Chapter 1
Acts | VulgSist | 1:1 | Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere, et docere | |
Acts | VulgSist | 1:2 | usque in diem, qua praecipiens Apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est: | |
Acts | VulgSist | 1:3 | quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. | |
Acts | VulgSist | 1:4 | Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: | |
Acts | VulgSist | 1:5 | quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. | |
Acts | VulgSist | 1:6 | Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel? | |
Acts | VulgSist | 1:7 | Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: | |
Acts | VulgSist | 1:8 | sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. | |
Acts | VulgSist | 1:9 | Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. | |
Acts | VulgSist | 1:10 | Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, | |
Acts | VulgSist | 1:11 | qui et dixerunt: Viri Galilaei quid statis aspicientes in caelum? hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. | |
Acts | VulgSist | 1:12 | Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, sabbati habens iter. | |
Acts | VulgSist | 1:13 | Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Iacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi. | |
Acts | VulgSist | 1:14 | hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius. | |
Acts | VulgSist | 1:15 | In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti.) | |
Acts | VulgSist | 1:16 | Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum: | |
Acts | VulgSist | 1:18 | Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera eius. | |
Acts | VulgSist | 1:19 | Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Hacheldema, hoc est, ager sanguinis. | |
Acts | VulgSist | 1:20 | Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter. | |
Acts | VulgSist | 1:21 | Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, | |
Acts | VulgSist | 1:22 | incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis. | |
Acts | VulgSist | 1:23 | Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus: et Mathiam. | |
Acts | VulgSist | 1:24 | Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus, unum | |
Acts | VulgSist | 1:25 | accipere locum ministerii huius, et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum. | |
Chapter 2
Acts | VulgSist | 2:2 | et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. | |
Acts | VulgSist | 2:3 | Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: | |
Acts | VulgSist | 2:4 | et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. | |
Acts | VulgSist | 2:5 | Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est. | |
Acts | VulgSist | 2:6 | Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. | |
Acts | VulgSist | 2:7 | Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt, | |
Acts | VulgSist | 2:9 | Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mespotamiam, Iudaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, | |
Acts | VulgSist | 2:10 | Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, | |
Acts | VulgSist | 2:11 | Iudaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. | |
Acts | VulgSist | 2:14 | Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudaei, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. | |
Acts | VulgSist | 2:17 | Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. | |
Acts | VulgSist | 2:18 | Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: | |
Acts | VulgSist | 2:19 | et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: | |
Acts | VulgSist | 2:20 | Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. | |
Acts | VulgSist | 2:22 | Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: | |
Acts | VulgSist | 2:23 | hunc definito consilio, et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: | |
Acts | VulgSist | 2:24 | quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. | |
Acts | VulgSist | 2:25 | David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear: | |
Acts | VulgSist | 2:26 | Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: | |
Acts | VulgSist | 2:27 | Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. | |
Acts | VulgSist | 2:29 | Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus est: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. | |
Acts | VulgSist | 2:30 | Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius: | |
Acts | VulgSist | 2:31 | providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. | |
Acts | VulgSist | 2:33 | Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum, quod vos videtis, et auditis. | |
Acts | VulgSist | 2:34 | Non enim David ascendit in caelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis | |
Acts | VulgSist | 2:36 | Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis. | |
Acts | VulgSist | 2:37 | His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? | |
Acts | VulgSist | 2:38 | Petrus vero ad illos: Poenitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus sancti. | |
Acts | VulgSist | 2:39 | Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. | |
Acts | VulgSist | 2:40 | Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. | |
Acts | VulgSist | 2:41 | Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. | |
Acts | VulgSist | 2:42 | Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. | |
Acts | VulgSist | 2:43 | Fiebat autem omni animae timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. | |
Acts | VulgSist | 2:45 | Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. | |
Acts | VulgSist | 2:46 | Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis, | |
Chapter 3
Acts | VulgSist | 3:2 | Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. | |
Acts | VulgSist | 3:3 | Is cum vidisset Petrum, et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. | |
Acts | VulgSist | 3:6 | Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula. | |
Acts | VulgSist | 3:7 | Et apprehensa manu eius dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases eius, et plantae. | |
Acts | VulgSist | 3:8 | Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. | |
Acts | VulgSist | 3:10 | Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo, quod contigerat illi. | |
Acts | VulgSist | 3:11 | Cum viderent autem Petrum, et Ioannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum, quae appellatur Salomonis, stupentes. | |
Acts | VulgSist | 3:12 | Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitae quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? | |
Acts | VulgSist | 3:13 | Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti. | |
Acts | VulgSist | 3:15 | auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. | |
Acts | VulgSist | 3:16 | Et in fide nominis eius, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen eius: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. | |
Acts | VulgSist | 3:18 | Deus autem, qui praenunciavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. | |
Acts | VulgSist | 3:20 | ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum, qui praedicatus est vobis, Iesum Christum, | |
Acts | VulgSist | 3:21 | quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo Prophetarum. | |
Acts | VulgSist | 3:22 | Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. | |
Acts | VulgSist | 3:23 | Erit autem: omnis anima, quae non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe. | |
Acts | VulgSist | 3:24 | Et omnes prophetae a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annunciaverunt dies istos. | |
Acts | VulgSist | 3:25 | Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. | |
Chapter 4
Acts | VulgSist | 4:1 | Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducaei, | |
Acts | VulgSist | 4:2 | dolentes quod docerent populum, et annunciarent in Iesum resurrectionem ex mortuis: | |
Acts | VulgSist | 4:3 | et iniecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim iam vespera. | |
Acts | VulgSist | 4:4 | Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. | |
Acts | VulgSist | 4:5 | Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae in Ierusalem. | |
Acts | VulgSist | 4:6 | et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. | |
Acts | VulgSist | 4:7 | Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? | |
Acts | VulgSist | 4:8 | Tunc repletus Spiritu sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores audite: | |
Acts | VulgSist | 4:9 | Si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, | |
Acts | VulgSist | 4:10 | notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. | |
Acts | VulgSist | 4:11 | Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli: | |
Acts | VulgSist | 4:12 | et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. | |
Acts | VulgSist | 4:13 | Videntes autem Petri constantiam, et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant: | |
Acts | VulgSist | 4:14 | hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. | |
Acts | VulgSist | 4:16 | dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Ierusalem: manifestum est, et non possumus negare. | |
Acts | VulgSist | 4:17 | Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. | |
Acts | VulgSist | 4:18 | Et vocantes eos, denunciaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu. | |
Acts | VulgSist | 4:19 | Petrus vero, et Ioannes respondentes, dixerunt ad eos: Si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, iudicate. | |
Acts | VulgSist | 4:21 | At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id, quod factum fuerat in eo quod acciderat. | |
Acts | VulgSist | 4:22 | Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. | |
Acts | VulgSist | 4:23 | Dimissi autem venerunt ad suos: et annunciaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum, et seniores dixissent. | |
Acts | VulgSist | 4:24 | Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti caelum, et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt: | |
Acts | VulgSist | 4:25 | qui Spiritu sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? | |
Acts | VulgSist | 4:26 | Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius? | |
Acts | VulgSist | 4:27 | convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum Gentibus, et populis Israel, | |
Acts | VulgSist | 4:29 | Et nunc Domine respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, | |
Acts | VulgSist | 4:30 | in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Iesu. | |
Acts | VulgSist | 4:31 | Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. | |
Acts | VulgSist | 4:32 | Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. | |
Acts | VulgSist | 4:33 | Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. | |
Acts | VulgSist | 4:34 | Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum, aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant, | |
