Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Up
Chapter 1
Acts VulgCont 1:1  Primum quidem sermonem feci de omnibus, O Theophile, quæ cœpit Iesus facere, et docere
Acts VulgCont 1:2  usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:
Acts VulgCont 1:3  quibus et præbuit seipsum vivum post Passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
Acts VulgCont 1:4  Et convescens, præcepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent Promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
Acts VulgCont 1:5  quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
Acts VulgCont 1:6  Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?
Acts VulgCont 1:7  Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate:
Acts VulgCont 1:8  sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
Acts VulgCont 1:9  Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Acts VulgCont 1:10  Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
Acts VulgCont 1:11  qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
Acts VulgCont 1:12  Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, Sabbati habens iter.
Acts VulgCont 1:13  Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Iacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi.
Acts VulgCont 1:14  Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius.
Acts VulgCont 1:15  In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):
Acts VulgCont 1:16  Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum:
Acts VulgCont 1:17  qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii huius.
Acts VulgCont 1:18  Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera eius.
Acts VulgCont 1:19  Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, Ager Sanguinis.
Acts VulgCont 1:20  Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter.
Acts VulgCont 1:21  Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
Acts VulgCont 1:22  incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem Resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis.
Acts VulgCont 1:23  Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus: et Mathiam.
Acts VulgCont 1:24  Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus unum
Acts VulgCont 1:25  accipere locum ministerii huius, et apostolatus, de quo prævaricatus est Iudas ut abiret in locum suum.
Acts VulgCont 1:26  Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
Chapter 2
Acts VulgCont 2:1  Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:
Acts VulgCont 2:2  et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
Acts VulgCont 2:3  Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
Acts VulgCont 2:4  et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
Acts VulgCont 2:5  Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est.
Acts VulgCont 2:6  Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
Acts VulgCont 2:7  Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt,
Acts VulgCont 2:8  et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?
Acts VulgCont 2:9  Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Iudæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
Acts VulgCont 2:10  Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani,
Acts VulgCont 2:11  Iudæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
Acts VulgCont 2:12  Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse?
Acts VulgCont 2:13  Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
Acts VulgCont 2:14  Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudæi, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Acts VulgCont 2:15  Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
Acts VulgCont 2:17  Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
Acts VulgCont 2:18  Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
Acts VulgCont 2:19  et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
Acts VulgCont 2:20  Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
Acts VulgCont 2:21  Et erit: omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Acts VulgCont 2:22  Viri Israelitæ, audite verba hæc: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Acts VulgCont 2:23  hunc definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
Acts VulgCont 2:24  quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
Acts VulgCont 2:25  David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear:
Acts VulgCont 2:26  Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
Acts VulgCont 2:27  Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Acts VulgCont 2:28  Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me iucunditate cum facie tua.
Acts VulgCont 2:29  Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem.
Acts VulgCont 2:30  Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius:
Acts VulgCont 2:31  providens locutus est de Resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
Acts VulgCont 2:32  Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
Acts VulgCont 2:33  Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis.
Acts VulgCont 2:34  Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis
Acts VulgCont 2:35  donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Acts VulgCont 2:36  Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis.
Acts VulgCont 2:37  His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
Acts VulgCont 2:38  Petrus vero ad illos: Pœnitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.
Acts VulgCont 2:39  Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
Acts VulgCont 2:40  Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
Acts VulgCont 2:41  Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
Acts VulgCont 2:42  Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
Acts VulgCont 2:43  Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
Acts VulgCont 2:44  Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
Acts VulgCont 2:45  Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
Acts VulgCont 2:46  Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis,
Acts VulgCont 2:47  collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
Chapter 3
Acts VulgCont 3:1  Petrus autem, et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
Acts VulgCont 3:2  Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, baiulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum.
Acts VulgCont 3:3  Is cum vidisset Petrum, et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
Acts VulgCont 3:4  Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne, dixit: Respice in nos.
Acts VulgCont 3:5  At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
Acts VulgCont 3:6  Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula.
Acts VulgCont 3:7  Et apprehensa manu eius dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases eius, et plantæ.
Acts VulgCont 3:8  Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
Acts VulgCont 3:9  Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.
Acts VulgCont 3:10  Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo, quod contingerat illi.
Acts VulgCont 3:11  Cum teneret autem Petrum, et Ioannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum, quæ appellatur Salomonis, stupentes.
Acts VulgCont 3:12  Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitæ quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
Acts VulgCont 3:13  Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti.
Acts VulgCont 3:14  Vos autem Sanctum, et Iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
Acts VulgCont 3:15  Auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
Acts VulgCont 3:16  Et in fide nominis eius, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen eius: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
Acts VulgCont 3:17  Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
Acts VulgCont 3:18  Deus autem, quæ prænunciavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
Acts VulgCont 3:19  Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra:
Acts VulgCont 3:20  ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum, qui prædicatus est vobis, Iesum Christum,
Acts VulgCont 3:21  quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo Prophetarum.
Acts VulgCont 3:22  Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis iuxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
Acts VulgCont 3:23  Erit autem: omnis anima, quæ non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe.
Acts VulgCont 3:24  Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annunciaverunt dies istos.
Acts VulgCont 3:25  Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
Acts VulgCont 3:26  Vobis primum Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
Chapter 4
Acts VulgCont 4:1  Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducæi,
Acts VulgCont 4:2  dolentes quod docerent populum, et annunciarent in Iesu resurrectionem ex mortuis:
Acts VulgCont 4:3  et iniecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim iam vespera.
Acts VulgCont 4:4  Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
Acts VulgCont 4:5  Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Ierusalem,
Acts VulgCont 4:6  et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
Acts VulgCont 4:7  Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
Acts VulgCont 4:8  Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores audite:
Acts VulgCont 4:9  Si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
Acts VulgCont 4:10  notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Acts VulgCont 4:11  Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli:
Acts VulgCont 4:12  et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
Acts VulgCont 4:13  Videntes autem Petri constantiam, et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant:
Acts VulgCont 4:14  hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Acts VulgCont 4:15  Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
Acts VulgCont 4:16  dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Ierusalem: manifestum est, et non possumus negare.
Acts VulgCont 4:17  Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
Acts VulgCont 4:18  Et vocantes eos, denunciaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu.
Acts VulgCont 4:19  Petrus vero, et Ioannes respondentes, dixerunt ad eos: Si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, iudicate.
Acts VulgCont 4:20  Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
Acts VulgCont 4:21  At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id, quod factum fuerat in eo quod acciderat.
Acts VulgCont 4:22  Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
Acts VulgCont 4:23  Dimissi autem venerunt ad suos: et annunciaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum, et seniores dixissent.
Acts VulgCont 4:24  Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum, et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt:
Acts VulgCont 4:25  qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
Acts VulgCont 4:26  Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
Acts VulgCont 4:27  Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum Gentibus, et populis Israel,
Acts VulgCont 4:28  facere quæ manus tua, et consilium tuum decreverunt fieri.
Acts VulgCont 4:29  Et nunc Domine respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
Acts VulgCont 4:30  in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu.
Acts VulgCont 4:31  Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Acts VulgCont 4:32  Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum, quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Acts VulgCont 4:33  Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium Resurrectionis Iesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis.
Acts VulgCont 4:34  Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum, aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum, quæ vendebant,
Acts VulgCont 4:35  et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
Acts VulgCont 4:36  Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, (quod est interpretatum filius consolationis) Levites, Cyprius genere,
Acts VulgCont 4:37  cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
Chapter 5
Acts VulgCont 5:1  Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
Acts VulgCont 5:2  et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
Acts VulgCont 5:3  Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri?
Acts VulgCont 5:4  Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo.
