Chapter 1
| Mark | VulgSist | 1:2 | Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. | |
| Mark | VulgSist | 1:4 | Fuit Ioannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. | |
| Mark | VulgSist | 1:5 | Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeae regio, et Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua. | |
| Mark | VulgSist | 1:6 | Et erat Ioannes vestitus pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat. | |
| Mark | VulgSist | 1:7 | Et praedicabat dicens: veniet fortior post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. | |
| Mark | VulgSist | 1:9 | Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galileae: et baptizatus est a Ioanne in Iordane. | |
| Mark | VulgSist | 1:10 | Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum Sanctum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. | |
| Mark | VulgSist | 1:13 | Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. | |
| Mark | VulgSist | 1:14 | Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei, | |
| Mark | VulgSist | 1:15 | et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio. | |
| Mark | VulgSist | 1:16 | Et praeteriens secus Mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores) | |
| Mark | VulgSist | 1:19 | Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi: | |
| Mark | VulgSist | 1:20 | et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. | |
| Mark | VulgSist | 1:21 | Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. | |
| Mark | VulgSist | 1:22 | Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribae. | |
| Mark | VulgSist | 1:24 | dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti ante tempus perdere nos? scio quod sis, Sanctus Dei. | |
| Mark | VulgSist | 1:27 | Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. | |
| Mark | VulgSist | 1:29 | Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreae cum Iacobo, et Ioanne. | |
| Mark | VulgSist | 1:31 | Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. | |
| Mark | VulgSist | 1:32 | Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes: | |
| Mark | VulgSist | 1:34 | Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. | |
| Mark | VulgSist | 1:38 | Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni. | |
| Mark | VulgSist | 1:39 | Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia eiiciens. | |
| Mark | VulgSist | 1:40 | Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dicit ei: Si vis, potes me mundare. | |
| Mark | VulgSist | 1:41 | Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: Mundare. | |
| Mark | VulgSist | 1:44 | et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis. | |
Chapter 2
| Mark | VulgSist | 2:2 | et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. | |
| Mark | VulgSist | 2:4 | Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. | |
| Mark | VulgSist | 2:5 | Cum autem vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. | |
| Mark | VulgSist | 2:7 | Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? | |
| Mark | VulgSist | 2:8 | Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? | |
| Mark | VulgSist | 2:9 | Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? | |
| Mark | VulgSist | 2:10 | Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) | |
| Mark | VulgSist | 2:12 | Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit inde coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. | |
| Mark | VulgSist | 2:14 | Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. | |
| Mark | VulgSist | 2:15 | Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu, et discipulis eius: erant enim multi, qui sequebantur eum. | |
| Mark | VulgSist | 2:16 | Et Scribae, et Pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dixerunt discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? | |
| Mark | VulgSist | 2:17 | Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui malehabent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores. | |
| Mark | VulgSist | 2:18 | Et erant discipuli Ioannis, et Pharisaei ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Ioannis, et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? | |
| Mark | VulgSist | 2:19 | Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare. | |
| Mark | VulgSist | 2:20 | Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt in illis diebus. | |
| Mark | VulgSist | 2:21 | Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior scissura fit. | |
| Mark | VulgSist | 2:22 | Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. | |
| Mark | VulgSist | 2:23 | Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt progredi, et vellere spicas. | |
| Mark | VulgSist | 2:24 | Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui sabbatis quod non licet? | |
| Mark | VulgSist | 2:25 | Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? | |
| Mark | VulgSist | 2:26 | quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi solis sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant? | |
| Mark | VulgSist | 2:27 | Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. | |
Chapter 3
| Mark | VulgSist | 3:4 | Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. | |
| Mark | VulgSist | 3:5 | Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. | |
| Mark | VulgSist | 3:6 | Exeuntes autem Pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. | |
| Mark | VulgSist | 3:7 | Iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea, et Iudaea secuta est eum, | |
| Mark | VulgSist | 3:8 | et ab Ierosolymis, et ab Idumaea, et trans Iordanem: et qui circa Tyrum, et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. | |
