Toggle notes
Chapter 1
John | Vulgate | 1:7 | hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum | |
John | Vulgate | 1:12 | quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius | |
John | Vulgate | 1:13 | qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt | |
John | Vulgate | 1:14 | et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis | |
John | Vulgate | 1:15 | Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat | |
John | Vulgate | 1:19 | et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es | |
John | Vulgate | 1:21 | et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non | |
John | Vulgate | 1:22 | dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso | |
John | Vulgate | 1:25 | et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta | |
John | Vulgate | 1:26 | respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis | |
John | Vulgate | 1:27 | ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti | |
John | Vulgate | 1:29 | altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi | |
John | Vulgate | 1:31 | et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans | |
John | Vulgate | 1:32 | et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum | |
John | Vulgate | 1:33 | et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto | |
John | Vulgate | 1:38 | conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas | |
John | Vulgate | 1:39 | dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima | |
John | Vulgate | 1:40 | erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum | |
John | Vulgate | 1:41 | invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus | |
John | Vulgate | 1:42 | et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus | |
John | Vulgate | 1:43 | in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me | |
John | Vulgate | 1:45 | invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth | |
John | Vulgate | 1:46 | et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide | |
John | Vulgate | 1:47 | vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est | |
John | Vulgate | 1:48 | dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te | |
John | Vulgate | 1:50 | respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis | |
Chapter 2
John | Vulgate | 2:6 | erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas | |
John | Vulgate | 2:9 | ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus | |
John | Vulgate | 2:10 | et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc | |
John | Vulgate | 2:11 | hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius | |
John | Vulgate | 2:12 | post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus | |
John | Vulgate | 2:15 | et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit | |
John | Vulgate | 2:16 | et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis | |
John | Vulgate | 2:18 | responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis | |
John | Vulgate | 2:19 | respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud | |
John | Vulgate | 2:20 | dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud | |
John | Vulgate | 2:22 | cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus | |
John | Vulgate | 2:23 | cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat | |
Chapter 3
John | Vulgate | 3:2 | hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo | |
John | Vulgate | 3:3 | respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei | |
John | Vulgate | 3:4 | dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci | |
John | Vulgate | 3:5 | respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei | |
John | Vulgate | 3:8 | Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu | |
John | Vulgate | 3:11 | amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis | |
John | Vulgate | 3:13 | et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo | |
John | Vulgate | 3:16 | sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam | |
John | Vulgate | 3:17 | non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum | |
John | Vulgate | 3:18 | qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei | |
John | Vulgate | 3:19 | hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera | |
John | Vulgate | 3:20 | omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius | |
John | Vulgate | 3:21 | qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta | |
John | Vulgate | 3:22 | post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat | |
John | Vulgate | 3:23 | erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur | |
John | Vulgate | 3:26 | et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum | |
John | Vulgate | 3:27 | respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo | |
John | Vulgate | 3:28 | ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum | |
John | Vulgate | 3:29 | qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est | |
John | Vulgate | 3:31 | qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est | |
Chapter 4
John | Vulgate | 4:1 | ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes | |
John | Vulgate | 4:5 | venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo | |
John | Vulgate | 4:6 | erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta | |
John | Vulgate | 4:9 | dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis | |
John | Vulgate | 4:10 | respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam | |
John | Vulgate | 4:11 | dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam | |
John | Vulgate | 4:12 | numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius | |
John | Vulgate | 4:13 | respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum | |
John | Vulgate | 4:15 | dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire | |
John | Vulgate | 4:17 | respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum | |
John | Vulgate | 4:20 | patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet | |
John | Vulgate | 4:21 | dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem | |
John | Vulgate | 4:23 | sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum | |
John | Vulgate | 4:25 | dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia | |
John | Vulgate | 4:27 | et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea | |
John | Vulgate | 4:29 | venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus | |
John | Vulgate | 4:34 | dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius | |
John | Vulgate | 4:35 | nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem | |
John | Vulgate | 4:36 | et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit | |
John | Vulgate | 4:38 | ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis | |
John | Vulgate | 4:39 | ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci | |
John | Vulgate | 4:40 | cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies | |
John | Vulgate | 4:42 | et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi | |
John | Vulgate | 4:44 | ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet | |
John | Vulgate | 4:45 | cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum | |
John | Vulgate | 4:46 | venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum | |
John | Vulgate | 4:47 | hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori | |
John | Vulgate | 4:50 | dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat | |
John | Vulgate | 4:51 | iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret | |
John | Vulgate | 4:52 | interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris | |
John | Vulgate | 4:53 | cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota | |
Chapter 5
John | Vulgate | 5:2 | est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens | |
John | Vulgate | 5:3 | in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum | |
John | Vulgate | 5:6 | hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri | |
John | Vulgate | 5:7 | respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit | |
John | Vulgate | 5:9 | et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die | |
John | Vulgate | 5:10 | dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum | |
John | Vulgate | 5:12 | interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula | |
John | Vulgate | 5:13 | is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco | |
John | Vulgate | 5:14 | postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat | |
John | Vulgate | 5:18 | propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis | |
John | Vulgate | 5:19 | amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit | |
John | Vulgate | 5:20 | Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini | |
John | Vulgate | 5:23 | ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum | |
John | Vulgate | 5:24 | amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam | |
John | Vulgate | 5:25 | amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent | |
John | Vulgate | 5:26 | sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso | |
John | Vulgate | 5:28 | nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius | |
John | Vulgate | 5:29 | et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii | |
John | Vulgate | 5:30 | non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me | |
John | Vulgate | 5:32 | alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me | |
John | Vulgate | 5:35 | ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius | |
John | Vulgate | 5:36 | ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit | |
John | Vulgate | 5:37 | et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis | |
John | Vulgate | 5:38 | et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis | |
John | Vulgate | 5:39 | scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me | |
John | Vulgate | 5:43 | ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis | |
John | Vulgate | 5:44 | quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis | |
John | Vulgate | 5:45 | nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis | |
Chapter 6
John | Vulgate | 6:2 | et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur | |
John | Vulgate | 6:5 | cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii | |
John | Vulgate | 6:7 | respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat | |
John | Vulgate | 6:9 | est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos | |
John | Vulgate | 6:10 | dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia | |
John | Vulgate | 6:11 | accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant | |
John | Vulgate | 6:12 | ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant | |
John | Vulgate | 6:13 | collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt | |
John | Vulgate | 6:14 | illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum | |
John | Vulgate | 6:15 | Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus | |
John | Vulgate | 6:17 | et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus | |
John | Vulgate | 6:19 | cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt | |
John | Vulgate | 6:22 | altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent | |
John | Vulgate | 6:23 | aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino | |
John | Vulgate | 6:24 | cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum | |
John | Vulgate | 6:26 | respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis | |
John | Vulgate | 6:27 | operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus | |
John | Vulgate | 6:30 | dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris | |
John | Vulgate | 6:31 | patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare | |
John | Vulgate | 6:32 | dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum | |
John | Vulgate | 6:35 | dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam | |
John | Vulgate | 6:38 | quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me | |
John | Vulgate | 6:39 | haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die | |
John | Vulgate | 6:40 | haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die | |
John | Vulgate | 6:42 | et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi | |
John | Vulgate | 6:44 | nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die | |
John | Vulgate | 6:45 | est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me | |
John | Vulgate | 6:52 | si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita | |
John | Vulgate | 6:53 | litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum | |
John | Vulgate | 6:54 | dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis | |
John | Vulgate | 6:55 | qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die | |
John | Vulgate | 6:58 | sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me | |
John | Vulgate | 6:59 | hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum | |
John | Vulgate | 6:61 | multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire | |
John | Vulgate | 6:62 | sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat | |
John | Vulgate | 6:64 | spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt | |
John | Vulgate | 6:65 | sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum | |
John | Vulgate | 6:66 | et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo | |
Chapter 7
John | Vulgate | 7:1 | post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere | |
John | Vulgate | 7:3 | dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis | |
John | Vulgate | 7:4 | nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo | |
John | Vulgate | 7:6 | dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum | |
John | Vulgate | 7:7 | non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt | |
John | Vulgate | 7:8 | vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est | |
John | Vulgate | 7:10 | ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto | |
John | Vulgate | 7:12 | et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas | |
John | Vulgate | 7:17 | si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar | |
John | Vulgate | 7:18 | qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est | |
John | Vulgate | 7:20 | quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere | |
John | Vulgate | 7:22 | propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem | |
John | Vulgate | 7:23 | si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato | |
John | Vulgate | 7:26 | et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus | |
John | Vulgate | 7:28 | clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis | |
John | Vulgate | 7:30 | quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius | |
John | Vulgate | 7:31 | de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit | |
John | Vulgate | 7:32 | audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum | |
John | Vulgate | 7:35 | dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes | |
John | Vulgate | 7:36 | quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire | |
John | Vulgate | 7:37 | in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat | |
John | Vulgate | 7:39 | hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus | |
John | Vulgate | 7:41 | alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit | |
John | Vulgate | 7:42 | nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus | |
John | Vulgate | 7:45 | venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum | |
John | Vulgate | 7:51 | numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat | |
John | Vulgate | 7:52 | responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit | |
Chapter 8
John | Vulgate | 8:2 | et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos | |
John | Vulgate | 8:3 | adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio | |
John | Vulgate | 8:6 | haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra | |
John | Vulgate | 8:7 | cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat | |
John | Vulgate | 8:9 | audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans | |
John | Vulgate | 8:11 | quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare | |
John | Vulgate | 8:12 | iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae | |
John | Vulgate | 8:13 | dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum | |
John | Vulgate | 8:14 | respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado | |
John | Vulgate | 8:16 | et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater | |
John | Vulgate | 8:18 | ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater | |
John | Vulgate | 8:19 | dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis | |
John | Vulgate | 8:20 | haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius | |
John | Vulgate | 8:21 | dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire | |
John | Vulgate | 8:22 | dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire | |
John | Vulgate | 8:23 | et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo | |
John | Vulgate | 8:24 | dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro | |
John | Vulgate | 8:26 | multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo | |
John | Vulgate | 8:28 | dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor | |
John | Vulgate | 8:29 | et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper | |
John | Vulgate | 8:31 | dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis | |
John | Vulgate | 8:33 | responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis | |
John | Vulgate | 8:34 | respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati | |
John | Vulgate | 8:37 | scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis | |
John | Vulgate | 8:39 | responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite | |
John | Vulgate | 8:40 | nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit | |
John | Vulgate | 8:41 | vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum | |
John | Vulgate | 8:42 | dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit | |
John | Vulgate | 8:44 | vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius | |
John | Vulgate | 8:48 | responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes | |
John | Vulgate | 8:49 | respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me | |
John | Vulgate | 8:51 | amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum | |
John | Vulgate | 8:52 | dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum | |
John | Vulgate | 8:53 | numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis | |
John | Vulgate | 8:54 | respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est | |
John | Vulgate | 8:55 | et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo | |
Chapter 9
John | Vulgate | 9:2 | et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur | |
John | Vulgate | 9:3 | respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo | |
John | Vulgate | 9:4 | me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari | |
John | Vulgate | 9:6 | haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius | |
John | Vulgate | 9:7 | et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns | |
John | Vulgate | 9:8 | itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est | |
John | Vulgate | 9:11 | respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi | |
John | Vulgate | 9:15 | iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video | |
John | Vulgate | 9:16 | dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis | |
John | Vulgate | 9:17 | dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est | |
John | Vulgate | 9:18 | non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat | |
John | Vulgate | 9:19 | et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt | |
John | Vulgate | 9:20 | responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est | |
John | Vulgate | 9:21 | quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur | |
John | Vulgate | 9:22 | haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret | |
John | Vulgate | 9:24 | vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est | |
John | Vulgate | 9:27 | respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri | |
John | Vulgate | 9:28 | maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus | |
John | Vulgate | 9:30 | respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos | |
John | Vulgate | 9:31 | scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit | |
John | Vulgate | 9:34 | responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras | |
John | Vulgate | 9:35 | audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei | |
John | Vulgate | 9:39 | dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant | |
John | Vulgate | 9:40 | et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus | |
Chapter 10
John | Vulgate | 10:1 | amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro | |
John | Vulgate | 10:3 | huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas | |
John | Vulgate | 10:4 | et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius | |
John | Vulgate | 10:9 | ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet | |
John | Vulgate | 10:10 | fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant | |
John | Vulgate | 10:12 | mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves | |
John | Vulgate | 10:16 | et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor | |
John | Vulgate | 10:18 | nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo | |
John | Vulgate | 10:21 | alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire | |
John | Vulgate | 10:24 | circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam | |
John | Vulgate | 10:25 | respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me | |
John | Vulgate | 10:28 | et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea | |
John | Vulgate | 10:29 | Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei | |
John | Vulgate | 10:32 | respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis | |
John | Vulgate | 10:33 | responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum | |
John | Vulgate | 10:36 | quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum | |
John | Vulgate | 10:38 | si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre | |
John | Vulgate | 10:40 | et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic | |
Chapter 11
John | Vulgate | 11:1 | erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius | |
John | Vulgate | 11:2 | Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur | |
John | Vulgate | 11:4 | audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam | |
John | Vulgate | 11:8 | dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc | |
John | Vulgate | 11:9 | respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt | |
John | Vulgate | 11:11 | haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum | |
John | Vulgate | 11:13 | dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret | |
John | Vulgate | 11:16 | dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo | |
John | Vulgate | 11:19 | multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo | |
John | Vulgate | 11:25 | dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet | |
John | Vulgate | 11:27 | ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti | |
John | Vulgate | 11:28 | et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te | |
John | Vulgate | 11:30 | nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha | |
John | Vulgate | 11:31 | Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi | |
John | Vulgate | 11:32 | Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus | |
John | Vulgate | 11:33 | Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum | |
John | Vulgate | 11:37 | quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur | |
John | Vulgate | 11:38 | Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei | |
John | Vulgate | 11:39 | ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est | |
John | Vulgate | 11:41 | tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me | |
John | Vulgate | 11:42 | ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti | |
John | Vulgate | 11:44 | et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire | |
John | Vulgate | 11:45 | multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum | |
John | Vulgate | 11:47 | collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit | |
John | Vulgate | 11:48 | si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem | |
John | Vulgate | 11:49 | unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam | |
John | Vulgate | 11:50 | nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat | |
John | Vulgate | 11:51 | hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente | |
John | Vulgate | 11:52 | et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum | |
John | Vulgate | 11:54 | Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis | |
John | Vulgate | 11:55 | proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos | |
John | Vulgate | 11:56 | quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum | |
Chapter 12
John | Vulgate | 12:1 | Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus | |
John | Vulgate | 12:2 | fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo | |
John | Vulgate | 12:3 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti | |
John | Vulgate | 12:6 | dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat | |
John | Vulgate | 12:9 | cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis | |
John | Vulgate | 12:12 | in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma | |
John | Vulgate | 12:13 | acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel | |
John | Vulgate | 12:16 | haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei | |
John | Vulgate | 12:17 | testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis | |
John | Vulgate | 12:19 | Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit | |
John | Vulgate | 12:21 | hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre | |
John | Vulgate | 12:25 | ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam | |
John | Vulgate | 12:26 | si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus | |
John | Vulgate | 12:27 | nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc | |
John | Vulgate | 12:28 | Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo | |
John | Vulgate | 12:29 | turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est | |
John | Vulgate | 12:34 | respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis | |
John | Vulgate | 12:35 | dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat | |
John | Vulgate | 12:36 | dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis | |
John | Vulgate | 12:38 | ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est | |
John | Vulgate | 12:40 | excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos | |
John | Vulgate | 12:42 | verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur | |
John | Vulgate | 12:44 | Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me | |
John | Vulgate | 12:47 | et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum | |
John | Vulgate | 12:48 | qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die | |
John | Vulgate | 12:49 | quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar | |
Chapter 13
John | Vulgate | 13:1 | ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos | |
John | Vulgate | 13:2 | et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis | |
John | Vulgate | 13:5 | deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus | |
John | Vulgate | 13:8 | dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum | |
John | Vulgate | 13:10 | dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes | |
John | Vulgate | 13:11 | sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes | |
John | Vulgate | 13:12 | postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis | |
John | Vulgate | 13:14 | si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes | |
John | Vulgate | 13:16 | amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum | |
John | Vulgate | 13:18 | non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum | |
John | Vulgate | 13:20 | amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit | |
John | Vulgate | 13:21 | cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me | |
John | Vulgate | 13:26 | respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis | |
John | Vulgate | 13:27 | et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius | |
John | Vulgate | 13:29 | quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret | |
John | Vulgate | 13:31 | cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo | |
John | Vulgate | 13:32 | si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum | |
John | Vulgate | 13:33 | filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo | |
John | Vulgate | 13:34 | mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem | |
John | Vulgate | 13:35 | in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem | |
John | Vulgate | 13:36 | dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea | |
Chapter 14
John | Vulgate | 14:2 | in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum | |
John | Vulgate | 14:3 | et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis | |
John | Vulgate | 14:7 | si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum | |
John | Vulgate | 14:9 | dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem | |
John | Vulgate | 14:10 | non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera | |
John | Vulgate | 14:12 | alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado | |
John | Vulgate | 14:16 | et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum | |
John | Vulgate | 14:17 | Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit | |
John | Vulgate | 14:19 | adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis | |
John | Vulgate | 14:20 | in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis | |
John | Vulgate | 14:21 | qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum | |
John | Vulgate | 14:22 | dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo | |
John | Vulgate | 14:23 | respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus | |
John | Vulgate | 14:24 | qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris | |
John | Vulgate | 14:26 | paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis | |
John | Vulgate | 14:27 | pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet | |
John | Vulgate | 14:28 | audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est | |
John | Vulgate | 14:30 | iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam | |
Chapter 15
John | Vulgate | 15:2 | omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat | |
John | Vulgate | 15:4 | manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis | |
John | Vulgate | 15:5 | ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere | |
John | Vulgate | 15:6 | si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent | |
John | Vulgate | 15:7 | si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis | |
John | Vulgate | 15:8 | in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli | |
John | Vulgate | 15:10 | si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione | |
John | Vulgate | 15:15 | iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis | |
John | Vulgate | 15:16 | non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis | |
John | Vulgate | 15:19 | si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus | |
John | Vulgate | 15:20 | mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt | |
John | Vulgate | 15:22 | si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo | |
John | Vulgate | 15:24 | si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum | |
John | Vulgate | 15:25 | sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis | |
John | Vulgate | 15:26 | cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me | |
Chapter 16
John | Vulgate | 16:2 | absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo | |
John | Vulgate | 16:4 | sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis | |
John | Vulgate | 16:5 | haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis | |
John | Vulgate | 16:7 | sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos | |
John | Vulgate | 16:13 | cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis | |
John | Vulgate | 16:15 | omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis | |
John | Vulgate | 16:16 | modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem | |
John | Vulgate | 16:17 | dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem | |
John | Vulgate | 16:19 | cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me | |
John | Vulgate | 16:20 | amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium | |
John | Vulgate | 16:21 | mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum | |
John | Vulgate | 16:22 | et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis | |
John | Vulgate | 16:23 | et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis | |
John | Vulgate | 16:24 | usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum | |
John | Vulgate | 16:25 | haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis | |
John | Vulgate | 16:30 | nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi | |
John | Vulgate | 16:32 | ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est | |
Chapter 17
John | Vulgate | 17:1 | haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te | |
John | Vulgate | 17:2 | sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam | |
John | Vulgate | 17:3 | haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum | |
John | Vulgate | 17:5 | et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te | |
John | Vulgate | 17:6 | manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt | |
John | Vulgate | 17:8 | quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti | |
John | Vulgate | 17:11 | et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos | |
John | Vulgate | 17:12 | cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur | |
John | Vulgate | 17:13 | nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis | |
John | Vulgate | 17:14 | ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo | |
John | Vulgate | 17:20 | non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me | |
John | Vulgate | 17:21 | ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti | |
John | Vulgate | 17:23 | ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti | |
John | Vulgate | 17:24 | Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi | |
John | Vulgate | 17:25 | Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti | |
Chapter 18
John | Vulgate | 18:1 | haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius | |
John | Vulgate | 18:2 | sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis | |
John | Vulgate | 18:3 | Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis | |
John | Vulgate | 18:4 | Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis | |
John | Vulgate | 18:5 | responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis | |
John | Vulgate | 18:9 | ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam | |
John | Vulgate | 18:10 | Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus | |
John | Vulgate | 18:11 | dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum | |
John | Vulgate | 18:12 | cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum | |
John | Vulgate | 18:13 | et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius | |
John | Vulgate | 18:14 | erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo | |
John | Vulgate | 18:15 | sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis | |
John | Vulgate | 18:16 | Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum | |
John | Vulgate | 18:17 | dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum | |
John | Vulgate | 18:18 | stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se | |
