Chapter 1
| John | VulgSist | 1:7 | Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. | |
| John | VulgSist | 1:12 | quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius: | |
| John | VulgSist | 1:13 | qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. | |
| John | VulgSist | 1:14 | Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis. | |
| John | VulgSist | 1:15 | Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. | |
| John | VulgSist | 1:18 | Deum nemo vidit umquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. | |
| John | VulgSist | 1:19 | Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? | |
| John | VulgSist | 1:21 | Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. | |
| John | VulgSist | 1:22 | Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de teipso? | |
| John | VulgSist | 1:23 | Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. | |
| John | VulgSist | 1:25 | Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? | |
| John | VulgSist | 1:26 | Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. | |
| John | VulgSist | 1:27 | Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corigiam calceamenti. | |
| John | VulgSist | 1:29 | Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. | |
| John | VulgSist | 1:30 | Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. | |
| John | VulgSist | 1:31 | et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. | |
| John | VulgSist | 1:32 | Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. | |
| John | VulgSist | 1:33 | Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. | |
| John | VulgSist | 1:38 | Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpretatum Magister) ubi habitas? | |
| John | VulgSist | 1:39 | Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. | |
| John | VulgSist | 1:40 | Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum. | |
| John | VulgSist | 1:41 | Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam. (quod est interpretatum Christus.) | |
| John | VulgSist | 1:42 | Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon filius Ioanna: tu vocaberis Cephas. quod interpretatur Petrus. | |
| John | VulgSist | 1:43 | In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me. | |
| John | VulgSist | 1:45 | Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. | |
| John | VulgSist | 1:46 | Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. | |
| John | VulgSist | 1:47 | Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. | |
| John | VulgSist | 1:48 | Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. | |
| John | VulgSist | 1:50 | Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis. | |
Chapter 2
| John | VulgSist | 2:6 | Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. | |
| John | VulgSist | 2:9 | Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, | |
| John | VulgSist | 2:10 | et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. | |
| John | VulgSist | 2:11 | Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. | |
| John | VulgSist | 2:12 | Post haec descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus. | |
| John | VulgSist | 2:14 | et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. | |
| John | VulgSist | 2:15 | Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit. | |
| John | VulgSist | 2:16 | Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. | |
| John | VulgSist | 2:17 | Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. | |
| John | VulgSist | 2:18 | Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? | |
| John | VulgSist | 2:19 | Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. | |
| John | VulgSist | 2:20 | Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? | |
| John | VulgSist | 2:22 | Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae, et sermoni, quem dixit Iesus. | |
| John | VulgSist | 2:23 | Cum autem esset Ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. | |
Chapter 3
| John | VulgSist | 3:2 | Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. | |
| John | VulgSist | 3:3 | Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. | |
| John | VulgSist | 3:4 | Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? | |
| John | VulgSist | 3:5 | Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. | |
| John | VulgSist | 3:8 | Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spiritu. | |
| John | VulgSist | 3:11 | Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. | |
| John | VulgSist | 3:12 | Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? | |
| John | VulgSist | 3:13 | Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. | |
| John | VulgSist | 3:14 | Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis: | |
| John | VulgSist | 3:16 | Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. | |
| John | VulgSist | 3:17 | Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. | |
| John | VulgSist | 3:18 | Qui credit in eum, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. | |
| John | VulgSist | 3:19 | Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera. | |
| John | VulgSist | 3:20 | Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius: | |
| John | VulgSist | 3:21 | qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. | |
| John | VulgSist | 3:22 | Post haec venit Iesus, et discipuli eius in terram Iudaeam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. | |
| John | VulgSist | 3:23 | Erat autem et Ioannes baptizans in Aennon, iuxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant, et baptizabantur. | |
| John | VulgSist | 3:26 | Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. | |
| John | VulgSist | 3:27 | Respondit Ioannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. | |
| John | VulgSist | 3:28 | Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. | |
| John | VulgSist | 3:29 | Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. | |
| John | VulgSist | 3:31 | Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est. | |
| John | VulgSist | 3:34 | Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. | |
Chapter 4
| John | VulgSist | 4:1 | Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes, | |
| John | VulgSist | 4:5 | Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar: iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo. | |
| John | VulgSist | 4:6 | Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora autem erat quasi sexta. | |
| John | VulgSist | 4:9 | Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. | |
| John | VulgSist | 4:10 | Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. | |
| John | VulgSist | 4:11 | Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? | |
| John | VulgSist | 4:12 | Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? | |
| John | VulgSist | 4:13 | Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: | |
| John | VulgSist | 4:15 | Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam: neque veniam huc haurire. | |
