Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Up
Chapter 1
Levi VulgSist 1:1  Vocavit autem Dominus Moysen et locutus est ei de tabernaculo testimonii, dicens:
Levi VulgSist 1:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
Levi VulgSist 1:3  si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:
Levi VulgSist 1:4  ponetque manus super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens.
Levi VulgSist 1:5  immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotis sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi.
Levi VulgSist 1:6  detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident,
Levi VulgSist 1:7  et subiicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:
Levi VulgSist 1:8  et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent iecori,
Levi VulgSist 1:9  intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
Levi VulgSist 1:10  Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum agnum anniculum, et absque macula offeret:
Levi VulgSist 1:11  immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:
Levi VulgSist 1:12  dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent iecori: et ponent super ligna, quibus subiiciendus est ignis:
Levi VulgSist 1:13  intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
Levi VulgSist 1:14  Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae,
Levi VulgSist 1:15  offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:
Levi VulgSist 1:16  vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
Levi VulgSist 1:17  confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Chapter 2
Levi VulgSist 2:1  Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit eius oblatio. fundetque super eam oleum, et ponet thus,
Levi VulgSist 2:2  ac deferet ad filios Aaron sacerdotis: quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
Levi VulgSist 2:3  quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Levi VulgSist 2:4  Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
Levi VulgSist 2:5  Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento,
Levi VulgSist 2:6  divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
Levi VulgSist 2:7  Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur:
Levi VulgSist 2:8  quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
Levi VulgSist 2:9  Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,
Levi VulgSist 2:10  quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Levi VulgSist 2:11  Omnis oblatio, quae offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti aut mellis adolebitur in sacrificio Domini.
Levi VulgSist 2:12  Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
Levi VulgSist 2:13  Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo. In omni oblatione offeres sal.
Levi VulgSist 2:14  Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis eas igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
Levi VulgSist 2:15  fundens super ea oleum, et tus imponens, quia oblatio Domini est.
Levi VulgSist 2:16  de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum tus.
Chapter 3
Levi VulgSist 3:1  Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
Levi VulgSist 3:2  Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotis, sanguinem per altaris circuitum.
Levi VulgSist 3:3  Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:
Levi VulgSist 3:4  duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum iecoris cum renunculis.
Levi VulgSist 3:5  adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino.
Levi VulgSist 3:6  Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
Levi VulgSist 3:8  ponet manum suam super caput victimae suae: quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum altaris.
Levi VulgSist 3:9  Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam
Levi VulgSist 3:10  cum renibus, et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum renunculis.
Levi VulgSist 3:11  et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
Levi VulgSist 3:12  si capra fuerit eius oblatio, et obtulerit eam Domino,
Levi VulgSist 3:13  ponet manum suam super caput eius: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum.
Levi VulgSist 3:14  Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
Levi VulgSist 3:15  duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris cum renunculis:
Levi VulgSist 3:16  adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
Levi VulgSist 3:17  iure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.
Chapter 4
Levi VulgSist 4:2  Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit:
Levi VulgSist 4:3  si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:
Levi VulgSist 4:4  et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput eius, et immolabit eum Domino.
Levi VulgSist 4:5  Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
Levi VulgSist 4:6  Cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eum septies coram Domino contra velum Sanctuarii.
Levi VulgSist 4:7  ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
Levi VulgSist 4:8  Et adipem vituli offeret pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quae intrinsecus sunt:
Levi VulgSist 4:9  duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia, et adipem iecoris cum renunculis,
Levi VulgSist 4:10  sicut offertur de vitulo hostiae pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
Levi VulgSist 4:11  Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
Levi VulgSist 4:12  et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur.
Levi VulgSist 4:13  Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
Levi VulgSist 4:14  et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
Levi VulgSist 4:15  Et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
Levi VulgSist 4:16  inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum testimonii,
Levi VulgSist 4:18  ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
Levi VulgSist 4:19  Omnemque eius adipem tollet, et adolebit super altare:
Levi VulgSist 4:20  sic faciens et de hoc vitulo quo modo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
Levi VulgSist 4:21  Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
Levi VulgSist 4:22  Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
Levi VulgSist 4:23  et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
Levi VulgSist 4:24  Ponetque manum suam super caput eius: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
Levi VulgSist 4:25  tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim eius.
Levi VulgSist 4:26  Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
Levi VulgSist 4:27  Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam de his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
Levi VulgSist 4:28  et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
Levi VulgSist 4:29  Ponetque manus super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
Levi VulgSist 4:30  Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
Levi VulgSist 4:31  Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
Levi VulgSist 4:32  Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam;
Levi VulgSist 4:33  ponet manum super caput eius, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae.
Levi VulgSist 4:34  Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
Levi VulgSist 4:35  Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis: cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
Chapter 5
Levi VulgSist 5:1  Si peccaverit anima, et audierit vocem iurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
Levi VulgSist 5:2  Anima, quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiae suae, rea est, et deliquit:
Levi VulgSist 5:3  et si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subiacebit delicto.
Levi VulgSist 5:4  Anima, quae iuraverit, et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum iuramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
Levi VulgSist 5:6  et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato eius:
Levi VulgSist 5:7  sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
Levi VulgSist 5:8  dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo adhaereat, et non penitus abrumpatur.
Levi VulgSist 5:9  Et asperget de sanguine eius parietem altaris. quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum eius, quia pro peccato est.
Levi VulgSist 5:10  Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius, et dimittetur ei.
Levi VulgSist 5:11  Quod si non quiverit manus eius duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam. non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia pro peccato est.
Levi VulgSist 5:12  tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum eius qui obtulerit,
Levi VulgSist 5:13  rogans pro illo et expians, reliquam vero partem ipse habebit in munere.