| Mark | VulgSist | 3:9 | Et dixit Iesus discipulis suis ut in navicula sibi deservirent propter turbam, ne comprimerent eum. | |
| Mark | VulgSist | 3:10 | multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas. | |
| Mark | VulgSist | 3:17 | et Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: | |
| Mark | VulgSist | 3:18 | et Andraeam, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Iacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum, | |
| Mark | VulgSist | 3:20 | Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. | |
| Mark | VulgSist | 3:21 | Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. | |
| Mark | VulgSist | 3:22 | Et Scribae, qui ab Ierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum eiicit daemonia. | |
| Mark | VulgSist | 3:23 | Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest satanas satanam eiicere? | |
| Mark | VulgSist | 3:26 | Et si satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. | |
| Mark | VulgSist | 3:27 | Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius diripiet. | |
| Mark | VulgSist | 3:28 | Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae, quibus blasphemaverint: | |
| Mark | VulgSist | 3:29 | qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. | |
| Mark | VulgSist | 3:32 | et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quaerunt te. | |
| Mark | VulgSist | 3:34 | Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. | |
Chapter 4
| Mark | VulgSist | 4:1 | Et iterum coepit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: | |
| Mark | VulgSist | 4:4 | Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. | |
| Mark | VulgSist | 4:5 | Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae: | |
| Mark | VulgSist | 4:7 | Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. | |
| Mark | VulgSist | 4:8 | Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem, et crescentem, et afferebat unum trigesimum, unum sexagesimum, et unum centesimum. | |
| Mark | VulgSist | 4:10 | Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant duodecim, parabolam. | |
| Mark | VulgSist | 4:11 | Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: | |
| Mark | VulgSist | 4:12 | ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. | |
| Mark | VulgSist | 4:15 | Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. | |
| Mark | VulgSist | 4:16 | Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: | |
| Mark | VulgSist | 4:17 | et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. | |
| Mark | VulgSist | 4:19 | et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. | |
| Mark | VulgSist | 4:20 | Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum trigesimum, unum sexagesimum, et unum centesimum. | |
| Mark | VulgSist | 4:21 | Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? | |
| Mark | VulgSist | 4:22 | Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, quod non in palam veniat. | |
| Mark | VulgSist | 4:24 | Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adiicietur vobis. | |
| Mark | VulgSist | 4:25 | Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. | |
| Mark | VulgSist | 4:27 | et dormiat, et exurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. | |
| Mark | VulgSist | 4:28 | Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. | |
| Mark | VulgSist | 4:31 | Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra: | |
| Mark | VulgSist | 4:32 | et cum natum fuerit, ascendit in arborem, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare. | |
| Mark | VulgSist | 4:34 | sine parabola autem non loquebatur eis. seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. | |
| Mark | VulgSist | 4:36 | Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliae naves erant cum illo. | |
| Mark | VulgSist | 4:37 | Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. | |
| Mark | VulgSist | 4:38 | Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? | |
| Mark | VulgSist | 4:39 | Et exurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. | |
Chapter 5
| Mark | VulgSist | 5:3 | qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare: | |
| Mark | VulgSist | 5:4 | quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. | |
| Mark | VulgSist | 5:5 | et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. | |
| Mark | VulgSist | 5:7 | et clamans voce magna dixit: Quid mihi, et tibi, Iesu fili Dei altissimi? adiuro te per Deum, ne me torqueas. | |
| Mark | VulgSist | 5:9 | Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. | |
| Mark | VulgSist | 5:12 | Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus. | |
| Mark | VulgSist | 5:13 | Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. | |
| Mark | VulgSist | 5:14 | Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: | |
| Mark | VulgSist | 5:15 | et veniunt ad Iesum: et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt. | |
| Mark | VulgSist | 5:16 | Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis. | |
| Mark | VulgSist | 5:18 | Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, | |
| Mark | VulgSist | 5:19 | et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuncia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. | |
| Mark | VulgSist | 5:20 | Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus: et omnes mirabantur. | |
| Mark | VulgSist | 5:21 | Et cum ascendisset Iesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. | |
| Mark | VulgSist | 5:22 | Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus: et videns eum, procidit ad pedes eius, | |