Acts | VulgSist | 4:35 | et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. | |
Acts | VulgSist | 4:36 | Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, (quod est interpretatum Filius consolationis) Levites, Cyprius genere, | |
Chapter 5
Acts | VulgSist | 5:2 | et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. | |
Acts | VulgSist | 5:3 | Dixit autem Petrus ad Ananiam: Anania, cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri? | |
Acts | VulgSist | 5:4 | Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo. | |
Acts | VulgSist | 5:5 | Audiens autem Ananias haec verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes, qui audierunt. | |
Acts | VulgSist | 5:7 | Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. | |
Acts | VulgSist | 5:8 | Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. | |
Acts | VulgSist | 5:9 | Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. | |
Acts | VulgSist | 5:10 | Confestim cecidit ante pedes eius, et expiravit. Intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. | |
Acts | VulgSist | 5:11 | Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes, qui audierunt haec. | |
Acts | VulgSist | 5:12 | Per manus autem Apostolorum fiebant signa, et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. | |
Acts | VulgSist | 5:15 | ita ut in plateas eiicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. | |
Acts | VulgSist | 5:16 | Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. | |
Acts | VulgSist | 5:17 | Exurgens autem princeps sacerdotum, et omnes, qui cum illo erant, (quae est haeresis Sadducaeorum) repleti sunt zelo: | |
Acts | VulgSist | 5:21 | Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. | |
Acts | VulgSist | 5:22 | Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nunciaverunt, | |
Acts | VulgSist | 5:23 | dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante ianuas: aperientes autem neminem intus invenimus. | |
Acts | VulgSist | 5:24 | Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi, et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret. | |
Acts | VulgSist | 5:25 | Adveniens autem quidam nunciavit eis: Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum. | |
Acts | VulgSist | 5:26 | Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. | |
Acts | VulgSist | 5:27 | Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: Et interrogavit eos princeps sacerdotum, | |
Acts | VulgSist | 5:28 | dicens: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto: et ecce replestis Ierusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. | |
Acts | VulgSist | 5:29 | Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus. | |
Acts | VulgSist | 5:30 | Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. | |
Acts | VulgSist | 5:31 | Hunc principem, et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israeli, et remissionem peccatorum. | |
Acts | VulgSist | 5:32 | et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. | |
Acts | VulgSist | 5:34 | Surgens autem quidam in concilio Pharisaeus, nomine Gamaliel, legisdoctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri. | |
Acts | VulgSist | 5:35 | dixitque ad illos: Viri Israelitae attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. | |
Acts | VulgSist | 5:36 | Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes, qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. | |
Acts | VulgSist | 5:37 | Post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. | |
Acts | VulgSist | 5:38 | Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur: | |
Acts | VulgSist | 5:39 | si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. | |
Acts | VulgSist | 5:40 | Et convocantes Apostolos, caesis denunciaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. | |
Acts | VulgSist | 5:41 | Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. | |
Chapter 6
Acts | VulgSist | 6:1 | In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. | |
Acts | VulgSist | 6:2 | Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. | |
Acts | VulgSist | 6:3 | Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus. | |
Acts | VulgSist | 6:5 | Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. | |
Acts | VulgSist | 6:7 | Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. | |
Acts | VulgSist | 6:8 | Stephanus autem plenus gratia, et fortitudine faciebat prodigia, et signa magna in populo. | |
Acts | VulgSist | 6:9 | Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: | |
Acts | VulgSist | 6:11 | Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen, et in Deum. | |
Acts | VulgSist | 6:12 | Commoverunt itaque plebem, et seniores, et Scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, | |
Acts | VulgSist | 6:13 | et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem. | |
Acts | VulgSist | 6:14 | audivimus enim eum dicentem: quoniam Iesus Nazarenus hic, destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses. | |
Chapter 7
Acts | VulgSist | 7:2 | Qui ait: Viri fratres, et patres audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan. | |
Acts | VulgSist | 7:3 | et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi. | |
Acts | VulgSist | 7:4 | Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. | |
Acts | VulgSist | 7:5 | Et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. | |
Acts | VulgSist | 7:6 | Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen tuum accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: | |
Acts | VulgSist | 7:7 | et gentem cui servierint, iudicabo ego, dixit Dominus. et post haec exibunt, et servient mihi in loco isto. | |
Acts | VulgSist | 7:8 | Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, et Iacob: et Iacob, duodecim Patriarchas. | |
Acts | VulgSist | 7:10 | et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius: et dedit ei gratiam, et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti, et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam. | |
Acts | VulgSist | 7:11 | Venit autem fames in universam Aegyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. | |
Acts | VulgSist | 7:13 | et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius. | |
Acts | VulgSist | 7:14 | Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuagintaquinque. | |
Acts | VulgSist | 7:16 | Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. | |
Acts | VulgSist | 7:17 | Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto, | |
Acts | VulgSist | 7:19 | Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos ne vivificarentur. | |
Acts | VulgSist | 7:20 | Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. | |
Acts | VulgSist | 7:21 | Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. | |
Acts | VulgSist | 7:22 | Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis. | |
Acts | VulgSist | 7:23 | Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israel. | |
Acts | VulgSist | 7:24 | Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit illum: et fecit ultionem ei, qui iniuriam sustinebat, percusso Aegyptio. | |
Acts | VulgSist | 7:25 | Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. | |
Acts | VulgSist | 7:26 | Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum? | |
Acts | VulgSist | 7:27 | Qui autem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem, et iudicem super nos? | |
Acts | VulgSist | 7:29 | Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. | |
Acts | VulgSist | 7:30 | Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina Angelus in igne flammae rubi. | |
Acts | VulgSist | 7:31 | Moyses autem videns, admiratus est visum. et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: | |
Acts | VulgSist | 7:32 | Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. | |
Acts | VulgSist | 7:33 | Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. | |
Acts | VulgSist | 7:34 | Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Aegyptum. | |
Acts | VulgSist | 7:35 | Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et iudicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo. | |
Acts | VulgSist | 7:36 | Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Aegypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. | |
Acts | VulgSist | 7:37 | Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis. | |
Acts | VulgSist | 7:38 | Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitae dare nobis. | |
Acts | VulgSist | 7:39 | Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum, | |
Acts | VulgSist | 7:40 | dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui praecedant nos: Moysi enim huic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei. | |
Acts | VulgSist | 7:41 | Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulachro, et laetabantur in operibus manuum suarum. | |
Acts | VulgSist | 7:42 | Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in Libro Prophetarum: Numquid victimas, aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? | |
Acts | VulgSist | 7:43 | Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus Dei vestri Rempham, figuras, quas fecistis, adorare eas. Et transferam vos in Babylonem. | |
Acts | VulgSist | 7:44 | Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat. | |
Acts | VulgSist | 7:45 | Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem Gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, | |
Acts | VulgSist | 7:49 | Caelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus? aut quis locus requietionis meae est? | |
Acts | VulgSist | 7:51 | Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut Patres vestri, ita et vos. | |
Acts | VulgSist | 7:52 | Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenunciabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores, et homicidae fuistis: | |
Acts | VulgSist | 7:55 | Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris virtutis Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et filium hominis stantem a dextris Dei. | |
Acts | VulgSist | 7:56 | Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. | |
Acts | VulgSist | 7:57 | Et eiicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus. | |
Acts | VulgSist | 7:58 | Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Iesu suscipe spiritum meum. | |
Chapter 8
Acts | VulgSist | 8:1 | Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quae erat Ierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae, et Samariae praeter Apostolos. | |
Acts | VulgSist | 8:3 | Saulus autem devastabat Ecclesiam per domos intrans, et trahens viros, ac mulieres, tradebat in custodiam. | |
Acts | VulgSist | 8:6 | Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat. | |
Acts | VulgSist | 8:7 | Multi enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici, et claudi curati sunt. | |
Acts | VulgSist | 8:9 | Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum: | |
Acts | VulgSist | 8:10 | cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna. | |
Acts | VulgSist | 8:12 | Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Iesu Christi baptizabantur viri, ac mulieres. | |
Acts | VulgSist | 8:13 | Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa, et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. | |
Acts | VulgSist | 8:14 | Cum autem audissent Apostoli, qui erant Ierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum, et Ioannem: | |
Acts | VulgSist | 8:16 | Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. | |
Acts | VulgSist | 8:18 | Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, | |
Acts | VulgSist | 8:19 | dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum: | |
Acts | VulgSist | 8:20 | Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. | |
Acts | VulgSist | 8:21 | Non est tibi pars, neque sors in sermone isto. cor enim tuum non est rectum coram Deo. | |
Acts | VulgSist | 8:22 | Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. | |
Acts | VulgSist | 8:24 | Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis. | |
Acts | VulgSist | 8:25 | Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Ierosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. | |
Acts | VulgSist | 8:26 | Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam: haec est deserta. | |
Acts | VulgSist | 8:27 | Et surgens abiit. Et ecce vir Aethiops, eunuchus, potens Candacis Reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas eius: venerat adorare in Ierusalem: | |
Acts | VulgSist | 8:30 | Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quae legis? | |
Acts | VulgSist | 8:31 | Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. | |
Acts | VulgSist | 8:32 | Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. | |
Acts | VulgSist | 8:33 | In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita eius? | |
Acts | VulgSist | 8:34 | Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo Propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? | |
Acts | VulgSist | 8:35 | Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. | |
Acts | VulgSist | 8:36 | Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait Eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari? | |
Acts | VulgSist | 8:37 | Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo, Filium Dei esse Iesum Christum. | |
Acts | VulgSist | 8:38 | Et iussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et Eunuchus, et baptizavit eum. | |
Acts | VulgSist | 8:39 | Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum Eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. | |
Chapter 9
Acts | VulgSist | 9:1 | Saulus autem adhuc spirans minarum, et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem Sacerdotum, | |
Acts | VulgSist | 9:2 | et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset huius viae viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. | |
Acts | VulgSist | 9:3 | Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo. | |
Acts | VulgSist | 9:4 | Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? | |
Acts | VulgSist | 9:5 | Qui dixit: Quis es Domine? Et ille: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. durum est tibi contra stimulum calcitrare. | |
Acts | VulgSist | 9:7 | Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. | |
Acts | VulgSist | 9:8 | Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. | |
Acts | VulgSist | 9:10 | Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. | |
Acts | VulgSist | 9:11 | Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum, qui vocatur rectus: et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. | |
Acts | VulgSist | 9:12 | (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) | |
Acts | VulgSist | 9:13 | Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Ierusalem: | |
Acts | VulgSist | 9:14 | et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum. | |
Acts | VulgSist | 9:15 | Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. | |
Acts | VulgSist | 9:17 | Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas ut videas, et implearis Spiritu sancto. | |
Acts | VulgSist | 9:18 | Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit: et surgens baptizatus est. | |
Acts | VulgSist | 9:19 | Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot. | |
Acts | VulgSist | 9:20 | Et continuo ingressus in synagogas praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. | |
Acts | VulgSist | 9:21 | Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? | |
Acts | VulgSist | 9:22 | Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. | |
Acts | VulgSist | 9:23 | Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Iudaei ut eum interficerent. | |
Acts | VulgSist | 9:24 | Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. | |
Acts | VulgSist | 9:25 | Accipientes autem eum discipuli eius nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. | |
Acts | VulgSist | 9:26 | Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat se iungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. | |
Acts | VulgSist | 9:27 | Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. | |
Acts | VulgSist | 9:28 | Et erat cum illis intrans, et exiens in Ierusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. | |
Acts | VulgSist | 9:29 | Loquebatur quoque Gentibus, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum. | |
Acts | VulgSist | 9:31 | Ecclesia quidem per totam Iudaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur. | |
Acts | VulgSist | 9:32 | Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos, qui habitabant Lyddae. | |
Acts | VulgSist | 9:33 | Invenit autem ibi hominem quendam, nomine Aeneam, ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. | |
Acts | VulgSist | 9:34 | Et ait illi Petrus: Aenea, sanet te Dominus Iesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. | |
Acts | VulgSist | 9:35 | Et viderunt eum omnes, qui habitabant Lyddae, et Saronae: qui conversi sunt ad Dominum. | |
Acts | VulgSist | 9:36 | In Ioppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Haec erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat. | |
Acts | VulgSist | 9:37 | Factum est autem in diebus illis, ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo. | |
Acts | VulgSist | 9:38 | Cum autem prope esset Lydda ad Ioppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. | |
Acts | VulgSist | 9:39 | Exurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum: et circumsteterunt illum omnes viduae flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas. | |
Acts | VulgSist | 9:40 | Eiectis autem omnibus foras: Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. | |
Acts | VulgSist | 9:41 | Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam. | |
Chapter 10
Acts | VulgSist | 10:1 | Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, Centurio cohortis, quae dicitur Italica, | |
Acts | VulgSist | 10:2 | religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper: | |
Acts | VulgSist | 10:3 | is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. | |
Acts | VulgSist | 10:4 | At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quis es, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae, et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. | |
Acts | VulgSist | 10:5 | Et nunc mitte viros in Ioppen, et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus: | |
Acts | VulgSist | 10:6 | hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cuius est domus iuxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. | |
Acts | VulgSist | 10:7 | Et cum discessisset Angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his, qui illi parebant. | |
Acts | VulgSist | 10:9 | Postera autem die iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. | |
Acts | VulgSist | 10:10 | Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: | |
Acts | VulgSist | 10:11 | et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quattuor initiis submitti de caelo in terram, | |
Acts | VulgSist | 10:14 | Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune, et immundum. | |
Acts | VulgSist | 10:17 | Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad ianuam. | |
Acts | VulgSist | 10:18 | Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. | |
Acts | VulgSist | 10:19 | Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te. | |
Acts | VulgSist | 10:21 | Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quaeritis: quae causa est, propter quam venistis? | |
Acts | VulgSist | 10:22 | Qui dixerunt: Cornelius Centurio, vir iustus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab Angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. | |
Acts | VulgSist | 10:23 | Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis: et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. | |
Acts | VulgSist | 10:24 | Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero expectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis. | |
Acts | VulgSist | 10:25 | Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes eius adoravit. | |
Acts | VulgSist | 10:28 | dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudaeo coniungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum dicere hominem. | |
Acts | VulgSist | 10:29 | Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? | |
Acts | VulgSist | 10:30 | Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: | |
Acts | VulgSist | 10:31 | Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. | |
Acts | VulgSist | 10:32 | Mitte ergo in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare. | |
Acts | VulgSist | 10:33 | Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. | |
Acts | VulgSist | 10:34 | Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus, | |
Acts | VulgSist | 10:36 | Verbum misit Deus filiis Israel, annuncians pacem per Iesum Christum: (hic est omnium Dominus.) | |
Acts | VulgSist | 10:37 | Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam: incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes, | |
Acts | VulgSist | 10:38 | Iesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. | |
Acts | VulgSist | 10:39 | Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum, et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. | |
Acts | VulgSist | 10:41 | non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus, et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. | |
Acts | VulgSist | 10:42 | Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum, et mortuorum. | |
Acts | VulgSist | 10:43 | Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum. | |
Acts | VulgSist | 10:44 | Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum. | |
Acts | VulgSist | 10:45 | Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est. | |