Levi VulgSist 5:15  Anima si praevaricans ceremonias, per errorem in his, quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, iuxta pondus Sanctuarii:
Levi VulgSist 5:16  ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.
Levi VulgSist 5:17  Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
Levi VulgSist 5:18  offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, iuxta mensuram, aestimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei,
Chapter 6
Levi VulgSist 6:2  Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
Levi VulgSist 6:3  sive rem perditam invenerit, et inficians insuper peieraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
Levi VulgSist 6:5  omnia quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
Levi VulgSist 6:6  Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, iuxta aestimationem, mensuramque delicti:
Levi VulgSist 6:7  qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit.
Levi VulgSist 6:9  Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis in eodem altari erit.
Levi VulgSist 6:10  vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens iuxta altare,
Levi VulgSist 6:11  spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.
Levi VulgSist 6:12  Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
Levi VulgSist 6:13  Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
Levi VulgSist 6:14  Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.
Levi VulgSist 6:15  Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:
Levi VulgSist 6:16  reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco Sanctuarii tabernaculi.
Levi VulgSist 6:17  Ideo autem non fermentabitur, quia pars eius in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.
Levi VulgSist 6:18  Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini. omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur.
Levi VulgSist 6:20  Haec est oblatio Aaron, et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium eius mane, et medium eius vespere:
Levi VulgSist 6:21  quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
Levi VulgSist 6:22  sacerdos, qui iure patri successerit, et tota cremabitur in altari.
Levi VulgSist 6:23  Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.
Levi VulgSist 6:25  Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex hostiae pro peccato: In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
Levi VulgSist 6:26  Sacerdos qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Levi VulgSist 6:27  Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.
Levi VulgSist 6:28  Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur. quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.
Levi VulgSist 6:29  Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus eius, quia Sanctum sanctorum est.
Levi VulgSist 6:30  Hostia enim quae caeditur pro peccato, cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in Sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
Chapter 7
Levi VulgSist 7:1  Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est:
Levi VulgSist 7:2  idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis eius per gyrum altaris fundetur.
Levi VulgSist 7:3  Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:
Levi VulgSist 7:4  Duos renunculos, et pinguedinem quae iuxta ilia est, reticulumque iecoris cum renunculis.
Levi VulgSist 7:5  et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.
Levi VulgSist 7:6  Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Levi VulgSist 7:7  Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Levi VulgSist 7:8  Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem eius.
Levi VulgSist 7:9  Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis a quo offertur:
Levi VulgSist 7:10  sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividentur.
Levi VulgSist 7:11  Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.
Levi VulgSist 7:12  Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:
Levi VulgSist 7:13  panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis:
Levi VulgSist 7:14  ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem.
Levi VulgSist 7:15  cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
Levi VulgSist 7:16  Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:
Levi VulgSist 7:17  quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
Levi VulgSist 7:18  si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit.
Levi VulgSist 7:19  Caro, quae aliquod tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
Levi VulgSist 7:20  Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis.
Levi VulgSist 7:21  Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel iumenti, sive omnis rei, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
Levi VulgSist 7:23  Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis.
Levi VulgSist 7:24  Adipem cadaveris morticini, et eius animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
Levi VulgSist 7:25  Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
Levi VulgSist 7:26  Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Levi VulgSist 7:27  Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis.
Levi VulgSist 7:29  Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta eius.
Levi VulgSist 7:30  tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
Levi VulgSist 7:31  qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron, et filiorum eius.
Levi VulgSist 7:32  armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
Levi VulgSist 7:33  Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
Levi VulgSist 7:34  Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis eius lege perpetua, ab omni populo Israel.
Levi VulgSist 7:35  Haec est unctio Aaron et filiorum eius in ceremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
Levi VulgSist 7:36  et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis.
Levi VulgSist 7:37  Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis:
Levi VulgSist 7:38  quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Chapter 8
Levi VulgSist 8:2  Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis,
Levi VulgSist 8:3  et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi.
Levi VulgSist 8:4  Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
Levi VulgSist 8:6  Statimque obtulit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos,
Levi VulgSist 8:7  vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
Levi VulgSist 8:8  quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
Levi VulgSist 8:9  Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus.
Levi VulgSist 8:10  Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
Levi VulgSist 8:11  Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa eius, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
Levi VulgSist 8:12  Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:
Levi VulgSist 8:13  filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut iusserat Dominus.
Levi VulgSist 8:14  Obtulit et vitulum pro peccato. cumque super caput eius posuisset Aaron, et filii eius manus suas,
Levi VulgSist 8:15  immolavit eum: hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum. quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius.
Levi VulgSist 8:16  Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum iecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis adolevit super altare:
Levi VulgSist 8:17  vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus.
Levi VulgSist 8:18  Obtulit et arietem in holocaustum: super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas,
Levi VulgSist 8:19  immolavit eum, et fudit sanguinem eius per circuitum altaris.
Levi VulgSist 8:20  Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius, et artus, et adipem adolevit igni,
Levi VulgSist 8:21  lotis prius intestinis et pedibus. totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut praeceperat ei.
Levi VulgSist 8:22  Obtulit et arietem secundum, in consecratione sacerdotum: posueruntque super caput eius Aaron et filii eius manus suas.
Levi VulgSist 8:23  quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine eius, tetigit extremum auriculae dextrae Aaron, et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis.
Levi VulgSist 8:24  Obtulit et filios Aaron. cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:
Levi VulgSist 8:25  adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quae operit intestina, reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit.
Levi VulgSist 8:26  Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque posuit super adipes, et armum dextrum,
Levi VulgSist 8:27  tradens simul omnia Aaron et filiis eius. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
Levi VulgSist 8:28  rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domini.