| Mark | VulgSist | 5:23 | et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, Veni, impone manum tuam super eam, ut salva sit, et vivat. | |
| Mark | VulgSist | 5:26 | et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: | |
| Mark | VulgSist | 5:29 | Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. | |
| Mark | VulgSist | 5:30 | Et statim Iesus in semetipso cognoscens virtutem, quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? | |
| Mark | VulgSist | 5:31 | Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? | |
| Mark | VulgSist | 5:33 | Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. | |
| Mark | VulgSist | 5:34 | Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. | |
| Mark | VulgSist | 5:35 | Adhuc eo loquente, veniunt nuncii ad archisynagogum, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas Magistrum? | |
| Mark | VulgSist | 5:36 | Iesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. | |
| Mark | VulgSist | 5:37 | Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem Iacobi. | |
| Mark | VulgSist | 5:38 | Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et eiulantes multum. | |
| Mark | VulgSist | 5:39 | Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. | |
| Mark | VulgSist | 5:40 | Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat iacens. | |
| Mark | VulgSist | 5:41 | Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico) surge. | |
| Mark | VulgSist | 5:42 | et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. | |
Chapter 6
| Mark | VulgSist | 6:2 | et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi: et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? | |
| Mark | VulgSist | 6:3 | Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudae, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. | |
| Mark | VulgSist | 6:4 | Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. | |
| Mark | VulgSist | 6:5 | Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: | |
| Mark | VulgSist | 6:6 | et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. | |
| Mark | VulgSist | 6:7 | Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. | |
| Mark | VulgSist | 6:8 | Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes, | |
| Mark | VulgSist | 6:10 | Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum: illic manete donec exeatis inde: | |
| Mark | VulgSist | 6:11 | quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. | |
| Mark | VulgSist | 6:14 | Et audivit rex Herodes, (manifestum enim factum est nomen eius) et dicebat: Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. | |
| Mark | VulgSist | 6:15 | Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. | |
| Mark | VulgSist | 6:17 | Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcerem propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. | |
| Mark | VulgSist | 6:20 | Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. | |
| Mark | VulgSist | 6:21 | Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae. | |
| Mark | VulgSist | 6:22 | cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi: | |
| Mark | VulgSist | 6:24 | Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptistae. | |
| Mark | VulgSist | 6:25 | Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae. | |
| Mark | VulgSist | 6:26 | Et contristatus est rex propter iusiurandum: sed propter simul discumbentes noluit eam contristare: | |
| Mark | VulgSist | 6:27 | et misso spiculatore praecepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere, | |
| Mark | VulgSist | 6:28 | et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. | |
| Mark | VulgSist | 6:29 | Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento. | |
| Mark | VulgSist | 6:30 | Et convenientes Apostoli ad Iesum, renunciaverunt ei omnia, quae egerant, et docuerant. | |
| Mark | VulgSist | 6:31 | Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. | |
| Mark | VulgSist | 6:33 | Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos. | |
| Mark | VulgSist | 6:34 | Et exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa. | |
| Mark | VulgSist | 6:35 | Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora praeteriit: | |
| Mark | VulgSist | 6:36 | dimitte illos, ut euntes in proximas villas, et vicos, emant sibi cibos, quos manducent: | |
| Mark | VulgSist | 6:37 | Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. | |
| Mark | VulgSist | 6:38 | Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. | |
| Mark | VulgSist | 6:39 | Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum. | |
| Mark | VulgSist | 6:41 | Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. | |
| Mark | VulgSist | 6:45 | Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. | |
| Mark | VulgSist | 6:48 | Et videns eos laborantes in remigando, (erat enim ventus contrarius eis) circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat praeterire eos. | |
| Mark | VulgSist | 6:49 | At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. | |
| Mark | VulgSist | 6:50 | Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere. | |
| Mark | VulgSist | 6:51 | Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: | |
| Mark | VulgSist | 6:55 | et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. | |
Chapter 7
| Mark | VulgSist | 7:2 | Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt. | |
| Mark | VulgSist | 7:3 | Pharisaei enim, et omnes Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: | |
| Mark | VulgSist | 7:4 | et a foro venientes nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum: | |
| Mark | VulgSist | 7:5 | et interrogabant eum Pharisaei, et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? | |
