videns eos laborantes in remigando, (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.
Mark VulgCont 6:49  At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
Mark VulgCont 6:50  Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere.
Mark VulgCont 6:51  Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
Mark VulgCont 6:52  non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.
Mark VulgCont 6:53  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
Mark VulgCont 6:54  Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
Mark VulgCont 6:55  et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Mark VulgCont 6:56  Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Chapter 7
Mark VulgCont 7:1  Et conveniunt ad eum Pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Ierosolymis.
Mark VulgCont 7:2  Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
Mark VulgCont 7:3  Pharisæi enim, et omnes Iudæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
Mark VulgCont 7:4  et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
Mark VulgCont 7:5  et interrogabant eum Pharisæi, et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
Mark VulgCont 7:6  At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
Mark VulgCont 7:7  In vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
Mark VulgCont 7:8  Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia his facitis multa.
Mark VulgCont 7:9  Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Mark VulgCont 7:10  Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mark VulgCont 7:11  Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
Mark VulgCont 7:12  et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
Mark VulgCont 7:13  rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis.
Mark VulgCont 7:14  Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
Mark VulgCont 7:15  Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt, quæ coinquinant hominem.
Mark VulgCont 7:17  Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
Mark VulgCont 7:18  Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare?
Mark VulgCont 7:19  Quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas.
Mark VulgCont 7:20  Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa coinquinant hominem.
Mark VulgCont 7:21  Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
Mark VulgCont 7:22  furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Mark VulgCont 7:23  Omnia hæc mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem.
Mark VulgCont 7:24  Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mark VulgCont 7:25  Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius.
Mark VulgCont 7:26  Erat enim mulier Gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium eiiceret de filia eius.
Mark VulgCont 7:27  Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Mark VulgCont 7:28  At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Mark VulgCont 7:29  Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit dæmonium a filia tua.
Mark VulgCont 7:30  Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
Mark VulgCont 7:31  Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
Mark VulgCont 7:32  Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
Mark VulgCont 7:33  Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam eius:
Mark VulgCont 7:34  et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est ad aperire.
Mark VulgCont 7:35  Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte.
Mark VulgCont 7:36  Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
Mark VulgCont 7:37  et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Chapter 8
Mark VulgCont 8:1  In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis:
Mark VulgCont 8:2  Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
Mark VulgCont 8:3  et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
Mark VulgCont 8:4  Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
Mark VulgCont 8:5  Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
Mark VulgCont 8:6  Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
Mark VulgCont 8:7  Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et iussit apponi.
Mark VulgCont 8:8  Et manducaverunt, et saturati sunt: et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Mark VulgCont 8:9  Erant autem qui manducaverunt, quasi quattuor millia: et dimisit eos.
Mark VulgCont 8:10  Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Mark VulgCont 8:11  Et exierunt Pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
Mark VulgCont 8:12  Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Mark VulgCont 8:13  Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
Mark VulgCont 8:14  Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Mark VulgCont 8:15  Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis.
Mark VulgCont 8:16  Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: Quia panes non habemus.
Mark VulgCont 8:17  Quo cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscetis nec intelligitis? Adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
Mark VulgCont 8:18  Oculos habentes non videtis? Et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
Mark VulgCont 8:19  quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
Mark VulgCont 8:20  Quando et septem panes in quattuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
Mark VulgCont 8:22  Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
Mark VulgCont 8:23  Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et expuens in oculos eius impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Mark VulgCont 8:24  Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
Mark VulgCont 8:25  Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et cœpit videre. Et restitutus est ita ut clare videret omnia.
Mark VulgCont 8:26  Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
Mark VulgCont 8:27  Et egressus est Iesus, et discipuli eius in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
Mark VulgCont 8:28  Qui responderunt illi, dicentes: Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Mark VulgCont 8:29  Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
Mark VulgCont 8:31  Et cœpit docere eos quoniam oportet filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
Mark VulgCont 8:32  Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
Mark VulgCont 8:33  Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
Mark VulgCont 8:34  Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
Mark VulgCont 8:35  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Mark VulgCont 8:36  Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum: et detrimentum animæ suæ faciat?
Mark VulgCont 8:38  Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis.
