Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Toggle notes
Chapter 1
Mark VulgClem 1:2  Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Mark VulgClem 1:3  Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Mark VulgClem 1:4  Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
Mark VulgClem 1:5  Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
Mark VulgClem 1:6  Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
Mark VulgClem 1:7  Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
Mark VulgClem 1:8  Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
Mark VulgClem 1:9  Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.
Mark VulgClem 1:10  Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
Mark VulgClem 1:11  Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
Mark VulgClem 1:13  Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
Mark VulgClem 1:14  Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
Mark VulgClem 1:15  et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.
Mark VulgClem 1:16  Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
Mark VulgClem 1:17  et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mark VulgClem 1:19  Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
Mark VulgClem 1:20  et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
Mark VulgClem 1:21  Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Mark VulgClem 1:22  Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
Mark VulgClem 1:23  Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
Mark VulgClem 1:24  dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
Mark VulgClem 1:25  Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
Mark VulgClem 1:26  Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
Mark VulgClem 1:27  Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Mark VulgClem 1:28  Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
Mark VulgClem 1:29  Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
Mark VulgClem 1:30  Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
Mark VulgClem 1:31  Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Mark VulgClem 1:32  Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :
Mark VulgClem 1:34  Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Mark VulgClem 1:35  Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Mark VulgClem 1:36  Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
Mark VulgClem 1:37  Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
Mark VulgClem 1:38  Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
Mark VulgClem 1:39  Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
Mark VulgClem 1:40  Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
Mark VulgClem 1:41  Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
Mark VulgClem 1:42  Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Mark VulgClem 1:44  et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
Mark VulgClem 1:45  At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
Chapter 2
Mark VulgClem 2:2  et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
Mark VulgClem 2:3  Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
Mark VulgClem 2:4  Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
Mark VulgClem 2:5  Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
Mark VulgClem 2:6  Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
Mark VulgClem 2:7  Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
Mark VulgClem 2:8  Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
Mark VulgClem 2:9  Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
Mark VulgClem 2:10  Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
Mark VulgClem 2:11  tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Mark VulgClem 2:12  Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
Mark VulgClem 2:13  Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
Mark VulgClem 2:14  Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
Mark VulgClem 2:15  Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
Mark VulgClem 2:16  Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?
Mark VulgClem 2:17  Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Mark VulgClem 2:18  Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?
Mark VulgClem 2:19  Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
Mark VulgClem 2:20  Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
Mark VulgClem 2:21  Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
Mark VulgClem 2:22  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
Mark VulgClem 2:23  Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
Mark VulgClem 2:24  Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
Mark VulgClem 2:25  Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
Mark VulgClem 2:26  quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?
Mark VulgClem 2:27  Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
Mark VulgClem 2:28  Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
Chapter 3
Mark VulgClem 3:1  Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam.
Mark VulgClem 3:2  Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
Mark VulgClem 3:3  Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.
Mark VulgClem 3:4  Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.
Mark VulgClem 3:5  Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
Mark VulgClem 3:6  Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Mark VulgClem 3:7  Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,
Mark VulgClem 3:8  et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.
Mark VulgClem 3:9  Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum :
Mark VulgClem 3:10  multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
Mark VulgClem 3:11  Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes :
Mark VulgClem 3:12  Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
Mark VulgClem 3:13  Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum.
Mark VulgClem 3:14  Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare.
Mark VulgClem 3:15  Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.
Mark VulgClem 3:17  et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :
Mark VulgClem 3:18  et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,
Mark VulgClem 3:20  Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
Mark VulgClem 3:21  Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.
Mark VulgClem 3:22  Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
Mark VulgClem 3:23  Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?
Mark VulgClem 3:24  Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
Mark VulgClem 3:25  Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
Mark VulgClem 3:26  Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
Mark VulgClem 3:27  Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.
Mark VulgClem 3:28  Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint :
Mark VulgClem 3:29  qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.
Mark VulgClem 3:31  Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
Mark VulgClem 3:32  et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
Mark VulgClem 3:33  Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?
Mark VulgClem 3:34  Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.
Mark VulgClem 3:35  Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
Chapter 4
Mark VulgClem 4:1  Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :
Mark VulgClem 4:2  et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :
Mark VulgClem 4:4  Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
Mark VulgClem 4:5  Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :
Mark VulgClem 4:6  et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.