Acts VulgCont 5:5  Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes, qui audierunt.
Acts VulgCont 5:6  Surgentes autem iuvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.
Acts VulgCont 5:7  Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.
Acts VulgCont 5:8  Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti.
Acts VulgCont 5:9  Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
Acts VulgCont 5:10  Confestim cecidit ante pedes eius, et expiravit. Intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.
Acts VulgCont 5:11  Et factus est timor magnus in universa Ecclesia, et in omnes, qui audierunt hæc.
Acts VulgCont 5:12  Per manus autem Apostolorum fiebant signa, et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Acts VulgCont 5:13  Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis: sed magnificabat eos populus.
Acts VulgCont 5:14  Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum, ac mulierum,
Acts VulgCont 5:15  ita ut in plateas eiicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
Acts VulgCont 5:16  Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.
Acts VulgCont 5:17  Exurgens autem princeps sacerdotum, et omnes, qui cum illo erant, (quæ est hæresis Sadducæorum) repleti sunt zelo:
Acts VulgCont 5:18  et iniecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
Acts VulgCont 5:19  Angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris, et educens eos, dixit:
Acts VulgCont 5:20  Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ huius.
Acts VulgCont 5:21  Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
Acts VulgCont 5:22  Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nunciaverunt,
Acts VulgCont 5:23  dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante ianuas: aperientes autem neminem intus invenimus.
Acts VulgCont 5:24  Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi, et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret.
Acts VulgCont 5:25  Adveniens autem quidam nunciavit eis: Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.
Acts VulgCont 5:26  Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.
Acts VulgCont 5:27  Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: Et interrogavit eos princeps sacerdotum,
Acts VulgCont 5:28  dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto: et ecce replestis Ierusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
Acts VulgCont 5:29  Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus.
Acts VulgCont 5:30  Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
Acts VulgCont 5:31  Hunc Principem, et Salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israeli, et remissionem peccatorum.
Acts VulgCont 5:32  Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
Acts VulgCont 5:33  Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
Acts VulgCont 5:34  Surgens autem quidam in concilio Pharisæus, nomine Gamaliel, legisdoctor honorabilis universæ plebi, iussit foras ad breve homines fieri.
Acts VulgCont 5:35  Dixitque ad illos: Viri Israelitæ attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
Acts VulgCont 5:36  Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes, qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
Acts VulgCont 5:37  Post hunc extitit Iudas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
Acts VulgCont 5:38  Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur:
Acts VulgCont 5:39  si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
Acts VulgCont 5:40  Et convocantes Apostolos, cæsis denunciaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos.
Acts VulgCont 5:41  Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.
Acts VulgCont 5:42  Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Iesum.
Chapter 6
Acts VulgCont 6:1  In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
Acts VulgCont 6:2  Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
Acts VulgCont 6:3  Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
Acts VulgCont 6:4  Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.
Acts VulgCont 6:5  Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
Acts VulgCont 6:6  Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
Acts VulgCont 6:7  Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Acts VulgCont 6:8  Stephanus autem plenus gratia, et fortitudine faciebat prodigia, et signa magna in populo.
Acts VulgCont 6:9  Surrexerunt autem quidam de synagoga, quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:
Acts VulgCont 6:10  et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui, qui loquebatur.
Acts VulgCont 6:11  Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen, et in Deum.
Acts VulgCont 6:12  Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
Acts VulgCont 6:13  et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem.
Acts VulgCont 6:14  Audivimus enim eum dicentem: quoniam Iesus Nazarenus hic, destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.
Acts VulgCont 6:15  Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem Angeli.
Chapter 7
Acts VulgCont 7:1  Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent?
Acts VulgCont 7:2  Qui ait: Viri fratres, et patres audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan.
Acts VulgCont 7:3  Et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi.
Acts VulgCont 7:4  Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
Acts VulgCont 7:5  Et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
Acts VulgCont 7:6  Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis:
Acts VulgCont 7:7  et gentem cui servierint, iudicabo ego, dixit Dominus. Et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.
Acts VulgCont 7:8  Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Iacob: et Iacob, duodecim Patriarchas.
Acts VulgCont 7:9  Et Patriarchæ æmulantes, Ioseph vendiderunt in Ægyptum. Et erat Deus cum eo:
Acts VulgCont 7:10  et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius: et dedit ei gratiam, et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti, et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
Acts VulgCont 7:11  Venit autem fames in universam Ægyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri.
Acts VulgCont 7:12  Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Ægypto: misit patres nostros primum:
Acts VulgCont 7:13  et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius.
Acts VulgCont 7:14  Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuagintaquinque.
Acts VulgCont 7:15  Et descendit Iacob in Ægyptum, et defunctus est ipse, et patres nostri.
Acts VulgCont 7:16  Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
Acts VulgCont 7:17  Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
Acts VulgCont 7:18  quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Ioseph.
Acts VulgCont 7:19  Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos ne vivificarentur.
Acts VulgCont 7:20  Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
Acts VulgCont 7:21  Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
Acts VulgCont 7:22  Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis.
Acts VulgCont 7:23  Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israel.
Acts VulgCont 7:24  Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit illum: et fecit ultionem ei, qui iniuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
Acts VulgCont 7:25  Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
Acts VulgCont 7:26  Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum?
Acts VulgCont 7:27  Qui autem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem, et iudicem super nos?
Acts VulgCont 7:28  Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium?
Acts VulgCont 7:29  Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
Acts VulgCont 7:30  Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina Angelus in igne flammæ rubi.
Acts VulgCont 7:31  Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
Acts VulgCont 7:32  Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
Acts VulgCont 7:33  Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
Acts VulgCont 7:34  Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
Acts VulgCont 7:35  Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et iudicem? Hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo.
Acts VulgCont 7:36  Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
Acts VulgCont 7:37  Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis.
Acts VulgCont 7:38  Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis.
Acts VulgCont 7:39  Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,
Acts VulgCont 7:40  dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
Acts VulgCont 7:41  Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulachro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
Acts VulgCont 7:42  Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in Libro Prophetarum: Numquid victimas, et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
Acts VulgCont 7:43  Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras, quas fecistis, adorare eas. Et transferam vos trans Babylonem.
Acts VulgCont 7:44  Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat.
Acts VulgCont 7:45  Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem Gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
Acts VulgCont 7:46  qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob.
Acts VulgCont 7:48  Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut Propheta dicit:
Acts VulgCont 7:49  Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus? Aut quis locus requietionis meæ est?
Acts VulgCont 7:51  Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis, sicut Patres vestri, ita et vos.
Acts VulgCont 7:52  Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænunciabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores, et homicidæ fuistis:
Acts VulgCont 7:53  qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis.
Acts VulgCont 7:54  Audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
Acts VulgCont 7:55  Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
Acts VulgCont 7:56  Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
Acts VulgCont 7:57  Et eiicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus.
Acts VulgCont 7:58  Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Iesu suscipe spiritum meum.
Acts VulgCont 7:59  Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci eius.
Chapter 8
Acts VulgCont 8:1  Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quæ erat Ierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudææ, et Samariæ præter Apostolos.
Acts VulgCont 8:2  Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
Acts VulgCont 8:3  Saulus autem devastabat Ecclesiam per domos intrans, et trahens viros, ac mulieres, tradebat in custodiam.
Acts VulgCont 8:4  Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
Acts VulgCont 8:5  Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
Acts VulgCont 8:6  Intendebant autem turbæ his, quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
Acts VulgCont 8:7  Multi enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant.
Acts VulgCont 8:9  Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
Acts VulgCont 8:10  cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
Acts VulgCont 8:11  Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
Acts VulgCont 8:12  Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Iesu Christi baptizabantur viri, ac mulieres.
Acts VulgCont 8:13  Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa, et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
Acts VulgCont 8:14  Cum autem audissent Apostoli, qui erant Ierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum, et Ioannem:
Acts VulgCont 8:15  Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:
Acts VulgCont 8:16  Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
Acts VulgCont 8:17  Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
Acts VulgCont 8:18  Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
Acts VulgCont 8:19  dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
Acts VulgCont 8:20  Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
Acts VulgCont 8:21  Non est tibi pars, neque sors in sermone isto. Cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Acts VulgCont 8:22  Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
Acts VulgCont 8:23  In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.
Acts VulgCont 8:24  Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quæ dixistis.
Acts VulgCont 8:25  Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Ierosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
Acts VulgCont 8:26  Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum ad viam, quæ descendit ab Ierusalem in Gazam: hæc est deserta.
Acts VulgCont 8:27  Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis Reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas eius: venerat adorare in Ierusalem:
Acts VulgCont 8:28  et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
Acts VulgCont 8:29  Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adiunge te ad currum istum.
Acts VulgCont 8:30  Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
Acts VulgCont 8:31  Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
Acts VulgCont 8:32  Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
Acts VulgCont 8:33  In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita eius?
Acts VulgCont 8:34  Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo Propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?
Acts VulgCont 8:35  Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
Acts VulgCont 8:36  Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait Eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari?
Acts VulgCont 8:37  Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo, Filium Dei esse Iesum Christum.
Acts VulgCont 8:38  Et iussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et Eunuchus, et baptizavit eum.
Acts VulgCont 8:39  Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum Eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
Acts VulgCont 8:40  Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
Chapter 9
Acts VulgCont 9:1  Saulus autem adhuc spirans minarum, et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
Acts VulgCont 9:2  et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset huius Viæ viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem.
Acts VulgCont 9:3  Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo.
Acts VulgCont 9:4  Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
Acts VulgCont 9:5  Qui dixit: Quis es Domine? Et ille: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Acts VulgCont 9:6  Et tremens, ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
Acts VulgCont 9:7  Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
Acts VulgCont 9:8  Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
Acts VulgCont 9:9  Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
Acts VulgCont 9:10  Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
Acts VulgCont 9:11  Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum, qui vocatur rectus: et quære in domo Iudæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.
Acts VulgCont 9:12  (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
Acts VulgCont 9:13  Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Ierusalem:
Acts VulgCont 9:14  et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum.
Acts VulgCont 9:15  Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Gentibus, et regibus, et filiis Israel.
Acts VulgCont 9:16  Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
Acts VulgCont 9:17  Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
Acts VulgCont 9:18  Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est.
Acts VulgCont 9:19  Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot.
Acts VulgCont 9:20  Et continuo in synagogis prædicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei.
Acts VulgCont 9:21  Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?
Acts VulgCont 9:22  Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Iudæos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
Acts VulgCont 9:23  Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Iudæi ut eum interficerent.
Acts VulgCont 9:24  Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
Acts VulgCont 9:25  Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
Acts VulgCont 9:26  Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat se iungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
Acts VulgCont 9:27  Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.
Acts VulgCont 9:28  Et erat cum illis intrans, et exiens in Ierusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
Acts VulgCont 9:29  Loquebatur quoque Gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.
Acts VulgCont 9:30  Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
Acts VulgCont 9:31  Ecclesia quidem per totam Iudæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
Acts VulgCont 9:32  Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos, qui habitabant Lyddæ.
Acts VulgCont 9:33  Invenit autem ibi hominem quendam, nomine Æneam, ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.
Acts VulgCont 9:34  Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Iesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
Acts VulgCont 9:35  Et viderunt eum omnes, qui habitabant Lyddæ, et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum.
Acts VulgCont 9:36  In Ioppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat.
Acts VulgCont 9:37  Factum est autem in diebus illis, ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
Acts VulgCont 9:38  Cum autem prope esset Lydda ad Ioppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
Acts VulgCont 9:39  Exurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas.
Acts VulgCont 9:40  Eiectis autem omnibus foras: Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
Acts VulgCont 9:41  Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.
Acts VulgCont 9:42  Notum autem factum est per universam Ioppen: et crediderunt multi in Domino.
Acts VulgCont 9:43  Factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe, apud Simonem quendam coriarium.
Chapter 10
Acts VulgCont 10:1  Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, Centurio cohortis, quæ dicitur Italica,
Acts VulgCont 10:2  religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper:
Acts VulgCont 10:3  is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
Acts VulgCont 10:4  At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ, et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
Acts VulgCont 10:5  Et nunc mitte viros in Ioppen, et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus:
Acts VulgCont 10:6  hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cuius est domus iuxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
Acts VulgCont 10:7  Et cum discessisset Angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his, qui illi parebant.
Acts VulgCont 10:8  Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Ioppen.
Acts VulgCont 10:9  Postera autem die iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
Acts VulgCont 10:10  Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
Acts VulgCont 10:11  et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quattuor initiis submitti de cælo in terram,
Acts VulgCont 10:12  in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
Acts VulgCont 10:13  Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca.
Acts VulgCont 10:14  Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune, et immundum.
Acts VulgCont 10:15  Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Acts VulgCont 10:16  Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
Acts VulgCont 10:17  Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad ianuam.
Acts VulgCont 10:18  Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
Acts VulgCont 10:19  Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
Acts VulgCont 10:20  Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
Acts VulgCont 10:21  Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
Acts VulgCont 10:22  Qui dixerunt: Cornelius Centurio, vir iustus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Iudæorum, responsum accepit ab Angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
Acts VulgCont 10:23  Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis: et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
Acts VulgCont 10:24  Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero expectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.
Acts VulgCont 10:25  Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes eius adoravit.
Acts VulgCont 10:26  Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum.
Acts VulgCont 10:27  Et loquens cum illo intravit, et invenit multos, qui convenerant:
Acts VulgCont 10:28  dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudæo coniungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum dicere hominem.
Acts VulgCont 10:29  Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
Acts VulgCont 10:30  Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
Acts VulgCont 10:31  Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
Acts VulgCont 10:32  Mitte ergo in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
Acts VulgCont 10:33  Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
Acts VulgCont 10:34  Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus,
Acts VulgCont 10:35  sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi.
Acts VulgCont 10:36  Verbum misit Deus filiis Israel, annuncians pacem per Iesum Christum: (hic est omnium Dominus.)
Acts VulgCont 10:37  Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Ioannes,
Acts VulgCont 10:38  Iesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Acts VulgCont 10:39  Et nos testes sumus omnium, quæ fecit in regione Iudæorum, et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
Acts VulgCont 10:40  Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri
Acts VulgCont 10:41  non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus, et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
Acts VulgCont 10:42  Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum, et mortuorum.
Acts VulgCont 10:43  Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.
Acts VulgCont 10:44  Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
Acts VulgCont 10:45  Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
Acts VulgCont 10:46  Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
Acts VulgCont 10:47  Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?
Acts VulgCont 10:48  Et iussit eos baptizari in nomine Domini Iesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
Chapter 11
Acts VulgCont 11:1  Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Iudæa: quoniam et Gentes receperunt verbum Dei.
Acts VulgCont 11:2  Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione,
Acts VulgCont 11:3  dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?
Acts VulgCont 11:4  Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
Acts VulgCont 11:5  Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
Acts VulgCont 11:6  In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
Acts VulgCont 11:7  Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca.
Acts VulgCont 11:8  Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Acts VulgCont 11:9  Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
Acts VulgCont 11:10  Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
Acts VulgCont 11:11  Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo, in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
Acts VulgCont 11:12  Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
Acts VulgCont 11:13  Narravit autem nobis, quomodo vidisset Angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
Acts VulgCont 11:14  qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
Acts VulgCont 11:15  Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
Acts VulgCont 11:16  Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
Acts VulgCont 11:17  Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
Acts VulgCont 11:18  His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et Gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
Acts VulgCont 11:19  Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Iudæis.