| John | VulgSist | 4:17 | Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum: | |
| John | VulgSist | 4:18 | quinque enim viros habuisti, et hunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. | |
| John | VulgSist | 4:20 | Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet. | |
| John | VulgSist | 4:21 | Dicit ei Iesus: Mulier crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem. | |
| John | VulgSist | 4:23 | Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. | |
| John | VulgSist | 4:24 | Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. | |
| John | VulgSist | 4:25 | Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit ille, nobis annunciabit omnia. | |
| John | VulgSist | 4:27 | Et continuo venerunt discipuli eius: et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? | |
| John | VulgSist | 4:28 | Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: | |
| John | VulgSist | 4:29 | Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? | |
| John | VulgSist | 4:34 | Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius. | |
| John | VulgSist | 4:35 | Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. | |
| John | VulgSist | 4:36 | Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. | |
| John | VulgSist | 4:37 | In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. | |
| John | VulgSist | 4:38 | Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. | |
| John | VulgSist | 4:39 | Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. | |
| John | VulgSist | 4:40 | Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. | |
| John | VulgSist | 4:42 | Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. | |
| John | VulgSist | 4:44 | Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet. | |
| John | VulgSist | 4:45 | Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. | |
| John | VulgSist | 4:46 | Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. | |
| John | VulgSist | 4:47 | Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori. | |
| John | VulgSist | 4:50 | Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. | |
| John | VulgSist | 4:51 | Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nunciaverunt dicentes, quia filius eius viveret. | |
| John | VulgSist | 4:52 | Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. | |
| John | VulgSist | 4:53 | Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota. | |
Chapter 5
| John | VulgSist | 5:2 | Est autem Ierosolymis Probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. | |
| John | VulgSist | 5:3 | In his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum expectantium aquae motum. | |
| John | VulgSist | 5:4 | Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam: et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. | |
| John | VulgSist | 5:6 | Hunc autem cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia iam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? | |
| John | VulgSist | 5:7 | Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. | |
| John | VulgSist | 5:9 | Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. | |
| John | VulgSist | 5:10 | Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. | |
| John | VulgSist | 5:12 | Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi, Tolle grabatum tuum, et ambula? | |
| John | VulgSist | 5:13 | Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. | |
| John | VulgSist | 5:14 | Postea invenit eum Iesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. | |
| John | VulgSist | 5:18 | Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus, et dixit eis: | |
| John | VulgSist | 5:19 | Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. | |
| John | VulgSist | 5:20 | Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quae ipse facit: et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. | |
| John | VulgSist | 5:21 | Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat. | |
| John | VulgSist | 5:23 | ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. | |
| John | VulgSist | 5:24 | Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit, sed transiet a morte in vitam. | |
| John | VulgSist | 5:25 | Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. | |
| John | VulgSist | 5:26 | Sicut enim Pater habet vitam in semetipso: sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: | |
| John | VulgSist | 5:28 | Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: | |
| John | VulgSist | 5:29 | et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. | |
| John | VulgSist | 5:30 | Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico: et iudicium meum iustum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. | |
| John | VulgSist | 5:32 | Alius est, qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium eius, quod perhibet de me. | |
| John | VulgSist | 5:35 | Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius. | |
| John | VulgSist | 5:36 | Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: | |
| John | VulgSist | 5:37 | et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis. | |
| John | VulgSist | 5:38 | et verbum eius non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. | |
| John | VulgSist | 5:39 | Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt, quae testimonium perhibent de me: | |
| John | VulgSist | 5:43 | Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. | |
| John | VulgSist | 5:44 | Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis: et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis? | |
| John | VulgSist | 5:45 | Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. est qui accusat vos, Moyses in quo vos speratis. | |
Chapter 6
| John | VulgSist | 6:2 | et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. | |
| John | VulgSist | 6:5 | Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? | |
| John | VulgSist | 6:7 | Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. | |
| John | VulgSist | 6:9 | Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos? | |
| John | VulgSist | 6:10 | Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia. | |
| John | VulgSist | 6:11 | Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. | |
| John | VulgSist | 6:12 | Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. | |
| John | VulgSist | 6:13 | Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, et duobus piscibius quae superfuerunt his, qui manducaverant. | |
| John | VulgSist | 6:14 | Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. | |
| John | VulgSist | 6:15 | Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. | |
| John | VulgSist | 6:17 | Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebrae iam factae erant: et non venerat ad eos Iesus. | |
| John | VulgSist | 6:19 | Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. | |
| John | VulgSist | 6:21 | Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. | |
| John | VulgSist | 6:22 | Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent: | |