Mark VulgClem 4:7  Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
Mark VulgClem 4:8  Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Mark VulgClem 4:10  Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
Mark VulgClem 4:11  Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
Mark VulgClem 4:12  ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
Mark VulgClem 4:13  Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
Mark VulgClem 4:15  Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
Mark VulgClem 4:16  Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :
Mark VulgClem 4:17  et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
Mark VulgClem 4:18  Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
Mark VulgClem 4:19  et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
Mark VulgClem 4:20  Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Mark VulgClem 4:21  Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
Mark VulgClem 4:22  Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
Mark VulgClem 4:24  Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
Mark VulgClem 4:25  Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
Mark VulgClem 4:26  Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
Mark VulgClem 4:27  et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
Mark VulgClem 4:28  Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
Mark VulgClem 4:29  Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
Mark VulgClem 4:30  Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?
Mark VulgClem 4:31  Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :
Mark VulgClem 4:32  et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.
Mark VulgClem 4:33  Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
Mark VulgClem 4:34  sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
Mark VulgClem 4:35  Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
Mark VulgClem 4:36  Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.
Mark VulgClem 4:37  Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
Mark VulgClem 4:38  Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?
Mark VulgClem 4:39  Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.
Mark VulgClem 4:40  Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?
Chapter 5
Mark VulgClem 5:1  Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Mark VulgClem 5:2  Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
Mark VulgClem 5:3  qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
Mark VulgClem 5:4  quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
Mark VulgClem 5:5  et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
Mark VulgClem 5:6  Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
Mark VulgClem 5:7  et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
Mark VulgClem 5:8  Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
Mark VulgClem 5:9  Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Mark VulgClem 5:10  Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Mark VulgClem 5:11  Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
Mark VulgClem 5:12  Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
Mark VulgClem 5:13  Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
Mark VulgClem 5:14  Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
Mark VulgClem 5:15  et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
Mark VulgClem 5:16  Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
Mark VulgClem 5:17  Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
Mark VulgClem 5:18  Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
Mark VulgClem 5:19  et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Mark VulgClem 5:20  Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
Mark VulgClem 5:21  Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
Mark VulgClem 5:22  Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
Mark VulgClem 5:23  et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
Mark VulgClem 5:24  Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
Mark VulgClem 5:25  Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
Mark VulgClem 5:26  et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
Mark VulgClem 5:27  cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
Mark VulgClem 5:28  dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
Mark VulgClem 5:29  Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Mark VulgClem 5:30  Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
Mark VulgClem 5:31  Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
Mark VulgClem 5:33  Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Mark VulgClem 5:34  Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Mark VulgClem 5:35  Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
Mark VulgClem 5:36  Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
Mark VulgClem 5:37  Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
Mark VulgClem 5:38  Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
Mark VulgClem 5:39  Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
Mark VulgClem 5:40  Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
Mark VulgClem 5:41  Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
Mark VulgClem 5:42  Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
Mark VulgClem 5:43  Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.
Chapter 6
Mark VulgClem 6:1  Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
Mark VulgClem 6:2  et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
Mark VulgClem 6:3  Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
Mark VulgClem 6:4  Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
Mark VulgClem 6:5  Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
Mark VulgClem 6:6  et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
Mark VulgClem 6:7  Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Mark VulgClem 6:8  Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,
Mark VulgClem 6:9  sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
Mark VulgClem 6:10  Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
Mark VulgClem 6:11  et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
Mark VulgClem 6:12  Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :
Mark VulgClem 6:13  et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
Mark VulgClem 6:14  Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
Mark VulgClem 6:15  Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Mark VulgClem 6:16  Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
Mark VulgClem 6:17  Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Mark VulgClem 6:18  Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Mark VulgClem 6:19  Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
Mark VulgClem 6:20  Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Mark VulgClem 6:21  Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :
Mark VulgClem 6:22  cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
Mark VulgClem 6:23  et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
Mark VulgClem 6:24  Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.
Mark VulgClem 6:25  Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
Mark VulgClem 6:26  Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
Mark VulgClem 6:27  sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
Mark VulgClem 6:28  et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
Mark VulgClem 6:29  Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
Mark VulgClem 6:30  Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
Mark VulgClem 6:31  Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
Mark VulgClem 6:32  Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
Mark VulgClem 6:33  Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
Mark VulgClem 6:34  Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
Mark VulgClem 6:35  Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :
Mark VulgClem 6:36  dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
Mark VulgClem 6:37  Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Mark VulgClem 6:38  Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
Mark VulgClem 6:39  Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
Mark VulgClem 6:40  Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
Mark VulgClem 6:41  Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
Mark VulgClem 6:43  Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
Mark VulgClem 6:44  Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Mark VulgClem 6:45  Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Mark VulgClem 6:47  Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
Mark VulgClem 6:48  Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.
Mark VulgClem 6:49  At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
Mark VulgClem 6:50  Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
Mark VulgClem 6:51  Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
Mark VulgClem 6:52  non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.
Mark VulgClem 6:53  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
Mark VulgClem 6:54  Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
Mark VulgClem 6:55  et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Mark VulgClem 6:56  Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Chapter 7
Mark VulgClem 7:1  Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
Mark VulgClem 7:2  Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
Mark VulgClem 7:3  Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
Mark VulgClem 7:4  et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :
Mark VulgClem 7:5  et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
Mark VulgClem 7:6  At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
Mark VulgClem 7:7  in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
Mark VulgClem 7:8  Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
Mark VulgClem 7:9  Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Mark VulgClem 7:10  Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mark VulgClem 7:11  Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
Mark VulgClem 7:12  et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
Mark VulgClem 7:13  rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
Mark VulgClem 7:14  Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
Mark VulgClem 7:15  Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
Mark VulgClem 7:17  Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
Mark VulgClem 7:18  Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
Mark VulgClem 7:19  quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
Mark VulgClem 7:20  Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
Mark VulgClem 7:21  Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
Mark VulgClem 7:22  furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Mark VulgClem 7:23  Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
Mark VulgClem 7:24  Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mark VulgClem 7:25  Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
Mark VulgClem 7:26  Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
Mark VulgClem 7:27  Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Mark VulgClem 7:28  At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Mark VulgClem 7:29  Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.
Mark VulgClem 7:30  Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
Mark VulgClem 7:31  Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
Mark VulgClem 7:32  Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
Mark VulgClem 7:33  Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
Mark VulgClem 7:34  et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
Mark VulgClem 7:35  Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
Mark VulgClem 7:36  Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
Mark VulgClem 7:37  et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Chapter 8
Mark VulgClem 8:1  In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
Mark VulgClem 8:2  Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
Mark VulgClem 8:3  et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
Mark VulgClem 8:4  Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
Mark VulgClem 8:5  Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
Mark VulgClem 8:6  Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
Mark VulgClem 8:7  Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
Mark VulgClem 8:8  Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Mark VulgClem 8:9  Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
Mark VulgClem 8:10  Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Mark VulgClem 8:11  Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
Mark VulgClem 8:12  Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Mark VulgClem 8:13  Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
Mark VulgClem 8:14  Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Mark VulgClem 8:15  Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
Mark VulgClem 8:16  Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
Mark VulgClem 8:17  Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
Mark VulgClem 8:18  oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
Mark VulgClem 8:19  quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
Mark VulgClem 8:20  Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
Mark VulgClem 8:22  Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
Mark VulgClem 8:23  Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Mark VulgClem 8:24  Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
Mark VulgClem 8:25  Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
Mark VulgClem 8:26  Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
Mark VulgClem 8:27  Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
Mark VulgClem 8:28  Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Mark VulgClem 8:29  Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
Mark VulgClem 8:31  Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
Mark VulgClem 8:32  Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
Mark VulgClem 8:33  Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
Mark VulgClem 8:34  Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
Mark VulgClem 8:35  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Mark VulgClem 8:36  Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?
Mark VulgClem 8:37  Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
Mark VulgClem 8:38  Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
Mark VulgClem 8:39  Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Chapter 9
Mark VulgClem 9:1  Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
Mark VulgClem 9:2  Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
Mark VulgClem 9:3  Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.
Mark VulgClem 9:4  Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
Mark VulgClem 9:5  Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
Mark VulgClem 9:6  Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.
Mark VulgClem 9:7  Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
Mark VulgClem 9:8  Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Mark VulgClem 9:9  Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
Mark VulgClem 9:10  Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?