| Mark | VulgSist | 7:6 | At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. | |
| Mark | VulgSist | 7:8 | Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditiones hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia his facitis multa. | |
| Mark | VulgSist | 7:9 | Et dicebat illis: Bene irritum fecistis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. | |
| Mark | VulgSist | 7:10 | Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. | |
| Mark | VulgSist | 7:11 | Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: | |
| Mark | VulgSist | 7:13 | rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis. | |
| Mark | VulgSist | 7:15 | Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt, quae coinquinant hominem. | |
| Mark | VulgSist | 7:18 | Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare: | |
| Mark | VulgSist | 7:19 | quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? | |
| Mark | VulgSist | 7:21 | Abintus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, | |
| Mark | VulgSist | 7:22 | furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. | |
| Mark | VulgSist | 7:24 | Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. | |
| Mark | VulgSist | 7:25 | Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius. | |
| Mark | VulgSist | 7:26 | Erat enim mulier Gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium eiiceret de filia eius. | |
| Mark | VulgSist | 7:27 | Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. | |
| Mark | VulgSist | 7:28 | At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. | |
| Mark | VulgSist | 7:30 | Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et daemonium exiisse. | |
| Mark | VulgSist | 7:31 | Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. | |
| Mark | VulgSist | 7:33 | Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam eius: | |
| Mark | VulgSist | 7:35 | Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. | |
| Mark | VulgSist | 7:36 | Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant: | |
Chapter 8
| Mark | VulgSist | 8:1 | In diebus illis iterum cum turba multa esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis: | |
| Mark | VulgSist | 8:2 | Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: | |
| Mark | VulgSist | 8:3 | et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. | |
| Mark | VulgSist | 8:4 | Et responderunt ei discipuli sui: unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? | |
| Mark | VulgSist | 8:6 | Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. | |
| Mark | VulgSist | 8:8 | Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. | |
| Mark | VulgSist | 8:11 | Et exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. | |
| Mark | VulgSist | 8:12 | Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. | |
| Mark | VulgSist | 8:15 | Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis. | |
| Mark | VulgSist | 8:17 | Quo cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum? | |
| Mark | VulgSist | 8:19 | quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. | |
| Mark | VulgSist | 8:20 | Quando et septem panes in quattuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. | |
| Mark | VulgSist | 8:23 | Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et expuens in oculos eius impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. | |
| Mark | VulgSist | 8:25 | Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et coepit videre. et restitutus est ita ut clare videret omnia. | |
| Mark | VulgSist | 8:26 | Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. | |
| Mark | VulgSist | 8:27 | Et egressus est Iesus, et discipuli eius in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? | |
| Mark | VulgSist | 8:28 | Qui responderunt illi, dicentes: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. | |
| Mark | VulgSist | 8:29 | Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. | |
| Mark | VulgSist | 8:31 | Et coepit docere eos quoniam oportet filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. | |
| Mark | VulgSist | 8:33 | Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. | |
| Mark | VulgSist | 8:34 | Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. | |
| Mark | VulgSist | 8:35 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. | |
| Mark | VulgSist | 8:36 | Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum: et detrimentum animae suae faciat? | |
| Mark | VulgSist | 8:38 | Qui enim me confessus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confitebitur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis. | |
Chapter 9
| Mark | VulgSist | 9:1 | Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem: et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. | |
| Mark | VulgSist | 9:2 | Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. | |
| Mark | VulgSist | 9:4 | Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, Tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. | |
| Mark | VulgSist | 9:6 | Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus charissimus: audite illum. | |
| Mark | VulgSist | 9:8 | Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. | |
| Mark | VulgSist | 9:9 | Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit. | |
| Mark | VulgSist | 9:10 | Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisaei, et Scribae, quia Eliam oportet venire primum? | |
| Mark | VulgSist | 9:11 | Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. | |
| Mark | VulgSist | 9:12 | Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. | |