John | Vulgate | 18:20 | respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil | |
John | Vulgate | 18:21 | quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego | |
John | Vulgate | 18:22 | haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici | |
John | Vulgate | 18:23 | respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis | |
John | Vulgate | 18:25 | erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum | |
John | Vulgate | 18:26 | dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo | |
John | Vulgate | 18:28 | adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha | |
John | Vulgate | 18:29 | exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc | |
John | Vulgate | 18:30 | responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum | |
John | Vulgate | 18:31 | dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam | |
John | Vulgate | 18:33 | introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum | |
John | Vulgate | 18:35 | respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti | |
John | Vulgate | 18:36 | respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc | |
John | Vulgate | 18:37 | dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem | |
John | Vulgate | 18:38 | dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam | |
John | Vulgate | 18:39 | est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum | |
Chapter 19
John | Vulgate | 19:2 | et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum | |
John | Vulgate | 19:5 | ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo | |
John | Vulgate | 19:6 | cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam | |
John | Vulgate | 19:7 | responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit | |
John | Vulgate | 19:9 | et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei | |
John | Vulgate | 19:10 | dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te | |
John | Vulgate | 19:11 | respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet | |
John | Vulgate | 19:12 | exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari | |
John | Vulgate | 19:13 | Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha | |
John | Vulgate | 19:15 | illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem | |
John | Vulgate | 19:16 | tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt | |
John | Vulgate | 19:17 | et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha | |
John | Vulgate | 19:19 | scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum | |
John | Vulgate | 19:20 | hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine | |
John | Vulgate | 19:21 | dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum | |
John | Vulgate | 19:23 | milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum | |
John | Vulgate | 19:24 | dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt | |
John | Vulgate | 19:25 | stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene | |
John | Vulgate | 19:26 | cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus | |
John | Vulgate | 19:27 | deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua | |
John | Vulgate | 19:28 | postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio | |
John | Vulgate | 19:29 | vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius | |
John | Vulgate | 19:30 | cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum | |
John | Vulgate | 19:31 | Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur | |
John | Vulgate | 19:32 | venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo | |
John | Vulgate | 19:33 | ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura | |
John | Vulgate | 19:35 | et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis | |
John | Vulgate | 19:38 | post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu | |
John | Vulgate | 19:39 | venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum | |
John | Vulgate | 19:40 | acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire | |
John | Vulgate | 19:41 | erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat | |
Chapter 20
John | Vulgate | 20:1 | una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento | |
John | Vulgate | 20:2 | cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum | |
John | Vulgate | 20:4 | currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum | |
John | Vulgate | 20:6 | venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita | |
John | Vulgate | 20:7 | et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum | |
John | Vulgate | 20:8 | tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit | |
John | Vulgate | 20:11 | Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum | |
John | Vulgate | 20:12 | et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu | |
John | Vulgate | 20:13 | dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum | |
John | Vulgate | 20:14 | haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est | |
John | Vulgate | 20:15 | dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam | |
John | Vulgate | 20:17 | dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum | |
John | Vulgate | 20:19 | cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis | |
John | Vulgate | 20:20 | et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino | |
John | Vulgate | 20:24 | Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus | |
John | Vulgate | 20:25 | dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam | |
John | Vulgate | 20:26 | et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis | |
John | Vulgate | 20:27 | deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis | |
John | Vulgate | 20:30 | multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc | |
Chapter 21
John | Vulgate | 21:2 | erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo | |
John | Vulgate | 21:3 | dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt | |
John | Vulgate | 21:4 | mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est | |
John | Vulgate | 21:6 | dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium | |
John | Vulgate | 21:7 | dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare | |
John | Vulgate | 21:8 | alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium | |
John | Vulgate | 21:9 | ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem | |
John | Vulgate | 21:11 | ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete | |
John | Vulgate | 21:12 | dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset | |
John | Vulgate | 21:15 | cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos | |
John | Vulgate | 21:16 | dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos | |
John | Vulgate | 21:17 | dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas | |
John | Vulgate | 21:18 | amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis | |
John | Vulgate | 21:19 | hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me | |
John | Vulgate | 21:20 | conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te | |
John | Vulgate | 21:23 | exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te | |
John | Vulgate | 21:24 | hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius | |