Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Up
Toggle notes
Chapter 1
Levi VulgHetz 1:1  Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:
Levi VulgHetz 1:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
Levi VulgHetz 1:3  si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:
Levi VulgHetz 1:4  ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens.
Levi VulgHetz 1:5  immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi.
Levi VulgHetz 1:6  detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident,
Levi VulgHetz 1:7  et subiicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:
Levi VulgHetz 1:8  et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent iecori,
Levi VulgHetz 1:9  intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
Levi VulgHetz 1:10  Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
Levi VulgHetz 1:11  immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:
Levi VulgHetz 1:12  dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent iecori: et ponent super ligna, quibus subiiciendus est ignis:
Levi VulgHetz 1:13  intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
Levi VulgHetz 1:14  Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
Levi VulgHetz 1:15  offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:
Levi VulgHetz 1:16  vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
Levi VulgHetz 1:17  confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Chapter 2
Levi VulgHetz 2:1  Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit eius oblatio. fundetque super eam oleum, et ponet thus,
Levi VulgHetz 2:2  ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
Levi VulgHetz 2:3  quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Levi VulgHetz 2:4  Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
Levi VulgHetz 2:5  Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento,
Levi VulgHetz 2:6  divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
Levi VulgHetz 2:7  Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur:
Levi VulgHetz 2:8  quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
Levi VulgHetz 2:9  Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,
Levi VulgHetz 2:10  quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Levi VulgHetz 2:11  Omnis oblatio, quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
Levi VulgHetz 2:12  Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
Levi VulgHetz 2:13  Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo. In omni oblatione tua offeres sal.
Levi VulgHetz 2:14  Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
Levi VulgHetz 2:15  fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est.
Levi VulgHetz 2:16  de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
Chapter 3
Levi VulgHetz 3:1  Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
Levi VulgHetz 3:2  Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes, sanguinem per altaris circuitum.
Levi VulgHetz 3:3  Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:
Levi VulgHetz 3:4  duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum iecoris cum renunculis.
Levi VulgHetz 3:5  adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino.
Levi VulgHetz 3:6  Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
Levi VulgHetz 3:8  ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum altaris.
Levi VulgHetz 3:9  Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam
Levi VulgHetz 3:10  cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum renunculis.
Levi VulgHetz 3:11  et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
Levi VulgHetz 3:12  si capra fuerit eius oblatio, et obtulerit eam Domino,
Levi VulgHetz 3:13  ponet manum suam super caput eius: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum.
Levi VulgHetz 3:14  Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
Levi VulgHetz 3:15  duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris cum renunculis:
Levi VulgHetz 3:16  adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
Levi VulgHetz 3:17  iure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.
Chapter 4
Levi VulgHetz 4:2  Loquere filiis Israel: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
Levi VulgHetz 4:3  si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:
Levi VulgHetz 4:4  et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput eius, et immolabit eum Domino.
Levi VulgHetz 4:5  Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
Levi VulgHetz 4:6  Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum Sanctuarii.
Levi VulgHetz 4:7  ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
Levi VulgHetz 4:8  Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
Levi VulgHetz 4:9  duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia, et adipem iecoris cum renunculis,
Levi VulgHetz 4:10  sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
Levi VulgHetz 4:11  Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
Levi VulgHetz 4:12  et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
Levi VulgHetz 4:13  Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
Levi VulgHetz 4:14  et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
Levi VulgHetz 4:15  Et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
Levi VulgHetz 4:16  inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum testimonii,
Levi VulgHetz 4:18  ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
Levi VulgHetz 4:19  Omnemque eius adipem tollet, et adolebit super altare:
Levi VulgHetz 4:20  sic faciens et de hoc vitulo quo modo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
Levi VulgHetz 4:21  Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
Levi VulgHetz 4:22  Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
Levi VulgHetz 4:23  et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
Levi VulgHetz 4:24  Ponetque manum suam super caput eius: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
Levi VulgHetz 4:25  tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim eius.
Levi VulgHetz 4:26  Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
Levi VulgHetz 4:27  Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,
Levi VulgHetz 4:28  et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
Levi VulgHetz 4:29  Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
Levi VulgHetz 4:30  Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
Levi VulgHetz 4:31  Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
Levi VulgHetz 4:32  Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam;
Levi VulgHetz 4:33  ponet manum super caput eius, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.
Levi VulgHetz 4:34  Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
Levi VulgHetz 4:35  Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis: cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
Chapter 5
Levi VulgHetz 5:1  Si peccaverit anima, et audierit vocem iurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
Levi VulgHetz 5:2  Anima, quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit:
Levi VulgHetz 5:3  et si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subiacebit delicto.
Levi VulgHetz 5:4  Anima, quæ iuraverit, et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum iuramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
Levi VulgHetz 5:6  et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato eius:
Levi VulgHetz 5:7  sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
Levi VulgHetz 5:8  dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur.
Levi VulgHetz 5:9  Et asperget de sanguine eius parietem altaris. quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum eius, quia pro peccato est.
Levi VulgHetz 5:10  Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius, et dimittetur ei.
Levi VulgHetz 5:11  Quod si non quiverit manus eius duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam. non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.
Levi VulgHetz 5:12  tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum eius qui obtulerit,
Levi VulgHetz 5:13  rogans pro illo et expians, reliquam vero partem ipse habebit in munere.
Levi VulgHetz 5:15  Anima si prævaricans ceremonias, per errorem in his, quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, iuxta pondus Sanctuarii:
Levi VulgHetz 5:16  ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.
Levi VulgHetz 5:17  Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
Levi VulgHetz 5:18  offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, iuxta mensuram, æstimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei,
Chapter 6
Levi VulgHetz 6:2  Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
Levi VulgHetz 6:3  sive rem perditam invenerit, et inficians insuper peieraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
Levi VulgHetz 6:5  omnia quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
Levi VulgHetz 6:6  Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, iuxta æstimationem, mensuramque delicti:
Levi VulgHetz 6:7  qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.
Levi VulgHetz 6:9  Præcipe Aaron et filiis eius: Hæc est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.
Levi VulgHetz 6:10  vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens iuxta altare,
Levi VulgHetz 6:11  spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.
Levi VulgHetz 6:12  Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
Levi VulgHetz 6:13  Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
Levi VulgHetz 6:14  Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.
Levi VulgHetz 6:15  Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:
Levi VulgHetz 6:16  reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco Sancto Atrii tabernaculi.
Levi VulgHetz 6:17  Ideo autem non fermentabitur, quia pars eius in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.
Levi VulgHetz 6:18  Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini. omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur.
Levi VulgHetz 6:20  Hæc est oblatio Aaron, et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium eius mane, et medium eius vespere:
Levi VulgHetz 6:21  quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
Levi VulgHetz 6:22  sacerdos, qui iure patri successerit, et tota cremabitur in altari.
Levi VulgHetz 6:23  Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.
Levi VulgHetz 6:25  Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex hostiæ pro peccato: In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
Levi VulgHetz 6:26  Sacerdos qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Levi VulgHetz 6:27  Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.
Levi VulgHetz 6:28  Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur. quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.
Levi VulgHetz 6:29  Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus eius, quia Sanctum sanctorum est.
Levi VulgHetz 6:30  Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in Sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
Chapter 7
Levi VulgHetz 7:1  Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est:
Levi VulgHetz 7:2  idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis eius per gyrum altaris fundetur.
Levi VulgHetz 7:3  Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:
Levi VulgHetz 7:4  Duos renunculos, et pinguedinem quæ iuxta ilia est, reticulumque iecoris cum renunculis.
Levi VulgHetz 7:5  et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.
Levi VulgHetz 7:6  Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Levi VulgHetz 7:7  Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Levi VulgHetz 7:8  Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem eius.
Levi VulgHetz 7:9  Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, eius erit sacerdotis a quo offertur:
Levi VulgHetz 7:10  sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
Levi VulgHetz 7:11  Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
Levi VulgHetz 7:12  Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:
Levi VulgHetz 7:13  panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis:
Levi VulgHetz 7:14  ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem.
Levi VulgHetz 7:15  cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
Levi VulgHetz 7:16  Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:
Levi VulgHetz 7:17  quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
Levi VulgHetz 7:18  si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
Levi VulgHetz 7:19  Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
Levi VulgHetz 7:20  Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
Levi VulgHetz 7:21  Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel iumenti, sive omnis rei, quæ polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
Levi VulgHetz 7:23  Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
Levi VulgHetz 7:24  Adipem cadaveris morticini, et eius animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
Levi VulgHetz 7:25  Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
Levi VulgHetz 7:26  Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Levi VulgHetz 7:27  Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
Levi VulgHetz 7:29  Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta eius.
Levi VulgHetz 7:30  tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
Levi VulgHetz 7:31  qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron, et filiorum eius.
Levi VulgHetz 7:32  armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
Levi VulgHetz 7:33  Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
Levi VulgHetz 7:34  Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis eius lege perpetua, ab omni populo Israel.
Levi VulgHetz 7:35  Hæc est unctio Aaron et filiorum eius in ceremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
Levi VulgHetz 7:36  et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis.
Levi VulgHetz 7:37  Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis:
Levi VulgHetz 7:38  quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Chapter 8
Levi VulgHetz 8:2  Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis,
Levi VulgHetz 8:3  et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.
Levi VulgHetz 8:4  Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
Levi VulgHetz 8:6  Statimque obtulit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos,
Levi VulgHetz 8:7  vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
Levi VulgHetz 8:8  quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
Levi VulgHetz 8:9  Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
Levi VulgHetz 8:10  Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
Levi VulgHetz 8:11  Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa eius, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
Levi VulgHetz 8:12  Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:
Levi VulgHetz 8:13  filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut iusserat Dominus.
Levi VulgHetz 8:14  Obtulit et vitulum pro peccato. cumque super caput eius posuisset Aaron, et filii eius manus suas,
Levi VulgHetz 8:15  immolavit eum: hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum. quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius.
Levi VulgHetz 8:16  Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum iecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis adolevit super altare:
Levi VulgHetz 8:17  vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
Levi VulgHetz 8:18  Obtulit et arietem in holocaustum: super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas,
Levi VulgHetz 8:19  immolavit eum, et fudit sanguinem eius per circuitum altaris.
Levi VulgHetz 8:20  Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius, et artus, et adipem adolevit igni,
Levi VulgHetz 8:21  lotis prius intestinis et pedibus. totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
Levi VulgHetz 8:22  Obtulit et arietem secundum, in consecratione sacerdotum: posueruntque super caput eius Aaron et filii eius manus suas.
Levi VulgHetz 8:23  quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine eius, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus eius dextræ, similiter et pedis.
Levi VulgHetz 8:24  Obtulit et filios Aaron. cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:
Levi VulgHetz 8:25  adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit.
Levi VulgHetz 8:26  Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque posuit super adipes, et armum dextrum,
Levi VulgHetz 8:27  tradens simul omnia Aaron et filiis eius. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
Levi VulgHetz 8:28  rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
Levi VulgHetz 8:29  Tulitque pectusculum elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
Levi VulgHetz 8:30  Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius, et super filios illius ac vestes eorum.