| Mark | VulgSist | 9:13 | Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. | |
| Mark | VulgSist | 9:14 | Et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. | |
| Mark | VulgSist | 9:16 | Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: | |
| Mark | VulgSist | 9:17 | qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt. | |
| Mark | VulgSist | 9:18 | Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. | |
| Mark | VulgSist | 9:19 | Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. | |
| Mark | VulgSist | 9:20 | Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? Et ille ait: Ab infantia: | |
| Mark | VulgSist | 9:21 | et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet. sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. | |
| Mark | VulgSist | 9:23 | Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulitatem meam. | |
| Mark | VulgSist | 9:24 | Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde, et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum. | |
| Mark | VulgSist | 9:25 | Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. | |
| Mark | VulgSist | 9:27 | Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum? | |
| Mark | VulgSist | 9:30 | Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. | |
| Mark | VulgSist | 9:32 | Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? | |
| Mark | VulgSist | 9:33 | At illi tacebant. siquidem in via inter se disputaverunt, quis eorum maior esset. | |
| Mark | VulgSist | 9:34 | Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. | |
| Mark | VulgSist | 9:35 | Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: | |
| Mark | VulgSist | 9:36 | Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me. | |
| Mark | VulgSist | 9:37 | Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. | |
| Mark | VulgSist | 9:38 | Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. | |
| Mark | VulgSist | 9:40 | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae frigidae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. | |
| Mark | VulgSist | 9:41 | Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur. | |
| Mark | VulgSist | 9:42 | Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem: | |
| Mark | VulgSist | 9:44 | Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis: | |
| Mark | VulgSist | 9:46 | Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis: | |
Chapter 10
| Mark | VulgSist | 10:1 | Et exiit inde exurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. | |
| Mark | VulgSist | 10:2 | Et accedentes Pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. | |
| Mark | VulgSist | 10:5 | Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. | |
| Mark | VulgSist | 10:11 | Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. | |
| Mark | VulgSist | 10:13 | Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. | |
| Mark | VulgSist | 10:14 | Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. | |
| Mark | VulgSist | 10:15 | Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. | |
| Mark | VulgSist | 10:17 | Et cum egressus esset in via, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum dicens: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? | |
| Mark | VulgSist | 10:19 | Praecepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudum feceris, Honora patrem tuum et matrem. | |
| Mark | VulgSist | 10:21 | Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. | |
| Mark | VulgSist | 10:23 | Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! | |
| Mark | VulgSist | 10:24 | Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire! | |
| Mark | VulgSist | 10:25 | Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. | |
| Mark | VulgSist | 10:27 | Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. | |
| Mark | VulgSist | 10:29 | Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, | |
| Mark | VulgSist | 10:30 | qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. | |
| Mark | VulgSist | 10:32 | Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et praecedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura. | |
| Mark | VulgSist | 10:33 | Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: | |
| Mark | VulgSist | 10:34 | et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. | |
| Mark | VulgSist | 10:35 | Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. | |
| Mark | VulgSist | 10:37 | Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. | |
| Mark | VulgSist | 10:38 | Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? | |
| Mark | VulgSist | 10:39 | At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: | |
| Mark | VulgSist | 10:40 | sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. | |
| Mark | VulgSist | 10:42 | Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. | |
| Mark | VulgSist | 10:43 | Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister: | |
| Mark | VulgSist | 10:45 | Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. | |
| Mark | VulgSist | 10:46 | Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat iuxta viam mendicans. | |
| Mark | VulgSist | 10:47 | Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei. | |
| Mark | VulgSist | 10:48 | Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David miserere mei. | |
| Mark | VulgSist | 10:49 | Et stans Iesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te. | |
| Mark | VulgSist | 10:51 | Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. | |
Chapter 11
| Mark | VulgSist | 11:1 | Et cum appropinquarent Ierosolymae, et Bethaniae ad montem olivarum, mittit duos ex discipulis suis, | |