Levi VulgSist 8:29  Tulitque pectusculum elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat ei Dominus.
Levi VulgSist 8:30  Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius, et super filios illius ac vestes eorum.
Levi VulgSist 8:31  Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii eius comedent eos:
Levi VulgSist 8:32  quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
Levi VulgSist 8:33  De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae. septem enim diebus finitur consecratio:
Levi VulgSist 8:34  sicut et impraesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
Levi VulgSist 8:35  Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est.
Levi VulgSist 8:36  Feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi.
Chapter 9
Levi VulgSist 9:1  Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius, ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:
Levi VulgSist 9:2  Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
Levi VulgSist 9:3  Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum anniculum, et sine macula in holocaustum,
Levi VulgSist 9:4  bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes. hodie enim Dominus apparebit vobis.
Levi VulgSist 9:5  Tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
Levi VulgSist 9:6  ait Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius.
Levi VulgSist 9:7  Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus.
Levi VulgSist 9:8  Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
Levi VulgSist 9:9  cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius.
Levi VulgSist 9:10  Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi:
Levi VulgSist 9:11  carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
Levi VulgSist 9:12  Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
Levi VulgSist 9:13  ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt. quae omnia super altare cremavit igni,
Levi VulgSist 9:15  Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
Levi VulgSist 9:17  addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini.
Levi VulgSist 9:18  Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
Levi VulgSist 9:19  Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum iecoris
Levi VulgSist 9:20  posuerunt super pectora. cumque cremati essent adipes super altare,
Levi VulgSist 9:21  pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
Levi VulgSist 9:22  Et extendens manum ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
Levi VulgSist 9:23  Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
Levi VulgSist 9:24  et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
Chapter 10
Levi VulgSist 10:1  Arreptisque Nadab, et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis praeceptum non erat.
Levi VulgSist 10:2  Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
Levi VulgSist 10:3  Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Levi VulgSist 10:4  Vocatis autem Moyses Misaele, et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite et tollite fratres vestros de conspectu Sanctuarii, et asportate extra castra.
Levi VulgSist 10:5  Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut iacebant, vestitos lineis tunicis, et eiecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
Levi VulgSist 10:6  Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israel plangant incendium quod Dominus suscitavit:
Levi VulgSist 10:7  vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.
Levi VulgSist 10:9  Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras.
Levi VulgSist 10:10  Et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum:
Levi VulgSist 10:11  doceatisque filios Israel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
Levi VulgSist 10:12  Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento iuxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
Levi VulgSist 10:13  Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut praeceptum est mihi.
Levi VulgSist 10:14  Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiae tuae tecum. tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel:
Levi VulgSist 10:15  eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus.
Levi VulgSist 10:16  Inter haec, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
Levi VulgSist 10:17  Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quae Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
Levi VulgSist 10:18  praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueratis eam in Sanctuario, sicut praeceptum est mihi?
Levi VulgSist 10:19  Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides. quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in ceremoniis mente lugubri?
Levi VulgSist 10:20  Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
Chapter 11
Levi VulgSist 11:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Levi VulgSist 11:2  Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae:
Levi VulgSist 11:3  Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
Levi VulgSist 11:4  Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
Levi VulgSist 11:5  Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
Levi VulgSist 11:6  Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
Levi VulgSist 11:8  horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Levi VulgSist 11:9  Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Levi VulgSist 11:10  Quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
Levi VulgSist 11:11  execrandumque erit, carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
Levi VulgSist 11:12  Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
Levi VulgSist 11:13  Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliaeetum,
Levi VulgSist 11:16  struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem iuxta genus suum:
Levi VulgSist 11:19  herodionem, et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
Levi VulgSist 11:20  Omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
Levi VulgSist 11:21  Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
Levi VulgSist 11:22  comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula iuxta genus suum.
Levi VulgSist 11:23  Quidquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
Levi VulgSist 11:24  et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
Levi VulgSist 11:25  et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
Levi VulgSist 11:26  Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et quidquid tetigerit illud, contaminabitur.
Levi VulgSist 11:27  Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Levi VulgSist 11:28  Et qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia haec immunda sunt vobis.
Levi VulgSist 11:29  Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula iuxta genus suum,
Levi VulgSist 11:30  mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa:
Levi VulgSist 11:31  omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgSist 11:32  et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
Levi VulgSist 11:33  Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
Levi VulgSist 11:34  Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
Levi VulgSist 11:35  Et quidquid de morticinis huiuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
Levi VulgSist 11:36  Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
Levi VulgSist 11:38  Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
Levi VulgSist 11:39  Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgSist 11:40  et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit; lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 11:41  Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
Levi VulgSist 11:42  Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
Levi VulgSist 11:43  Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
Levi VulgSist 11:44  Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Levi VulgSist 11:45  Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de Terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
Levi VulgSist 11:46  Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra,
Levi VulgSist 11:47  ut differentias noveritis mundi, et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Chapter 12
Levi VulgSist 12:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae.
Levi VulgSist 12:4  ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in Sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae.
Levi VulgSist 12:5  Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.
Levi VulgSist 12:6  Cumque expleti fuerint dies purificationis suae, pro filio, sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti
Levi VulgSist 12:7  qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui. ista est lex parientis masculum aut feminam.
Levi VulgSist 12:8  Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato. orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Chapter 13
Levi VulgSist 13:1  Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
Levi VulgSist 13:2  Homo, in cuius cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius.
Levi VulgSist 13:3  Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem. ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua; plaga leprae est, et ad arbitrium eius separabitur.
Levi VulgSist 13:4  Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus,
Levi VulgSist 13:5  et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
Levi VulgSist 13:6  Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
Levi VulgSist 13:7  Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit; adducetur ad eum,
Levi VulgSist 13:9  Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
Levi VulgSist 13:10  et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
Levi VulgSist 13:11  lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est.
Levi VulgSist 13:12  Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
Levi VulgSist 13:13  considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
Levi VulgSist 13:15  tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos reputabitur. caro enim viva si lepra aspergitur, immunda est.
Levi VulgSist 13:16  Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
Levi VulgSist 13:17  considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
Levi VulgSist 13:18  Caro autem et cutis in qua ulcus natum est et sanatum,
Levi VulgSist 13:19  et in loco hulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem:
Levi VulgSist 13:20  qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in hulcere.
Levi VulgSist 13:21  Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.
Levi VulgSist 13:23  sin autem steterit in loco suo, hulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
Levi VulgSist 13:24  Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
Levi VulgSist 13:25  considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem, et locus eius reliqua cute est humilior: contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
Levi VulgSist 13:26  Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
Levi VulgSist 13:27  et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
Levi VulgSist 13:28  sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae.
Levi VulgSist 13:29  Vir, sive mulier, in cuius capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
Levi VulgSist 13:30  et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior; contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.
Levi VulgSist 13:31  Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
Levi VulgSist 13:32  et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis:
Levi VulgSist 13:33  radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis.
Levi VulgSist 13:34  Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis mundus erit.
Levi VulgSist 13:35  Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
Levi VulgSist 13:36  non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.
Levi VulgSist 13:37  Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronunciet mundum.
Levi VulgSist 13:38  Vir, sive mulier, in cuius cute candor apparuerit,
Levi VulgSist 13:39  intuebitur eos sacerdos. si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
Levi VulgSist 13:40  Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus et mundus est:
Levi VulgSist 13:41  et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
Levi VulgSist 13:42  Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
Levi VulgSist 13:43  et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio.
Levi VulgSist 13:44  Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
Levi VulgSist 13:45  habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
Levi VulgSist 13:46  Omni tempore quo leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra.
Levi VulgSist 13:48  in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
Levi VulgSist 13:49  si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti.
Levi VulgSist 13:51  et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum iudicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
Levi VulgSist 13:54  praecipiet, et lavabunt id, in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
Levi VulgSist 13:55  Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum iudicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum, lepra.
Levi VulgSist 13:56  Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
Levi VulgSist 13:57  Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga: debet igne comburi.
Levi VulgSist 13:58  si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt.
Levi VulgSist 13:59  Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
Chapter 14
Levi VulgSist 14:2  Hic est ritus leprosi, quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem:
Levi VulgSist 14:3  qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
Levi VulgSist 14:4  praecipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
Levi VulgSist 14:5  et unum ex passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes:
Levi VulgSist 14:6  alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,
Levi VulgSist 14:7  quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut iure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
Levi VulgSist 14:8  Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
Levi VulgSist 14:9  et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,
Levi VulgSist 14:10  die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
Levi VulgSist 14:11  Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
Levi VulgSist 14:12  tollet agnum, et offeret eum pro delicto, oleique sextarium. et oblatis ante Dominum omnibus,
Levi VulgSist 14:13  immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
Levi VulgSist 14:14  Assumensque sacerdos de sanguine hostiae, quae immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis:
Levi VulgSist 14:15  et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,
Levi VulgSist 14:16  tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
Levi VulgSist 14:17  quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
Levi VulgSist 14:19  Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato. tunc immolabit holocaustum,
Levi VulgSist 14:20  et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
Levi VulgSist 14:21  Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire quae dicta sunt, pro delicto assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium, et olei sextarium,
Levi VulgSist 14:22  duosque turtures sive duos pullos columbae, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
Levi VulgSist 14:23  offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
Levi VulgSist 14:24  qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:
Levi VulgSist 14:25  immolatoque agno, de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri:
Levi VulgSist 14:27  in quo tingens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino:
Levi VulgSist 14:28  tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:
Levi VulgSist 14:29  reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
Levi VulgSist 14:31  unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
Levi VulgSist 14:32  Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
Levi VulgSist 14:33  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Levi VulgSist 14:34  Cum ingressi fueritis Terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus,
Levi VulgSist 14:35  ibit cuius est domus, nuncians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea.
Levi VulgSist 14:36  At ille praecipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quae in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
Levi VulgSist 14:37  et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
Levi VulgSist 14:38  egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
Levi VulgSist 14:39  Reversusque die septimo, considerabit eam. si invenerit crevisse lepram,
Levi VulgSist 14:40  iubebit erui lapides in quibus lepra est, et proiici eos extra civitatem in locum immundum:
Levi VulgSist 14:41  domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum,
Levi VulgSist 14:42  lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
Levi VulgSist 14:43  Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis elatus, et alia terra lita,
Levi VulgSist 14:44  ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:
Levi VulgSist 14:45  quam statim destruent, et lapides eius ac ligna, atque universum pulverem proiicient extra oppidum in locum immundum.
Levi VulgSist 14:46  Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgSist 14:47  et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
Levi VulgSist 14:48  Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:
Levi VulgSist 14:49  et in purificatione eius sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:
Levi VulgSist 14:50  et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
Levi VulgSist 14:51  tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
Levi VulgSist 14:52  purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
Levi VulgSist 14:53  Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et iure mundabitur.
Levi VulgSist 14:56  cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculae, et in varias species, coloribus immutatis,
Levi VulgSist 14:57  ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.
Chapter 15
Levi VulgSist 15:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Levi VulgSist 15:2  Loquimini filiis Israel, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit.
Levi VulgSist 15:3  Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere, cum per singula momenta adhaeserit carni eius, atque concreverit foedus humor.
Levi VulgSist 15:4  Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
Levi VulgSist 15:5  Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:6  Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:7  Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:8  Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:10  et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:11  Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:12  Vas fictile quod tetigerit, confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.
Levi VulgSist 15:13  Si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.
Levi VulgSist 15:14  Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti.
Levi VulgSist 15:15  qui faciet unum pro peccato, et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.
Levi VulgSist 15:16  Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:17  Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:18  Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:19  Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur.
Levi VulgSist 15:20  Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgSist 15:21  et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae, polluetur.
Levi VulgSist 15:22  Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:23  Omne vas, super quod illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
Levi VulgSist 15:24  Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
Levi VulgSist 15:25  Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subiacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
Levi VulgSist 15:26  omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
Levi VulgSist 15:27  quicumque tetigerit eam, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam.
Levi VulgSist 15:28  Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suae:
Levi VulgSist 15:29  et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum ad ostium tabernaculi testimonii:
Levi VulgSist 15:30  qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiae eius.
Levi VulgSist 15:31  Docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditias, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.
Levi VulgSist 15:32  Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,
Levi VulgSist 15:33  et quae menstruis temporibus separatur, vel quae iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum ea.
Chapter 16
Levi VulgSist 16:1  Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
Levi VulgSist 16:2  et praecepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur Sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum)
Levi VulgSist 16:3  nisi haec ante fecerit: Vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
Levi VulgSist 16:4  Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: haec enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Levi VulgSist 16:5  Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
Levi VulgSist 16:6  Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
Levi VulgSist 16:7  duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
Levi VulgSist 16:8  mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
Levi VulgSist 16:9  cuius exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
Levi VulgSist 16:10  cuius autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
Levi VulgSist 16:11  His rite celebratis, offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum:
Levi VulgSist 16:12  assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in Sancta:
Levi VulgSist 16:13  ut positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum, quod est supra testimonium, et non moriatur.
Levi VulgSist 16:14  Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
Levi VulgSist 16:15  Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
Levi VulgSist 16:16  et expiet Sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.
Levi VulgSist 16:17  Nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex Sanctuarium ingreditur, ut roget pro se et pro domo sua, et pro universo coetu Israel donec egrediatur.
Levi VulgSist 16:18  Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum:
Levi VulgSist 16:19  aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel.
Levi VulgSist 16:20  Postquam emundaverit Sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:
Levi VulgSist 16:21  et posita utraque manu super caput eius, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quae imprecans capiti eius, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
Levi VulgSist 16:22  Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
Levi VulgSist 16:23  revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat cum intraret Sanctuarium, relictisque ibi,
Levi VulgSist 16:24  lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
Levi VulgSist 16:25  et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
Levi VulgSist 16:26  ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgSist 16:27  Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in Sanctuarium ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac fimum:
Levi VulgSist 16:28  et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua, et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgSist 16:29  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
Levi VulgSist 16:30  In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.
Levi VulgSist 16:31  sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Levi VulgSist 16:32  Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius manus initiatae sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,
Levi VulgSist 16:33  et expiabit Sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
Levi VulgSist 16:34  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut praeceperat Dominus Moysi.
Chapter 17
Levi VulgSist 17:2  Loquere Aaron et filiis eius, et cunctis filiis Israel, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens:
Levi VulgSist 17:3  Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem, sive capram in castris vel extra castra,
Levi VulgSist 17:4  et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.
Levi VulgSist 17:5  Ideo sacerdoti offerre debent filii Israel hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
Levi VulgSist 17:6  Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino:
Levi VulgSist 17:7  et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.
Levi VulgSist 17:8  Et ad ipsos dices: Homo de domo Israel, et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,
Levi VulgSist 17:9  et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
Levi VulgSist 17:10  Homo quilibet de domo Israel, et de advenis qui peregrinantur inter vos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,
Levi VulgSist 17:11  quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit.
Levi VulgSist 17:12  Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur apud vos.
Levi VulgSist 17:13  Homo quicumque de filiis Israel, et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione, atque aucupio ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius, et operiat illum terra.
Levi VulgSist 17:14  Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.
Levi VulgSist 17:15  Anima, quae comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet.
Levi VulgSist 17:16  Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
Chapter 18
Levi VulgSist 18:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:
Levi VulgSist 18:3  iuxta consuetudinem Terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis: et iuxta morem Regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
Levi VulgSist 18:4  Facietis iudicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 18:5  Custodite leges meas atque iudicia, quae faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
Levi VulgSist 18:6  Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
Levi VulgSist 18:7  Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est. non revelabis turpitudinem eius.
Levi VulgSist 18:8  Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
Levi VulgSist 18:9  Turpitudinem sororis tuae ex patre, sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
Levi VulgSist 18:10  Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
Levi VulgSist 18:11  Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
Levi VulgSist 18:12  Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
Levi VulgSist 18:13  Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
Levi VulgSist 18:14  Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.
Levi VulgSist 18:15  Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
Levi VulgSist 18:16  Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
Levi VulgSist 18:17  Turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
Levi VulgSist 18:18  Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.
Levi VulgSist 18:19  Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes, nec revelabis foeditatem eius.
Levi VulgSist 18:20  Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commixtione maculaberis.
Levi VulgSist 18:21  De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Levi VulgSist 18:22  Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
Levi VulgSist 18:23  Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia scelus est.
Levi VulgSist 18:24  Nec polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiiciam ante conspectum vestrum,
Levi VulgSist 18:25  et quibus polluta est terra: cuius ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
Levi VulgSist 18:26  Custodite legitima mea atque iudicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
Levi VulgSist 18:27  Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
Levi VulgSist 18:28  Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.