| John | VulgSist | 6:23 | aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Deo. | |
| John | VulgSist | 6:24 | Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. | |
| John | VulgSist | 6:26 | Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. | |
| John | VulgSist | 6:27 | Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. | |
| John | VulgSist | 6:29 | Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. | |
| John | VulgSist | 6:30 | Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris? | |
| John | VulgSist | 6:31 | Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare. | |
| John | VulgSist | 6:32 | Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum. | |
| John | VulgSist | 6:35 | Dixit autem ei Iesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet in aeternum. | |
| John | VulgSist | 6:37 | Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras: | |
| John | VulgSist | 6:38 | quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. | |
| John | VulgSist | 6:39 | Haec est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. | |
| John | VulgSist | 6:40 | Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. | |
| John | VulgSist | 6:41 | Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi, | |
| John | VulgSist | 6:42 | et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de caelo descendi? | |
| John | VulgSist | 6:44 | nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die. | |
| John | VulgSist | 6:45 | Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. | |
| John | VulgSist | 6:50 | Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. | |
| John | VulgSist | 6:52 | Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. | |
| John | VulgSist | 6:53 | Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? | |
| John | VulgSist | 6:54 | Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. | |
| John | VulgSist | 6:55 | Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. | |
| John | VulgSist | 6:58 | Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. | |
| John | VulgSist | 6:59 | Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. | |
| John | VulgSist | 6:61 | Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? | |
| John | VulgSist | 6:62 | Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat? | |
| John | VulgSist | 6:64 | Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. | |
| John | VulgSist | 6:65 | Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. | |
| John | VulgSist | 6:66 | Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. | |
| John | VulgSist | 6:69 | Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. | |
| John | VulgSist | 6:71 | Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? | |
Chapter 7
| John | VulgSist | 7:1 | Post haec autem ambulabat Iesus in Galilaeam, non enim volebat in Iudaeam ambulare: quia quaerebant eum Iudaei interficere. | |
| John | VulgSist | 7:3 | Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. | |
| John | VulgSist | 7:4 | Nemo quippe in occulto quidquam facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo. | |
| John | VulgSist | 7:6 | Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. | |
| John | VulgSist | 7:7 | Non potest mundus odisse vos: me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera eius mala sunt. | |
| John | VulgSist | 7:8 | Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendam ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. | |
| John | VulgSist | 7:10 | Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. | |
| John | VulgSist | 7:12 | Et murmur multus erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. | |
| John | VulgSist | 7:17 | Si quis voluerit voluntatem eius facere: cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. | |
| John | VulgSist | 7:18 | Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. qui autem quaerit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. | |
| John | VulgSist | 7:20 | Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaeret interficere? | |
| John | VulgSist | 7:22 | Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quia ex Moyse est, sed ex patribus) et in sabbato circumciditis hominem. | |
| John | VulgSist | 7:23 | Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? | |
| John | VulgSist | 7:26 | Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? | |
| John | VulgSist | 7:28 | Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis. | |
| John | VulgSist | 7:30 | Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. | |
| John | VulgSist | 7:31 | De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit? | |
| John | VulgSist | 7:32 | Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec: et miserunt principes, et Pharisaei ministros ut apprehenderent eum. | |
| John | VulgSist | 7:33 | Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit. | |
| John | VulgSist | 7:35 | Dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes? | |
| John | VulgSist | 7:36 | Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? | |
| John | VulgSist | 7:37 | In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. | |
| John | VulgSist | 7:38 | Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. | |
| John | VulgSist | 7:39 | Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. | |
| John | VulgSist | 7:40 | Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant: Hic est vere propheta. | |
| John | VulgSist | 7:41 | Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus? | |
| John | VulgSist | 7:42 | Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? | |
| John | VulgSist | 7:45 | Venerunt ergo ministri ad Pontifices, et Pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? | |
| John | VulgSist | 7:51 | Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? | |
| John | VulgSist | 7:52 | Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit. | |
Chapter 8
| John | VulgSist | 8:2 | et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. | |
| John | VulgSist | 8:3 | Adducunt autem Scribae, et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, | |
| John | VulgSist | 8:6 | Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. | |
| John | VulgSist | 8:7 | Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. | |
| John | VulgSist | 8:9 | Audientes autem haec unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans. | |
| John | VulgSist | 8:10 | Erigens autem se Iesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt, qui te accusabant? nemo te condemnavit? | |
| John | VulgSist | 8:11 | Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnabo: Vade, et iam amplius noli peccare. | |
| John | VulgSist | 8:12 | Iterum ergo locutus est eis Iesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. | |
| John | VulgSist | 8:13 | Dixerunt ergo ei Pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum. | |
| John | VulgSist | 8:14 | Respondit Iesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. | |
