Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Chapter 1
John VulgHetz 1:1  In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum.
John VulgHetz 1:3  Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est,
John VulgHetz 1:5  et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
John VulgHetz 1:7  Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
John VulgHetz 1:8  non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
John VulgHetz 1:9  Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
John VulgHetz 1:10  in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
John VulgHetz 1:12  quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius:
John VulgHetz 1:13  qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
John VulgHetz 1:14  Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiæ et veritatis.
John VulgHetz 1:15  Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
John VulgHetz 1:16  Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
John VulgHetz 1:17  quia lex per Moysen data est, gratia, et veritas per Iesum Christum facta est.
John VulgHetz 1:18  Deum nemo vidit umquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
John VulgHetz 1:19  Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudæi ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
John VulgHetz 1:20  Et confessus est, et non negavit: et confessus est: Quia non sum ego Christus.
John VulgHetz 1:21  Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
John VulgHetz 1:22  Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
John VulgHetz 1:23  Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
John VulgHetz 1:25  Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta?
John VulgHetz 1:26  Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
John VulgHetz 1:27  Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corigiam calceamenti.
John VulgHetz 1:28  Hæc in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
John VulgHetz 1:29  Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
John VulgHetz 1:30  Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat.
John VulgHetz 1:31  et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
John VulgHetz 1:32  Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
John VulgHetz 1:33  Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto.
John VulgHetz 1:34  Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
John VulgHetz 1:35  Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo.
John VulgHetz 1:36  Et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
John VulgHetz 1:37  Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.
John VulgHetz 1:38  Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpretatum Magister) ubi habitas?
John VulgHetz 1:39  Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
John VulgHetz 1:40  Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum.
John VulgHetz 1:41  Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam. (quod est interpretatum Christus.)
John VulgHetz 1:42  Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon filius Iona: tu vocaberis Cephas. quod interpretatur Petrus.
John VulgHetz 1:43  In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me.
John VulgHetz 1:44  Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ, et Petri.
John VulgHetz 1:45  Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetæ, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.
John VulgHetz 1:46  Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide.
John VulgHetz 1:47  Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
John VulgHetz 1:48  Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
John VulgHetz 1:49  Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel.
John VulgHetz 1:50  Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis.
John VulgHetz 1:51  Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
Chapter 2
John VulgHetz 2:1  Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi.
John VulgHetz 2:2  Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias.
John VulgHetz 2:3  Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
John VulgHetz 2:4  Et dicit ei Iesus: Quid mihi, et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
John VulgHetz 2:5  Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
John VulgHetz 2:6  Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
John VulgHetz 2:7  Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
John VulgHetz 2:8  Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.
John VulgHetz 2:9  Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius,
John VulgHetz 2:10  et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
John VulgHetz 2:11  Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
John VulgHetz 2:12  Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus.
John VulgHetz 2:13  Et prope erat Pascha Iudæorum, et ascendit Iesus Ierosolymam:
John VulgHetz 2:14  et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
John VulgHetz 2:15  Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
John VulgHetz 2:16  Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
John VulgHetz 2:17  Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.
John VulgHetz 2:18  Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hæc facis?
John VulgHetz 2:19  Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
John VulgHetz 2:20  Dixerunt ergo Iudæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
John VulgHetz 2:22  Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ, et sermoni, quem dixit Iesus.
John VulgHetz 2:23  Cum autem esset Ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quæ faciebat.
John VulgHetz 2:24  Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
John VulgHetz 2:25  et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
Chapter 3
John VulgHetz 3:1  Erat autem homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Iudæorum.
John VulgHetz 3:2  Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
John VulgHetz 3:3  Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
John VulgHetz 3:4  Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci?
John VulgHetz 3:5  Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
John VulgHetz 3:6  Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
John VulgHetz 3:7  Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.
John VulgHetz 3:8  Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spiritu.
John VulgHetz 3:9  Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
John VulgHetz 3:10  Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et hæc ignoras?
John VulgHetz 3:11  Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
John VulgHetz 3:12  Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
John VulgHetz 3:13  Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
John VulgHetz 3:14  Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis:
John VulgHetz 3:15  ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John VulgHetz 3:16  Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John VulgHetz 3:17  Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
John VulgHetz 3:18  Qui credit in eum, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
John VulgHetz 3:19  Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera.
John VulgHetz 3:20  Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius:
John VulgHetz 3:21  qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.
John VulgHetz 3:22  Post hæc venit Iesus, et discipuli eius in terram Iudæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
John VulgHetz 3:23  Erat autem et Ioannes baptizans in Ænnon, iuxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant, et baptizabantur.
John VulgHetz 3:25  Facta est autem quæstio ex discipulis Ioannis cum Iudæis de Purificatione.
John VulgHetz 3:26  Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
John VulgHetz 3:27  Respondit Ioannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
John VulgHetz 3:28  Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
John VulgHetz 3:29  Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
John VulgHetz 3:31  Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
John VulgHetz 3:32  Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium eius nemo accipit.
John VulgHetz 3:33  Qui accepit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
John VulgHetz 3:34  Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
John VulgHetz 3:35  Pater diligit Filium: et omnia dedit in manu eius.
John VulgHetz 3:36  Qui credit in Filium, habet vitam æternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Chapter 4
John VulgHetz 4:1  Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisæi quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes,
John VulgHetz 4:2  (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius)
John VulgHetz 4:5  Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar: iuxta prædium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
John VulgHetz 4:6  Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
John VulgHetz 4:7  Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere.