Levi VulgSist 18:29  Omnis anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
Levi VulgSist 18:30  Custodite mandata mea. Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
Chapter 19
Levi VulgSist 19:2  Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 19:3  Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 19:4  Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 19:5  Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis,
Levi VulgSist 19:6  eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.
Levi VulgSist 19:7  Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:
Levi VulgSist 19:8  portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
Levi VulgSist 19:9  Cumque messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum superficiem terrae: nec remanentes spicas colliges.
Levi VulgSist 19:10  Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 19:11  Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
Levi VulgSist 19:12  Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. ego Dominus.
Levi VulgSist 19:13  Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Levi VulgSist 19:14  Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
Levi VulgSist 19:15  Non facies quod iniquum est, nec iniuste iudicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
Levi VulgSist 19:16  Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. ego Dominus.
Levi VulgSist 19:17  Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Levi VulgSist 19:18  Non quaeras ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. ego Dominus.
Levi VulgSist 19:19  Leges meas custodite. Iumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris.
Levi VulgSist 19:20  Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla etiam nobilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
Levi VulgSist 19:21  pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:
Levi VulgSist 19:22  orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
Levi VulgSist 19:23  Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum: poma, quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.
Levi VulgSist 19:24  Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino.
Levi VulgSist 19:25  Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma quae proferunt. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 19:26  Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.
Levi VulgSist 19:27  Neque in rotundum attondebitis comam: nec radetis barbam.
Levi VulgSist 19:28  Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas, aut stigmata facietis vobis. ego Dominus.
Levi VulgSist 19:29  Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra, et impleatur piaculo.
Levi VulgSist 19:30  Sabbata mea custodite, et Sanctuarium meum metuite. ego Dominus.
Levi VulgSist 19:31  Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 19:32  Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. ego sum Dominus.
Levi VulgSist 19:33  Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei:
Levi VulgSist 19:34  sed sit inter vos quasi indigena: et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenae in Terra Aegypti. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 19:35  Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
Levi VulgSist 19:36  Statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius. ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Aegypti.
Levi VulgSist 19:37  Custodite omnia praecepta mea, et universa iudicia, et facite ea. ego Dominus.
Chapter 20
Levi VulgSist 20:2  Haec loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis, qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum.
Levi VulgSist 20:3  Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit Sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
Levi VulgSist 20:4  Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere:
Levi VulgSist 20:5  ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem eius, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.
Levi VulgSist 20:6  Anima, quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui.
Levi VulgSist 20:7  Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 20:8  Custodite praecepta mea, et facite ea: Ego Dominus qui sanctifico vos.
Levi VulgSist 20:9  Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: sanguis eius sit super eum.
Levi VulgSist 20:10  Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
Levi VulgSist 20:11  Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
Levi VulgSist 20:12  Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
Levi VulgSist 20:13  Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
Levi VulgSist 20:14  Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
Levi VulgSist 20:15  Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite.
Levi VulgSist 20:16  Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos.
Levi VulgSist 20:17  Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam: nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.
Levi VulgSist 20:18  Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem eius, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
Levi VulgSist 20:19  Turpitudinem materterae, et amitae tuae non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit, portabunt ambo iniquitatem suam.
Levi VulgSist 20:20  Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
Levi VulgSist 20:21  Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
Levi VulgSist 20:22  Custodite leges meas, atque iudicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
Levi VulgSist 20:23  Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas.
Levi VulgSist 20:24  Vobis autem loquor: Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
Levi VulgSist 20:25  Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quae moventur in terra, et quae vobis ostendi esse polluta.
Levi VulgSist 20:26  Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
Levi VulgSist 20:27  Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur. lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Chapter 21
Levi VulgSist 21:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
Levi VulgSist 21:2  nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
Levi VulgSist 21:5  Non radent sacerdotes caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
Levi VulgSist 21:6  Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
Levi VulgSist 21:7  Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam, quae repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,
Levi VulgSist 21:8  et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico eos.
Levi VulgSist 21:9  Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
Levi VulgSist 21:10  Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
Levi VulgSist 21:11  et ad omnem mortuum non ingredietur omnino. super patre quoque suo, et matre non contaminabitur.
Levi VulgSist 21:12  Nec egredietur de sanctis, ne polluat Sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. ego Dominus.
Levi VulgSist 21:14  Viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
Levi VulgSist 21:15  ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae: quia ego Dominus qui sanctifico eum.
Levi VulgSist 21:17  Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
Levi VulgSist 21:18  nec accedet ad ministerium eius: si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo vel grandi, vel torto naso,
Levi VulgSist 21:20  si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
Levi VulgSist 21:21  Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:
Levi VulgSist 21:22  vescetur tamen panibus, qui offeruntur in Sanctuario,
Levi VulgSist 21:23  ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, qui maculam habet, et contaminare non debet Sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Levi VulgSist 21:24  Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios eius, et ad omnem Israel cuncta quae fuerant sibi imperata.
Chapter 22
Levi VulgSist 22:2  Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. ego Dominus.
Levi VulgSist 22:3  Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. ego sum Dominus.
Levi VulgSist 22:4  Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Levi VulgSist 22:5  et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cuius tactus est sordidus,
Levi VulgSist 22:6  immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
Levi VulgSist 22:7  et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Levi VulgSist 22:8  Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. ego sum Dominus.
Levi VulgSist 22:9  Custodiant praecepta mea, ut non subiaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. ego Dominus qui sanctifico eos.
Levi VulgSist 22:10  Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis, et mercenarius non vescentur ex eis.
Levi VulgSist 22:11  Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, his comedent ex eis.
Levi VulgSist 22:12  Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit: de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
Levi VulgSist 22:13  sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
Levi VulgSist 22:14  Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium.