| John | VulgSist | 8:16 | et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego, et qui misit me, Pater. | |
| John | VulgSist | 8:18 | Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso: et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater. | |
| John | VulgSist | 8:19 | Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Iesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. | |
| John | VulgSist | 8:20 | Haec verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius. | |
| John | VulgSist | 8:21 | Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. | |
| John | VulgSist | 8:22 | Dicebant ergo Iudaei: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? | |
| John | VulgSist | 8:23 | Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de superius sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. | |
| John | VulgSist | 8:24 | Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. | |
| John | VulgSist | 8:26 | Multa habeo de vobis loqui, et iudicare. sed qui me misit, verax est: et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo. | |
| John | VulgSist | 8:28 | Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor: | |
| John | VulgSist | 8:29 | et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quae placita sunt ei, facio semper. | |
| John | VulgSist | 8:31 | Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: | |
| John | VulgSist | 8:33 | Responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? | |
| John | VulgSist | 8:34 | Respondit eis Iesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. | |
| John | VulgSist | 8:37 | Scio quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. | |
| John | VulgSist | 8:38 | Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. | |
| John | VulgSist | 8:39 | Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. | |
| John | VulgSist | 8:40 | Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. | |
| John | VulgSist | 8:41 | Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. | |
| John | VulgSist | 8:42 | Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset: diligeretis utique et me. ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. | |
| John | VulgSist | 8:44 | Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius. | |
| John | VulgSist | 8:46 | Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? | |
| John | VulgSist | 8:47 | Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. | |
| John | VulgSist | 8:48 | Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? | |
| John | VulgSist | 8:49 | Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. | |
| John | VulgSist | 8:51 | Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. | |
| John | VulgSist | 8:52 | Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetae: et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. | |
| John | VulgSist | 8:53 | Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et Prophetae mortui sunt. Quem te ipsum facis? | |
| John | VulgSist | 8:54 | Respondit Iesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, | |
| John | VulgSist | 8:55 | et non cognovistis eum: ego autem novi eum: Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo. | |
| John | VulgSist | 8:57 | Dixerunt ergo Iudaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? | |
Chapter 9
| John | VulgSist | 9:2 | et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut caecus nasceretur? | |
| John | VulgSist | 9:3 | Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo. | |
| John | VulgSist | 9:4 | Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari. | |
| John | VulgSist | 9:6 | Haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius, | |
| John | VulgSist | 9:7 | et dixit ei: Vade et lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus.) Abiit ergo, et lavit, et venit videns. | |
| John | VulgSist | 9:8 | Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. | |
| John | VulgSist | 9:11 | Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video. | |
| John | VulgSist | 9:15 | Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. | |
| John | VulgSist | 9:16 | Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos. | |
| John | VulgSist | 9:17 | Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. | |
| John | VulgSist | 9:18 | Non crediderunt ergo Iudaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat: | |
| John | VulgSist | 9:19 | et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? | |
| John | VulgSist | 9:20 | Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: | |
| John | VulgSist | 9:21 | quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. | |
| John | VulgSist | 9:22 | Haec dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudaeos: iam enim conspiraverunt Iudaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. | |
| John | VulgSist | 9:24 | Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. nos scimus quia hic homo peccator est. | |
| John | VulgSist | 9:25 | Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia caecus cum essem, modo video. | |
| John | VulgSist | 9:27 | Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli eius fieri? | |
| John | VulgSist | 9:28 | Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. | |
| John | VulgSist | 9:30 | Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: | |
| John | VulgSist | 9:31 | scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. | |
| John | VulgSist | 9:34 | Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras. | |
| John | VulgSist | 9:35 | Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? | |
| John | VulgSist | 9:39 | Et dixit ei Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. | |
| John | VulgSist | 9:40 | Et audierunt quidam ex Pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? | |
Chapter 10
| John | VulgSist | 10:1 | Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde: ille fur est, et latro. | |
| John | VulgSist | 10:3 | Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas. | |
| John | VulgSist | 10:4 | Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. | |
| John | VulgSist | 10:5 | Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. | |
| John | VulgSist | 10:9 | Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. | |
| John | VulgSist | 10:10 | Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. | |
| John | VulgSist | 10:12 | Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves: | |
| John | VulgSist | 10:13 | mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. | |
| John | VulgSist | 10:15 | Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. | |
| John | VulgSist | 10:16 | Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. | |
| John | VulgSist | 10:18 | Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc mandatum accepi a Patre meo. | |
| John | VulgSist | 10:21 | Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? | |
| John | VulgSist | 10:24 | Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. | |