Acts VulgCont 11:20  Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annunciantes Dominum Iesum.
Acts VulgCont 11:21  Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
Acts VulgCont 11:22  Pervenit autem sermo ad aures Ecclesiæ, quæ erat Ierosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
Acts VulgCont 11:23  Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
Acts VulgCont 11:24  quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
Acts VulgCont 11:25  Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
Acts VulgCont 11:26  Et annum totum conversati sunt ibi in Ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, Christiani.
Acts VulgCont 11:27  In his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetæ Antiochiam:
Acts VulgCont 11:28  et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
Acts VulgCont 11:29  Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudæa fratribus:
Acts VulgCont 11:30  quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ, et Sauli.
Chapter 12
Acts VulgCont 12:1  Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia.
Acts VulgCont 12:3  Videns autem quia placeret Iudæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
Acts VulgCont 12:4  Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quattuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
Acts VulgCont 12:5  Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Acts VulgCont 12:6  Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Acts VulgCont 12:7  Et ecce Angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus eius.
Acts VulgCont 12:8  Dixit autem Angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
Acts VulgCont 12:9  Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per Angelum: existimabat enim se visum videre.
Acts VulgCont 12:10  Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo.
Acts VulgCont 12:11  Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni expectatione plebis Iudæorum.
Acts VulgCont 12:12  Consideransque venit ad domum Mariæ matris Ioannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
Acts VulgCont 12:13  Pulsante autem eo ostium ianuæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
Acts VulgCont 12:14  Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nunciavit stare Petrum ante ianuam.
Acts VulgCont 12:15  At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: angelus eius est.
Acts VulgCont 12:16  Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
Acts VulgCont 12:17  Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nunciate Iacobo, et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
Acts VulgCont 12:18  Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
Acts VulgCont 12:19  Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, iussit eos duci: descendensque a Iudæa in Cæsaream, ibi commoratus est.
Acts VulgCont 12:20  Erat autem iratus Tyriis, et Sidonis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
Acts VulgCont 12:21  Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
Acts VulgCont 12:22  Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis!
Acts VulgCont 12:23  Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.
Acts VulgCont 12:24  Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
Acts VulgCont 12:25  Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Ierosolymis expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
Chapter 13
Acts VulgCont 13:1  Erant autem in Ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
Acts VulgCont 13:2  Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum, et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos.
Acts VulgCont 13:3  Tunc ieiunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
Acts VulgCont 13:4  Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam; et inde navigaverunt Cyprum.
Acts VulgCont 13:5  Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Iudæorum. Habebant autem et Ioannem in ministerio.
Acts VulgCont 13:6  Et cum perambulassent universam insulam usque ad Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam, Iudæum, cui nomen erat Bariesu,
Acts VulgCont 13:7  qui erat cum Proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba, et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
Acts VulgCont 13:8  Resistebat autem illis Elymas magus, (si enim interpretatur nomen eius) quærens avertere Proconsulem a fide.
Acts VulgCont 13:9  Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
Acts VulgCont 13:10  dixit: O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
Acts VulgCont 13:11  Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
Acts VulgCont 13:12  Tunc Proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
Acts VulgCont 13:13  Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Ioannes autem discedens ab eis, reversus est Ierosolymam.
Acts VulgCont 13:14  Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die Sabbatorum, sederunt.
Acts VulgCont 13:15  Post lectionem autem legis, et Prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
Acts VulgCont 13:16  Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitæ, et qui timetis Deum, audite:
Acts VulgCont 13:17  Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
Acts VulgCont 13:18  et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
Acts VulgCont 13:19  Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
Acts VulgCont 13:20  quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit iudices, usque ad Samuel Prophetam.
Acts VulgCont 13:21  Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
Acts VulgCont 13:22  Et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
Acts VulgCont 13:23  Huius Deus ex semine secundum Promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
Acts VulgCont 13:24  prædicante Ioanne ante faciem adventus eius baptismum pœnitentiæ omni populo Israel.
Acts VulgCont 13:25  Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere.
Acts VulgCont 13:26  Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est.
Acts VulgCont 13:27  Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius hunc ignorantes, et voces prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt,
Acts VulgCont 13:28  et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
Acts VulgCont 13:29  Cumque consummassent omnia, quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
Acts VulgCont 13:31  qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Ierusalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem.
Acts VulgCont 13:32  Et nos vobis annunciamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
Acts VulgCont 13:33  quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Acts VulgCont 13:34  Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
Acts VulgCont 13:35  Ideoque et alias dicit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Acts VulgCont 13:36  David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
Acts VulgCont 13:37  Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
Acts VulgCont 13:38  Notum igitur sit vobis viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur, et ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Acts VulgCont 13:40  Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis:
Acts VulgCont 13:41  Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
Acts VulgCont 13:42  Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti Sabbato loquerentur sibi verba hæc.
Acts VulgCont 13:43  Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudæorum, et colentium advenarum, Paulum, et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
Acts VulgCont 13:44  Sequenti vero Sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
Acts VulgCont 13:45  Videntes autem turbas Iudæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his, quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Acts VulgCont 13:46  Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes.
Acts VulgCont 13:47  Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
Acts VulgCont 13:48  Audientes autem Gentes gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
Acts VulgCont 13:49  Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
Acts VulgCont 13:50  Iudæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum, et Barnabam: et eiecerunt eos de finibus suis.
Acts VulgCont 13:51  At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
Acts VulgCont 13:52  Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
Chapter 14
Acts VulgCont 14:1  Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Iudæorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudæorum, et Græcorum copiosa multitudo.
Acts VulgCont 14:2  Qui vero increduli fuerunt Iudæi, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres.
Acts VulgCont 14:3  Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa, et prodigia fieri per manus eorum.
Acts VulgCont 14:4  Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudæis, quidam vero cum Apostolis.
Acts VulgCont 14:5  Cum autem factus esset impetus Gentilium, et Iudæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
Acts VulgCont 14:6  intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.
Acts VulgCont 14:7  Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
Acts VulgCont 14:8  Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
Acts VulgCont 14:9  dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
Acts VulgCont 14:10  Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice, dicentes: Quia dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos.
Acts VulgCont 14:11  Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
Acts VulgCont 14:12  Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare.
Acts VulgCont 14:13  Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes,
Acts VulgCont 14:14  et dicentes: Viri, quid hæc facitis? Et nos mortales sumus, similes vobis homines, annunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
Acts VulgCont 14:15  qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
Acts VulgCont 14:16  Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo, et lætitia corda eorum.
Acts VulgCont 14:17  Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Acts VulgCont 14:18  Supervenerunt autem quidam ab Antiochia, et Iconio Iudæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
Acts VulgCont 14:19  Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Acts VulgCont 14:20  Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
Acts VulgCont 14:21  confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Acts VulgCont 14:22  Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
Acts VulgCont 14:24  et loquentes verbum Domini in Perge, descendeunt in Attaliam:
Acts VulgCont 14:25  et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus, quod compleverunt.
Acts VulgCont 14:26  Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei.
Acts VulgCont 14:27  Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
Chapter 15
Acts VulgCont 15:1  Et quidam descendentes de Iudæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
Acts VulgCont 15:2  Facta ergo seditione non minima Paulo, et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Ierusalem super hac quæstione.
Acts VulgCont 15:3  Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phœnicen, et Samariam, narrantes conversionem Gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
Acts VulgCont 15:4  Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis.