| Mark | VulgSist | 11:2 | et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. | |
| Mark | VulgSist | 11:3 | Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. | |
| Mark | VulgSist | 11:4 | Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum. | |
| Mark | VulgSist | 11:7 | Et duxerunt pullum ad Iesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. | |
| Mark | VulgSist | 11:8 | Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. | |
| Mark | VulgSist | 11:9 | Et qui praeibant, et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna: Benedictus, qui venit in nomine Domini: | |
| Mark | VulgSist | 11:11 | Et introivit Ierosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. | |
| Mark | VulgSist | 11:13 | Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea. et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. | |
| Mark | VulgSist | 11:14 | Et respondens dixit ei: Iam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius. | |
| Mark | VulgSist | 11:15 | Et veniunt iterum in Ierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eiicere vendentes, et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. | |
| Mark | VulgSist | 11:17 | et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum. | |
| Mark | VulgSist | 11:18 | Quo audito principes sacerdotum, et Scribae quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. | |
| Mark | VulgSist | 11:23 | amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. | |
| Mark | VulgSist | 11:24 | Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. | |
| Mark | VulgSist | 11:25 | Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. | |
| Mark | VulgSist | 11:26 | Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra. | |
| Mark | VulgSist | 11:27 | Et veniunt rursus Ierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et Scribae, et seniores: | |
| Mark | VulgSist | 11:28 | et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? | |
| Mark | VulgSist | 11:29 | Iesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate haec faciam. | |
| Mark | VulgSist | 11:31 | At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus, De caelo, dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? | |
| Mark | VulgSist | 11:32 | Si dixerimus, Ex hominibus, timemus populum. omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. | |
Chapter 12
| Mark | VulgSist | 12:1 | Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. | |
| Mark | VulgSist | 12:2 | Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae. | |
| Mark | VulgSist | 12:4 | Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. | |
| Mark | VulgSist | 12:5 | Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam caedentes, alios vero occidentes. | |
| Mark | VulgSist | 12:6 | Adhuc ergo unum habens filium charissimum: et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. | |
| Mark | VulgSist | 12:7 | Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est heres: venite, occidamus eum: et nostra erit hereditas. | |
| Mark | VulgSist | 12:9 | Quid ergo faciet Dominus vineae? Veniet, et perdet colonos: et dabit vineam aliis. | |
| Mark | VulgSist | 12:10 | Nec scripturam hanc legistis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: | |
| Mark | VulgSist | 12:12 | Et quaerebant eum tenere: et timuerunt turbam. cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. | |
| Mark | VulgSist | 12:13 | Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo. | |
| Mark | VulgSist | 12:14 | Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. licet dare tributum Caesari, an non dabimus? | |
| Mark | VulgSist | 12:15 | Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. | |
| Mark | VulgSist | 12:16 | At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cuius est imago haec, et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. | |
| Mark | VulgSist | 12:17 | Respondens autem Iesus dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. | |
| Mark | VulgSist | 12:18 | Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum dicentes: | |
| Mark | VulgSist | 12:19 | Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. | |
| Mark | VulgSist | 12:20 | Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. | |
| Mark | VulgSist | 12:21 | Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. | |
| Mark | VulgSist | 12:22 | Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. | |
| Mark | VulgSist | 12:23 | In resurrectione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. | |
| Mark | VulgSist | 12:24 | Et respondens Iesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? | |
| Mark | VulgSist | 12:25 | Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in caelis. | |
| Mark | VulgSist | 12:26 | De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? | |
| Mark | VulgSist | 12:28 | Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. | |
| Mark | VulgSist | 12:29 | Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est: | |
| Mark | VulgSist | 12:30 | et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. | |
| Mark | VulgSist | 12:31 | Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est. | |
| Mark | VulgSist | 12:32 | Et ait illi Scriba: Bene Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum. | |
| Mark | VulgSist | 12:33 | Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocaustomatibus, et sacrificiis. | |
| Mark | VulgSist | 12:34 | Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare. | |
| Mark | VulgSist | 12:35 | Et respondens Iesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David? | |
| Mark | VulgSist | 12:36 | Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. | |