Levi VulgSist 22:15  Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae offerunt Domino:
Levi VulgSist 22:16  ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. ego Dominus qui sanctifico eos.
Levi VulgSist 22:18  Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Levi VulgSist 22:19  ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
Levi VulgSist 22:20  si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
Levi VulgSist 22:21  Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
Levi VulgSist 22:22  Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
Levi VulgSist 22:23  Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
Levi VulgSist 22:24  Omne animal, quod vel contritis vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
Levi VulgSist 22:25  De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
Levi VulgSist 22:27  Bos, ovis, et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino.
Levi VulgSist 22:28  Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis.
Levi VulgSist 22:29  Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
Levi VulgSist 22:30  eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei. ego Dominus.
Levi VulgSist 22:31  Custodite mandata mea, et facite ea. ego Dominus.
Levi VulgSist 22:32  Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,
Levi VulgSist 22:33  et eduxi de Terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. ego Dominus.
Chapter 23
Levi VulgSist 23:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas.
Levi VulgSist 23:3  Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus. omne opus non facietis in eo. sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Levi VulgSist 23:4  Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis.
Levi VulgSist 23:5  Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
Levi VulgSist 23:6  et quintadecima die mensis huius, sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
Levi VulgSist 23:7  dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo:
Levi VulgSist 23:8  sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
Levi VulgSist 23:10  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae ad sacerdotem:
Levi VulgSist 23:11  qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit illum.
Levi VulgSist 23:12  Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
Levi VulgSist 23:13  Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
Levi VulgSist 23:14  Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
Levi VulgSist 23:15  Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
Levi VulgSist 23:16  usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino
Levi VulgSist 23:17  ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini.
Levi VulgSist 23:18  Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
Levi VulgSist 23:19  Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
Levi VulgSist 23:20  Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum eius.
Levi VulgSist 23:21  Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
Levi VulgSist 23:22  Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 23:24  Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
Levi VulgSist 23:25  omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Levi VulgSist 23:27  Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Levi VulgSist 23:28  Omne opus servile non facietis in tempore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 23:29  Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
Levi VulgSist 23:30  et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
Levi VulgSist 23:31  Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
Levi VulgSist 23:32  sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
Levi VulgSist 23:34  Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis huius septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino.
Levi VulgSist 23:35  Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.
Levi VulgSist 23:36  Et septem diebus offeretis holocausta Domino. dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim coetus atque collectae: omne opus servile non facietis in eo.
Levi VulgSist 23:37  Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei:
Levi VulgSist 23:38  exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino.
Levi VulgSist 23:39  A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus. die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies.
Levi VulgSist 23:40  Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro.
Levi VulgSist 23:41  celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
Levi VulgSist 23:42  et habitabitis in umbraculis septem diebus. omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis:
Levi VulgSist 23:43  ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de Terra Aegypti. ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 23:44  Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
Chapter 24
Levi VulgSist 24:2  Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas iugiter,
Levi VulgSist 24:3  extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
Levi VulgSist 24:4  Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
Levi VulgSist 24:5  Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:
Levi VulgSist 24:6  quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:
Levi VulgSist 24:7  et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
Levi VulgSist 24:8  Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno:
Levi VulgSist 24:9  eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo.
Levi VulgSist 24:10  Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita.
Levi VulgSist 24:11  Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater eius Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
Levi VulgSist 24:12  Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid iuberet Dominus.
Levi VulgSist 24:14  dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus.
Levi VulgSist 24:15  Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum:
Levi VulgSist 24:16  et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo populi, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Levi VulgSist 24:17  Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
Levi VulgSist 24:18  Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.
Levi VulgSist 24:19  Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum: sicut fecit, sic fiet ei:
Levi VulgSist 24:20  fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
Levi VulgSist 24:21  Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
Levi VulgSist 24:22  Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 24:23  Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi.
Chapter 25
Levi VulgSist 25:1  Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
Levi VulgSist 25:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domini.
Levi VulgSist 25:3  Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:
Levi VulgSist 25:4  septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
Levi VulgSist 25:5  Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est:
Levi VulgSist 25:6  sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinatur apud te:
Levi VulgSist 25:7  iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur, praebebunt cibum.
Levi VulgSist 25:8  Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem:
Levi VulgSist 25:9  et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
Levi VulgSist 25:10  Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim iubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
Levi VulgSist 25:11  quia iubilaeus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,
Levi VulgSist 25:12  ob sanctificationem iubilaei, sed statim oblata comedetis.
Levi VulgSist 25:13  Anno iubilaei redient omnes ad possessiones suas.
Levi VulgSist 25:14  quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo,
Levi VulgSist 25:16  Quanto plures anni remanserint post iubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum vendet tibi.
Levi VulgSist 25:17  Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 25:18  Facite praecepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
Levi VulgSist 25:19  et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Levi VulgSist 25:20  Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
Levi VulgSist 25:21  Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
Levi VulgSist 25:22  seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
Levi VulgSist 25:23  Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.
Levi VulgSist 25:24  unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur.
Levi VulgSist 25:25  Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat.
Levi VulgSist 25:26  sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:
Levi VulgSist 25:27  computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
Levi VulgSist 25:28  quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.
Levi VulgSist 25:29  Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
Levi VulgSist 25:30  si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo.
Levi VulgSist 25:31  Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
Levi VulgSist 25:32  Aedes Levitarum, quae in urbibus sunt, semper possunt redimi:
Levi VulgSist 25:33  si redemptae non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
Levi VulgSist 25:34  Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
Levi VulgSist 25:35  Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,
Levi VulgSist 25:36  ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
Levi VulgSist 25:37  Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
Levi VulgSist 25:38  Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Aegypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus.
Levi VulgSist 25:39  Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
Levi VulgSist 25:40  sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud te,
Levi VulgSist 25:41  et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum.