John VulgHetz 4:8  (Discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent.)
John VulgHetz 4:9  Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudæi Samaritanis.
John VulgHetz 4:10  Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
John VulgHetz 4:11  Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
John VulgHetz 4:12  Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius?
John VulgHetz 4:13  Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
John VulgHetz 4:14  sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
John VulgHetz 4:15  Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam: neque veniam huc haurire.
John VulgHetz 4:16  Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
John VulgHetz 4:17  Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum:
John VulgHetz 4:18  quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
John VulgHetz 4:19  Dicit ei mulier: Domine, video quia Propheta es tu.
John VulgHetz 4:20  Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet.
John VulgHetz 4:21  Dicit ei Iesus: Mulier crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem.
John VulgHetz 4:22  Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudæis est.
John VulgHetz 4:23  Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
John VulgHetz 4:24  Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
John VulgHetz 4:25  Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit ille, nobis annunciabit omnia.
John VulgHetz 4:27  Et continuo venerunt discipuli eius: et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut quid loqueris cum ea?
John VulgHetz 4:28  Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
John VulgHetz 4:29  Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
John VulgHetz 4:31  Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
John VulgHetz 4:32  Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
John VulgHetz 4:33  Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
John VulgHetz 4:34  Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius.
John VulgHetz 4:35  Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt iam ad messem.
John VulgHetz 4:36  Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
John VulgHetz 4:37  In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
John VulgHetz 4:38  Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
John VulgHetz 4:39  Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
John VulgHetz 4:40  Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
John VulgHetz 4:41  Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius.
John VulgHetz 4:42  Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
John VulgHetz 4:43  Post duos autem dies exiit inde: et abiit in Galilæam.
John VulgHetz 4:44  Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet.
John VulgHetz 4:45  Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
John VulgHetz 4:46  Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum.
John VulgHetz 4:47  Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori.
John VulgHetz 4:48  Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa, et prodigia videritis, non creditis.
John VulgHetz 4:49  Dicit ad eum regulus: Domine, descende prius quam moriatur filius meus.
John VulgHetz 4:50  Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
John VulgHetz 4:51  Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nunciaverunt dicentes, quia filius eius viveret.
John VulgHetz 4:52  Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
John VulgHetz 4:53  Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota.
John VulgHetz 4:54  Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudæa in Galilæam.
Chapter 5
John VulgHetz 5:1  Post hæc erat dies festus Iudæorum, et ascendit Iesus Ierosolymam.
John VulgHetz 5:2  Est autem Ierosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
John VulgHetz 5:3  In his iacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum expectantium aquæ motum.
John VulgHetz 5:4  Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam: et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
John VulgHetz 5:5  Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
John VulgHetz 5:6  Hunc autem cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia iam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
John VulgHetz 5:7  Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
John VulgHetz 5:8  Dicit ei Iesus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula:
John VulgHetz 5:9  Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
John VulgHetz 5:10  Dicebant ergo Iudæi illi, qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
John VulgHetz 5:11  Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula.
John VulgHetz 5:12  Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi, Tolle grabatum tuum, et ambula?
John VulgHetz 5:13  Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
John VulgHetz 5:14  Postea invenit eum Iesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
John VulgHetz 5:15  Abiit ille homo, et nunciavit Iudæis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.
John VulgHetz 5:16  Propterea persequebantur Iudæi Iesum, quia hæc faciebat in sabbato.
John VulgHetz 5:17  Iesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
John VulgHetz 5:18  Propterea ergo magis quærebant eum Iudæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus, et dixit eis:
John VulgHetz 5:19  Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
John VulgHetz 5:20  Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quæ ipse facit: et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
John VulgHetz 5:21  Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat.
John VulgHetz 5:22  Neque enim Pater iudicat quemquam: sed omne iudicium dedit Filio,
John VulgHetz 5:23  ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
John VulgHetz 5:24  Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam æternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
John VulgHetz 5:25  Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
John VulgHetz 5:26  Sicut enim Pater habet vitam in semetipso: sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
John VulgHetz 5:27  et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
John VulgHetz 5:28  Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei:
John VulgHetz 5:29  et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
John VulgHetz 5:30  Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico: et iudicium meum iustum est: quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
John VulgHetz 5:31  Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
John VulgHetz 5:32  Alius est, qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
John VulgHetz 5:33  Vos misistis ad Ioannem: et testimonium perhibuit veritati.
John VulgHetz 5:34  Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
John VulgHetz 5:35  Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius.
John VulgHetz 5:36  Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
John VulgHetz 5:37  et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis.
John VulgHetz 5:38  et verbum eius non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
John VulgHetz 5:39  Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt, quæ testimonium perhibent de me:
John VulgHetz 5:42  Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
John VulgHetz 5:43  Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
John VulgHetz 5:44  Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis: et gloriam, quæ a solo Deo est, non quæritis?
John VulgHetz 5:45  Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
John VulgHetz 5:46  Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
John VulgHetz 5:47  Si autem illius litteris non creditis: quomodo verbis meis credetis?
Chapter 6
John VulgHetz 6:1  Post hæc abiit Iesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
John VulgHetz 6:2  et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quæ faciebat super his, qui infirmabantur.
John VulgHetz 6:3  Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
John VulgHetz 6:4  Erat autem proximum Pascha dies festus Iudæorum.