Acts VulgCont 15:5  Surrexerunt autem quidam de hæresi Pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
Acts VulgCont 15:6  Conveneruntque Apostoli, et seniores videre de verbo hoc.
Acts VulgCont 15:7  Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere.
Acts VulgCont 15:8  Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
Acts VulgCont 15:9  et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
Acts VulgCont 15:10  Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
Acts VulgCont 15:11  Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
Acts VulgCont 15:12  Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in Gentibus per eos.
Acts VulgCont 15:13  Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
Acts VulgCont 15:14  Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo.
Acts VulgCont 15:15  Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
Acts VulgCont 15:16  Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reædificabo, et erigam illud:
Acts VulgCont 15:17  ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
Acts VulgCont 15:19  Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum,
Acts VulgCont 15:20  sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
Acts VulgCont 15:21  Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur.
Acts VulgCont 15:22  Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, Iudam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus,
Acts VulgCont 15:23  scribentes per manus eorum: APOSTOLI et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ fratribus ex Gentibus, salutem.
Acts VulgCont 15:24  Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
Acts VulgCont 15:25  placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo,
Acts VulgCont 15:26  hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
Acts VulgCont 15:27  Misimus ergo Iudam, et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
Acts VulgCont 15:28  Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
Acts VulgCont 15:29  ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
Acts VulgCont 15:30  Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
Acts VulgCont 15:31  Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
Acts VulgCont 15:32  Iudas autem, et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
Acts VulgCont 15:33  Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
Acts VulgCont 15:34  Visum est autem Silæ ibi remanere: Iudas autem solus abiit Ierusalem.
Acts VulgCont 15:35  Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes, et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
Acts VulgCont 15:36  Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
Acts VulgCont 15:37  Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominabatur Marcus.
Acts VulgCont 15:38  Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
Acts VulgCont 15:39  Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum.
Acts VulgCont 15:40  Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
Acts VulgCont 15:41  Perambulabat autem Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum, et seniorum.
Chapter 16
Acts VulgCont 16:1  Pervenit autem Derben, et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudææ fidelis, patre Gentili.
Acts VulgCont 16:2  Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres.
Acts VulgCont 16:3  Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Iudæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius erat Gentilis.
Acts VulgCont 16:4  Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata, quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Ierosolymis.
Acts VulgCont 16:5  Et Ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
Acts VulgCont 16:6  Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
Acts VulgCont 16:7  Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Iesu.
Acts VulgCont 16:8  Cum autem pertransissent Mysiam, descendeunt Troadem:
Acts VulgCont 16:9  et visio per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos.
Acts VulgCont 16:10  Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
Acts VulgCont 16:11  Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
Acts VulgCont 16:12  et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
Acts VulgCont 16:13  Die autem Sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant.
Acts VulgCont 16:14  Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cuius Dominus aperuit cor intendere his, quæ dicebantur a Paulo.
Acts VulgCont 16:15  Cum autem baptizata esset, et domus eius, deprecata est dicens: Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.
Acts VulgCont 16:16  Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
Acts VulgCont 16:17  Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis.
Acts VulgCont 16:18  Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Acts VulgCont 16:19  Videntes autem domini eius quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum, et Silam perduxerunt in forum ad principes:
Acts VulgCont 16:20  et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudæi:
Acts VulgCont 16:21  et annunciant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
Acts VulgCont 16:22  Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt eos virgis cædi.
Acts VulgCont 16:23  Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Acts VulgCont 16:24  Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
Acts VulgCont 16:25  Media autem nocte Paulus, et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos, qui in custodia erant.
Acts VulgCont 16:26  Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
Acts VulgCont 16:27  Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
Acts VulgCont 16:28  Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
Acts VulgCont 16:29  Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes:
Acts VulgCont 16:30  et producens eos foras, ait: domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
Acts VulgCont 16:31  At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum: et salvus eris tu, et domus tua.
Acts VulgCont 16:32  Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
Acts VulgCont 16:33  Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo.
Acts VulgCont 16:34  Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
Acts VulgCont 16:35  Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.
Acts VulgCont 16:36  Nunciavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace.
Acts VulgCont 16:37  Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant,
Acts VulgCont 16:38  et ipsi nos eiiciant. Nunciaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent:
Acts VulgCont 16:39  et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
Acts VulgCont 16:40  Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
Chapter 17
Acts VulgCont 17:1  Cum autem perambulassent Amphipolim, et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudæorum.
Acts VulgCont 17:2  Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
Acts VulgCont 17:3  adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Iesus Christus, quem ego annuncio vobis.
Acts VulgCont 17:4  Et quidam ex eis crediderunt, et adiuncti sunt Paulo, et Silæ, et de colentibus, Gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ.
Acts VulgCont 17:5  Zelantes autem Iudæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Iasonis quærebant eos producere in populum.
Acts VulgCont 17:6  Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem, et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi, qui urbem concitant, et huc venerunt,
Acts VulgCont 17:7  quos suscepit Iason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum.
Acts VulgCont 17:8  Concitaverunt autem plebem: et principes civitatis audientes hæc,
Acts VulgCont 17:9  et accepta satisfactione a Iasone, et a ceteris, dimiserunt eos.
Acts VulgCont 17:10  Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum, et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Iudæorum introierunt.
Acts VulgCont 17:11  Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.
Acts VulgCont 17:12  Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum Gentilium honestarum, et viri non pauci.
Acts VulgCont 17:13  Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudæi, quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
Acts VulgCont 17:14  Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem, et Timotheus remanserunt ibi.
Acts VulgCont 17:15  Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam, et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
Acts VulgCont 17:16  Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus eius in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem.
Acts VulgCont 17:17  Disputabat igitur in synagoga cum Iudæis, et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos, qui aderant.
Acts VulgCont 17:18  Quidam autem Epicurei, et Stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic, dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annunciator esse: quia Iesum, et resurrectionem annunciabat eis.
Acts VulgCont 17:19  Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina?
Acts VulgCont 17:20  Nova enim quædam infers auribus nostris: Volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
Acts VulgCont 17:21  (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.)
Acts VulgCont 17:22  Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video.
Acts VulgCont 17:23  Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat: IGNOTO DEO. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuncio vobis.
Acts VulgCont 17:24  Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
Acts VulgCont 17:25  nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:
Acts VulgCont 17:26  fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
Acts VulgCont 17:27  quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quam vis non longe sit ab unoquoque nostrum.
Acts VulgCont 17:28  In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum Poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.
Acts VulgCont 17:29  Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, Divinum esse simile.
Acts VulgCont 17:30  Et tempora quidem huius ignorantiæ despiciens Deus, nunc annunciat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,
Acts VulgCont 17:31  eo quod statuit diem, in quo iudicaturus est orbem in æquitate, in viro, in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
Acts VulgCont 17:32  Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
Acts VulgCont 17:34  Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
Chapter 18
Acts VulgCont 18:2  et inveniens quemdam Iudæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Iudæos a Roma) accessit ad eos.
Acts VulgCont 18:3  Et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur: (erant autem scenofactoriæ artis.)
Acts VulgCont 18:4  Et disputabat in synagoga per omne Sabbatum, interponens nomen Domini Iesu, suadebatque Iudæis, et Græcis.
Acts VulgCont 18:5  Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudæis esse Christum Iesum.
Acts VulgCont 18:6  Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad Gentes vadam.
Acts VulgCont 18:7  Et migrans inde, intravit in domum cuiusdam, nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogæ.
Acts VulgCont 18:8  Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
Acts VulgCont 18:9  Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
Acts VulgCont 18:10  propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
Acts VulgCont 18:11  Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
Acts VulgCont 18:12  Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Iudæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
Acts VulgCont 18:13  dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
Acts VulgCont 18:14  Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Iudæi, recte vos sustinerem.