Levi VulgSist 25:42  mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Aegypti. non veneant conditione servorum:
Levi VulgSist 25:43  ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
Levi VulgSist 25:44  Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt.
Levi VulgSist 25:45  Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
Levi VulgSist 25:46  et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
Levi VulgSist 25:47  Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
Levi VulgSist 25:48  post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
Levi VulgSist 25:49  et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
Levi VulgSist 25:50  supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque in annum iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
Levi VulgSist 25:51  Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et pretium.
Levi VulgSist 25:52  si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
Levi VulgSist 25:53  quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
Levi VulgSist 25:54  Quod si per haec redimi non potuerit, anno iubileo egredietur cum liberis suis.
Levi VulgSist 25:55  Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Aegypti.
Chapter 26
Levi VulgSist 26:1  Ego Dominus Deus vester: Non facietis vobis idolum et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. ego enim sum Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 26:2  Custodite sabbata mea, et pavete ad Sanctuarium meum. ego Dominus.
Levi VulgSist 26:3  Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,
Levi VulgSist 26:4  et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
Levi VulgSist 26:5  Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
Levi VulgSist 26:6  Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias: et gladius non transibit terminos vestros.
Levi VulgSist 26:7  Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.
Levi VulgSist 26:8  persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
Levi VulgSist 26:9  Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
Levi VulgSist 26:10  Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus proiicietis.
Levi VulgSist 26:11  Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiiciet vos anima mea.
Levi VulgSist 26:12  Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.
Levi VulgSist 26:13  Ego Dominus Deus vester: qui eduxi vos de Terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
Levi VulgSist 26:14  Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,
Levi VulgSist 26:15  si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum:
Levi VulgSist 26:16  ego quoque haec faciam vobis: Visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
Levi VulgSist 26:17  Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subiiciemini his qui oderunt vos. fugietis, nemine persequente.
Levi VulgSist 26:18  Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
Levi VulgSist 26:19  et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque vobis caelum desuper sicut ferrum, et terram aeneam.
Levi VulgSist 26:20  Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.
Levi VulgSist 26:21  Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
Levi VulgSist 26:22  immittamque in vos bestias agri, quae consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertaeque fiant viae vestrae.
Levi VulgSist 26:23  Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:
Levi VulgSist 26:24  ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra.
Levi VulgSist 26:25  inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
Levi VulgSist 26:26  postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini.
Levi VulgSist 26:27  Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me:
Levi VulgSist 26:28  et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra,
Levi VulgSist 26:29  ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
Levi VulgSist 26:30  destruam excelsa vestra, et simulachra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
Levi VulgSist 26:31  in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam Sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum.
Levi VulgSist 26:32  Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
Levi VulgSist 26:33  Vos autem dispergam in Gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestrae dirutae.
Levi VulgSist 26:34  Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae: quando fueritis
Levi VulgSist 26:35  in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suae, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Levi VulgSist 26:36  Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente,
Levi VulgSist 26:37  et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
Levi VulgSist 26:38  peribitis inter Gentes, et hostilis vos terra consumet.
Levi VulgSist 26:39  Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur:
Levi VulgSist 26:40  donec confiteantur iniquitates suas, et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
Levi VulgSist 26:41  Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis.
Levi VulgSist 26:42  Et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob, et Isaac, et Abraham. Terrae quoque memor ero:
Levi VulgSist 26:43  quae cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea, et leges meas despexerint.
Levi VulgSist 26:44  Attamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,
Levi VulgSist 26:45  et recordabor foederis mei pristini, quando eduxi eos de Terra Aegypti in conspectu Gentium, ut essem Deus eorum. ego Dominus Deus. Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.
Chapter 27
Levi VulgSist 27:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub aestimatione dabit pretium.
Levi VulgSist 27:3  Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram Sanctuarii:
Levi VulgSist 27:5  A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina decem.
Levi VulgSist 27:6  Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres.
Levi VulgSist 27:7  Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina decem.
Levi VulgSist 27:8  Si pauper fuerit, et aestimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille aestimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.
Levi VulgSist 27:9  Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,
Levi VulgSist 27:10  et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec peius bono. quod si mutaverit: et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
Levi VulgSist 27:11  Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem.
Levi VulgSist 27:12  qui diiudicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium.
Levi VulgSist 27:13  quod si dare voluerit is, qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.
Levi VulgSist 27:14  Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur:
Levi VulgSist 27:15  sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra, et habebit domum.
Levi VulgSist 27:16  Quod si agrum possessionis suae voverit, et consecraverit Domino: iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium. si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti.
Levi VulgSist 27:17  Si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur.
Levi VulgSist 27:18  sin autem post aliquantum temporis: supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iubileum, et detrahetur ex pretio.
Levi VulgSist 27:19  Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae, et possidebit eum.
Levi VulgSist 27:20  Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit:
Levi VulgSist 27:21  quia cum iubilei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum.
Levi VulgSist 27:22  Si ager emptus est, et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino,
Levi VulgSist 27:23  supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iubileum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino.
Levi VulgSist 27:24  in iubileo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suae.
Levi VulgSist 27:25  Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.
Levi VulgSist 27:26  Primogenita, quae ad Deum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.
Levi VulgSist 27:27  Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, iuxta aestimationem suam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantumcumque ante fuerit aestimatum.
Levi VulgSist 27:28  Omne, quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non veniet, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.
Levi VulgSist 27:29  Et omnis consecratio, quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
Levi VulgSist 27:30  Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
Levi VulgSist 27:31  Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.
Levi VulgSist 27:32  Omnium decimarum bovis et ovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.
Levi VulgSist 27:33  Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur. si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.
Levi VulgSist 27:34  Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.