John VulgHetz 6:5  Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
John VulgHetz 6:6  Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
John VulgHetz 6:7  Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
John VulgHetz 6:8  Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
John VulgHetz 6:9  Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
John VulgHetz 6:10  Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
John VulgHetz 6:11  Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
John VulgHetz 6:12  Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
John VulgHetz 6:13  Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, quæ superfuerunt his, qui manducaverant.
John VulgHetz 6:14  Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
John VulgHetz 6:15  Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
John VulgHetz 6:16  Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
John VulgHetz 6:17  Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ iam factæ erant: et non venerat ad eos Iesus.
John VulgHetz 6:19  Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
John VulgHetz 6:21  Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
John VulgHetz 6:22  Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent:
John VulgHetz 6:23  aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
John VulgHetz 6:24  Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Iesum.
John VulgHetz 6:25  Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
John VulgHetz 6:26  Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
John VulgHetz 6:27  Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
John VulgHetz 6:28  Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
John VulgHetz 6:29  Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
John VulgHetz 6:30  Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris?
John VulgHetz 6:31  Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
John VulgHetz 6:32  Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
John VulgHetz 6:33  Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
John VulgHetz 6:34  Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
John VulgHetz 6:35  Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam.
John VulgHetz 6:36  Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
John VulgHetz 6:37  Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras:
John VulgHetz 6:38  quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
John VulgHetz 6:39  Hæc est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
John VulgHetz 6:40  Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John VulgHetz 6:41  Murmurabant ergo Iudæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
John VulgHetz 6:42  et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
John VulgHetz 6:43  Respondit ergo Iesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
John VulgHetz 6:44  nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John VulgHetz 6:45  Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
John VulgHetz 6:46  Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
John VulgHetz 6:47  Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam æternam.
John VulgHetz 6:49  Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
John VulgHetz 6:50  Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
John VulgHetz 6:52  Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
John VulgHetz 6:53  Litigabant ergo Iudæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
John VulgHetz 6:54  Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
John VulgHetz 6:55  Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John VulgHetz 6:56  Caro enim mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus.
John VulgHetz 6:57  qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
John VulgHetz 6:58  Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
John VulgHetz 6:59  Hic est panis, qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
John VulgHetz 6:61  Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
John VulgHetz 6:62  Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
John VulgHetz 6:63  Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
John VulgHetz 6:64  Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
John VulgHetz 6:65  Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
John VulgHetz 6:66  Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
John VulgHetz 6:67  Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant.
John VulgHetz 6:68  Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
John VulgHetz 6:69  Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes.
John VulgHetz 6:70  et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
John VulgHetz 6:71  Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
John VulgHetz 6:72  Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
Chapter 7
John VulgHetz 7:1  Post hæc autem ambulabat Iesus in Galilæam, non enim volebat in Iudæam ambulare: quia quærebant eum Iudæi interficere.
John VulgHetz 7:2  Erat autem in proximo dies festus Iudæorum, Scenopegia.
John VulgHetz 7:3  Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
John VulgHetz 7:4  Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
John VulgHetz 7:6  Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
John VulgHetz 7:7  Non potest mundus odisse vos: me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera eius mala sunt.
John VulgHetz 7:8  Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
John VulgHetz 7:10  Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
John VulgHetz 7:11  Iudæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
John VulgHetz 7:12  Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
John VulgHetz 7:13  Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudæorum.
John VulgHetz 7:14  Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat.
John VulgHetz 7:15  Et mirabantur Iudæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
John VulgHetz 7:16  Respondit eis Iesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me.
John VulgHetz 7:17  Si quis voluerit voluntatem eius facere: cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar.
John VulgHetz 7:18  Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit. qui autem quærit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
John VulgHetz 7:19  Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
John VulgHetz 7:20  Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
John VulgHetz 7:21  Respondit Iesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
John VulgHetz 7:22  Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quia ex Moyse est, sed ex patribus) et in sabbato circumciditis hominem.
John VulgHetz 7:23  Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
John VulgHetz 7:24  Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.
John VulgHetz 7:25  Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
John VulgHetz 7:26  Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
John VulgHetz 7:27  Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
John VulgHetz 7:28  Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis.
John VulgHetz 7:29  Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
John VulgHetz 7:30  Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
John VulgHetz 7:31  De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
John VulgHetz 7:32  Audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes, et Pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
John VulgHetz 7:33  Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit.
John VulgHetz 7:34  Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
John VulgHetz 7:35  Dixerunt ergo Iudæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes?
John VulgHetz 7:36  Quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
John VulgHetz 7:37  In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
John VulgHetz 7:38  Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquæ vivæ.
John VulgHetz 7:39  Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.
John VulgHetz 7:40  Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant: Hic est vere propheta.
John VulgHetz 7:41  Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
John VulgHetz 7:42  Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
John VulgHetz 7:44  Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
John VulgHetz 7:45  Venerunt ergo ministri ad Pontifices, et Pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
John VulgHetz 7:46  Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
John VulgHetz 7:47  Responderunt ergo eis Pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
John VulgHetz 7:48  Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis?
John VulgHetz 7:49  sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
John VulgHetz 7:50  Dixit Nicodemus ad eos, ille, qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
John VulgHetz 7:51  Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
John VulgHetz 7:52  Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
Chapter 8
John VulgHetz 8:2  et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
John VulgHetz 8:3  Adducunt autem Scribæ, et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
John VulgHetz 8:4  et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
John VulgHetz 8:5  In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
John VulgHetz 8:6  Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
John VulgHetz 8:7  Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
John VulgHetz 8:9  Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans.