| John | VulgSist | 10:25 | Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis. opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me: | |
| John | VulgSist | 10:28 | et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. | |
| John | VulgSist | 10:29 | Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. | |
| John | VulgSist | 10:32 | Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? | |
| John | VulgSist | 10:33 | Responderunt ei Iudei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. | |
| John | VulgSist | 10:34 | Respondit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis? | |
| John | VulgSist | 10:35 | Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura: | |
| John | VulgSist | 10:36 | quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum? | |
| John | VulgSist | 10:38 | Si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. | |
| John | VulgSist | 10:40 | Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum: et mansit illic: | |
Chapter 11
| John | VulgSist | 11:1 | Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae, et Marthae sororum eius. | |
| John | VulgSist | 11:2 | (Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur.) | |
| John | VulgSist | 11:4 | Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. | |
| John | VulgSist | 11:6 | Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. | |
| John | VulgSist | 11:8 | Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? | |
| John | VulgSist | 11:9 | Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: | |
| John | VulgSist | 11:11 | Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. | |
| John | VulgSist | 11:13 | Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. | |
| John | VulgSist | 11:16 | Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum eo. | |
| John | VulgSist | 11:19 | Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. | |
| John | VulgSist | 11:20 | Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. | |
| John | VulgSist | 11:21 | Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: | |
| John | VulgSist | 11:25 | Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio, et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: | |
| John | VulgSist | 11:27 | Ait illi: Utique Domine, ego credidi, quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. | |
| John | VulgSist | 11:28 | Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. | |
| John | VulgSist | 11:30 | nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. | |
| John | VulgSist | 11:31 | Iudaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. | |
| John | VulgSist | 11:32 | Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. | |
| John | VulgSist | 11:33 | Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, | |
| John | VulgSist | 11:37 | Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? | |
| John | VulgSist | 11:38 | Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei. | |
| John | VulgSist | 11:39 | Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius, qui mortuus fuerat: Domine, iam foetet, quatriduanus est enim. | |
| John | VulgSist | 11:41 | Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater gratias ago tibi quoniam audisti me. | |
| John | VulgSist | 11:42 | ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. | |
| John | VulgSist | 11:44 | Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum, et sinite abire. | |
| John | VulgSist | 11:45 | Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum. | |
| John | VulgSist | 11:47 | Collegerunt ergo Pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? | |
| John | VulgSist | 11:48 | Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. | |
| John | VulgSist | 11:49 | Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset Pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, | |
| John | VulgSist | 11:50 | nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. | |
| John | VulgSist | 11:51 | Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente, | |
| John | VulgSist | 11:52 | et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. | |
| John | VulgSist | 11:54 | Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. | |
| John | VulgSist | 11:55 | Proximum autem erat Pascha Iudaeorum: et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. | |
| John | VulgSist | 11:56 | Quaerebant ergo Iesum: et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? | |
Chapter 12
| John | VulgSist | 12:1 | Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus. | |
| John | VulgSist | 12:2 | Fecerunt autem ei coenam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. | |
| John | VulgSist | 12:3 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. | |
| John | VulgSist | 12:6 | Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. | |
| John | VulgSist | 12:9 | Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. | |
| John | VulgSist | 12:12 | In crastinum autem turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam: | |
| John | VulgSist | 12:13 | acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel. | |
| John | VulgSist | 12:16 | Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo: et haec fecerunt ei. | |
| John | VulgSist | 12:17 | Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. | |
| John | VulgSist | 12:19 | Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. | |
| John | VulgSist | 12:21 | Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre. | |
| John | VulgSist | 12:25 | ipsum solum manet. si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. | |
| John | VulgSist | 12:26 | Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. | |
| John | VulgSist | 12:27 | Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc. | |
| John | VulgSist | 12:28 | Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo. | |
| John | VulgSist | 12:29 | Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii autem dicebant: Angelus ei locutus est. | |
| John | VulgSist | 12:34 | Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? | |
| John | VulgSist | 12:35 | Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. | |
| John | VulgSist | 12:36 | Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Iesus: et abiit, et abscondit se ab eis. | |
| John | VulgSist | 12:38 | ut sermo Isaiae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? | |
| John | VulgSist | 12:40 | Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. | |
| John | VulgSist | 12:42 | Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur. | |
| John | VulgSist | 12:44 | Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me. | |
| John | VulgSist | 12:47 | Et si quis audierit verba mea, et non custodierit: ego non iudico eum. non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. | |
| John | VulgSist | 12:48 | Qui spernit me, et non accipit verba mea: habet qui iudicet eum. sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. | |
| John | VulgSist | 12:49 | Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar. | |