Acts | VulgSist | 10:47 | Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? | |
Chapter 11
Acts | VulgSist | 11:1 | Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Iudaea: quoniam et Gentes receperunt verbum Dei. | |
Acts | VulgSist | 11:2 | Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, | |
Acts | VulgSist | 11:5 | Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis meae visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me. | |
Acts | VulgSist | 11:6 | In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli. | |
Acts | VulgSist | 11:8 | Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. | |
Acts | VulgSist | 11:11 | Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo, in qua eram, missi a Caesarea ad me. | |
Acts | VulgSist | 11:12 | Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. | |
Acts | VulgSist | 11:13 | Narravit autem nobis, quomodo vidisset Angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, | |
Acts | VulgSist | 11:15 | Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. | |
Acts | VulgSist | 11:16 | Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. | |
Acts | VulgSist | 11:17 | Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? | |
Acts | VulgSist | 11:18 | His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et Gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. | |
Acts | VulgSist | 11:19 | Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Iudaeis. | |
Acts | VulgSist | 11:20 | Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annunciantes Dominum Iesum. | |
Acts | VulgSist | 11:21 | Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. | |
Acts | VulgSist | 11:22 | Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae, quae erat Ierosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. | |
Acts | VulgSist | 11:23 | Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: | |
Acts | VulgSist | 11:24 | quia erat vir bonus, et plenus Spiritu sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. | |
Acts | VulgSist | 11:25 | Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. | |
Acts | VulgSist | 11:26 | Et annum totum conversati sunt ibi in Ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, Christiani. | |
Acts | VulgSist | 11:28 | et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio. | |
Acts | VulgSist | 11:29 | Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus: | |
Chapter 12
Acts | VulgSist | 12:3 | Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. | |
Acts | VulgSist | 12:4 | Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quattuor quaternionibus militum ad custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. | |
Acts | VulgSist | 12:5 | Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. | |
Acts | VulgSist | 12:6 | Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. | |
Acts | VulgSist | 12:7 | Et ecce Angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus eius. | |
Acts | VulgSist | 12:8 | Dixit autem Angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. | |
Acts | VulgSist | 12:9 | Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat enim se visum videre. | |
Acts | VulgSist | 12:10 | Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem: quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo. | |
Acts | VulgSist | 12:11 | Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni expectatione plebis Iudaeorum. | |
Acts | VulgSist | 12:12 | Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. | |
Acts | VulgSist | 12:14 | Et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nunciavit stare Petrum ante ianuam. | |
Acts | VulgSist | 12:15 | At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus eius est. | |
Acts | VulgSist | 12:16 | Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent ostium, viderunt eum, et obstupuerunt. | |
Acts | VulgSist | 12:17 | Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nunciate Iacobo, et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum. | |
Acts | VulgSist | 12:18 | Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. | |
Acts | VulgSist | 12:19 | Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, iussit eos duci: descendensque a Iudaea in Caesaream, ibi commoratus est. | |
Acts | VulgSist | 12:20 | Erat autem iratus Tyriis, et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. | |
Acts | VulgSist | 12:21 | Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. | |
Acts | VulgSist | 12:23 | Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. | |
Chapter 13
Acts | VulgSist | 13:1 | Erant autem in Ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus. | |
Acts | VulgSist | 13:2 | Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum, et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. | |
Acts | VulgSist | 13:4 | Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam; et inde navigaverunt Cyprum. | |
Acts | VulgSist | 13:5 | Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum. Habebant autem et Ioannem in ministerio. | |
Acts | VulgSist | 13:6 | Et cum perambulassent universam insulam usque ad Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam, Iudaeum, cui nomen erat Barieu, | |
Acts | VulgSist | 13:7 | qui erat cum Proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba, et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. | |
Acts | VulgSist | 13:8 | Resistebat autem illis Elymas magus, (sic enim interpretatur nomen eius) quaerens avertere Proconsulem a fide. | |
Acts | VulgSist | 13:10 | dixit: O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas. | |
Acts | VulgSist | 13:11 | Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. | |
Acts | VulgSist | 13:13 | Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Ioannes autem discedens ab eis, reversus est Ierosolymam. | |
Acts | VulgSist | 13:14 | Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. | |
Acts | VulgSist | 13:15 | Post lectionem autem legis, et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. | |
Acts | VulgSist | 13:16 | Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite: | |
Acts | VulgSist | 13:17 | Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, | |
Acts | VulgSist | 13:20 | quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit iudices, usque ad Samuel Prophetam. | |
Acts | VulgSist | 13:21 | Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. | |
Acts | VulgSist | 13:22 | et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Iessae, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. | |
Acts | VulgSist | 13:24 | praedicante Ioanne ante faciem adventus eius baptismum poenitentiae omni populo Israel. | |
Acts | VulgSist | 13:25 | Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse? non sum ego, sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere. | |
Acts | VulgSist | 13:26 | Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est. | |
Acts | VulgSist | 13:27 | Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius hunc ignorantes, et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt, | |
Acts | VulgSist | 13:28 | et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. | |
Acts | VulgSist | 13:29 | Cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. | |
Acts | VulgSist | 13:30 | Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his, | |
Acts | VulgSist | 13:31 | qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem. | |
Acts | VulgSist | 13:33 | quoniam hanc Deus adimplevit filiis vestris resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. | |
Acts | VulgSist | 13:34 | Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. | |
Acts | VulgSist | 13:36 | David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. | |
Acts | VulgSist | 13:38 | Notum igitur sit vobis viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur, et ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, | |
Acts | VulgSist | 13:41 | Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, siquis enarraverit vobis. | |
Acts | VulgSist | 13:42 | Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. | |
Acts | VulgSist | 13:43 | Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum, et colentium Deum advenarum, Paulum, et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. | |
Acts | VulgSist | 13:45 | Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. | |
Acts | VulgSist | 13:46 | Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes. | |
Acts | VulgSist | 13:47 | sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. | |
Acts | VulgSist | 13:48 | Audientes autem Gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. | |
Acts | VulgSist | 13:50 | Iudaei autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum, et Barnabam: et eiecerunt eos de finibus suis. | |
Chapter 14
Acts | VulgSist | 14:1 | Factum est autem Iconii ut simul introirent in synagogam Iudaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudaeorum, et Graecorum copiosa multitudo. | |
Acts | VulgSist | 14:2 | Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres. | |
Acts | VulgSist | 14:3 | Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa, et prodigia fieri per manus eorum. | |
Acts | VulgSist | 14:4 | Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum Apostolis. | |
Acts | VulgSist | 14:5 | Cum autem factus esset impetus Gentilium, et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, | |
Acts | VulgSist | 14:6 | intelligentes confugerunt ad civitates Licaoniae Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. Et commota est omnis multitudo in doctrina eorum. Paulus autem, et Barnabas morabantur Lystris. | |
Acts | VulgSist | 14:7 | Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. | |
Acts | VulgSist | 14:8 | Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, | |
Acts | VulgSist | 14:10 | Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Licaonice dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos. | |
Acts | VulgSist | 14:12 | Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare. | |
Acts | VulgSist | 14:13 | Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes, | |
Acts | VulgSist | 14:14 | et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt: | |
Acts | VulgSist | 14:16 | Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo, et laetitia corda eorum. | |
Acts | VulgSist | 14:18 | Supervenerunt autem quidam ab Antiochia, et Iconio Iudaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. | |
Acts | VulgSist | 14:19 | Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. | |
Acts | VulgSist | 14:20 | Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, | |
Acts | VulgSist | 14:21 | confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. | |
Acts | VulgSist | 14:22 | Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. | |
Acts | VulgSist | 14:25 | et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. | |