Mark VulgCont 8:39  Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Chapter 9
Mark VulgCont 9:1  Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem: et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
Mark VulgCont 9:2  Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
Mark VulgCont 9:3  Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Iesu.
Mark VulgCont 9:4  Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, Tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
Mark VulgCont 9:5  Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti:
Mark VulgCont 9:6  Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus charissimus: audite illum.
Mark VulgCont 9:7  Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Iesum tantum secum.
Mark VulgCont 9:8  Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Mark VulgCont 9:9  Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit.
Mark VulgCont 9:10  Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisæi, et scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
Mark VulgCont 9:11  Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quo modo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
Mark VulgCont 9:12  Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Mark VulgCont 9:13  Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
Mark VulgCont 9:14  Et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Mark VulgCont 9:16  Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
Mark VulgCont 9:17  qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt.
Mark VulgCont 9:18  Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me.
Mark VulgCont 9:19  Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
Mark VulgCont 9:20  Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
Mark VulgCont 9:21  et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet. Sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri.
Mark VulgCont 9:22  Iesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Mark VulgCont 9:23  Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulitatem meam.
Mark VulgCont 9:24  Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde, et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.
Mark VulgCont 9:25  Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
Mark VulgCont 9:26  Iesus autem tenens manum eius, elevavit eum, et surrexit.
Mark VulgCont 9:27  Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
Mark VulgCont 9:28  Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et ieiunio.
Mark VulgCont 9:29  Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.
Mark VulgCont 9:30  Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
Mark VulgCont 9:31  At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
Mark VulgCont 9:32  Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
Mark VulgCont 9:33  At illi tacebant. Siquidem in via inter se disputaverunt, quis eorum maior esset.
Mark VulgCont 9:34  Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
Mark VulgCont 9:35  Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
Mark VulgCont 9:36  Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me.
Mark VulgCont 9:37  Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Mark VulgCont 9:38  Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me.
Mark VulgCont 9:40  Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Mark VulgCont 9:41  Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur.
Mark VulgCont 9:42  Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in Gehennam, in ignem inextinguibilem:
Mark VulgCont 9:43  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgCont 9:44  Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis:
Mark VulgCont 9:45  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgCont 9:46  Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis:
Mark VulgCont 9:47  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgCont 9:48  Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
Mark VulgCont 9:49  Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit: in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
Chapter 10
Mark VulgCont 10:1  Et inde exurgens venit in fines Iudææ ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
Mark VulgCont 10:2  Et accedentes Pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
Mark VulgCont 10:3  At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
Mark VulgCont 10:4  Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
Mark VulgCont 10:5  Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud.
Mark VulgCont 10:6  Ab initio autem creaturæ masculum, et feminam fecit eos Deus.
Mark VulgCont 10:7  Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
Mark VulgCont 10:8  et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
Mark VulgCont 10:10  Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.
Mark VulgCont 10:11  Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
Mark VulgCont 10:12  Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
Mark VulgCont 10:13  Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
Mark VulgCont 10:14  Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
Mark VulgCont 10:15  Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
Mark VulgCont 10:16  Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Mark VulgCont 10:17  Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?
Mark VulgCont 10:18  Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
Mark VulgCont 10:19  Præcepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudum feceris, Honora patrem tuum et matrem.
Mark VulgCont 10:20  At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a iuventute mea.
Mark VulgCont 10:21  Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Mark VulgCont 10:22  Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
Mark VulgCont 10:23  Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
Mark VulgCont 10:24  Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
Mark VulgCont 10:25  Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Mark VulgCont 10:26  Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
Mark VulgCont 10:27  Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
Mark VulgCont 10:28  Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Mark VulgCont 10:29  Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium,
Mark VulgCont 10:30  qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
Mark VulgCont 10:31  Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mark VulgCont 10:32  Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et præcedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
Mark VulgCont 10:33  Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus:
Mark VulgCont 10:34  et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.
Mark VulgCont 10:35  Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
Mark VulgCont 10:37  Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
Mark VulgCont 10:38  Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
Mark VulgCont 10:39  At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
Mark VulgCont 10:40  sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
Mark VulgCont 10:41  Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo, et Ioanne.
Mark VulgCont 10:42  Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari Gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.