| Mark | VulgSist | 12:37 | Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit. | |
| Mark | VulgSist | 12:38 | Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, | |
| Mark | VulgSist | 12:40 | qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius iudicium. | |
| Mark | VulgSist | 12:41 | Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium, et multi divites iactabant multa. | |
| Mark | VulgSist | 12:43 | et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. | |
Chapter 13
| Mark | VulgSist | 13:1 | Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae. | |
| Mark | VulgSist | 13:2 | Et respondens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. | |
| Mark | VulgSist | 13:3 | Et cum sederet in Monte olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Iacobus, et Ioannes, et Andreas: | |
| Mark | VulgSist | 13:4 | Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? | |
| Mark | VulgSist | 13:7 | Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri: sed nondum finis. | |
| Mark | VulgSist | 13:8 | Exurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec. | |
| Mark | VulgSist | 13:9 | Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis. | |
| Mark | VulgSist | 13:11 | Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. | |
| Mark | VulgSist | 13:12 | Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. | |
| Mark | VulgSist | 13:13 | Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. | |
| Mark | VulgSist | 13:14 | Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes: | |
| Mark | VulgSist | 13:15 | et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua: | |
| Mark | VulgSist | 13:19 | Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. | |
| Mark | VulgSist | 13:20 | Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. | |
| Mark | VulgSist | 13:21 | Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. | |
| Mark | VulgSist | 13:22 | Exurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa, et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. | |
| Mark | VulgSist | 13:24 | Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: | |
| Mark | VulgSist | 13:25 | et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur. | |
| Mark | VulgSist | 13:26 | Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria. | |
| Mark | VulgSist | 13:27 | Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. | |
| Mark | VulgSist | 13:28 | A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas: | |
| Mark | VulgSist | 13:32 | De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater. | |
| Mark | VulgSist | 13:34 | Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet. | |
| Mark | VulgSist | 13:35 | Vigilate ergo, (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero an media nocte, an galli cantu, an mane) | |
Chapter 14
| Mark | VulgSist | 14:1 | Erat autem Pascha et Azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes, et Scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. | |
| Mark | VulgSist | 14:3 | Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput eius. | |
| Mark | VulgSist | 14:4 | Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? | |
| Mark | VulgSist | 14:5 | Poterat enim unguentum istud vaenundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. | |
| Mark | VulgSist | 14:6 | Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. | |
| Mark | VulgSist | 14:7 | semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. | |
| Mark | VulgSist | 14:9 | Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius. | |
| Mark | VulgSist | 14:10 | Et Iudas Iscariotes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. | |
| Mark | VulgSist | 14:11 | Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. | |
| Mark | VulgSist | 14:12 | Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? | |
| Mark | VulgSist | 14:13 | Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem: et occurret vobis homo lagenam aquae baiulans, sequimini eum: | |
| Mark | VulgSist | 14:14 | et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? | |
| Mark | VulgSist | 14:16 | Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. | |
| Mark | VulgSist | 14:18 | Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait IESUS: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. | |
| Mark | VulgSist | 14:21 | Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. bonum erat ei, si non esset natus homo ille. | |
| Mark | VulgSist | 14:22 | Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. | |
| Mark | VulgSist | 14:25 | Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. | |
| Mark | VulgSist | 14:27 | Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. | |
| Mark | VulgSist | 14:30 | Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. | |
| Mark | VulgSist | 14:31 | At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo: Similiter autem et omnes dicebant. | |
| Mark | VulgSist | 14:32 | Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. | |
| Mark | VulgSist | 14:34 | Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. | |
| Mark | VulgSist | 14:35 | Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora: | |
| Mark | VulgSist | 14:36 | et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu. | |
| Mark | VulgSist | 14:37 | Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? | |
| Mark | VulgSist | 14:38 | Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. | |
| Mark | VulgSist | 14:40 | Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei. | |
| Mark | VulgSist | 14:41 | Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. | |