Acts VulgCont 18:15  Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: Iudex ego horum nolo esse.
Acts VulgCont 18:17  Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.
Acts VulgCont 18:18  Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Priscilla, et Aquila) qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.
Acts VulgCont 18:19  Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Iudæis.
Acts VulgCont 18:20  Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
Acts VulgCont 18:21  sed valefaciens, et dicens, Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso.
Acts VulgCont 18:22  Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam.
Acts VulgCont 18:23  Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
Acts VulgCont 18:24  Iudæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
Acts VulgCont 18:25  Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea, quæ sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
Acts VulgCont 18:26  Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
Acts VulgCont 18:27  Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant.
Acts VulgCont 18:28  Vehementer enim Iudæos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Iesum.
Chapter 19
Acts VulgCont 19:1  Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam Discipulos:
Acts VulgCont 19:2  dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
Acts VulgCont 19:3  Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate.
Acts VulgCont 19:4  Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Iesum.
Acts VulgCont 19:5  His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu.
Acts VulgCont 19:6  Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Acts VulgCont 19:8  Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei.
Acts VulgCont 19:9  Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola Tyranni cuiusdam.
Acts VulgCont 19:10  Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudæi atque Gentiles.
Acts VulgCont 19:11  Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
Acts VulgCont 19:12  ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Acts VulgCont 19:13  Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudæis exorcistis, invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu, dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus prædicat.
Acts VulgCont 19:14  Erant autem quidam Iudæi Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
Acts VulgCont 19:15  Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Iesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
Acts VulgCont 19:16  Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi, et vulnerati effugerent de domo illa.
Acts VulgCont 19:17  Hoc autem notum factum est omnibus Iudæis, atque Gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Acts VulgCont 19:18  Multique credentium veniebant, confitentes, et annunciantes actus suos.
Acts VulgCont 19:19  Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Acts VulgCont 19:20  Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
Acts VulgCont 19:21  His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia ire Ierosolymam, dicens: quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
Acts VulgCont 19:22  Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum, et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Acts VulgCont 19:23  Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Acts VulgCont 19:24  Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum:
Acts VulgCont 19:25  quos convocans, et eos, qui huiusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:
Acts VulgCont 19:26  et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
Acts VulgCont 19:27  Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia, et orbis colit.
Acts VulgCont 19:28  His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
Acts VulgCont 19:29  Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Acts VulgCont 19:30  Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
Acts VulgCont 19:31  Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
Acts VulgCont 19:32  alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Acts VulgCont 19:33  De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
Acts VulgCont 19:34  Quem ut cognoverunt Iudæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
Acts VulgCont 19:35  Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Iovisque prolis?
Acts VulgCont 19:36  Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
Acts VulgCont 19:37  Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
Acts VulgCont 19:38  Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
Acts VulgCont 19:39  Si quid autem alterius rei quæritis: in legitima ecclesia poterit absolvi.
Acts VulgCont 19:40  Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ: cum nullus obnoxius sit (de quo possimus reddere rationem) concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.
Chapter 20
Acts VulgCont 20:1  Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
Acts VulgCont 20:2  Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam:
Acts VulgCont 20:3  ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Iudæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
Acts VulgCont 20:4  Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gaius Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus, et Trophimus.
Acts VulgCont 20:6  nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
Acts VulgCont 20:7  Una autem Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Acts VulgCont 20:8  Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
Acts VulgCont 20:9  Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
Acts VulgCont 20:10  Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
Acts VulgCont 20:11  Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
Acts VulgCont 20:12  Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
Acts VulgCont 20:13  Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
Acts VulgCont 20:14  Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
Acts VulgCont 20:15  Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
Acts VulgCont 20:16  Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Ierosolymis.
Acts VulgCont 20:17  A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit Maiores natu Ecclesiæ.
Acts VulgCont 20:18  Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Acts VulgCont 20:19  serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Iudæorum:
Acts VulgCont 20:20  quo modo nihil subtraxerim utilium, quominus annunciarem vobis, et docerem vos publice, et per domos,
Acts VulgCont 20:21  testificans Iudæis, atque Gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.
Acts VulgCont 20:22  Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Ierusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans:
Acts VulgCont 20:23  nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens: quoniam vincula, et tribulationes Ierosolymis me manent.
Acts VulgCont 20:24  Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dum modo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Iesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
Acts VulgCont 20:25  Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
Acts VulgCont 20:26  Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
Acts VulgCont 20:27  Non enim subterfugi, quominus annunciarem omne consilium Dei vobis.
Acts VulgCont 20:28  Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Acts VulgCont 20:29  Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
Acts VulgCont 20:30  Et ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
Acts VulgCont 20:31  Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum.
Acts VulgCont 20:32  Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
Acts VulgCont 20:33  Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi,
Acts VulgCont 20:34  sicut ipsi scitis: quoniam ad ea, quæ mihi opus erant, et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
Acts VulgCont 20:35  Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
Acts VulgCont 20:36  Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
Acts VulgCont 20:37  Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
Acts VulgCont 20:38  dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
Chapter 21
Acts VulgCont 21:1  Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
Acts VulgCont 21:2  Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
Acts VulgCont 21:3  Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.
Acts VulgCont 21:4  Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Ierosolymam.
Acts VulgCont 21:5  Et expletis diebus profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus, et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus.
Acts VulgCont 21:6  Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
Acts VulgCont 21:7  Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
Acts VulgCont 21:8  Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
Acts VulgCont 21:9  Huic autem erant quattuor filiæ virgines prophetantes.
Acts VulgCont 21:10  Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Iudæa propheta, nomine Agabus.
Acts VulgCont 21:11  Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes, et manus dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona hæc, sic alligabunt in Ierusalem Iudæi, et tradent in manus Gentium.
Acts VulgCont 21:12  Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Ierosolymam.
Acts VulgCont 21:13  Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu.
Acts VulgCont 21:14  Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
Acts VulgCont 21:15  Post dies autem istos præparati, ascendebamus in Ierusalem.
Acts VulgCont 21:16  Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.
Acts VulgCont 21:17  Et cum venissemus Ierosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
Acts VulgCont 21:18  Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt seniores.
Acts VulgCont 21:19  Quos cum salutasset, narrabat per singula, quæ Deus fecisset in Gentibus per ministerium ipsius.
Acts VulgCont 21:20  At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudæis, qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
Acts VulgCont 21:21  Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Iudæorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
Acts VulgCont 21:22  Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
Acts VulgCont 21:23  Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quattuor, votum habentes super se.
Acts VulgCont 21:24  His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
Acts VulgCont 21:25  De his autem, qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis, immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Acts VulgCont 21:26  Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuncians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
Acts VulgCont 21:27  Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et iniecerunt ei manus, clamantes:
Acts VulgCont 21:28  Viri Israelitæ, adiuvate: hic est homo, qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et Gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
Acts VulgCont 21:29  Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
Acts VulgCont 21:30  Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt ianuæ.
Acts VulgCont 21:31  Quærentibus autem eum occidere, nunciatum est Tribuno cohortis: Quia tota confunditur Ierusalem.
Acts VulgCont 21:32  Qui statim assumptis militibus, et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent Tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum.
Acts VulgCont 21:33  Tunc accedens Tribunus apprehendit eum, et iussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
Acts VulgCont 21:34  Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, iussit duci eum in castra.
Acts VulgCont 21:35  Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
Acts VulgCont 21:36  Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum!
Acts VulgCont 21:37  Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit Tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti?
Acts VulgCont 21:38  Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quattuor millia virorum sicariorum?
Acts VulgCont 21:39  Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Iudæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
Acts VulgCont 21:40  Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus, annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua Hebræa, dicens:
Chapter 22
Acts VulgCont 22:1  Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
Acts VulgCont 22:2  Cum audissent autem quia Hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
Acts VulgCont 22:3  Et dicit: Ego sum vir Iudæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:
Acts VulgCont 22:4  qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
Acts VulgCont 22:5  sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes maiores natu, a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Ierusalem ut punirentur.
Acts VulgCont 22:6  Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
Acts VulgCont 22:7  et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris?
Acts VulgCont 22:8  Ego autem respondi: Quis es Domine? Dixitque ad me: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris.
Acts VulgCont 22:9  Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
Acts VulgCont 22:10  Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus, quæ te oporteat facere.
Acts VulgCont 22:11  Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
Acts VulgCont 22:12  Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Iudæis,
Acts VulgCont 22:13  veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
Acts VulgCont 22:14  At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius, et videres Iustum, et audires vocem ex ore eius:
Acts VulgCont 22:15  quia eris testis illius ad omnes homines eorum, quæ vidisti, et audisti.
Acts VulgCont 22:16  Et nunc quid moraris? Exurge, et baptizare, et ablue peccata tua invocato nomine ipsius.
Acts VulgCont 22:17  Factum est autem revertenti mihi in Ierusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
Acts VulgCont 22:18  et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Ierusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.
Acts VulgCont 22:19  Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos, qui credebant in te:
Acts VulgCont 22:20  et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Acts VulgCont 22:21  Et dixit ad me: Vade quoniam ego in nationes longe mittam te.
Acts VulgCont 22:22  Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra huiusmodi: non enim fas est eum vivere.
Acts VulgCont 22:23  Vociferantibus autem eis, et proiicientibus vestimenta sua, et pulverem iactantibus in aerem,
Acts VulgCont 22:24  iussit Tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
Acts VulgCont 22:25  Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi Centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare?
Acts VulgCont 22:26  Quo audito, Centurio accessit ad Tribunum, et nunciavit ei, dicens: Quid acturus es? Hic enim homo civis Romanus est.
Acts VulgCont 22:27  Accedens autem Tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.
Acts VulgCont 22:28  Et respondit Tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
Acts VulgCont 22:29  Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
Acts VulgCont 22:30  Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudæis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.
Chapter 23
Acts VulgCont 23:1  Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
Acts VulgCont 23:2  Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os eius.
Acts VulgCont 23:3  Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens iudicas me secundum legem, et contra legem iubes me percuti?
Acts VulgCont 23:4  Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
Acts VulgCont 23:5  Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
Acts VulgCont 23:6  Sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum, et altera Pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisæus sum, filius Pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor.
Acts VulgCont 23:7  Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter Pharisæos, et Sadducæos, et soluta est multitudo.
Acts VulgCont 23:8  Sadducæi enim dicunt, non esse resurrectionem, neque Angelum, neque spiritum: Pharisæi autem utraque confitentur.
Acts VulgCont 23:9  Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam Pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus?
Acts VulgCont 23:10  Et cum magna dissensio facta esset, timens Tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milities descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
Acts VulgCont 23:11  Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Ierusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
Acts VulgCont 23:12  Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum.
Acts VulgCont 23:13  Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc coniurationem fecerant:
Acts VulgCont 23:14  qui accesserunt ad principes sacerdotum, et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
Acts VulgCont 23:15  Nunc ergo vos notum facite Tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
Acts VulgCont 23:16  Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nunciavitque Paulo.
Acts VulgCont 23:17  Vocans autem Paulus ad se unum ex Centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad Tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
Acts VulgCont 23:18  Et ille quidem assumens eum duxit ad Tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
Acts VulgCont 23:19  Apprehendens autem Tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est, quod habes indicare mihi?
Acts VulgCont 23:20  Ille autem dixit: Iudæis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
Acts VulgCont 23:21  tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
Acts VulgCont 23:22  Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
Acts VulgCont 23:23  Et vocatis duobus Centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis:
Acts VulgCont 23:24  et iumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
Acts VulgCont 23:25  Timuit enim ne forte raperent eum Iudæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam,
Acts VulgCont 23:26  scribens epistolam continentem hæc: CLAUDIUS Lysias optimo Præsidi, Felici salutem.
Acts VulgCont 23:27  Virum hunc comprehensum a Iudæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est:
Acts VulgCont 23:28  Volensque scire causam, quam obiiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
Acts VulgCont 23:29  Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
Acts VulgCont 23:30  Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quas paraverant illi, misi eum ad te: denuncians et accusatoribus ut dicant apud te, Vale.
Acts VulgCont 23:31  Milites ergo secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
Acts VulgCont 23:32  Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
Acts VulgCont 23:33  Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
Acts VulgCont 23:34  Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset: et cognoscens quia de Cilicia,
Acts VulgCont 23:35  Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Iussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
Chapter 24
Acts VulgCont 24:1  Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.
Acts VulgCont 24:2  Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam;
Acts VulgCont 24:3  semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
Acts VulgCont 24:4  Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
Acts VulgCont 24:5  Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Iudæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum:
Acts VulgCont 24:6  qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare.
Acts VulgCont 24:7  Superveniens autem Tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
Acts VulgCont 24:8  iubens accusatores eius ad te venire: a quo poteris ipse iudicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
Acts VulgCont 24:9  Adiecerunt autem et Iudæi, dicentes hæc ita se habere.
Acts VulgCont 24:10  Respondit autem Paulus, (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse iudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
Acts VulgCont 24:11  Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem:
Acts VulgCont 24:12  et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate:
Acts VulgCont 24:13  neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
Acts VulgCont 24:14  Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus, quæ in Lege, et Prophetis scripta sunt:
Acts VulgCont 24:15  spem habens in Deum, quam et hi ipsi expectant, resurrectionem futuram iustorum, et iniquorum.
Acts VulgCont 24:16  In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper.
Acts VulgCont 24:17  Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
Acts VulgCont 24:18  in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.
Acts VulgCont 24:19  Quidam autem ex Asia Iudæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare, si quid haberent adversum me:
Acts VulgCont 24:20  aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
Acts VulgCont 24:21  nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis.
Acts VulgCont 24:22  Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum Tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
Acts VulgCont 24:23  Iussitque Centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
Acts VulgCont 24:24  Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Iudæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quæ est in Christum Iesum.
Acts VulgCont 24:25  Disputante autem illo de iustitia, et castitate, et de iudicio futuro, tremefactus Felix respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:
Acts VulgCont 24:26  simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
Acts VulgCont 24:27  Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Iudæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
Chapter 25
Acts VulgCont 25:1  Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Ierosolymam a Cæsarea.
Acts VulgCont 25:2  Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Iudæorum adversus Paulum: et rogabant eum,
Acts VulgCont 25:3  postulantes gratiam adversus eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
Acts VulgCont 25:4  Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum.
Acts VulgCont 25:5  Qui ergo in vobis (ait) potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
Acts VulgCont 25:6  Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et iussit Paulum adduci.
Acts VulgCont 25:7  Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Ierosolyma descenderant Iudæi, multas, et graves causas obiicientes, quas non poterant probare.
Acts VulgCont 25:8  Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Iudæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
Acts VulgCont 25:9  Festus autem volens gratiam præstare Iudæis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam ascendere, et ibi de his iudicari apud me?
Acts VulgCont 25:10  Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto, ibi me oportet iudicari: Iudæis non nocui, sicut tu melius nosti.
Acts VulgCont 25:11  Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum, quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
Acts VulgCont 25:12  Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti, ad Cæsarem ibis.
Acts VulgCont 25:13  Et cum dies aliquot transacti essent: Agrippa rex, et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.
Acts VulgCont 25:14  Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
Acts VulgCont 25:15  de quo cum essem Ierosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Iudæorum, postulantes adversus illum damnationem.
Acts VulgCont 25:16  Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is, qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
Acts VulgCont 25:17  Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, iussi adduci virum.
Acts VulgCont 25:18  De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum:
Acts VulgCont 25:19  Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
Acts VulgCont 25:20  Hæsitans autem ego de huiusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis.
Acts VulgCont 25:21  Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.
Acts VulgCont 25:22  Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
Acts VulgCont 25:23  Altera autem die cum venisset Agrippa, et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum Tribunis, et viris principalibus civitatis, iubente Festo, adductus est Paulus.
Acts VulgCont 25:24  Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudæorum interpellavit me Ierosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
Acts VulgCont 25:25  Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, iudicavi mittere.
Acts VulgCont 25:26  De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
Acts VulgCont 25:27  Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas eius non significare.
Chapter 26
Acts VulgCont 26:1  Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere.
Acts VulgCont 26:2  De omnibus, quibus accusor a Iudæis, rex Agrippa, æstimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
Acts VulgCont 26:3  maxime te sciente omnia, et quæ apud Iudæos sunt consuetudines, et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias.
Acts VulgCont 26:4  Et quidem vitam meam a iuventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Ierosolymis, noverunt omnes Iudæi:
Acts VulgCont 26:5  præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus.
Acts VulgCont 26:6  Et nunc in spe, quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus:
Acts VulgCont 26:7  in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Iudæis, rex.
Acts VulgCont 26:8  Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
Acts VulgCont 26:9  Et ego quidem existimaveram, me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere.
Acts VulgCont 26:10  Quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
Acts VulgCont 26:11  Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
Acts VulgCont 26:12  In quibus dum irem Damascum cum potestate, et permissu principum sacerdotum,
Acts VulgCont 26:13  die media in via, vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos, qui mecum simul erant.
Acts VulgCont 26:14  Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Acts VulgCont 26:15  Ego autem dixi: Quis es Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
Acts VulgCont 26:16  Sed exurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
Acts VulgCont 26:17  eripiens te de populo, et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
Acts VulgCont 26:18  aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me.
Acts VulgCont 26:19  Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni:
Acts VulgCont 26:20  sed his, qui sunt Damasci primum, et Ierosolymis, et in omnem regionem Iudææ, et Gentibus annunciabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
Acts VulgCont 26:21  Hac ex causa me Iudæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
Acts VulgCont 26:22  Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quæ Prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
Acts VulgCont 26:23  si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annunciaturus est populo, et gentibus.
Acts VulgCont 26:24  Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
Acts VulgCont 26:25  Et Paulus: Non insanio (inquit) optime Feste, sed veritatis, et sobrietatis verba loquor.
Acts VulgCont 26:26  Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
Acts VulgCont 26:28  Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me Christianum fieri.
Acts VulgCont 26:29  Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes, qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
Acts VulgCont 26:30  Et exurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
Acts VulgCont 26:31  Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
Acts VulgCont 26:32  Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.
Chapter 27
Acts VulgCont 27:1  Ut autem iudicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustæ,
Acts VulgCont 27:2  ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
Acts VulgCont 27:3  Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
Acts VulgCont 27:4  Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propter ea quod essent venti contrarii.
Acts VulgCont 27:5  Et pelagus Ciliciæ, et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ:
Acts VulgCont 27:6  et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
Acts VulgCont 27:7  Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ iuxta Salmonem:
Acts VulgCont 27:8  et vix iuxta navigantes, venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Thalassa.
Acts VulgCont 27:9  Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
Acts VulgCont 27:10  dicens eis: Viri, video quoniam cum iniuria, et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
Acts VulgCont 27:11  Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his, quæ a Paulo dicebantur.
Acts VulgCont 27:12  Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen, hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum, et ad Corum.
Acts VulgCont 27:13  Aspirante autem Austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
Acts VulgCont 27:14  Non post multum autem misit se contra ipsam ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
Acts VulgCont 27:15  Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
Acts VulgCont 27:16  In insulam autem quandam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
Acts VulgCont 27:17  Qua sublata, adiutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
Acts VulgCont 27:18  Valida autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt:
Acts VulgCont 27:19  et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.
Acts VulgCont 27:20  Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
Acts VulgCont 27:21  Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere iniuriam hanc, et iacturam.
Acts VulgCont 27:22  Et nunc suadeo vobis bono animo esse. Amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
Acts VulgCont 27:23  Astitit enim mihi hac nocte Angelus Dei, cuius sum ego, et cui deservio,
Acts VulgCont 27:24  dicens: Ne timeas Paule, Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum.
Acts VulgCont 27:25  Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
Acts VulgCont 27:27  Sed postea quam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
Acts VulgCont 27:28  Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
Acts VulgCont 27:29  Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quattuor, optabant diem fieri.
Acts VulgCont 27:30  Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
Acts VulgCont 27:31  dixit Paulus Centurioni, et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
Acts VulgCont 27:32  Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
Acts VulgCont 27:33  Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie expectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes.
Acts VulgCont 27:34  Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
Acts VulgCont 27:35  Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare.
Acts VulgCont 27:36  Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
Acts VulgCont 27:37  Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
Acts VulgCont 27:38  Et satiati cibo alleviabant navem, iactantes triticum in mare.
Acts VulgCont 27:39  Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quendam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, eiicere navem.
Acts VulgCont 27:40  Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes iuncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum tendebant ad littus.
Acts VulgCont 27:41  Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
Acts VulgCont 27:42  Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent: ne quis cum enatasset, effugeret.
Acts VulgCont 27:43  Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: iussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire:
Acts VulgCont 27:44  et ceteros alios in tabulis ferebant: quosdam super ea, quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.
Chapter 28
Acts VulgCont 28:1  Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
Acts VulgCont 28:2  Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
Acts VulgCont 28:3  Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum eius.
Acts VulgCont 28:4  Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
Acts VulgCont 28:5  Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
Acts VulgCont 28:6  At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum, et mori. Diu autem illis expectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
Acts VulgCont 28:7  In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
Acts VulgCont 28:8  Contigit autem, patrem Publii febribus, et dysenteria vexatum iacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Acts VulgCont 28:9  Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:
Acts VulgCont 28:10  qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
Acts VulgCont 28:11  Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
Acts VulgCont 28:12  Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
Acts VulgCont 28:13  Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem flante Austro, secunda die venimus Puteolos;
Acts VulgCont 28:14  ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.
Acts VulgCont 28:15  Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
Acts VulgCont 28:16  Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
Acts VulgCont 28:17  Post tertium autem diem convocavit primos Iudæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
Acts VulgCont 28:18  qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
Acts VulgCont 28:19  Contradicentibus autem Iudæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Acts VulgCont 28:20  Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum.
Acts VulgCont 28:21  At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Iudæa, neque adveniens aliquis fratrum nunciavit, aut locutus est quid de te malum.
Acts VulgCont 28:22  Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
Acts VulgCont 28:23  Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex Lege Moysi, et Prophetis a mane usque ad vesperam.
Acts VulgCont 28:24  Et quidam credebant his, quæ dicebantur: quidam vero non credebant.
Acts VulgCont 28:25  Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
Acts VulgCont 28:26  dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis.
Acts VulgCont 28:27  Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
Acts VulgCont 28:28  Notum ergo sit vobis, quoniam Gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
Acts VulgCont 28:29  Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Iudæi, multam habentes inter se quæstionem.
Acts VulgCont 28:30  Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum,
Acts VulgCont 28:31  prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.