Mark VulgCont 10:43  Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister:
Mark VulgCont 10:44  et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
Mark VulgCont 10:45  Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
Mark VulgCont 10:46  Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat iuxta viam mendicans.
Mark VulgCont 10:47  Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei.
Mark VulgCont 10:48  Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
Mark VulgCont 10:49  Et stans Iesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
Mark VulgCont 10:50  Qui proiecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
Mark VulgCont 10:51  Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
Mark VulgCont 10:52  Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Chapter 11
Mark VulgCont 11:1  Et cum appropinquarent Ierosolymæ, et Bethaniæ ad Montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
Mark VulgCont 11:2  et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
Mark VulgCont 11:3  Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? Dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
Mark VulgCont 11:4  Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum.
Mark VulgCont 11:5  Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
Mark VulgCont 11:6  Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Iesus, et dimiserunt eis.
Mark VulgCont 11:7  Et duxerunt pullum ad Iesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
Mark VulgCont 11:8  Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
Mark VulgCont 11:9  Et qui præibant, et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna: Benedictus, qui venit in nomine Domini:
Mark VulgCont 11:10  benedictum quod venit regnum patris nostri David: Hosanna in excelsis.
Mark VulgCont 11:11  Et introivit Ierosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
Mark VulgCont 11:13  Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea. Et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.
Mark VulgCont 11:14  Et respondens dixit ei: Iam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius.
Mark VulgCont 11:15  Et veniunt in Ierosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit eiicere vendentes, et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit.
Mark VulgCont 11:16  Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:
Mark VulgCont 11:17  et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum.
Mark VulgCont 11:18  Quo audito principes sacerdotum, et scribæ quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Mark VulgCont 11:19  Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
Mark VulgCont 11:20  Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
Mark VulgCont 11:21  Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
Mark VulgCont 11:23  Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei.
Mark VulgCont 11:24  Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Mark VulgCont 11:25  Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
Mark VulgCont 11:26  Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
Mark VulgCont 11:27  Et veniunt rursus Ierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores:
Mark VulgCont 11:28  et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
Mark VulgCont 11:29  Iesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
Mark VulgCont 11:30  Baptismus Ioannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.
Mark VulgCont 11:31  At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus, De cælo, dicet, Quare ergo non credidistis ei?
Mark VulgCont 11:32  Si dixerimus, Ex hominibus, timemus populum. Omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
Mark VulgCont 11:33  Et respondentes dicunt Iesu: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
Chapter 12
Mark VulgCont 12:1  Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Mark VulgCont 12:2  Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
Mark VulgCont 12:3  Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
Mark VulgCont 12:4  Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
Mark VulgCont 12:5  Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Mark VulgCont 12:6  Adhuc ergo unum habens filium charissimum: et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
Mark VulgCont 12:7  Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est heres: venite, occidamus eum: et nostra erit hereditas.
Mark VulgCont 12:8  Et apprehendentes eum, occiderunt: et eiecerunt extra vineam.
Mark VulgCont 12:9  Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos: et dabit vineam aliis.
Mark VulgCont 12:10  Nec scripturam hanc legistis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
Mark VulgCont 12:11  A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
Mark VulgCont 12:12  Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam. Cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Mark VulgCont 12:13  Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo.
Mark VulgCont 12:14  Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
Mark VulgCont 12:15  Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
Mark VulgCont 12:16  At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cuius est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
Mark VulgCont 12:17  Respondens autem Iesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
Mark VulgCont 12:18  Et venerunt ad eum Sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum dicentes:
Mark VulgCont 12:19  Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Mark VulgCont 12:20  Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
Mark VulgCont 12:21  Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Mark VulgCont 12:22  Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
Mark VulgCont 12:23  In resurrectione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem.
Mark VulgCont 12:24  Et respondens Iesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
Mark VulgCont 12:25  Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli in cælis.
Mark VulgCont 12:26  De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob?
Mark VulgCont 12:27  Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Mark VulgCont 12:28  Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
Mark VulgCont 12:29  Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est:
Mark VulgCont 12:30  et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Mark VulgCont 12:31  Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
Mark VulgCont 12:32  Et ait illi scriba: Bene Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
Mark VulgCont 12:33  Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
Mark VulgCont 12:34  Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare.
Mark VulgCont 12:35  Et respondens Iesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?
Mark VulgCont 12:36  Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Mark VulgCont 12:37  Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit.
Mark VulgCont 12:38  Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
Mark VulgCont 12:39  et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
Mark VulgCont 12:40  qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius iudicium.
Mark VulgCont 12:41  Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium, et multi divites iactabant multa.
Mark VulgCont 12:42  Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
Mark VulgCont 12:43  et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
Mark VulgCont 12:44  Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
Chapter 13
Mark VulgCont 13:1  Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
Mark VulgCont 13:2  Et respondens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Mark VulgCont 13:3  Et cum sederet in Monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Iacobus, et Ioannes, et Andreas:
Mark VulgCont 13:4  Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
Mark VulgCont 13:5  Et respondens Iesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
Mark VulgCont 13:6  multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum: et multos seducent.
Mark VulgCont 13:7  Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
Mark VulgCont 13:8  Exurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
Mark VulgCont 13:9  Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
Mark VulgCont 13:10  Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
Mark VulgCont 13:11  Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Mark VulgCont 13:12  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
Mark VulgCont 13:13  Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Mark VulgCont 13:14  Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudæa sunt, fugiant in montes:
Mark VulgCont 13:15  et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua:
Mark VulgCont 13:16  et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Mark VulgCont 13:17  Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
Mark VulgCont 13:19  Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
Mark VulgCont 13:20  Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
Mark VulgCont 13:21  Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic: ne credideritis.
Mark VulgCont 13:22  Exurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa, et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Mark VulgCont 13:24  Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
Mark VulgCont 13:25  et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
Mark VulgCont 13:26  Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria.
Mark VulgCont 13:27  Et tunc mittet Angelos suos, et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
Mark VulgCont 13:28  A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:
Mark VulgCont 13:29  sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
Mark VulgCont 13:30  Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
Mark VulgCont 13:31  Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Mark VulgCont 13:32  De die autem illo, vel hora nemo scit, neque Angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
Mark VulgCont 13:33  Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Mark VulgCont 13:34  Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori præcepit ut vigilet.
Mark VulgCont 13:35  Vigilate ergo, (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero an media nocte, an galli cantu, an mane)
Chapter 14
Mark VulgCont 14:1  Erat autem Pascha et Azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes, et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
Mark VulgCont 14:2  Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Mark VulgCont 14:3  Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput eius.
Mark VulgCont 14:4  Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
Mark VulgCont 14:5  Poterat enim unguentum istud vænundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
Mark VulgCont 14:6  Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Mark VulgCont 14:7  Semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
Mark VulgCont 14:8  Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
Mark VulgCont 14:9  Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam eius.
Mark VulgCont 14:10  Et Iudas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
Mark VulgCont 14:11  Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
Mark VulgCont 14:12  Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
Mark VulgCont 14:13  Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem: et occurret vobis homo lagenam aquæ baiulans, sequimini eum:
Mark VulgCont 14:14  et quocumque introierit, dicite domino domus, quia Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
Mark VulgCont 14:15  Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
Mark VulgCont 14:16  Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
Mark VulgCont 14:18  Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Iesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
Mark VulgCont 14:19  At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
Mark VulgCont 14:20  Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
Mark VulgCont 14:21  Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
Mark VulgCont 14:22  Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
Mark VulgCont 14:23  Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
Mark VulgCont 14:24  Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Mark VulgCont 14:25  Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
Mark VulgCont 14:27  Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
Mark VulgCont 14:28  Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
Mark VulgCont 14:29  Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te: sed non ego.
Mark VulgCont 14:30  Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
Mark VulgCont 14:31  At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo: Similiter autem et omnes dicebant.
Mark VulgCont 14:32  Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
Mark VulgCont 14:33  Et assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et cœpit pavere, et tædere.
Mark VulgCont 14:34  Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.
Mark VulgCont 14:35  Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora:
Mark VulgCont 14:36  et dixit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu.
Mark VulgCont 14:37  Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
Mark VulgCont 14:38  Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
Mark VulgCont 14:40  Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei.
Mark VulgCont 14:41  Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Mark VulgCont 14:43  Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
Mark VulgCont 14:44  Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
Mark VulgCont 14:45  Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
Mark VulgCont 14:46  At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.
Mark VulgCont 14:47  Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam.
Mark VulgCont 14:48  Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me?
Mark VulgCont 14:49  quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
Mark VulgCont 14:50  Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt.
Mark VulgCont 14:51  Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
Mark VulgCont 14:53  Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
Mark VulgCont 14:54  Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
Mark VulgCont 14:55  Summi vero sacerdotes, et omne concilium quærebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
Mark VulgCont 14:56  Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
Mark VulgCont 14:57  Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
Mark VulgCont 14:58  Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
Mark VulgCont 14:60  Et exurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea, quæ tibi obiiciuntur ab his?
Mark VulgCont 14:61  Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus, Filius Dei benedicti?
Mark VulgCont 14:62  Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
Mark VulgCont 14:63  Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
Mark VulgCont 14:64  Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Mark VulgCont 14:65  Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.
Mark VulgCont 14:66  Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
Mark VulgCont 14:67  et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
Mark VulgCont 14:68  At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
Mark VulgCont 14:69  Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
Mark VulgCont 14:70  At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.
Mark VulgCont 14:71  Ille autem cœpit anathematizare, et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
Mark VulgCont 14:72  Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Iesus: Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
Chapter 15
Mark VulgCont 15:1  Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
Mark VulgCont 15:2  Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
Mark VulgCont 15:4  Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant.
Mark VulgCont 15:5  Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Mark VulgCont 15:6  Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
Mark VulgCont 15:7  Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
Mark VulgCont 15:8  Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
Mark VulgCont 15:9  Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Iudæorum?
Mark VulgCont 15:10  Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Mark VulgCont 15:11  Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Mark VulgCont 15:12  Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudæorum?
Mark VulgCont 15:14  Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
Mark VulgCont 15:15  Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
Mark VulgCont 15:16  Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
Mark VulgCont 15:17  et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
Mark VulgCont 15:19  Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
Mark VulgCont 15:20  Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.
Mark VulgCont 15:21  Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri, et Rufi, ut tolleret crucem eius.
Mark VulgCont 15:22  Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus.
Mark VulgCont 15:23  Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.
Mark VulgCont 15:24  Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Mark VulgCont 15:26  Et erat titulus causæ eius inscriptus: REX IUDÆORUM.
Mark VulgCont 15:27  Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris eius.
Mark VulgCont 15:28  Et impleta est scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est.
Mark VulgCont 15:29  Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas:
Mark VulgCont 15:31  Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Mark VulgCont 15:32  Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
Mark VulgCont 15:33  Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
Mark VulgCont 15:34  Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Mark VulgCont 15:35  Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
Mark VulgCont 15:36  Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
Mark VulgCont 15:38  Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
Mark VulgCont 15:39  Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.
Mark VulgCont 15:40  Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome:
Mark VulgCont 15:41  et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Ierosolymam.
Mark VulgCont 15:42  Et cum iam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante Sabbatum)
Mark VulgCont 15:43  venit Ioseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu.
Mark VulgCont 15:44  Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset.
Mark VulgCont 15:45  Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
Mark VulgCont 15:46  Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Mark VulgCont 15:47  Maria autem Magdalene, et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.
Chapter 16
Mark VulgCont 16:1  Et cum transisset Sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum.
Mark VulgCont 16:2  Et valde mane una Sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
Mark VulgCont 16:3  Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
Mark VulgCont 16:4  Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
Mark VulgCont 16:5  Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Mark VulgCont 16:6  Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
Mark VulgCont 16:7  Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
Mark VulgCont 16:8  At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
Mark VulgCont 16:9  Surgens autem mane, prima Sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua eiecerat septem dæmonia.
Mark VulgCont 16:10  Illa vadens nunciavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus, et flentibus.
Mark VulgCont 16:11  Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Mark VulgCont 16:12  Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
Mark VulgCont 16:13  et illi euntes nunciaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
Mark VulgCont 16:14  Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
Mark VulgCont 16:15  Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
Mark VulgCont 16:16  Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
Mark VulgCont 16:17  Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: In nomine meo dæmonia eiicient: linguis loquentur novis:
Mark VulgCont 16:18  serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.
Mark VulgCont 16:19  Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
Mark VulgCont 16:20  Illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.