| Mark | VulgSist | 14:43 | Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, missi a summis sacerdotibus, et Scribis, et senioribus. | |
| Mark | VulgSist | 14:44 | Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. | |
| Mark | VulgSist | 14:47 | Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam. | |
| Mark | VulgSist | 14:48 | Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me? | |
| Mark | VulgSist | 14:49 | quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae. | |
| Mark | VulgSist | 14:51 | Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. | |
| Mark | VulgSist | 14:53 | Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et Scribae, et seniores. | |
| Mark | VulgSist | 14:54 | Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. | |
| Mark | VulgSist | 14:55 | Summi vero sacerdotes, et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. | |
| Mark | VulgSist | 14:56 | Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. | |
| Mark | VulgSist | 14:58 | Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo. | |
| Mark | VulgSist | 14:60 | Et exurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea, quae tibi obiiciuntur ab his? | |
| Mark | VulgSist | 14:61 | Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus filius Dei benedicti? | |
| Mark | VulgSist | 14:62 | Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli. | |
| Mark | VulgSist | 14:63 | Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? | |
| Mark | VulgSist | 14:64 | Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. | |
| Mark | VulgSist | 14:65 | Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant. | |
| Mark | VulgSist | 14:67 | et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras. | |
| Mark | VulgSist | 14:68 | At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. | |
| Mark | VulgSist | 14:69 | Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. | |
| Mark | VulgSist | 14:70 | At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es. | |
| Mark | VulgSist | 14:71 | Ille autem coepit anathematizare, et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. | |
Chapter 15
| Mark | VulgSist | 15:1 | Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et Scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. | |
| Mark | VulgSist | 15:2 | Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. | |
| Mark | VulgSist | 15:4 | Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. | |
| Mark | VulgSist | 15:6 | Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. | |
| Mark | VulgSist | 15:7 | Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. | |
| Mark | VulgSist | 15:12 | Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? | |
| Mark | VulgSist | 15:14 | Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. | |
| Mark | VulgSist | 15:15 | Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. | |
| Mark | VulgSist | 15:19 | Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. | |
| Mark | VulgSist | 15:20 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. | |
| Mark | VulgSist | 15:21 | Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri, et Rufi, ut tolleret crucem eius. | |
| Mark | VulgSist | 15:24 | Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. | |
| Mark | VulgSist | 15:29 | Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas: | |
| Mark | VulgSist | 15:31 | Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum Scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. | |
| Mark | VulgSist | 15:32 | Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. | |
| Mark | VulgSist | 15:33 | Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. | |
| Mark | VulgSist | 15:34 | Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lammasabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? | |
| Mark | VulgSist | 15:36 | Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. | |
| Mark | VulgSist | 15:39 | Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. | |
| Mark | VulgSist | 15:40 | Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome: | |
| Mark | VulgSist | 15:41 | et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Ierosolymam. | |
| Mark | VulgSist | 15:43 | venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. | |
| Mark | VulgSist | 15:44 | Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset. | |
| Mark | VulgSist | 15:46 | Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit in sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. | |
Chapter 16
| Mark | VulgSist | 16:1 | Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum. | |
| Mark | VulgSist | 16:5 | Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. | |
| Mark | VulgSist | 16:6 | Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. | |
| Mark | VulgSist | 16:7 | Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. | |
| Mark | VulgSist | 16:8 | At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. | |
| Mark | VulgSist | 16:9 | Surgens autem Iesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua eiecerat septem daemonia. | |
| Mark | VulgSist | 16:12 | Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: | |
| Mark | VulgSist | 16:14 | Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. | |
| Mark | VulgSist | 16:16 | Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. | |
| Mark | VulgSist | 16:17 | Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eiicient: linguis loquentur novis: | |
| Mark | VulgSist | 16:18 | serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. | |
| Mark | VulgSist | 16:19 | Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. | |