Chapter 13
| John | VulgSist | 13:1 | Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. | |
| John | VulgSist | 13:2 | Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis: | |
| John | VulgSist | 13:3 | sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: | |
| John | VulgSist | 13:4 | surgit a coena, et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, praecinxit se. | |
| John | VulgSist | 13:5 | Deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus. | |
| John | VulgSist | 13:7 | Respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. | |
| John | VulgSist | 13:8 | Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. | |
| John | VulgSist | 13:10 | Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, et est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. | |
| John | VulgSist | 13:11 | Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes. | |
| John | VulgSist | 13:12 | Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua: et cum recubuisset iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? | |
| John | VulgSist | 13:14 | Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes. | |
| John | VulgSist | 13:16 | Amen, amen dico vobis: non est servus maior Domino suo: neque apostolus maior est eo, qui misit illum. | |
| John | VulgSist | 13:18 | Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. | |
| John | VulgSist | 13:20 | Amen, amen dico vobis: Qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit. | |
| John | VulgSist | 13:21 | Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis: Quia unus ex vobis tradet me. | |
| John | VulgSist | 13:26 | Respondit Iesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis. | |
| John | VulgSist | 13:27 | Et post buccellam, introivit in eum satanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac citius. | |
| John | VulgSist | 13:29 | Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. | |
| John | VulgSist | 13:31 | Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis: et Deus clarificatus est in eo. | |
| John | VulgSist | 13:32 | Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. | |
| John | VulgSist | 13:33 | Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me: et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. | |
| John | VulgSist | 13:34 | Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. | |
| John | VulgSist | 13:35 | In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. | |
| John | VulgSist | 13:36 | Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Iesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea. | |
Chapter 14
| John | VulgSist | 14:2 | In domo Patris mei mansiones multae sunt. si quo minus dixissem vobis: Quia vado parare vobis locum. | |
| John | VulgSist | 14:3 | Et si abiero, et praeparavero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. | |
| John | VulgSist | 14:6 | Dicit ei Iesus: Ego sum via, veritas, et vita. nemo venit ad Patrem, nisi per me. | |
| John | VulgSist | 14:7 | Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. | |
| John | VulgSist | 14:9 | Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum: et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? | |
| John | VulgSist | 14:10 | Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. | |
| John | VulgSist | 14:12 | Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. | |
| John | VulgSist | 14:13 | Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. | |
| John | VulgSist | 14:16 | Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, | |
| John | VulgSist | 14:17 | Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit. | |
| John | VulgSist | 14:19 | Adhuc modicum: et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. | |
| John | VulgSist | 14:20 | In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. | |
| John | VulgSist | 14:21 | Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. | |
| John | VulgSist | 14:22 | Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? | |
| John | VulgSist | 14:23 | Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus: | |
| John | VulgSist | 14:24 | qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris. | |
| John | VulgSist | 14:26 | Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis. | |
| John | VulgSist | 14:27 | Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. | |
| John | VulgSist | 14:28 | Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. | |
| John | VulgSist | 14:30 | Iam non multa loquar vobiscum. venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. | |
Chapter 15
| John | VulgSist | 15:2 | Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. | |
| John | VulgSist | 15:4 | Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. | |
| John | VulgSist | 15:5 | Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. | |
| John | VulgSist | 15:6 | Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. | |
| John | VulgSist | 15:7 | Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. | |
| John | VulgSist | 15:8 | In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. | |
| John | VulgSist | 15:10 | Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius dilectione. | |
| John | VulgSist | 15:11 | Haec locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. | |
| John | VulgSist | 15:15 | Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. | |
| John | VulgSist | 15:16 | Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. | |
| John | VulgSist | 15:19 | Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. | |
| John | VulgSist | 15:20 | Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. | |
| John | VulgSist | 15:21 | Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me. | |
| John | VulgSist | 15:22 | Si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. | |
| John | VulgSist | 15:24 | Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. | |
| John | VulgSist | 15:25 | Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. | |
| John | VulgSist | 15:26 | Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: | |
Chapter 16
| John | VulgSist | 16:2 | Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. | |
| John | VulgSist | 16:4 | Sed haec locutus sum vobis: ut cum venerit hora reminiscamini, quia ego dixi vobis. | |
| John | VulgSist | 16:5 | Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis? | |
| John | VulgSist | 16:7 | Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. | |
| John | VulgSist | 16:13 | Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. non enim loquetur a semetipso: sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annunciabit vobis. | |
| John | VulgSist | 16:15 | Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. | |
| John | VulgSist | 16:16 | Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. | |
| John | VulgSist | 16:17 | Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? | |
| John | VulgSist | 16:19 | Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi, Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me. | |