Levi VulgHetz 8:31  Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii eius comedent eos:
Levi VulgHetz 8:32  quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
Levi VulgHetz 8:33  De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ. septem enim diebus finitur consecratio:
Levi VulgHetz 8:34  sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
Levi VulgHetz 8:35  Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est.
Levi VulgHetz 8:36  Feceruntque Aaron et filii eius cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
Chapter 9
Levi VulgHetz 9:1  Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius, ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:
Levi VulgHetz 9:2  Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
Levi VulgHetz 9:3  Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum anniculos, et sine macula in holocaustum,
Levi VulgHetz 9:4  bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes. hodie enim Dominus apparebit vobis.
Levi VulgHetz 9:5  Tulerunt ergo cuncta quæ iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
Levi VulgHetz 9:6  ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius.
Levi VulgHetz 9:7  Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
Levi VulgHetz 9:8  Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
Levi VulgHetz 9:9  cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius.
Levi VulgHetz 9:10  Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi:
Levi VulgHetz 9:11  carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
Levi VulgHetz 9:12  Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
Levi VulgHetz 9:13  ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt. quæ omnia super altare cremavit igni,
Levi VulgHetz 9:15  Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
Levi VulgHetz 9:17  addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini.
Levi VulgHetz 9:18  Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
Levi VulgHetz 9:19  Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum iecoris
Levi VulgHetz 9:20  posuerunt super pectora. cumque cremati essent adipes super altare,
Levi VulgHetz 9:21  pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
Levi VulgHetz 9:22  Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
Levi VulgHetz 9:23  Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
Levi VulgHetz 9:24  et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
Chapter 10
Levi VulgHetz 10:1  Arreptisque Nadab, et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat.
Levi VulgHetz 10:2  Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
Levi VulgHetz 10:3  Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Levi VulgHetz 10:4  Vocatis autem Moyses Misaele, et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite et tollite fratres vestros de conspectu Sanctuarii, et asportate extra castra.
Levi VulgHetz 10:5  Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut iacebant, vestitos lineis tunicis, et eiecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
Levi VulgHetz 10:6  Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israel plangant incendium quod Dominus suscitavit:
Levi VulgHetz 10:7  vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia iuxta præceptum Moysi.
Levi VulgHetz 10:9  Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras.
Levi VulgHetz 10:10  Et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum:
Levi VulgHetz 10:11  doceatisque filios Israel omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
Levi VulgHetz 10:12  Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento iuxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
Levi VulgHetz 10:13  Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi.
Levi VulgHetz 10:14  Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum. tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel:
Levi VulgHetz 10:15  eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos lege perpetua, sicut præcepit Dominus.
Levi VulgHetz 10:16  Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
Levi VulgHetz 10:17  Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
Levi VulgHetz 10:18  præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi?
Levi VulgHetz 10:19  Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides. quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in ceremoniis mente lugubri?
Levi VulgHetz 10:20  Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
Chapter 11
Levi VulgHetz 11:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Levi VulgHetz 11:2  Dicite filiis Israel: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:
Levi VulgHetz 11:3  Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
Levi VulgHetz 11:4  Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
Levi VulgHetz 11:5  Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
Levi VulgHetz 11:6  Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
Levi VulgHetz 11:8  horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Levi VulgHetz 11:9  Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Levi VulgHetz 11:10  Quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
Levi VulgHetz 11:11  execrandumque erit, carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
Levi VulgHetz 11:12  Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
Levi VulgHetz 11:13  Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliæetum,
Levi VulgHetz 11:16  struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem iuxta genus suum:
Levi VulgHetz 11:19  herodionem, et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
Levi VulgHetz 11:20  Omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
Levi VulgHetz 11:21  Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
Levi VulgHetz 11:22  comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula iuxta genus suum.
Levi VulgHetz 11:23  Quidquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
Levi VulgHetz 11:24  et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
Levi VulgHetz 11:25  et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
Levi VulgHetz 11:26  Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
Levi VulgHetz 11:27  Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 11:28  Et qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.
Levi VulgHetz 11:29  Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his, quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula iuxta genus suum,
Levi VulgHetz 11:30  mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa:
Levi VulgHetz 11:31  omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgHetz 11:32  et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
Levi VulgHetz 11:33  Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
Levi VulgHetz 11:34  Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
Levi VulgHetz 11:35  Et quidquid de morticinis huiuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
Levi VulgHetz 11:36  Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
Levi VulgHetz 11:38  Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
Levi VulgHetz 11:39  Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgHetz 11:40  et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit; lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 11:41  Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
Levi VulgHetz 11:42  Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
Levi VulgHetz 11:43  Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
Levi VulgHetz 11:44  Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Levi VulgHetz 11:45  Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
Levi VulgHetz 11:46  Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
Levi VulgHetz 11:47  ut differentias noveritis mundi, et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Chapter 12
Levi VulgHetz 12:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruæ.
Levi VulgHetz 12:4  ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in Sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ.
Levi VulgHetz 12:5  Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ.
Levi VulgHetz 12:6  Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio, sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti
Levi VulgHetz 12:7  qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui. ista est lex parientis masculum aut feminam.
Levi VulgHetz 12:8  Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato. orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Chapter 13
Levi VulgHetz 13:1  Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
Levi VulgHetz 13:2  Homo, in cuius cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius.
Levi VulgHetz 13:3  Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem. ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua; plaga lepræ est, et ad arbitrium eius separabitur.
Levi VulgHetz 13:4  Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus,
Levi VulgHetz 13:5  et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
Levi VulgHetz 13:6  Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
Levi VulgHetz 13:7  Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit; adducetur ad eum,
Levi VulgHetz 13:9  Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
Levi VulgHetz 13:10  et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
Levi VulgHetz 13:11  lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.
Levi VulgHetz 13:12  Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
Levi VulgHetz 13:13  considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
Levi VulgHetz 13:15  tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos reputabitur. caro enim viva si lepra aspergitur, immunda est.
Levi VulgHetz 13:16  Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
Levi VulgHetz 13:17  considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
Levi VulgHetz 13:18  Caro autem et cutis in qua ulcus natum est et sanatum,
Levi VulgHetz 13:19  et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem:
Levi VulgHetz 13:20  qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere.
Levi VulgHetz 13:21  Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.
Levi VulgHetz 13:23  sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
Levi VulgHetz 13:24  Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
Levi VulgHetz 13:25  considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem, et locus eius reliqua cute est humilior: contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.
Levi VulgHetz 13:26  Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
Levi VulgHetz 13:27  et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
Levi VulgHetz 13:28  sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
Levi VulgHetz 13:29  Vir, sive mulier, in cuius capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
Levi VulgHetz 13:30  et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior; contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.
Levi VulgHetz 13:31  Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
Levi VulgHetz 13:32  et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
Levi VulgHetz 13:33  radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.
Levi VulgHetz 13:34  Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis mundus erit.
Levi VulgHetz 13:35  Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
Levi VulgHetz 13:36  non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
Levi VulgHetz 13:37  Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronunciet mundum.
Levi VulgHetz 13:38  Vir, sive mulier, in cuius cute candor apparuerit,
Levi VulgHetz 13:39  intuebitur eos sacerdos. si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
Levi VulgHetz 13:40  Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus et mundus est:
Levi VulgHetz 13:41  et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
Levi VulgHetz 13:42  Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
Levi VulgHetz 13:43  et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.
Levi VulgHetz 13:44  Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
Levi VulgHetz 13:45  habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
Levi VulgHetz 13:46  Omni tempore quo leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra.
Levi VulgHetz 13:48  in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
Levi VulgHetz 13:49  si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti.
Levi VulgHetz 13:51  et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum iudicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
Levi VulgHetz 13:54  præcipiet, et lavabunt id, in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
Levi VulgHetz 13:55  Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum iudicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum, lepra.
Levi VulgHetz 13:56  Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
Levi VulgHetz 13:57  Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga: debet igne comburi.
Levi VulgHetz 13:58  si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.
Levi VulgHetz 13:59  Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
Chapter 14
Levi VulgHetz 14:2  Hic est ritus leprosi, quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem:
Levi VulgHetz 14:3  qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
Levi VulgHetz 14:4  præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
Levi VulgHetz 14:5  et unum ex passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes:
Levi VulgHetz 14:6  alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,
Levi VulgHetz 14:7  quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut iure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
Levi VulgHetz 14:8  Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
Levi VulgHetz 14:9  et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,
Levi VulgHetz 14:10  die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
Levi VulgHetz 14:11  Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
Levi VulgHetz 14:12  tollet agnum, et offeret eum pro delicto, oleique sextarium. et oblatis ante Dominum omnibus,
Levi VulgHetz 14:13  immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
Levi VulgHetz 14:14  Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ eius qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis:
Levi VulgHetz 14:15  et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,
Levi VulgHetz 14:16  tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
Levi VulgHetz 14:17  quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ eius qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
Levi VulgHetz 14:19  Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato. tunc immolabit holocaustum,
Levi VulgHetz 14:20  et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
Levi VulgHetz 14:21  Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire quæ dicta sunt, pro delicto assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,
Levi VulgHetz 14:22  duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
Levi VulgHetz 14:23  offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
Levi VulgHetz 14:24  qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:
Levi VulgHetz 14:25  immolatoque agno, de sanguine eius ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri:
Levi VulgHetz 14:27  in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino:
Levi VulgHetz 14:28  tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:
Levi VulgHetz 14:29  reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
Levi VulgHetz 14:31  unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
Levi VulgHetz 14:32  Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
Levi VulgHetz 14:33  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Levi VulgHetz 14:34  Cum ingressi fueritis Terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,
Levi VulgHetz 14:35  ibit cuius est domus, nuncians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
Levi VulgHetz 14:36  At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
Levi VulgHetz 14:37  et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
Levi VulgHetz 14:38  egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
Levi VulgHetz 14:39  Reversusque die septimo, considerabit eam. si invenerit crevisse lepram,
Levi VulgHetz 14:40  iubebit erui lapides in quibus lepra est, et proiici eos extra civitatem in locum immundum:
Levi VulgHetz 14:41  domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,
Levi VulgHetz 14:42  lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
Levi VulgHetz 14:43  Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
Levi VulgHetz 14:44  ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:
Levi VulgHetz 14:45  quam statim destruent, et lapides eius ac ligna, atque universum pulverem proiicient extra oppidum in locum immundum.
Levi VulgHetz 14:46  Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgHetz 14:47  et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
Levi VulgHetz 14:48  Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:
Levi VulgHetz 14:49  et in purificationem eius sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:
Levi VulgHetz 14:50  et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
Levi VulgHetz 14:51  tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
Levi VulgHetz 14:52  purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
Levi VulgHetz 14:53  Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et iure mundabitur.
Levi VulgHetz 14:56  cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,
Levi VulgHetz 14:57  ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.
Chapter 15
Levi VulgHetz 15:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Levi VulgHetz 15:2  Loquimini filiis Israel, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit.
Levi VulgHetz 15:3  Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere, cum per singula momenta adhæserit carni eius, atque concreverit fœdus humor.
Levi VulgHetz 15:4  Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
Levi VulgHetz 15:5  Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:6  Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:7  Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:8  Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:10  et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:11  Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:12  Vas fictile quod tetigerit, confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.
Levi VulgHetz 15:13  Si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.
Levi VulgHetz 15:14  Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti.
Levi VulgHetz 15:15  qui faciet unum pro peccato, et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.
Levi VulgHetz 15:16  Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:17  Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:18  Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:19  Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur.
Levi VulgHetz 15:20  Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgHetz 15:21  et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suæ, polluetur.
Levi VulgHetz 15:22  Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:23  Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
Levi VulgHetz 15:24  Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
Levi VulgHetz 15:25  Mulier, quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subiacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
Levi VulgHetz 15:26  omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
Levi VulgHetz 15:27  quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam.
Levi VulgHetz 15:28  Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suæ:
Levi VulgHetz 15:29  et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum ad ostium tabernaculi testimonii:
Levi VulgHetz 15:30  qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiæ eius.
Levi VulgHetz 15:31  Docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.
Levi VulgHetz 15:32  Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,
Levi VulgHetz 15:33  et quæ menstruis temporibus separatur, vel quæ iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum ea.
Chapter 16
Levi VulgHetz 16:1  Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
Levi VulgHetz 16:2  et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur Sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum)
Levi VulgHetz 16:3  nisi hæc ante fecerit: Vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
Levi VulgHetz 16:4  Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Levi VulgHetz 16:5  Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
Levi VulgHetz 16:6  Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
Levi VulgHetz 16:7  duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
Levi VulgHetz 16:8  mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
Levi VulgHetz 16:9  cuius exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
Levi VulgHetz 16:10  cuius autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
Levi VulgHetz 16:11  His rite celebratis, offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum:
Levi VulgHetz 16:12  assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in Sancta:
Levi VulgHetz 16:13  ut positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum, quod est supra testimonium, et non moriatur.
Levi VulgHetz 16:14  Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
Levi VulgHetz 16:15  Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
Levi VulgHetz 16:16  et expiet Sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.
Levi VulgHetz 16:17  Nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex Sanctuarium ingreditur, ut roget pro se et pro domo sua, et pro universo cœtu Israel donec egrediatur.
Levi VulgHetz 16:18  Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum:
Levi VulgHetz 16:19  aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel.
Levi VulgHetz 16:20  Postquam emundaverit Sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:
Levi VulgHetz 16:21  et posita utraque manu super caput eius, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti eius, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
Levi VulgHetz 16:22  Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
Levi VulgHetz 16:23  revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat cum intraret Sanctuarium, relictisque ibi,
Levi VulgHetz 16:24  lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
Levi VulgHetz 16:25  et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
Levi VulgHetz 16:26  ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgHetz 16:27  Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in Sanctuarium ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac fimum:
Levi VulgHetz 16:28  et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua, et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgHetz 16:29  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
Levi VulgHetz 16:30  In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.
Levi VulgHetz 16:31  sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Levi VulgHetz 16:32  Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,
Levi VulgHetz 16:33  et expiabit Sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
Levi VulgHetz 16:34  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.
Chapter 17
Levi VulgHetz 17:2  Loquere Aaron et filiis eius, et cunctis filiis Israel, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens:
Levi VulgHetz 17:3  Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem, sive capram in castris vel extra castra,
Levi VulgHetz 17:4  et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.
Levi VulgHetz 17:5  Ideo sacerdoti offerre debent filii Israel hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
Levi VulgHetz 17:6  Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino:
Levi VulgHetz 17:7  et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.
Levi VulgHetz 17:8  Et ad ipsos dices: Homo de domo Israel, et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,
Levi VulgHetz 17:9  et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
Levi VulgHetz 17:10  Homo quilibet de domo Israel, et de advenis qui pereginantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,
Levi VulgHetz 17:11  quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit.
Levi VulgHetz 17:12  Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur apud vos.
Levi VulgHetz 17:13  Homo quicumque de filiis Israel, et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione, atque aucupio ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius, et operiat illum terra.
Levi VulgHetz 17:14  Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israel: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.
Levi VulgHetz 17:15  Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet.
Levi VulgHetz 17:16  Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
Chapter 18
Levi VulgHetz 18:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:
Levi VulgHetz 18:3  iuxta consuetudinem Terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et iuxta morem Regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
Levi VulgHetz 18:4  Facietis iudicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 18:5  Custodite leges meas atque iudicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
Levi VulgHetz 18:6  Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
Levi VulgHetz 18:7  Turpitudinem patris tui turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est. non revelabis turpitudinem eius.
Levi VulgHetz 18:8  Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
Levi VulgHetz 18:9  Turpitudinem sororis tuæ ex patre, sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
Levi VulgHetz 18:10  Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
Levi VulgHetz 18:11  Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
Levi VulgHetz 18:12  Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
Levi VulgHetz 18:13  Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
Levi VulgHetz 18:14  Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem eius, quæ tibi affinitate coniungitur.
Levi VulgHetz 18:15  Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
Levi VulgHetz 18:16  Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
Levi VulgHetz 18:17  Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ eius non revelabis. Filiam filii eius, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
Levi VulgHetz 18:18  Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.
Levi VulgHetz 18:19  Ad mulierem, quæ patitur menstrua, non accedes, nec revelabis fœditatem eius.
Levi VulgHetz 18:20  Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
Levi VulgHetz 18:21  De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Levi VulgHetz 18:22  Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
Levi VulgHetz 18:23  Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia scelus est.
Levi VulgHetz 18:24  Nec polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego eiiciam ante conspectum vestrum,
Levi VulgHetz 18:25  et quibus polluta est terra: cuius ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
Levi VulgHetz 18:26  Custodite legitima mea atque iudicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
Levi VulgHetz 18:27  Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
Levi VulgHetz 18:28  Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
Levi VulgHetz 18:29  Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
Levi VulgHetz 18:30  Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
Chapter 19
Levi VulgHetz 19:2  Loquere ad omnem cœtum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 19:3  Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 19:4  Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 19:5  Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis,
Levi VulgHetz 19:6  eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.
Levi VulgHetz 19:7  Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:
Levi VulgHetz 19:8  portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
Levi VulgHetz 19:9  Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ: nec remanentes spicas colliges.
Levi VulgHetz 19:10  Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 19:11  Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
Levi VulgHetz 19:12  Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. ego Dominus.
Levi VulgHetz 19:13  Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Levi VulgHetz 19:14  Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
Levi VulgHetz 19:15  Non facies quod iniquum est, nec iniuste iudicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
Levi VulgHetz 19:16  Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. ego Dominus.
Levi VulgHetz 19:17  Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Levi VulgHetz 19:18  Non quæras ultionem, nec memor eris iniuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. ego Dominus.
Levi VulgHetz 19:19  Leges meas custodite. Iumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.
Levi VulgHetz 19:20  Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
Levi VulgHetz 19:21  pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:
Levi VulgHetz 19:22  orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
Levi VulgHetz 19:23  Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.
Levi VulgHetz 19:24  Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino.
Levi VulgHetz 19:25  Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma quæ proferunt. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 19:26  Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.
Levi VulgHetz 19:27  Neque in rotundum attondebitis comam: nec radetis barbam.
Levi VulgHetz 19:28  Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas, aut stigmata facietis vobis. ego Dominus.
Levi VulgHetz 19:29  Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra, et impleatur piaculo.
Levi VulgHetz 19:30  Sabbata mea custodite, et Sanctuarium meum metuite. ego Dominus.
Levi VulgHetz 19:31  Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 19:32  Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. ego sum Dominus.
Levi VulgHetz 19:33  Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei:
Levi VulgHetz 19:34  sed sit inter vos quasi indigena: et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in Terra Ægypti. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 19:35  Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
Levi VulgHetz 19:36  Statera iusta, et æqua sint pondera, iustus modius, æquusque sextarius. ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Ægypti.
Levi VulgHetz 19:37  Custodite omnia præcepta mea, et universa iudicia, et facite ea. ego Dominus.
Chapter 20
Levi VulgHetz 20:2  Hæc loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis, qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.
Levi VulgHetz 20:3  Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit Sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
Levi VulgHetz 20:4  Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere:
Levi VulgHetz 20:5  ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem eius, succidamque et ipsum, et omnes qui consensuerunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.
Levi VulgHetz 20:6  Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui.
Levi VulgHetz 20:7  Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 20:8  Custodite præcepta mea, et facite ea: Ego Dominus qui sanctifico vos.
Levi VulgHetz 20:9  Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri, matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
Levi VulgHetz 20:10  Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera.
Levi VulgHetz 20:11  Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
Levi VulgHetz 20:12  Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
Levi VulgHetz 20:13  Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
Levi VulgHetz 20:14  Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
Levi VulgHetz 20:15  Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite.
Levi VulgHetz 20:16  Mulier, quæ succubuerit cuilibet iumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos.
Levi VulgHetz 20:17  Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam: nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.
Levi VulgHetz 20:18  Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem eius, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
Levi VulgHetz 20:19  Turpitudinem materteræ, et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit, portabunt ambo iniquitatem suam.
Levi VulgHetz 20:20  Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
Levi VulgHetz 20:21  Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
Levi VulgHetz 20:22  Custodite leges meas, atque iudicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
Levi VulgHetz 20:23  Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas.
Levi VulgHetz 20:24  Vobis autem loquor: Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
Levi VulgHetz 20:25  Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta.
Levi VulgHetz 20:26  Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
Levi VulgHetz 20:27  Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur. lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Chapter 21
Levi VulgHetz 21:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
Levi VulgHetz 21:2  nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
Levi VulgHetz 21:5  Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
Levi VulgHetz 21:6  Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
Levi VulgHetz 21:7  Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam, quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,
Levi VulgHetz 21:8  et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico eos.
Levi VulgHetz 21:9  Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
Levi VulgHetz 21:10  Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
Levi VulgHetz 21:11  et ad omnem mortuum non ingredietur omnino. super patre quoque suo, et matre non contaminabitur.
Levi VulgHetz 21:12  Nec egredietur de sanctis, ne polluat Sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. ego Dominus.
Levi VulgHetz 21:14  Viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
Levi VulgHetz 21:15  ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus qui sanctifico eum.
Levi VulgHetz 21:17  Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
Levi VulgHetz 21:18  nec accedet ad ministerium eius: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
Levi VulgHetz 21:20  si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
Levi VulgHetz 21:21  Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:
Levi VulgHetz 21:22  vescetur tamen panibus, qui offeruntur in Sanctuario,
Levi VulgHetz 21:23  ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet Sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Levi VulgHetz 21:24  Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios eius, et ad omnem Israel cuncta quæ fuerant sibi imperata.
Chapter 22
Levi VulgHetz 22:2  Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. ego Dominus.
Levi VulgHetz 22:3  Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. ego sum Dominus.
Levi VulgHetz 22:4  Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Levi VulgHetz 22:5  et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cuius tactus est sordidus,
Levi VulgHetz 22:6  immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
Levi VulgHetz 22:7  et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Levi VulgHetz 22:8  Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. ego sum Dominus.
Levi VulgHetz 22:9  Custodiant præcepta mea, ut non subiaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. ego Dominus qui sanctifico eos.
Levi VulgHetz 22:10  Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis, et mercenarius non vescentur ex eis.
Levi VulgHetz 22:11  Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, his comedent ex eis.
Levi VulgHetz 22:12  Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit: de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
Levi VulgHetz 22:13  sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
Levi VulgHetz 22:14  Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium.
Levi VulgHetz 22:15  Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quæ offerunt Domino:
Levi VulgHetz 22:16  ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. ego Dominus qui sanctifico eos.
Levi VulgHetz 22:18  Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Levi VulgHetz 22:19  ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
Levi VulgHetz 22:20  si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
Levi VulgHetz 22:21  Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
Levi VulgHetz 22:22  Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
Levi VulgHetz 22:23  Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
Levi VulgHetz 22:24  Omne animal, quod vel contritis vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
Levi VulgHetz 22:25  De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
Levi VulgHetz 22:27  Bos, ovis, et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino.
Levi VulgHetz 22:28  Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.
Levi VulgHetz 22:29  Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
Levi VulgHetz 22:30  eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei. ego Dominus.
Levi VulgHetz 22:31  Custodite mandata mea, et facite ea. ego Dominus.
Levi VulgHetz 22:32  Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,
Levi VulgHetz 22:33  et eduxi de Terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. ego Dominus.
Chapter 23
Levi VulgHetz 23:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
Levi VulgHetz 23:3  Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus. omne opus non facietis in eo. sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Levi VulgHetz 23:4  Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
Levi VulgHetz 23:5  Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
Levi VulgHetz 23:6  et quintadecima die mensis huius, sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
Levi VulgHetz 23:7  dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo:
Levi VulgHetz 23:8  sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
Levi VulgHetz 23:10  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ ad sacerdotem:
Levi VulgHetz 23:11  qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit illum.
Levi VulgHetz 23:12  Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
Levi VulgHetz 23:13  Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
Levi VulgHetz 23:14  Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
Levi VulgHetz 23:15  Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
Levi VulgHetz 23:16  usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino
Levi VulgHetz 23:17  ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.
Levi VulgHetz 23:18  Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
Levi VulgHetz 23:19  Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
Levi VulgHetz 23:20  Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum eius.
Levi VulgHetz 23:21  Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
Levi VulgHetz 23:22  Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 23:24  Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
Levi VulgHetz 23:25  omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Levi VulgHetz 23:27  Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Levi VulgHetz 23:28  Omne opus servile non facietis in tempore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 23:29  Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
Levi VulgHetz 23:30  et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
Levi VulgHetz 23:31  Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
Levi VulgHetz 23:32  sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
Levi VulgHetz 23:34  Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis huius septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
Levi VulgHetz 23:35  Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.
Levi VulgHetz 23:36  Et septem diebus offeretis holocausta Domino. dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
Levi VulgHetz 23:37  Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei:
Levi VulgHetz 23:38  exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
Levi VulgHetz 23:39  A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus. die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies.
Levi VulgHetz 23:40  Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
Levi VulgHetz 23:41  celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
Levi VulgHetz 23:42  et habitabitis in umbraculis septem diebus. omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis:
Levi VulgHetz 23:43  ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de Terra Ægypti. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 23:44  Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
Chapter 24
Levi VulgHetz 24:2  Præcipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas iugiter,
Levi VulgHetz 24:3  extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
Levi VulgHetz 24:4  Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
Levi VulgHetz 24:5  Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:
Levi VulgHetz 24:6  quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:
Levi VulgHetz 24:7  et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
Levi VulgHetz 24:8  Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel fœdere sempiterno:
Levi VulgHetz 24:9  eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo.
Levi VulgHetz 24:10  Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro Ægyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita.
Levi VulgHetz 24:11  Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater eius Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
Levi VulgHetz 24:12  Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid iuberet Dominus.
Levi VulgHetz 24:14  dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus.
Levi VulgHetz 24:15  Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum:
Levi VulgHetz 24:16  et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Levi VulgHetz 24:17  Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
Levi VulgHetz 24:18  Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.
Levi VulgHetz 24:19  Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum: sicut fecit, sic fiet ei:
Levi VulgHetz 24:20  fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
Levi VulgHetz 24:21  Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
Levi VulgHetz 24:22  Æquum iudicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 24:23  Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut præceperat Dominus Moysi.
Chapter 25
Levi VulgHetz 25:1  Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
Levi VulgHetz 25:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
Levi VulgHetz 25:3  Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:
Levi VulgHetz 25:4  septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
Levi VulgHetz 25:5  Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:
Levi VulgHetz 25:6  sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
Levi VulgHetz 25:7  iumentis tuis et pecoribus omnia quæ nascuntur, præbebunt cibum.
Levi VulgHetz 25:8  Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
Levi VulgHetz 25:9  et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
Levi VulgHetz 25:10  Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim iubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
Levi VulgHetz 25:11  quia iubilæus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
Levi VulgHetz 25:12  ob sanctificationem iubilæi, sed statim oblata comedetis.
Levi VulgHetz 25:13  Anno iubilæi redient omnes ad possessiones suas.
Levi VulgHetz 25:14  quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo,
Levi VulgHetz 25:16  Quanto plures anni remanserint post iubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum vendet tibi.
Levi VulgHetz 25:17  Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 25:18  Facite præcepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
Levi VulgHetz 25:19  et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Levi VulgHetz 25:20  Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
Levi VulgHetz 25:21  Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
Levi VulgHetz 25:22  seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
Levi VulgHetz 25:23  Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis.
Levi VulgHetz 25:24  unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
Levi VulgHetz 25:25  Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat.
Levi VulgHetz 25:26  sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:
Levi VulgHetz 25:27  computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
Levi VulgHetz 25:28  quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.
Levi VulgHetz 25:29  Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
Levi VulgHetz 25:30  si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo.
Levi VulgHetz 25:31  Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
Levi VulgHetz 25:32  Ædes Levitarum, quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
Levi VulgHetz 25:33  si redemptæ non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
Levi VulgHetz 25:34  Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
Levi VulgHetz 25:35  Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,
Levi VulgHetz 25:36  ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
Levi VulgHetz 25:37  Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
Levi VulgHetz 25:38  Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus.