John VulgHetz 8:10  Erigens autem se Iesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt, qui te accusabant? nemo te condemnavit?
John VulgHetz 8:11  Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnabo: Vade, et iam amplius noli peccare.
John VulgHetz 8:12  Iterum ergo locutus est eis Iesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
John VulgHetz 8:13  Dixerunt ergo ei Pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum.
John VulgHetz 8:14  Respondit Iesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde venio, aut quo vado.
John VulgHetz 8:15  Vos secundum carnem iudicatis: ego non iudico quemquam:
John VulgHetz 8:16  et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego, et qui misit me, Pater.
John VulgHetz 8:17  Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
John VulgHetz 8:18  Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso: et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater.
John VulgHetz 8:19  Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Iesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
John VulgHetz 8:20  Hæc verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
John VulgHetz 8:21  Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
John VulgHetz 8:22  Dicebant ergo Iudæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
John VulgHetz 8:23  Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
John VulgHetz 8:24  Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
John VulgHetz 8:25  Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Principium, qui et loquor vobis.
John VulgHetz 8:26  Multa habeo de vobis loqui, et iudicare. sed qui me misit, verax est: et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
John VulgHetz 8:27  Et non cognoverunt quia Patrem eius dicebat Deum.
John VulgHetz 8:28  Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
John VulgHetz 8:29  et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
John VulgHetz 8:31  Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis:
John VulgHetz 8:32  et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
John VulgHetz 8:33  Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
John VulgHetz 8:34  Respondit eis Iesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
John VulgHetz 8:35  servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
John VulgHetz 8:36  si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
John VulgHetz 8:37  Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
John VulgHetz 8:38  Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
John VulgHetz 8:39  Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
John VulgHetz 8:40  Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
John VulgHetz 8:41  Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
John VulgHetz 8:42  Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset: diligeretis utique et me. ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a me ipso veni, sed ille me misit.
John VulgHetz 8:43  Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
John VulgHetz 8:44  Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.
John VulgHetz 8:46  Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
John VulgHetz 8:47  Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
John VulgHetz 8:48  Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?
John VulgHetz 8:49  Respondit Iesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
John VulgHetz 8:50  Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et iudicet.
John VulgHetz 8:51  Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
John VulgHetz 8:52  Dixerunt ergo Iudæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetæ: et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
John VulgHetz 8:53  Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et Prophetæ mortui sunt. Quem te ipsum facis?
John VulgHetz 8:54  Respondit Iesus: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
John VulgHetz 8:55  et non cognovistis eum: ego autem novi eum: Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo.
John VulgHetz 8:56  Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
John VulgHetz 8:57  Dixerunt ergo Iudæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
John VulgHetz 8:58  Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
John VulgHetz 8:59  Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.
Chapter 9
John VulgHetz 9:1  Et præteriens Iesus vidit hominem cæcum a nativitate:
John VulgHetz 9:2  et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cæcus nasceretur?
John VulgHetz 9:3  Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
John VulgHetz 9:4  Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari.
John VulgHetz 9:6  Hæc cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius,
John VulgHetz 9:7  et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus.) Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
John VulgHetz 9:8  Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
John VulgHetz 9:9  Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
John VulgHetz 9:10  Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
John VulgHetz 9:11  Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.
John VulgHetz 9:14  Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius.
John VulgHetz 9:15  Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
John VulgHetz 9:16  Dicebant ergo ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
John VulgHetz 9:17  Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
John VulgHetz 9:18  Non crediderunt ergo Iudæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat:
John VulgHetz 9:19  et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt?
John VulgHetz 9:20  Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
John VulgHetz 9:21  quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
John VulgHetz 9:22  Hæc dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudæos: iam enim conspiraverunt Iudæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
John VulgHetz 9:23  Propterea parentes eius dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
John VulgHetz 9:24  Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. nos scimus quia hic homo peccator est.
John VulgHetz 9:25  Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
John VulgHetz 9:26  Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
John VulgHetz 9:27  Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
John VulgHetz 9:28  Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
John VulgHetz 9:29  Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit.
John VulgHetz 9:30  Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
John VulgHetz 9:31  scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
John VulgHetz 9:32  A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
John VulgHetz 9:33  Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
John VulgHetz 9:34  Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
John VulgHetz 9:35  Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
John VulgHetz 9:36  Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
John VulgHetz 9:37  Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
John VulgHetz 9:38  At ille ait: Credo Domine. Et procidens adoravit eum.
John VulgHetz 9:39  Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
John VulgHetz 9:40  Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
John VulgHetz 9:41  Dixit eis Iesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet.
Chapter 10
John VulgHetz 10:1  Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde: ille fur est, et latro.
John VulgHetz 10:3  Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
John VulgHetz 10:4  Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius.
John VulgHetz 10:5  Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
John VulgHetz 10:6  Hoc proverbium dixit eis Iesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
John VulgHetz 10:7  Dixit ergo eis iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
John VulgHetz 10:8  Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
John VulgHetz 10:9  Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
John VulgHetz 10:10  Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
John VulgHetz 10:11  Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
John VulgHetz 10:12  Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves:
John VulgHetz 10:13  mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
John VulgHetz 10:14  Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
John VulgHetz 10:15  Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
John VulgHetz 10:16  Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor.
John VulgHetz 10:17  Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
John VulgHetz 10:18  Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc mandatum accepi a Patre meo.
John VulgHetz 10:19  Dissensio iterum facta est inter Iudæos propter sermones hos.
John VulgHetz 10:20  Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
John VulgHetz 10:21  Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
John VulgHetz 10:22  Facta sunt autem Encænia in Ierosolymis: et hiems erat.
John VulgHetz 10:23  Et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis.
John VulgHetz 10:24  Circumdederunt ergo eum Iudæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
John VulgHetz 10:25  Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis. opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
John VulgHetz 10:26  sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
John VulgHetz 10:27  Oves meæ vocem meam audiunt: et ego cognosco eas, et sequuntur me:
John VulgHetz 10:28  et ego vitam æternam do eis: et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
John VulgHetz 10:29  Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
John VulgHetz 10:31  Sustulerunt ergo lapides Iudæi, ut lapidarent eum.
John VulgHetz 10:32  Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis?
John VulgHetz 10:33  Responderunt ei Iudæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
John VulgHetz 10:34  Respondit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis?
John VulgHetz 10:35  Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura:
John VulgHetz 10:36  quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum?
John VulgHetz 10:37  Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
John VulgHetz 10:38  Si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
John VulgHetz 10:39  Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
John VulgHetz 10:40  Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum: et mansit illic:
John VulgHetz 10:41  et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum.
John VulgHetz 10:42  Omnia autem quæcumque dixit Ioannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
Chapter 11
John VulgHetz 11:1  Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ, et Marthæ sororis eius.
John VulgHetz 11:2  (Maria autem erat, quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur.)
John VulgHetz 11:3  Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
John VulgHetz 11:4  Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
John VulgHetz 11:5  Diligebat autem Iesus Martham, et sororem eius Mariam, et Lazarum.
John VulgHetz 11:6  Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus.
John VulgHetz 11:7  deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Iudæam iterum.
John VulgHetz 11:8  Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Iudæi lapidare, et iterum vadis illuc?
John VulgHetz 11:9  Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt:
John VulgHetz 11:10  si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
John VulgHetz 11:11  Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
John VulgHetz 11:12  Dixerunt ergo discipuli eius: Domine, si dormit, salvus erit.
John VulgHetz 11:13  Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
John VulgHetz 11:14  Tunc ergo Iesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
John VulgHetz 11:15  et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. sed eamus ad eum.
John VulgHetz 11:16  Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
John VulgHetz 11:17  Venit itaque Iesus: et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
John VulgHetz 11:18  (Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim.)
John VulgHetz 11:19  Multi autem ex Iudæis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
John VulgHetz 11:20  Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
John VulgHetz 11:21  Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
John VulgHetz 11:22  Sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
John VulgHetz 11:24  Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
John VulgHetz 11:25  Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio, et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
John VulgHetz 11:26  et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
John VulgHetz 11:27  Ait illi: Utique Domine, ego credidi, quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
John VulgHetz 11:28  Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
John VulgHetz 11:30  nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
John VulgHetz 11:31  Iudæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
John VulgHetz 11:32  Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
John VulgHetz 11:33  Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
John VulgHetz 11:34  et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
John VulgHetz 11:37  Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
John VulgHetz 11:38  Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei.
John VulgHetz 11:39  Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius, qui mortuus fuerat: Domine, iam fœtet, quatriduanus est enim.
John VulgHetz 11:40  Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
John VulgHetz 11:41  Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater gratias ago tibi quoniam audisti me.
John VulgHetz 11:42  ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
John VulgHetz 11:43  Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare veni foras.
John VulgHetz 11:44  Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum, et sinite abire.
John VulgHetz 11:45  Multi ergo ex Iudæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Iesus, crediderunt in eum.
John VulgHetz 11:46  Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Iesus.
John VulgHetz 11:47  Collegerunt ergo Pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
John VulgHetz 11:48  Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
John VulgHetz 11:49  Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset Pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
John VulgHetz 11:50  nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
John VulgHetz 11:51  Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente,
John VulgHetz 11:52  et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
John VulgHetz 11:53  Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
John VulgHetz 11:54  Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudæos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem, quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
John VulgHetz 11:55  Proximum autem erat Pascha Iudæorum: et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent se ipsos.
John VulgHetz 11:56  Quærebant ergo Iesum: et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
John VulgHetz 11:57  Dederant autem Pontifices, et Pharisæi mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
Chapter 12
John VulgHetz 12:1  Iesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus.
John VulgHetz 12:2  Fecerunt autem ei cœnam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
John VulgHetz 12:3  Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
John VulgHetz 12:4  Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
John VulgHetz 12:5  Quare hoc unguentum non væniit trecentis denariis, et datum est egenis?
John VulgHetz 12:6  Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea, quæ mittebantur, portabat.
John VulgHetz 12:7  Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
John VulgHetz 12:8  Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
John VulgHetz 12:9  Cognovit ergo turba multa ex Iudæis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
John VulgHetz 12:10  Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
John VulgHetz 12:11  quia multi propter illum abibant ex Iudæis, et credebant in Iesum.
John VulgHetz 12:12  In crastinum autem turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam:
John VulgHetz 12:13  acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel.
John VulgHetz 12:14  Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
John VulgHetz 12:15  Noli timere filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
John VulgHetz 12:16  Hæc non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo: et hæc fecerunt ei.
John VulgHetz 12:17  Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
John VulgHetz 12:18  Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
John VulgHetz 12:19  Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
John VulgHetz 12:20  Erant autem quidam Gentiles ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo.
John VulgHetz 12:21  Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
John VulgHetz 12:22  Venit Philippus, et dicit Andreæ: Andreas rursum, et Philippus dixerunt Iesu.
John VulgHetz 12:23  Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
John VulgHetz 12:24  Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit;
John VulgHetz 12:25  ipsum solum manet. si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
John VulgHetz 12:26  Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
John VulgHetz 12:27  Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc.
John VulgHetz 12:28  Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
John VulgHetz 12:29  Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
John VulgHetz 12:30  Respondit Iesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
John VulgHetz 12:31  Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
John VulgHetz 12:32  Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
John VulgHetz 12:33  (hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
John VulgHetz 12:34  Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis?
John VulgHetz 12:35  Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant: et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.
John VulgHetz 12:36  Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Iesus: et abiit, et abscondit se ab eis.
John VulgHetz 12:37  Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum:
John VulgHetz 12:38  ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
John VulgHetz 12:39  Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
John VulgHetz 12:40  Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
John VulgHetz 12:41  Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.
John VulgHetz 12:42  Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur.
John VulgHetz 12:43  dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
John VulgHetz 12:44  Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.
John VulgHetz 12:46  Ego lux in mundum veni: ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
John VulgHetz 12:47  Et si quis audierit verba mea, et non custodierit: ego non iudico eum. non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
John VulgHetz 12:48  Qui spernit me, et non accipit verba mea: habet qui iudicet eum. sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
John VulgHetz 12:49  Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
John VulgHetz 12:50  Et scio quia mandatum eius vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
Chapter 13
John VulgHetz 13:1  Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
John VulgHetz 13:2  Et cœna facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotæ:
John VulgHetz 13:3  sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
John VulgHetz 13:4  surgit a cœna, et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, præcinxit se.
John VulgHetz 13:5  Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.
John VulgHetz 13:6  Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
John VulgHetz 13:7  Respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.
John VulgHetz 13:8  Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
John VulgHetz 13:9  Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
John VulgHetz 13:10  Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
John VulgHetz 13:11  Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes.
John VulgHetz 13:12  Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
John VulgHetz 13:13  Vos vocatis me Magister, et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
John VulgHetz 13:14  Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes.
John VulgHetz 13:15  Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
John VulgHetz 13:16  Amen, amen dico vobis: non est servus maior Domino suo: neque apostolus maior est eo, qui misit illum.
John VulgHetz 13:18  Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
John VulgHetz 13:19  Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
John VulgHetz 13:20  Amen, amen dico vobis: Qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit.
John VulgHetz 13:21  Cum hæc dixisset Iesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis: Quia unus ex vobis tradet me.
John VulgHetz 13:22  Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
John VulgHetz 13:23  Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
John VulgHetz 13:24  Innuit ergo huic Simon Petrus: et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
John VulgHetz 13:25  Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: Domine quis est?
John VulgHetz 13:26  Respondit Iesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudæ Simonis Iscariotæ.
John VulgHetz 13:27  Et post buccellam, introivit in eum satanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac citius.
John VulgHetz 13:28  Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
John VulgHetz 13:29  Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: Eme ea, quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
John VulgHetz 13:30  Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
John VulgHetz 13:31  Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis: et Deus clarificatus est in eo.
John VulgHetz 13:32  Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
John VulgHetz 13:33  Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me: et sicut dixi Iudæis: Quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
John VulgHetz 13:34  Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
John VulgHetz 13:35  In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
John VulgHetz 13:36  Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Iesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
John VulgHetz 13:37  Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
John VulgHetz 13:38  Respondit ei Iesus: Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.
Chapter 14
John VulgHetz 14:1  Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
John VulgHetz 14:2  In domo Patris mei mansiones multæ sunt. si quo minus dixissem vobis: Quia vado parare vobis locum.
John VulgHetz 14:3  Et si abiero, et præparavero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis.
John VulgHetz 14:5  Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quo modo possumus viam scire?
John VulgHetz 14:6  Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. nemo venit ad Patrem, nisi per me.
John VulgHetz 14:7  Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
John VulgHetz 14:8  Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
John VulgHetz 14:9  Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum: et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
John VulgHetz 14:10  Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
John VulgHetz 14:11  Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
John VulgHetz 14:12  Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.
John VulgHetz 14:13  Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.
John VulgHetz 14:16  Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
John VulgHetz 14:17  Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit.
John VulgHetz 14:19  Adhuc modicum: et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.
John VulgHetz 14:20  In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
John VulgHetz 14:21  Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
John VulgHetz 14:22  Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo?
John VulgHetz 14:23  Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus:
John VulgHetz 14:24  qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris.
John VulgHetz 14:26  Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quæcumque dixero vobis.
John VulgHetz 14:27  Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
John VulgHetz 14:28  Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est.
John VulgHetz 14:29  Et nunc dixi vobis prius quam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
John VulgHetz 14:30  Iam non multa loquar vobiscum. venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam.
John VulgHetz 14:31  Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Chapter 15
John VulgHetz 15:2  Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
John VulgHetz 15:3  Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
John VulgHetz 15:4  Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis.
John VulgHetz 15:5  Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere.
John VulgHetz 15:6  Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
John VulgHetz 15:7  Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
John VulgHetz 15:8  In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
John VulgHetz 15:9  Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
John VulgHetz 15:10  Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in eius dilectione.
John VulgHetz 15:11  Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
John VulgHetz 15:12  Hoc est præceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
John VulgHetz 15:13  Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
John VulgHetz 15:14  Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
John VulgHetz 15:15  Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
John VulgHetz 15:16  Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
John VulgHetz 15:18  Si mundus vos odit: scitote quia me priorem vobis odio habuit.
John VulgHetz 15:19  Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
John VulgHetz 15:20  Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
John VulgHetz 15:21  Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me.
John VulgHetz 15:22  Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
John VulgHetz 15:24  Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
John VulgHetz 15:25  Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
John VulgHetz 15:26  Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me:
John VulgHetz 15:27  et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Chapter 16
John VulgHetz 16:2  Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
John VulgHetz 16:3  et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
John VulgHetz 16:4  Sed hæc locutus sum vobis: ut cum venerit hora eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis.
John VulgHetz 16:5  Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis?
John VulgHetz 16:6  Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
John VulgHetz 16:7  Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
John VulgHetz 16:8  Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio.
John VulgHetz 16:10  de iustitia vero: quia ad Patrem vado: et iam non videbitis me:
John VulgHetz 16:11  De iudicio autem: quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
John VulgHetz 16:12  Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo.
John VulgHetz 16:13  Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. non enim loquetur a semetipso: sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annunciabit vobis.
John VulgHetz 16:14  Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
John VulgHetz 16:15  Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
John VulgHetz 16:16  Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
John VulgHetz 16:17  Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
John VulgHetz 16:18  Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, Modicum? nescimus quid loquitur.
John VulgHetz 16:19  Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi, Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me.
John VulgHetz 16:20  Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
John VulgHetz 16:21  Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ propter gaudium: quia natus est homo in mundum.
John VulgHetz 16:22  Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
John VulgHetz 16:23  Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
John VulgHetz 16:24  Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
John VulgHetz 16:25  Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis.
John VulgHetz 16:26  in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
John VulgHetz 16:27  Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
John VulgHetz 16:28  Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
John VulgHetz 16:29  Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
John VulgHetz 16:30  nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
John VulgHetz 16:32  Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
John VulgHetz 16:33  Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Chapter 17
John VulgHetz 17:1  Hæc locutus est Iesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te:
John VulgHetz 17:2  Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
John VulgHetz 17:3  Hæc est autem vita æterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
John VulgHetz 17:4  Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
John VulgHetz 17:5  et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus esset, apud te.
John VulgHetz 17:6  Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
John VulgHetz 17:7  Nunc cognoverunt quia omnia, quæ dedisti mihi, abs te sunt:
John VulgHetz 17:8  quia verba, quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
John VulgHetz 17:9  Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt:
John VulgHetz 17:10  et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis:
John VulgHetz 17:11  Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
John VulgHetz 17:12  Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
John VulgHetz 17:13  Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
John VulgHetz 17:14  Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
John VulgHetz 17:15  Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
John VulgHetz 17:16  De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
John VulgHetz 17:17  Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
John VulgHetz 17:18  Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum.
John VulgHetz 17:19  Et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
John VulgHetz 17:20  Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me:
John VulgHetz 17:21  ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
John VulgHetz 17:22  Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
John VulgHetz 17:23  Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
John VulgHetz 17:24  Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
John VulgHetz 17:25  Pater iuste, mundus te non cognovit. ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
John VulgHetz 17:26  Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
Chapter 18
John VulgHetz 18:1  Hæc cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans Torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius.
John VulgHetz 18:2  Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
John VulgHetz 18:3  Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a Pontificibus, et Pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
John VulgHetz 18:4  Iesus itaque sciens omnia, quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
John VulgHetz 18:5  Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
John VulgHetz 18:6  Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
John VulgHetz 18:7  Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum.
John VulgHetz 18:8  Respondit Iesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.
John VulgHetz 18:9  Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
John VulgHetz 18:10  Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
John VulgHetz 18:11  Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
John VulgHetz 18:12  Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudæorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum:
John VulgHetz 18:13  Et adduxerunt eum ad Annam primum, erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
John VulgHetz 18:14  Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudæis: Quia expedit, unum hominem mori pro populo.
John VulgHetz 18:15  Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
John VulgHetz 18:16  Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum.
John VulgHetz 18:17  Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
John VulgHetz 18:18  Stabant autem servi, et ministri ad prunas: quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
John VulgHetz 18:19  Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius.
John VulgHetz 18:20  Respondit ei Iesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudæi conveniunt: et in occulto locutus sum nihil.
John VulgHetz 18:21  Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
John VulgHetz 18:22  Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: Sic respondes pontifici?
John VulgHetz 18:23  Respondit ei Iesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?
John VulgHetz 18:24  Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
John VulgHetz 18:25  Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: Non sum.
John VulgHetz 18:26  Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
John VulgHetz 18:27  Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.
John VulgHetz 18:28  Adducunt ergo Iesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
John VulgHetz 18:29  Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
John VulgHetz 18:30  Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
John VulgHetz 18:31  Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudæi: Nobis non licet interficere quemquam.
John VulgHetz 18:32  Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
John VulgHetz 18:33  Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus, et vocavit Iesum, et dixit ei: Tu es rex Iudæorum?
John VulgHetz 18:34  Respondit Iesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
John VulgHetz 18:35  Respondit Pilatus: Numquid ego Iudæus sum? Gens tua, et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?
John VulgHetz 18:36  Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudæis: nunc autem regnum meum non est hinc.
John VulgHetz 18:37  Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam.
John VulgHetz 18:38  Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.
John VulgHetz 18:39  Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Iudæorum?
John VulgHetz 18:40  Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
Chapter 19
John VulgHetz 19:1  Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit.
John VulgHetz 19:2  Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum.
John VulgHetz 19:3  Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Iudæorum: et dabant ei alapas.
John VulgHetz 19:4  Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
John VulgHetz 19:5  (Exivit ergo Iesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum:) Et dicit eis: Ecce homo.
John VulgHetz 19:6  Cum ergo vidissent eum Pontifices, et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
John VulgHetz 19:7  Responderunt ei Iudæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit.
John VulgHetz 19:8  Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
John VulgHetz 19:9  Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
John VulgHetz 19:10  Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
John VulgHetz 19:11  Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet.
John VulgHetz 19:12  Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Iudæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cæsari.
John VulgHetz 19:13  Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum: et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
John VulgHetz 19:14  Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Iudæis: Ecce rex vester.
John VulgHetz 19:15  Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt Pontifices: Non habemus Regem, nisi Cæsarem.
John VulgHetz 19:16  Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt.
John VulgHetz 19:17  Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ, locum, Hebraice autem Golgotha:
John VulgHetz 19:18  ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc, et hinc, medium autem Iesum.
John VulgHetz 19:19  Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudæorum.
John VulgHetz 19:20  Hunc ergo titulum multi Iudæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus: Et erat scriptum Hebraice, Græce, et Latine.
John VulgHetz 19:21  Dicebant ergo Pilato Pontifices Iudæorum: Noli scribere, Rex Iudæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Iudæorum.
John VulgHetz 19:23  Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, (et fecerunt quattuor partes: unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
John VulgHetz 19:24  Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
John VulgHetz 19:25  Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
John VulgHetz 19:26  Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
John VulgHetz 19:27  Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
John VulgHetz 19:28  Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
John VulgHetz 19:29  Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
John VulgHetz 19:30  Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
John VulgHetz 19:31  Iudæi ergo, (quoniam Parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato, (erat enim magnus dies ille Sabbati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
John VulgHetz 19:32  Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
John VulgHetz 19:33  Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
John VulgHetz 19:34  sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua.
John VulgHetz 19:35  Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
John VulgHetz 19:36  Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
John VulgHetz 19:37  Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
John VulgHetz 19:38  Post hæc autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathæa, (eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudæorum) ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu.
John VulgHetz 19:39  Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ, et aloes, quasi libras centum.
John VulgHetz 19:40  Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudæis sepelire.
John VulgHetz 19:41  Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
John VulgHetz 19:42  Ibi ergo propter Parasceven Iudæorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.
Chapter 20
John VulgHetz 20:1  Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
John VulgHetz 20:2  Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
John VulgHetz 20:3  Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
John VulgHetz 20:4  Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
John VulgHetz 20:5  Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit.
John VulgHetz 20:6  Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
John VulgHetz 20:7  et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
John VulgHetz 20:8  Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
John VulgHetz 20:9  nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
John VulgHetz 20:11  Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans: Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:
John VulgHetz 20:12  et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
John VulgHetz 20:13  Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.
John VulgHetz 20:14  Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem: et non sciebat quia Iesus est.
John VulgHetz 20:15  Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum tollam.
John VulgHetz 20:16  Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister.)
John VulgHetz 20:17  Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
John VulgHetz 20:18  Venit Maria Magdalene annuncians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
John VulgHetz 20:19  Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudæorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
John VulgHetz 20:20  Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
John VulgHetz 20:21  Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
John VulgHetz 20:22  Hæc cum dixisset, insufflavit: et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum:
John VulgHetz 20:23  quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
John VulgHetz 20:24  Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus.
John VulgHetz 20:25  Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.
John VulgHetz 20:26  Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus: et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
John VulgHetz 20:27  Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
John VulgHetz 20:28  Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus.
John VulgHetz 20:29  Dixit ei Iesus: Quia vidisti me Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.
John VulgHetz 20:30  Multa quidem, et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
John VulgHetz 20:31  Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius.
Chapter 21
John VulgHetz 21:1  Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:
John VulgHetz 21:2  Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis eius duo.
John VulgHetz 21:3  Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt.
John VulgHetz 21:4  Mane autem facto stetit Iesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est.
John VulgHetz 21:5  Dixit ergo eis Iesus: Pueri numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
John VulgHetz 21:6  Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete: et invenietis. Miserunt ergo: et iam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
John VulgHetz 21:7  Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
John VulgHetz 21:8  Alii autem discipuli navigio venerunt: (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium.
John VulgHetz 21:9  Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
John VulgHetz 21:10  Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
John VulgHetz 21:11  Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
John VulgHetz 21:12  Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.
John VulgHetz 21:13  Et venit Iesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
John VulgHetz 21:14  Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
John VulgHetz 21:15  Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
John VulgHetz 21:16  Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
John VulgHetz 21:17  Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? et dixit ei: Domine tu omnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
John VulgHetz 21:18  Amen, amen dico tibi: cum esses iunior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
John VulgHetz 21:19  Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.
John VulgHetz 21:20  Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus eius, et dixit: Domine quis est qui tradet te?
John VulgHetz 21:21  Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: Domine hic autem quid?
John VulgHetz 21:22  Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
John VulgHetz 21:23  Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus: Non moritur. sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
John VulgHetz 21:24  Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimonium eius.
John VulgHetz 21:25  Sunt autem et alia multa, quæ fecit Iesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.