| John | VulgSist | 16:20 | Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. | |
| John | VulgSist | 16:21 | Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium: quia natus est homo in mundum. | |
| John | VulgSist | 16:22 | Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. | |
| John | VulgSist | 16:23 | Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. | |
| John | VulgSist | 16:24 | Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. | |
| John | VulgSist | 16:25 | Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis. | |
| John | VulgSist | 16:26 | in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: | |
| John | VulgSist | 16:27 | Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. | |
| John | VulgSist | 16:30 | nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. | |
| John | VulgSist | 16:32 | Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. | |
Chapter 17
| John | VulgSist | 17:1 | Haec locutus est Iesus: et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te: | |
| John | VulgSist | 17:2 | Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. | |
| John | VulgSist | 17:3 | Haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. | |
| John | VulgSist | 17:5 | et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus fieret, apud te. | |
| John | VulgSist | 17:6 | Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. | |
| John | VulgSist | 17:8 | quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. | |
| John | VulgSist | 17:9 | Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt: | |
| John | VulgSist | 17:11 | Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. | |
| John | VulgSist | 17:12 | Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, ego custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. | |
| John | VulgSist | 17:13 | Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. | |
| John | VulgSist | 17:14 | Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. | |
| John | VulgSist | 17:20 | Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me: | |
| John | VulgSist | 17:21 | ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. | |
| John | VulgSist | 17:22 | Et ego claritatem, quam tu dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. | |
| John | VulgSist | 17:23 | Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. | |
| John | VulgSist | 17:24 | Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. | |
| John | VulgSist | 17:25 | Pater iuste, mundus te non cognovit. ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. | |
Chapter 18
| John | VulgSist | 18:1 | Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans Torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. | |
| John | VulgSist | 18:2 | Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. | |
| John | VulgSist | 18:3 | Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a Pontificibus, et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. | |
| John | VulgSist | 18:4 | Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? | |
| John | VulgSist | 18:5 | Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. | |
| John | VulgSist | 18:7 | Iterum ergo interrogavit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum. | |
| John | VulgSist | 18:8 | Respondit Iesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. | |
| John | VulgSist | 18:9 | Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. | |
| John | VulgSist | 18:10 | Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. | |
| John | VulgSist | 18:11 | Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? | |
| John | VulgSist | 18:12 | Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum: | |
| John | VulgSist | 18:13 | Et adduxerunt eum ad Annam primum, erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. | |
| John | VulgSist | 18:14 | Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: Quia expedit, unum hominem mori pro populo. | |
| John | VulgSist | 18:15 | Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis. | |
| John | VulgSist | 18:16 | Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. | |
| John | VulgSist | 18:17 | Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. | |
| John | VulgSist | 18:18 | Stabant autem servi, et ministri ad prunas: quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. | |
| John | VulgSist | 18:20 | Respondit ei Iesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. | |
| John | VulgSist | 18:21 | Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. | |
| John | VulgSist | 18:22 | Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: Sic respondes pontifici? | |
| John | VulgSist | 18:23 | Respondit ei Iesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? | |
| John | VulgSist | 18:25 | Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: Non sum. | |
| John | VulgSist | 18:26 | Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? | |
| John | VulgSist | 18:28 | Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. | |
| John | VulgSist | 18:29 | Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? | |
| John | VulgSist | 18:30 | Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. | |
| John | VulgSist | 18:31 | Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam. | |
| John | VulgSist | 18:33 | Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum, et dixit ei: Tu es rex Iudaeorum? | |
| John | VulgSist | 18:35 | Respondit Pilatus: Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua, et pontifices tui tradiderunt te mihi: quid fecisti? | |
| John | VulgSist | 18:36 | Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. | |
| John | VulgSist | 18:37 | Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. | |
| John | VulgSist | 18:38 | Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. | |
| John | VulgSist | 18:39 | Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? | |
Chapter 19
| John | VulgSist | 19:2 | Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum. | |
| John | VulgSist | 19:4 | Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. | |
| John | VulgSist | 19:5 | (Exivit ergo Iesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum:) Et dicit eis: Ecce homo. | |
| John | VulgSist | 19:6 | Cum ergo vidissent eum Pontifices, et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. | |
| John | VulgSist | 19:7 | Responderunt ei Iudaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit. | |
| John | VulgSist | 19:9 | Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. | |
| John | VulgSist | 19:10 | Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? | |
| John | VulgSist | 19:11 | Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. | |
| John | VulgSist | 19:12 | Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. omnis enim, qui se regem facit, contradicit Caesari. | |
| John | VulgSist | 19:13 | Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum: et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. | |
| John | VulgSist | 19:14 | Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Iudaeis: Ecce rex vester. | |
| John | VulgSist | 19:15 | Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt Pontifices: Non habemus Regem, nisi Caesarem. | |
| John | VulgSist | 19:16 | Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt. | |
| John | VulgSist | 19:17 | Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, Hebraice autem Golgotha: | |
| John | VulgSist | 19:19 | Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. | |
| John | VulgSist | 19:20 | Hunc ergo titulum multi Iudaeorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus: Et erat scriptum Hebraice, Graece, et Latine. | |
| John | VulgSist | 19:21 | Dicebant ergo Pilato Pontifices Iudaeorum: Noli scribere, Rex Iudaeorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. | |
| John | VulgSist | 19:23 | Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, (et fecerunt quattuor partes: unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. | |
| John | VulgSist | 19:24 | Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. | |
| John | VulgSist | 19:25 | Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophae, et Maria Magdalene. | |
| John | VulgSist | 19:26 | Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. | |
| John | VulgSist | 19:27 | Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. | |
| John | VulgSist | 19:28 | Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. | |
| John | VulgSist | 19:29 | Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. | |
| John | VulgSist | 19:30 | Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. | |
| John | VulgSist | 19:31 | Iudaei ergo, (quoniam Parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato, (erat enim magnus dies ille Sabbati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. | |
| John | VulgSist | 19:32 | Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. | |
| John | VulgSist | 19:33 | Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, | |
| John | VulgSist | 19:34 | sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua. | |
| John | VulgSist | 19:35 | Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. | |
| John | VulgSist | 19:38 | Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia, (eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum) ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. | |
| John | VulgSist | 19:39 | Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae, et aloes, quasi libras centum. | |
| John | VulgSist | 19:40 | Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. | |
| John | VulgSist | 19:41 | Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. | |
Chapter 20
| John | VulgSist | 20:1 | Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. | |
| John | VulgSist | 20:2 | Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. | |
| John | VulgSist | 20:4 | Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. | |
| John | VulgSist | 20:6 | Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, | |
| John | VulgSist | 20:7 | et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. | |
| John | VulgSist | 20:8 | Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: | |
| John | VulgSist | 20:11 | Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans: Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: | |
| John | VulgSist | 20:12 | et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. | |
| John | VulgSist | 20:13 | Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. | |
| John | VulgSist | 20:14 | Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem: et non sciebat quia Iesus est. | |
| John | VulgSist | 20:15 | Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum tollam. | |
| John | VulgSist | 20:16 | Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister.) | |
| John | VulgSist | 20:17 | Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. | |
| John | VulgSist | 20:18 | Venit Maria Magdalene annuncians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. | |
| John | VulgSist | 20:19 | Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. | |
| John | VulgSist | 20:20 | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. | |
| John | VulgSist | 20:23 | quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. | |
| John | VulgSist | 20:24 | Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. | |
| John | VulgSist | 20:25 | Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. | |
| John | VulgSist | 20:26 | Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus: et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. | |
| John | VulgSist | 20:27 | Deinde dixit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. | |
| John | VulgSist | 20:29 | Dixit ei Iesus: Quia vidisti me Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. | |
| John | VulgSist | 20:30 | Multa quidem, et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. | |
Chapter 21
| John | VulgSist | 21:2 | Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo. | |
| John | VulgSist | 21:3 | Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. | |
| John | VulgSist | 21:4 | Mane autem facto stetit Iesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. | |
| John | VulgSist | 21:6 | Dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete: et invenietis. Miserunt ergo: et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. | |
| John | VulgSist | 21:7 | Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. | |
| John | VulgSist | 21:8 | Alii autem discipuli navigio venerunt: (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. | |
| John | VulgSist | 21:9 | Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. | |
| John | VulgSist | 21:11 | Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. | |
| John | VulgSist | 21:12 | Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. | |
| John | VulgSist | 21:14 | Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. | |
| John | VulgSist | 21:15 | Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. | |
| John | VulgSist | 21:16 | Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei iterum: Pasce agnos meos. | |
| John | VulgSist | 21:17 | Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? et dixit ei: Domine tu omnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. | |
| John | VulgSist | 21:18 | Amen, amen dico tibi: cum esses iunior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. | |
| John | VulgSist | 21:19 | Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. | |
| John | VulgSist | 21:20 | Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit: Domine quis est qui tradet te? | |
| John | VulgSist | 21:23 | Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus: Non moritur. sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? | |
| John | VulgSist | 21:24 | Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec: et scimus, quia verum est testimonium eius. | |