Levi VulgHetz 25:39  Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
Levi VulgHetz 25:40  sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud te,
Levi VulgHetz 25:41  et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum.
Levi VulgHetz 25:42  mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Ægypti. non veneant conditione servorum:
Levi VulgHetz 25:43  ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
Levi VulgHetz 25:44  Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt.
Levi VulgHetz 25:45  Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
Levi VulgHetz 25:46  et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
Levi VulgHetz 25:47  Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
Levi VulgHetz 25:48  post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
Levi VulgHetz 25:49  et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
Levi VulgHetz 25:50  supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
Levi VulgHetz 25:51  Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et pretium.
Levi VulgHetz 25:52  si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
Levi VulgHetz 25:53  quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
Levi VulgHetz 25:54  Quod si per hæc redimi non potuerit, anno iubileo egredietur cum liberis suis.
Levi VulgHetz 25:55  Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Ægypti.
Chapter 26
Levi VulgHetz 26:1  Ego Dominus Deus vester: Non facietis vobis idolum et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. eo enim sum Dominus Deus vester.
Levi VulgHetz 26:2  Custodite sabbata mea, et pavete ad Sanctuarium meum. ego Dominus.
Levi VulgHetz 26:3  Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,
Levi VulgHetz 26:4  et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
Levi VulgHetz 26:5  Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
Levi VulgHetz 26:6  Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias: et gladius non transibit terminos vestros.
Levi VulgHetz 26:7  Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.
Levi VulgHetz 26:8  persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
Levi VulgHetz 26:9  Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
Levi VulgHetz 26:10  Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus proiicietis.
Levi VulgHetz 26:11  Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiiciet vos anima mea.
Levi VulgHetz 26:12  Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.
Levi VulgHetz 26:13  Ego Dominus Deus vester: qui eduxi vos de Terra Ægyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
Levi VulgHetz 26:14  Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,
Levi VulgHetz 26:15  si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum:
Levi VulgHetz 26:16  ego quoque hæc faciam vobis: Visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.
Levi VulgHetz 26:17  Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subiiciemini his qui oderunt vos. fugietis, nemine persequente.
Levi VulgHetz 26:18  Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
Levi VulgHetz 26:19  et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam.
Levi VulgHetz 26:20  Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.
Levi VulgHetz 26:21  Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
Levi VulgHetz 26:22  immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
Levi VulgHetz 26:23  Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:
Levi VulgHetz 26:24  ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra.
Levi VulgHetz 26:25  inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
Levi VulgHetz 26:26  postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini.
Levi VulgHetz 26:27  Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me:
Levi VulgHetz 26:28  et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra,
Levi VulgHetz 26:29  ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
Levi VulgHetz 26:30  destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
Levi VulgHetz 26:31  in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam Sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum.
Levi VulgHetz 26:32  Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
Levi VulgHetz 26:33  Vos autem dispergam in Gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Levi VulgHetz 26:34  Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ: quando fueritis
Levi VulgHetz 26:35  in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Levi VulgHetz 26:36  Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente,
Levi VulgHetz 26:37  et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
Levi VulgHetz 26:38  peribitis inter Gentes, et hostilis vos terra consumet.
Levi VulgHetz 26:39  Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur:
Levi VulgHetz 26:40  donec confiteantur iniquitates suas, et maiorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
Levi VulgHetz 26:41  Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis.
Levi VulgHetz 26:42  Et recordabor fœderis mei quod pepigi cum Iacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero:
Levi VulgHetz 26:43  quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea, et leges meas despexerint.
Levi VulgHetz 26:44  Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,
Levi VulgHetz 26:45  et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de Terra Ægypti in conspectu Gentium, ut essem Deus eorum. ego Dominus. Hæc sunt iudicia atque præcepta et leges, quas dedit Dominus inter se et filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.
Chapter 27
Levi VulgHetz 27:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium.
Levi VulgHetz 27:3  Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram Sanctuarii:
Levi VulgHetz 27:5  A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina decem.
Levi VulgHetz 27:6  Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres.
Levi VulgHetz 27:7  Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina decem.
Levi VulgHetz 27:8  Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.
Levi VulgHetz 27:9  Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,
Levi VulgHetz 27:10  et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec peius bono. quod si mutaverit: et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
Levi VulgHetz 27:11  Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem.
Levi VulgHetz 27:12  qui iudicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium.
Levi VulgHetz 27:13  quod si dare voluerit is, qui offert, addet supra æstimationem quintam partem.
Levi VulgHetz 27:14  Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur:
Levi VulgHetz 27:15  sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum.
Levi VulgHetz 27:16  Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino: iuxta mensuram sementis æstimabitur pretium. si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti.
Levi VulgHetz 27:17  Si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur.
Levi VulgHetz 27:18  sin autem post aliquantum temporis: supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iubileum, et detrahetur ex pretio.
Levi VulgHetz 27:19  Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, et possidebit eum.
Levi VulgHetz 27:20  Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit:
Levi VulgHetz 27:21  quia cum iubilei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum.
Levi VulgHetz 27:22  Si ager emptus est, et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino,
Levi VulgHetz 27:23  supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iubileum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino.
Levi VulgHetz 27:24  in iubileo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ.
Levi VulgHetz 27:25  Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.
Levi VulgHetz 27:26  Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.
Levi VulgHetz 27:27  Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, iuxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum.
Levi VulgHetz 27:28  Omne, quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.
Levi VulgHetz 27:29  Et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
Levi VulgHetz 27:30  Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
Levi VulgHetz 27:31  Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.
Levi VulgHetz 27:32  Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.
Levi VulgHetz 27:33  Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur. si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.
Levi VulgHetz 27:34  Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.