Mark VulgClem 9:11  Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
Mark VulgClem 9:12  Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Mark VulgClem 9:13  Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
Mark VulgClem 9:14  Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Mark VulgClem 9:15  Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
Mark VulgClem 9:16  Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
Mark VulgClem 9:17  qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
Mark VulgClem 9:18  Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
Mark VulgClem 9:19  Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.
Mark VulgClem 9:20  Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :
Mark VulgClem 9:21  et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
Mark VulgClem 9:22  Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Mark VulgClem 9:23  Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
Mark VulgClem 9:24  Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.
Mark VulgClem 9:25  Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
Mark VulgClem 9:26  Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
Mark VulgClem 9:27  Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
Mark VulgClem 9:28  Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
Mark VulgClem 9:29  Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
Mark VulgClem 9:30  Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
Mark VulgClem 9:31  At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
Mark VulgClem 9:32  Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
Mark VulgClem 9:33  At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.
Mark VulgClem 9:34  Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
Mark VulgClem 9:35  Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
Mark VulgClem 9:36  Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
Mark VulgClem 9:37  Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Mark VulgClem 9:38  Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :
Mark VulgClem 9:40  Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Mark VulgClem 9:41  Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
Mark VulgClem 9:42  Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
Mark VulgClem 9:43  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgClem 9:44  Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
Mark VulgClem 9:45  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgClem 9:46  Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
Mark VulgClem 9:47  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgClem 9:48  Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
Mark VulgClem 9:49  Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
Chapter 10
Mark VulgClem 10:1  Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
Mark VulgClem 10:2  Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
Mark VulgClem 10:3  At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?
Mark VulgClem 10:4  Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
Mark VulgClem 10:5  Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :
Mark VulgClem 10:6  ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
Mark VulgClem 10:7  Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :
Mark VulgClem 10:8  et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
Mark VulgClem 10:10  Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
Mark VulgClem 10:11  Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
Mark VulgClem 10:12  Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
Mark VulgClem 10:13  Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
Mark VulgClem 10:14  Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
Mark VulgClem 10:15  Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
Mark VulgClem 10:16  Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Mark VulgClem 10:17  Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
Mark VulgClem 10:18  Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
Mark VulgClem 10:19  Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
Mark VulgClem 10:20  At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
Mark VulgClem 10:21  Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
Mark VulgClem 10:22  Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
Mark VulgClem 10:23  Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
Mark VulgClem 10:24  Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
Mark VulgClem 10:25  Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Mark VulgClem 10:26  Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
Mark VulgClem 10:27  Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
Mark VulgClem 10:28  Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Mark VulgClem 10:29  Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
Mark VulgClem 10:30  qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
Mark VulgClem 10:31  Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mark VulgClem 10:32  Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
Mark VulgClem 10:33  Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
Mark VulgClem 10:34  et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
Mark VulgClem 10:35  Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
Mark VulgClem 10:36  At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
Mark VulgClem 10:37  Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
Mark VulgClem 10:38  Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
Mark VulgClem 10:39  At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
Mark VulgClem 10:40  sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
Mark VulgClem 10:41  Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
Mark VulgClem 10:42  Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
Mark VulgClem 10:43  Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
Mark VulgClem 10:44  et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
Mark VulgClem 10:45  Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
Mark VulgClem 10:46  Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
Mark VulgClem 10:47  Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
Mark VulgClem 10:48  Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
Mark VulgClem 10:49  Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
Mark VulgClem 10:50  Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
Mark VulgClem 10:51  Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
Mark VulgClem 10:52  Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Chapter 11
Mark VulgClem 11:1  Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
Mark VulgClem 11:2  et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.
Mark VulgClem 11:3  Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.
Mark VulgClem 11:4  Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
Mark VulgClem 11:5  Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
Mark VulgClem 11:6  Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
Mark VulgClem 11:7  Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
Mark VulgClem 11:8  Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
Mark VulgClem 11:9  Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :
Mark VulgClem 11:10  benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
Mark VulgClem 11:11  Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
Mark VulgClem 11:13  Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.
Mark VulgClem 11:14  Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
Mark VulgClem 11:15  Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
Mark VulgClem 11:16  et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
Mark VulgClem 11:17  et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
Mark VulgClem 11:18  Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
Mark VulgClem 11:19  Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
Mark VulgClem 11:20  Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
Mark VulgClem 11:21  Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
Mark VulgClem 11:22  Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
Mark VulgClem 11:23  Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
Mark VulgClem 11:24  Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Mark VulgClem 11:25  Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
Mark VulgClem 11:26  Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
Mark VulgClem 11:27  Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :
Mark VulgClem 11:28  et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
Mark VulgClem 11:29  Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
Mark VulgClem 11:30  Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.
Mark VulgClem 11:31  At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
Mark VulgClem 11:32  Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
Mark VulgClem 11:33  Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
Chapter 12
Mark VulgClem 12:1  Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Mark VulgClem 12:2  Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
Mark VulgClem 12:3  Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
Mark VulgClem 12:4  Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
Mark VulgClem 12:5  Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Mark VulgClem 12:6  Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
Mark VulgClem 12:7  Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.
Mark VulgClem 12:8  Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.
Mark VulgClem 12:9  Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
Mark VulgClem 12:10  Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :
Mark VulgClem 12:11  a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
Mark VulgClem 12:12  Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Mark VulgClem 12:13  Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
Mark VulgClem 12:14  Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ?
Mark VulgClem 12:15  Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
Mark VulgClem 12:16  At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.
Mark VulgClem 12:17  Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
Mark VulgClem 12:18  Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :
Mark VulgClem 12:19  Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Mark VulgClem 12:20  Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
Mark VulgClem 12:21  Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Mark VulgClem 12:22  Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
Mark VulgClem 12:23  In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.
Mark VulgClem 12:24  Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?
Mark VulgClem 12:25  Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
Mark VulgClem 12:26  De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?
Mark VulgClem 12:27  Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Mark VulgClem 12:28  Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
Mark VulgClem 12:29  Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est :
Mark VulgClem 12:30  et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Mark VulgClem 12:31  Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
Mark VulgClem 12:32  Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
Mark VulgClem 12:33  Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
Mark VulgClem 12:34  Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
Mark VulgClem 12:35  Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?
Mark VulgClem 12:36  Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Mark VulgClem 12:37  Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.
Mark VulgClem 12:38  Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
Mark VulgClem 12:39  et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :
Mark VulgClem 12:40  qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.
Mark VulgClem 12:41  Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
Mark VulgClem 12:42  Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
Mark VulgClem 12:43  et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
Mark VulgClem 12:44  Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
Chapter 13
Mark VulgClem 13:1  Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
Mark VulgClem 13:2  Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Mark VulgClem 13:3  Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
Mark VulgClem 13:4  Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?
Mark VulgClem 13:5  Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :
Mark VulgClem 13:6  multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
Mark VulgClem 13:7  Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.
Mark VulgClem 13:8  Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
Mark VulgClem 13:9  Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
Mark VulgClem 13:10  Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
Mark VulgClem 13:11  Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Mark VulgClem 13:12  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
Mark VulgClem 13:13  Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Mark VulgClem 13:14  Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :
Mark VulgClem 13:15  et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :
Mark VulgClem 13:16  et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Mark VulgClem 13:17  Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
Mark VulgClem 13:19  Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
Mark VulgClem 13:20  Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
Mark VulgClem 13:21  Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
Mark VulgClem 13:22  Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Mark VulgClem 13:24  Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
Mark VulgClem 13:25  et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
Mark VulgClem 13:26  Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Mark VulgClem 13:27  Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
Mark VulgClem 13:28  A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :
Mark VulgClem 13:29  sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
Mark VulgClem 13:30  Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
Mark VulgClem 13:31  Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Mark VulgClem 13:32  De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
Mark VulgClem 13:33  Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
Mark VulgClem 13:34  Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
Mark VulgClem 13:35  vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
Mark VulgClem 13:36  ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
Chapter 14
Mark VulgClem 14:1  Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
Mark VulgClem 14:2  Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Mark VulgClem 14:3  Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
Mark VulgClem 14:4  Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
Mark VulgClem 14:5  poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
Mark VulgClem 14:6  Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
Mark VulgClem 14:7  semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
Mark VulgClem 14:8  Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
Mark VulgClem 14:9  Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
Mark VulgClem 14:10  Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
Mark VulgClem 14:11  Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
Mark VulgClem 14:12  Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
Mark VulgClem 14:13  Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,
Mark VulgClem 14:14  et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
Mark VulgClem 14:15  Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
Mark VulgClem 14:16  Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
Mark VulgClem 14:18  Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
Mark VulgClem 14:19  At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
Mark VulgClem 14:20  Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
Mark VulgClem 14:21  Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
Mark VulgClem 14:22  Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
Mark VulgClem 14:23  Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
Mark VulgClem 14:24  Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Mark VulgClem 14:25  Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
Mark VulgClem 14:27  Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
Mark VulgClem 14:28  Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
Mark VulgClem 14:29  Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
Mark VulgClem 14:30  Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
Mark VulgClem 14:31  At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
Mark VulgClem 14:32  Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
Mark VulgClem 14:33  Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
Mark VulgClem 14:34  Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
Mark VulgClem 14:35  Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
Mark VulgClem 14:36  Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
Mark VulgClem 14:37  Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
Mark VulgClem 14:38  vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
Mark VulgClem 14:40  Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
Mark VulgClem 14:41  Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Mark VulgClem 14:43  Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
Mark VulgClem 14:44  Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
Mark VulgClem 14:45  Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
Mark VulgClem 14:46  At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
Mark VulgClem 14:47  Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
Mark VulgClem 14:48  Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
Mark VulgClem 14:49  quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
Mark VulgClem 14:50  Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
Mark VulgClem 14:51  Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
Mark VulgClem 14:53  Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
Mark VulgClem 14:54  Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
Mark VulgClem 14:55  Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
Mark VulgClem 14:56  Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
Mark VulgClem 14:57  Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
Mark VulgClem 14:58  Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
Mark VulgClem 14:60  Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?
Mark VulgClem 14:61  Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
Mark VulgClem 14:62  Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
Mark VulgClem 14:63  Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
Mark VulgClem 14:64  Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Mark VulgClem 14:65  Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.
Mark VulgClem 14:66  Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
Mark VulgClem 14:67  et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
Mark VulgClem 14:68  At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
Mark VulgClem 14:69  Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
Mark VulgClem 14:70  At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.
Mark VulgClem 14:71  Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
Mark VulgClem 14:72  Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
Chapter 15
Mark VulgClem 15:1  Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
Mark VulgClem 15:2  Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
Mark VulgClem 15:4  Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
Mark VulgClem 15:5  Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Mark VulgClem 15:6  Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
Mark VulgClem 15:7  Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
Mark VulgClem 15:8  Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
Mark VulgClem 15:9  Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
Mark VulgClem 15:10  Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Mark VulgClem 15:11  Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Mark VulgClem 15:12  Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
Mark VulgClem 15:14  Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
Mark VulgClem 15:15  Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
Mark VulgClem 15:16  Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
Mark VulgClem 15:17  et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
Mark VulgClem 15:19  Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
Mark VulgClem 15:20  Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
Mark VulgClem 15:21  Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
Mark VulgClem 15:22  Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.
Mark VulgClem 15:23  Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
Mark VulgClem 15:24  Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Mark VulgClem 15:26  Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.
Mark VulgClem 15:27  Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
Mark VulgClem 15:28  Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.
Mark VulgClem 15:29  Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,
Mark VulgClem 15:31  Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.
Mark VulgClem 15:32  Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
Mark VulgClem 15:33  Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
Mark VulgClem 15:34  Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
Mark VulgClem 15:35  Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
Mark VulgClem 15:36  Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
Mark VulgClem 15:38  Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
Mark VulgClem 15:39  Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
Mark VulgClem 15:40  Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
Mark VulgClem 15:41  et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
Mark VulgClem 15:42  Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
Mark VulgClem 15:43  venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
Mark VulgClem 15:44  Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
Mark VulgClem 15:45  Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
Mark VulgClem 15:46  Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Mark VulgClem 15:47  Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
Chapter 16
Mark VulgClem 16:1  Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
Mark VulgClem 16:2  Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
Mark VulgClem 16:3  Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
Mark VulgClem 16:4  Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
Mark VulgClem 16:5  Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Mark VulgClem 16:6  Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
Mark VulgClem 16:7  Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
Mark VulgClem 16:8  At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
Mark VulgClem 16:9  Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
Mark VulgClem 16:10  Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Mark VulgClem 16:11  Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Mark VulgClem 16:12  Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :
Mark VulgClem 16:13  et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
Mark VulgClem 16:14  Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
Mark VulgClem 16:15  Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
Mark VulgClem 16:16  Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
Mark VulgClem 16:17  Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :
Mark VulgClem 16:18  serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.
Mark VulgClem 16:19  Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
Mark VulgClem 16:20  Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.