Acts | VulgSist | 14:26 | Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei. | |
Chapter 15
Acts | VulgSist | 15:1 | Et quidam descendentes de Iudaea, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. | |
Acts | VulgSist | 15:2 | Facta ergo seditione non minima Paulo, et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. | |
Acts | VulgSist | 15:3 | Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phoenicen, et Samariam, narrantes conversionem Gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. | |
Acts | VulgSist | 15:4 | Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis. | |
Acts | VulgSist | 15:5 | Surrexerunt autem quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. | |
Acts | VulgSist | 15:7 | Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere. | |
Acts | VulgSist | 15:8 | Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, | |
Acts | VulgSist | 15:10 | Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? | |
Acts | VulgSist | 15:12 | Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in Gentibus per eos. | |
Acts | VulgSist | 15:14 | Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo. | |
Acts | VulgSist | 15:16 | Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reaedificabo, et erigam illud: | |
Acts | VulgSist | 15:17 | ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec. | |
Acts | VulgSist | 15:19 | Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum, | |
Acts | VulgSist | 15:20 | sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. | |
Acts | VulgSist | 15:21 | Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. | |
Acts | VulgSist | 15:22 | Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, Iudam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus, | |
Acts | VulgSist | 15:23 | scribentes per manus eorum. APOSTOLI et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae fratribus ex Gentibus, salutem. | |
Acts | VulgSist | 15:24 | Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus: | |
Acts | VulgSist | 15:25 | placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo, | |
Acts | VulgSist | 15:28 | Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria: | |
Acts | VulgSist | 15:29 | ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. | |
Acts | VulgSist | 15:30 | Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. | |
Acts | VulgSist | 15:32 | Iudas autem, et Silas, et ipsi cum essent Prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. | |
Acts | VulgSist | 15:33 | Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. | |
Acts | VulgSist | 15:35 | Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes: et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. | |
Acts | VulgSist | 15:36 | Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. | |
Acts | VulgSist | 15:38 | Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. | |
Acts | VulgSist | 15:39 | Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum. | |
Chapter 16
Acts | VulgSist | 16:1 | Pervenit autem in Derben, et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre Gentili. | |
Acts | VulgSist | 16:3 | Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius erat Gentilis. | |
Acts | VulgSist | 16:4 | Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata, quae erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Ierosolymis. | |
Acts | VulgSist | 16:6 | Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. | |
Acts | VulgSist | 16:7 | Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Iesu. | |
Acts | VulgSist | 16:9 | et visio per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos. | |
Acts | VulgSist | 16:10 | Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. | |
Acts | VulgSist | 16:11 | Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: | |
Acts | VulgSist | 16:12 | et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac Urbe diebus aliquot, consistentes. | |
Acts | VulgSist | 16:13 | Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. | |
Acts | VulgSist | 16:14 | Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. | |
Acts | VulgSist | 16:15 | Cum autem baptizata esset, et domus eius, deprecata est dicens: Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos. | |
Acts | VulgSist | 16:16 | Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. | |
Acts | VulgSist | 16:17 | Haec subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis. | |
Acts | VulgSist | 16:18 | Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. | |
Acts | VulgSist | 16:19 | Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum, et Silam perduxerunt in forum ad principes: | |
Acts | VulgSist | 16:20 | et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei: | |
Acts | VulgSist | 16:21 | et annunciant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani. | |
Acts | VulgSist | 16:22 | Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt eos virgis caedi. | |
Acts | VulgSist | 16:23 | Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos. | |
Acts | VulgSist | 16:24 | Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. | |
Acts | VulgSist | 16:25 | Media autem nocte Paulus, et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos, qui in custodia erant. | |
Acts | VulgSist | 16:26 | Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. | |
Acts | VulgSist | 16:27 | Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. | |
Acts | VulgSist | 16:28 | Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. | |
Acts | VulgSist | 16:29 | Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes: | |
Acts | VulgSist | 16:33 | Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo. | |
Acts | VulgSist | 16:34 | Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. | |
Acts | VulgSist | 16:35 | Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. | |
Acts | VulgSist | 16:36 | Nunciavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace. | |
Acts | VulgSist | 16:37 | Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant, | |
Acts | VulgSist | 16:38 | et ipsi nos eiiciant. Nunciaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent: | |
Chapter 17
Acts | VulgSist | 17:1 | Cum autem perambulassent Amphipolim, et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum. | |
Acts | VulgSist | 17:2 | Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, | |
Acts | VulgSist | 17:3 | adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Iesus Christus, quem ego annuncio vobis. | |
Acts | VulgSist | 17:4 | Et quidam ex eis crediderunt, et adiuncti sunt Paulo, et Silae, et de colentibus, Gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae. | |
Acts | VulgSist | 17:5 | Zelantes autem Iudaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum. | |
Acts | VulgSist | 17:6 | Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem, et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi, qui Urbem concitant, et huc venerunt, | |
Acts | VulgSist | 17:7 | quos suscepit Iason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum. | |
Acts | VulgSist | 17:10 | Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum, et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Iudaeorum introierunt. | |
Acts | VulgSist | 17:11 | Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. | |
Acts | VulgSist | 17:12 | Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum Gentilium honestarum, et viri non pauci. | |
Acts | VulgSist | 17:13 | Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei, quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. | |
Acts | VulgSist | 17:14 | Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem, et Timotheus remanserunt ibi. | |
Acts | VulgSist | 17:15 | Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam, et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. | |
Acts | VulgSist | 17:16 | Paulus autem cum Athenis eos expectaret, incitabatur spiritus eius in ipso, videns idololatriae deditam civitatem. | |
Acts | VulgSist | 17:17 | Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis, et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos, qui aderant. | |
Acts | VulgSist | 17:18 | Quidam autem Epicurei, et Stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic, dicere? Alii vero: Novorum daemoniorum videtur annunciator esse: quia Iesum, et resurrectionem annunciabat eis. | |
Acts | VulgSist | 17:19 | Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? | |
Acts | VulgSist | 17:20 | nova enim quaedam infers auribus nostris: Volumus ergo scire quidnam velint haec esse. | |
Acts | VulgSist | 17:21 | (Athenienses autem omnes, et advenae hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.) | |
Acts | VulgSist | 17:22 | Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video. | |
Acts | VulgSist | 17:23 | Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat: IGNOTO DEO. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuncio vobis. | |
Acts | VulgSist | 17:24 | Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, | |
Acts | VulgSist | 17:25 | nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia: | |
Acts | VulgSist | 17:26 | fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, | |
Acts | VulgSist | 17:27 | quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. | |
Acts | VulgSist | 17:28 | In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum Poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. | |
Acts | VulgSist | 17:29 | Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, Divinum esse simile. | |
Acts | VulgSist | 17:30 | Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus, nunc annunciat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant, | |
Acts | VulgSist | 17:31 | eo quod statuit diem, in quo iudicaturus est orbem in aequitate, in viro, in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. | |
Acts | VulgSist | 17:32 | Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. | |
Chapter 18
Acts | VulgSist | 18:2 | et inveniens quemdam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma) accessit ad eos. | |
Acts | VulgSist | 18:3 | Et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur: (erant autem scenofactoriae artis.) | |
Acts | VulgSist | 18:4 | Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu, suadebatque Iudaeis, et Graecis. | |
Acts | VulgSist | 18:5 | Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudaeis esse Christum Iesum. | |
Acts | VulgSist | 18:6 | Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad Gentes vadam. | |
Acts | VulgSist | 18:7 | Et migrans inde, intravit in domum cuiusdam, nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. | |
Acts | VulgSist | 18:8 | Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. | |
Acts | VulgSist | 18:9 | Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: | |
Acts | VulgSist | 18:10 | propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. | |
Acts | VulgSist | 18:12 | Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, | |
Acts | VulgSist | 18:14 | Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Iudaei, recte vos sustinerem. | |
Acts | VulgSist | 18:15 | Si vero quaestiones sunt de verbo, et nominibus, legis vestrae, vos ipsi videritis: Iudex ego horum nolo esse. | |
Acts | VulgSist | 18:17 | Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogae, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curae erat. | |
Acts | VulgSist | 18:18 | Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Priscilla, et Aquila) qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. | |
Acts | VulgSist | 18:19 | Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Iudaeis. | |
Acts | VulgSist | 18:21 | sed valefaciens, et dicens, Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso. | |
Acts | VulgSist | 18:22 | Et descendens Caesaream, ascendit, et salutavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam. | |
Acts | VulgSist | 18:23 | Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galatiam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. | |
Acts | VulgSist | 18:24 | Iudaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. | |
Acts | VulgSist | 18:25 | Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea, quae sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. | |
Acts | VulgSist | 18:26 | Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. | |
Acts | VulgSist | 18:27 | Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant. | |
Chapter 19
Acts | VulgSist | 19:1 | Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam de discipulis: | |
Acts | VulgSist | 19:2 | dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. | |
Acts | VulgSist | 19:4 | Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Iesum. | |
Acts | VulgSist | 19:6 | Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. | |
Acts | VulgSist | 19:8 | Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei. | |
Acts | VulgSist | 19:9 | Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cuiusdam. | |
Acts | VulgSist | 19:10 | Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Gentiles. | |
Acts | VulgSist | 19:12 | ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. | |
Acts | VulgSist | 19:13 | Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis, invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu, dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat. | |
Acts | VulgSist | 19:14 | Erant autem cuiusdam Iudaei nomine Scevae principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. | |
Acts | VulgSist | 19:15 | Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Iesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? | |
Acts | VulgSist | 19:16 | Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi, et vulnerati effugerent de domo illa. | |
Acts | VulgSist | 19:17 | Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis, atque Gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. | |
Acts | VulgSist | 19:19 | Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt eos coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. | |
Acts | VulgSist | 19:21 | His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia ire Ierosolymam, dicens: quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. | |
Acts | VulgSist | 19:22 | Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum, et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. | |
Acts | VulgSist | 19:24 | Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum: | |
Acts | VulgSist | 19:25 | quos convocans, et eos, qui huiusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio: | |
Acts | VulgSist | 19:26 | et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. | |
Acts | VulgSist | 19:27 | Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia, et orbis colit. | |
Acts | VulgSist | 19:28 | His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. | |
Acts | VulgSist | 19:29 | Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. | |
Acts | VulgSist | 19:31 | Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes ne se darent in theatrum: | |
Acts | VulgSist | 19:32 | alii autem aliud clamabant. Erat enim Ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent. | |
Acts | VulgSist | 19:33 | De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. | |
Acts | VulgSist | 19:34 | Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. | |
Acts | VulgSist | 19:35 | Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Iovisque prolis? | |
Acts | VulgSist | 19:36 | Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. | |
Acts | VulgSist | 19:37 | Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. | |
Acts | VulgSist | 19:38 | Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem. | |
Chapter 20
Acts | VulgSist | 20:1 | Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. | |
Acts | VulgSist | 20:2 | Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam: | |
Acts | VulgSist | 20:3 | ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. | |
Acts | VulgSist | 20:4 | Comitatus est autem eum Sosipater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gaius Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus, et Trophimus. | |
Acts | VulgSist | 20:6 | nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. | |
Acts | VulgSist | 20:7 | Una autem Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. | |
Acts | VulgSist | 20:9 | Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus. | |
Acts | VulgSist | 20:10 | Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. | |
Acts | VulgSist | 20:11 | Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus est usque in lucem, et sic profectus est. | |
Acts | VulgSist | 20:13 | Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. | |
Acts | VulgSist | 20:15 | Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia die applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. | |
Acts | VulgSist | 20:16 | proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, nequa mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Ierosolymis. | |
Acts | VulgSist | 20:18 | Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, | |
Acts | VulgSist | 20:19 | serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum: | |
Acts | VulgSist | 20:20 | quomodo nihil subtraxerim vobis utilium, quominus annunciarem vobis, et docerem vos publice, et per domos, | |
Acts | VulgSist | 20:21 | testificans Iudaeis, atque Gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum. | |
Acts | VulgSist | 20:22 | Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Ierusalem: quae in ea ventura sint mihi, ignorans: | |
Acts | VulgSist | 20:23 | nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens: quoniam vincula, et tribulationes Ierosolymis me manent. | |
Acts | VulgSist | 20:24 | Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Iesu, testificari Evangelium gratiae Dei. | |
Acts | VulgSist | 20:25 | Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei. | |
Acts | VulgSist | 20:28 | Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. | |
Acts | VulgSist | 20:29 | Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. | |
Acts | VulgSist | 20:30 | Et ex vobisipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. | |
Acts | VulgSist | 20:31 | Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum. | |
Acts | VulgSist | 20:32 | Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. | |
Acts | VulgSist | 20:34 | ipsi scitis: quoniam ad ea, quae mihi opus erant, et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. | |
Acts | VulgSist | 20:35 | Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. | |
Acts | VulgSist | 20:37 | Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, | |
Chapter 21
Acts | VulgSist | 21:1 | Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. | |
Acts | VulgSist | 21:3 | Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. | |
Acts | VulgSist | 21:4 | Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Ierosolymam. | |
Acts | VulgSist | 21:5 | Et expletis diebus profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus, et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. | |
Acts | VulgSist | 21:7 | Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. | |
Acts | VulgSist | 21:8 | Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. | |
Acts | VulgSist | 21:10 | Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam vir a Iudaea propheta, nomine Agabus. | |
Acts | VulgSist | 21:11 | Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes, et manus dixit: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei, et tradent in manus Gentium. | |
Acts | VulgSist | 21:12 | Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Ierosolymam. | |
Acts | VulgSist | 21:13 | Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. | |
Acts | VulgSist | 21:16 | Venerunt autem quidam ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Iasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum. | |
Acts | VulgSist | 21:18 | Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt seniores. | |
Acts | VulgSist | 21:19 | Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae Deus fecisset in Gentibus per ministerium ipsius. | |
Acts | VulgSist | 21:20 | At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis. | |
Acts | VulgSist | 21:21 | Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Iudaeorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. | |
Acts | VulgSist | 21:22 | Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. | |
Acts | VulgSist | 21:23 | Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quattuor, votum habentes super se. | |
Acts | VulgSist | 21:24 | His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. | |
Acts | VulgSist | 21:25 | De his autem, qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis, immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. | |
Acts | VulgSist | 21:26 | Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuncians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. | |
Acts | VulgSist | 21:27 | Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et iniecerunt ei manus, clamantes: | |
Acts | VulgSist | 21:28 | Viri Israelitae, adiuvate: hic est homo, qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et Gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. | |
Acts | VulgSist | 21:29 | Viderant enim Throphimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. | |
Acts | VulgSist | 21:30 | Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausae sunt ianuae. | |
Acts | VulgSist | 21:31 | Quaerentibus autem eum occidere, nunciatum est tribuno cohortis: Quia tota confunditur Ierusalem. | |
Acts | VulgSist | 21:32 | Qui statim assumptis militibus, et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum. | |
Acts | VulgSist | 21:33 | Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et iussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. | |
Acts | VulgSist | 21:34 | Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra. | |
Acts | VulgSist | 21:35 | Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. | |
Acts | VulgSist | 21:37 | Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit ei: Graece nosti? | |
Acts | VulgSist | 21:38 | Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quattuor millia virorum sicariorum? | |
Acts | VulgSist | 21:39 | Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. | |
Chapter 22
Acts | VulgSist | 22:2 | Cum audissent autem quia Hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium. | |
Acts | VulgSist | 22:3 | Et dixit: Ego sum vir Iudaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamalielis eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: | |
Acts | VulgSist | 22:4 | qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, | |
Acts | VulgSist | 22:5 | sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes maiores natu, a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Ierusalem ut punirentur. | |
Acts | VulgSist | 22:6 | Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa: | |
Acts | VulgSist | 22:7 | et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? | |
Acts | VulgSist | 22:8 | Ego autem respondi: Quis es Domine? Dixitque ad me: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris. | |
Acts | VulgSist | 22:9 | Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum. | |
Acts | VulgSist | 22:10 | Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus, quae te oporteat facere. | |
Acts | VulgSist | 22:11 | Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. | |
Acts | VulgSist | 22:12 | Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Iudaeis, | |
Acts | VulgSist | 22:13 | veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum. | |
Acts | VulgSist | 22:14 | At ille dixit: Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius, et videres iustum, et audires vocem ex ore eius: | |
Acts | VulgSist | 22:16 | Et nunc quid moraris? Exurge, et baptizare, et ablue peccata tua invocato nomine ipsius. | |
Acts | VulgSist | 22:17 | Factum est autem revertenti mihi in Ierusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, | |
Acts | VulgSist | 22:18 | et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Ierusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. | |
Acts | VulgSist | 22:19 | Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedens per synagogas eos, qui credebant in te: | |
Acts | VulgSist | 22:20 | et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. | |
Acts | VulgSist | 22:22 | Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra huiusmodi: non enim fas est eum vivere. | |
Acts | VulgSist | 22:23 | Vociferantibus autem eis, et proiicientibus vestimenta sua, et pulverem iactantibus in aerem, | |
Acts | VulgSist | 22:24 | iussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. | |
Acts | VulgSist | 22:25 | Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi Centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare? | |
Acts | VulgSist | 22:26 | Quo audito, Centurio accessit ad tribunum, et nunciavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. | |
Acts | VulgSist | 22:27 | Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. | |
Acts | VulgSist | 22:28 | Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. | |
Acts | VulgSist | 22:29 | Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. | |
Chapter 23
Acts | VulgSist | 23:1 | Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. | |
Acts | VulgSist | 23:3 | Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens iudicas me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? | |
Acts | VulgSist | 23:5 | Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. | |
Acts | VulgSist | 23:6 | Sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum, et altera Pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor. | |
Acts | VulgSist | 23:7 | Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter Pharisaeos, et Sadducaeos, et soluta est multitudo. | |
Acts | VulgSist | 23:8 | Sadducaei enim dicunt, non esse resurrectionem, neque Angelum, neque Spiritum: Pharisaei autem utraque confitentur. | |
Acts | VulgSist | 23:9 | Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam Pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si Spiritus locutus est ei, aut Angelus? | |
Acts | VulgSist | 23:10 | Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. | |
Acts | VulgSist | 23:11 | Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari. | |
Acts | VulgSist | 23:12 | Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. | |
Acts | VulgSist | 23:14 | qui accesserunt ad principes sacerdotum, et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. | |
Acts | VulgSist | 23:15 | Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum. | |
Acts | VulgSist | 23:16 | Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nunciavitque Paulo. | |
Acts | VulgSist | 23:17 | Vocans autem Paulus ad se unum ex Centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. | |
Acts | VulgSist | 23:18 | Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. | |
Acts | VulgSist | 23:19 | Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est, quod habes indicare mihi? | |
Acts | VulgSist | 23:20 | Ille autem dixit: Iudaeis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo: | |
Acts | VulgSist | 23:21 | tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, expectantes promissum tuum. | |
Acts | VulgSist | 23:22 | Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ei ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset. | |
Acts | VulgSist | 23:23 | Et vocatis duobus Centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis: | |
Acts | VulgSist | 23:24 | et iumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem, | |
Acts | VulgSist | 23:25 | (Timuit enim ne forte raperent eum Iudaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam) | |
Acts | VulgSist | 23:26 | scribens ei epistolam continentem haec: CLAUDIUS Lysias optimo Praesidi, Felici salutem. | |
Acts | VulgSist | 23:27 | Virum hunc comprehensum a Iudaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est: | |
Acts | VulgSist | 23:29 | Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nullum vero dignum morte aut vinculis habentem crimen. | |
Acts | VulgSist | 23:30 | Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quas paraverant illi, misi eum ad te denuncians: et accusatoribus ut dicant apud te, Vale. | |
Acts | VulgSist | 23:31 | Milites ergo secundum praeceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. | |
Acts | VulgSist | 23:33 | Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. | |
Acts | VulgSist | 23:34 | Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset: et cognoscens quia de Cilicia, | |
Chapter 24
Acts | VulgSist | 24:1 | Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. | |
Acts | VulgSist | 24:2 | Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam; | |
Acts | VulgSist | 24:5 | Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum: | |
Acts | VulgSist | 24:6 | qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare. | |
Acts | VulgSist | 24:8 | iubens accusatores eius ad te venire: a quo poteris ipse iudicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. | |
Acts | VulgSist | 24:10 | Respondit autem Paulus, (annuente sibi Praeside dicere) Ex multis annis te esse iudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. | |
Acts | VulgSist | 24:11 | Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem: | |
Acts | VulgSist | 24:12 | et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate: | |
Acts | VulgSist | 24:14 | Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt haeresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus, quae in Lege, et Prophetis scripta sunt: | |
Acts | VulgSist | 24:15 | spem habens in Deum, quam et hi ipsi expectant, resurrectionem futuram iustorum, et iniquorum. | |
Acts | VulgSist | 24:16 | In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper. | |
Acts | VulgSist | 24:17 | Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, | |
Acts | VulgSist | 24:18 | in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu et apprehenderunt me clamantes, et dicentes: Tolle inimicum nostrum. | |
Acts | VulgSist | 24:19 | Quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare siquid haberent adversum me: | |
Acts | VulgSist | 24:21 | nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis. | |
Acts | VulgSist | 24:22 | Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum Tribunus Lysias descenderit, audiam vos. | |
Acts | VulgSist | 24:23 | Iussitque Centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. | |
Acts | VulgSist | 24:24 | Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quae est in Christum Iesum. | |
Acts | VulgSist | 24:25 | Disputante autem illo de iustitia, et castitate, et de iudicio futuro, tremefactus Felix respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersiam te: | |
Acts | VulgSist | 24:26 | simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersiens eum, loquebatur cum eo. | |
Chapter 25
Acts | VulgSist | 25:1 | Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Ierosolymam a Caesarea. | |
Acts | VulgSist | 25:2 | Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Iudaeorum adversus Paulum: et rogabant eum, | |
Acts | VulgSist | 25:3 | postulantes gratiam adversus eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. | |
Acts | VulgSist | 25:4 | Festus autem respondit servari quidem Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum. | |
Acts | VulgSist | 25:5 | Qui ergo in vobis (ait) potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. | |
Acts | VulgSist | 25:6 | Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et iussit Paulum adduci. | |
Acts | VulgSist | 25:7 | Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Ierosolyma descenderant Iudaei, multas, et graves causas obiicientes, quas non poterant probare. | |
Acts | VulgSist | 25:8 | Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Iudaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi. | |
Acts | VulgSist | 25:9 | Festus autem volens gratiam praestare Iudaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam ascendere, et ibi de his iudicari apud me? | |
Acts | VulgSist | 25:10 | Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ibi me oportet iudicari: Iudaeis non nocui, sicut tu melius nosti. | |
Acts | VulgSist | 25:11 | Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello. | |
Acts | VulgSist | 25:12 | Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis. | |
Acts | VulgSist | 25:13 | Et cum dies aliquot transacti essent: Agrippa rex, et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum. | |
Acts | VulgSist | 25:14 | Et cum dies plures ibi morarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, | |
Acts | VulgSist | 25:15 | de quo cum essem Ierosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Iudaeorum, postulantes adversus illum damnationem. | |
Acts | VulgSist | 25:16 | Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina, quae ei obiiciuntur. | |
Acts | VulgSist | 25:17 | Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, iussi adduci virum. | |
Acts | VulgSist | 25:18 | De quo, cum stetissent accusatores, nullam caussam deferebant, de quibus ego suspicabar malum: | |
Acts | VulgSist | 25:19 | Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. | |
Acts | VulgSist | 25:20 | Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis. | |
Acts | VulgSist | 25:21 | Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem. | |
Acts | VulgSist | 25:22 | Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. | |
Acts | VulgSist | 25:23 | Altera autem die cum venisset Agrippa, et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis, et viris principalibus civitatis, iubente Festo, adductus est Paulus. | |
Acts | VulgSist | 25:24 | Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc hominem, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Ierosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. | |
Acts | VulgSist | 25:25 | Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante, ad Augustum iudicavi mittere. | |
Acts | VulgSist | 25:26 | De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. | |
Chapter 26
Acts | VulgSist | 26:1 | Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere. | |
Acts | VulgSist | 26:2 | De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te, cum sim defensurus me hodie, | |
Acts | VulgSist | 26:3 | maxime te sciente omnia, et quae apud Iudaeos sunt consuetudines, et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias. | |
Acts | VulgSist | 26:4 | Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea in Ierosolymis, noverunt omnes Iudaei: | |
Acts | VulgSist | 26:5 | praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus. | |
Acts | VulgSist | 26:6 | Et nunc in spe, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus: | |
Acts | VulgSist | 26:7 | in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Iudaeis, rex. | |
Acts | VulgSist | 26:9 | Et ego quidem existimaveram, me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere. | |
Acts | VulgSist | 26:10 | quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. | |
Acts | VulgSist | 26:11 | Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. | |
Acts | VulgSist | 26:13 | die media in via, vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos, qui mecum simul erant. | |
Acts | VulgSist | 26:14 | Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. | |
Acts | VulgSist | 26:15 | Ego autem dixi: Quis es Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. | |
Acts | VulgSist | 26:16 | Sed exurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi, | |
Acts | VulgSist | 26:18 | aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quae est in me. | |
Acts | VulgSist | 26:20 | sed his, qui sunt Damasci primum, et Ierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae, et Gentibus annunciabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes. | |
Acts | VulgSist | 26:21 | Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. | |
Acts | VulgSist | 26:22 | Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses, | |
Acts | VulgSist | 26:23 | si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annunciaturus est populo, et Gentibus. | |
Acts | VulgSist | 26:24 | Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt. | |
Acts | VulgSist | 26:25 | Et Paulus: Non insanio (inquit) optime Feste, sed veritatis, et sobrietatis verba loquor. | |
Acts | VulgSist | 26:26 | Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. | |
Acts | VulgSist | 26:29 | Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes, qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. | |
Acts | VulgSist | 26:31 | Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste. | |
Chapter 27
Acts | VulgSist | 27:1 | Ut autem iudicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae, | |
Acts | VulgSist | 27:2 | ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. | |
Acts | VulgSist | 27:3 | Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. | |
Acts | VulgSist | 27:4 | Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. | |
Acts | VulgSist | 27:6 | et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. | |
Acts | VulgSist | 27:7 | Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae iuxta Salmonem: | |
Acts | VulgSist | 27:8 | et vix iuxta navigantes, venimus in locum quendam, qui vocatur Boniportus, cui iuxta erat civitas Thalassa. | |
Acts | VulgSist | 27:9 | Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod ieiunium iam praeterisset, consolabatur eos Paulus, | |
Acts | VulgSist | 27:10 | dicens eis: Viri, video quoniam cum iniuria, et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. | |
Acts | VulgSist | 27:11 | Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his, quae a Paulo dicebantur. | |
Acts | VulgSist | 27:12 | Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen, hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum, et ad Corum. | |
Acts | VulgSist | 27:13 | Aspirante autem Austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. | |
Acts | VulgSist | 27:14 | Non post multum autem misit se contra ipsam ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. | |
Acts | VulgSist | 27:15 | Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. | |
Acts | VulgSist | 27:16 | In insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. | |
Acts | VulgSist | 27:17 | Qua sublata, adiutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. | |
Acts | VulgSist | 27:20 | Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostrae. | |
Acts | VulgSist | 27:21 | Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere iniuriam hanc, et iacturam. | |
Acts | VulgSist | 27:22 | Et nunc suadeo vobis bono animo esse. amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis. | |
Acts | VulgSist | 27:24 | dicens: Ne timeas Paule, Caesari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum. | |
Acts | VulgSist | 27:25 | Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. | |
Acts | VulgSist | 27:27 | Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. | |
Acts | VulgSist | 27:28 | Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. | |
Acts | VulgSist | 27:29 | Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quattuor, optabant diem fieri. | |
Acts | VulgSist | 27:30 | Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, | |
Acts | VulgSist | 27:31 | dixit Paulus Centurioni, et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. | |
Acts | VulgSist | 27:33 | Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie expectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes. | |
Acts | VulgSist | 27:34 | Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. | |
Acts | VulgSist | 27:35 | Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, coepit manducare. | |
Acts | VulgSist | 27:39 | Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quendam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, eiicere navem. | |
Acts | VulgSist | 27:40 | Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes iuncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum tendebant ad littus. | |
Acts | VulgSist | 27:41 | Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. | |
Acts | VulgSist | 27:42 | Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent: nequis cum enatasset, effugeret. | |
Acts | VulgSist | 27:43 | Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: iussitque eos, qui possent natare, emittere se in mare primos, et evadere, et ad terram exire: | |
Chapter 28
Acts | VulgSist | 28:1 | Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis. | |
Acts | VulgSist | 28:2 | Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. | |
Acts | VulgSist | 28:3 | Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum eius. | |
Acts | VulgSist | 28:4 | Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. | |
Acts | VulgSist | 28:6 | At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum, et mori. Diu autem illis expectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse Deum. | |
Acts | VulgSist | 28:7 | In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne se exhibuit. | |
Acts | VulgSist | 28:8 | Contigit autem, patrem Publii febribus, et dysenteria vexatum iacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. | |
Acts | VulgSist | 28:10 | qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant. | |
Acts | VulgSist | 28:11 | Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. | |
Acts | VulgSist | 28:13 | Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem flante Austro, secunda die venimus Puteolos; | |
Acts | VulgSist | 28:14 | ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. | |
Acts | VulgSist | 28:15 | Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. | |
Acts | VulgSist | 28:16 | Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. | |
Acts | VulgSist | 28:17 | Post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum, | |
Acts | VulgSist | 28:18 | qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. | |
Acts | VulgSist | 28:19 | Contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. | |
Acts | VulgSist | 28:20 | Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum. | |
Acts | VulgSist | 28:21 | At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nunciavit, aut locutus est quid de te malum. | |
Acts | VulgSist | 28:22 | Rogamus autem a te audire quae sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. | |
Acts | VulgSist | 28:23 | Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex Lege Moysi, et Prophetis a mane usque ad vesperam. | |
Acts | VulgSist | 28:25 | Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad Patres nostros, | |
Acts | VulgSist | 28:26 | dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. | |
Acts | VulgSist | 28:27 | Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. | |
Acts | VulgSist | 28:28 | Notum ergo sit vobis, quoniam Gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. | |
Acts | VulgSist | 28:29 | Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Iudaei, multam habentes inter se quaestionem. | |
Acts | VulgSist | 28:30 | Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, | |