Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Up
Toggle notes
Chapter 1
I Ch VulgHetz 1:5  Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras.
I Ch VulgHetz 1:6  Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
I Ch VulgHetz 1:7  Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
I Ch VulgHetz 1:8  Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
I Ch VulgHetz 1:9  Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.
I Ch VulgHetz 1:10  Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
I Ch VulgHetz 1:11  Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
I Ch VulgHetz 1:12  Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
I Ch VulgHetz 1:13  Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
I Ch VulgHetz 1:17  Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
I Ch VulgHetz 1:18  Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
I Ch VulgHetz 1:19  Porro Heber nati sunt duo filii, nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra; et nomen fratris eius Iectan.
I Ch VulgHetz 1:20  Iectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Iare,
I Ch VulgHetz 1:23  et Ophir, et Hevila, et Iobab. omnes isti filii Iectan:
I Ch VulgHetz 1:29  Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
I Ch VulgHetz 1:32  Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, et Sue. Porro filii Iecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.
I Ch VulgHetz 1:33  Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa. omnes hi, filii Ceturæ.
I Ch VulgHetz 1:34  Genuit autem Abraham Isaac: cuius fuerunt filii Esau, et Israel.
I Ch VulgHetz 1:35  Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ihelom, et Core.
I Ch VulgHetz 1:36  Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
I Ch VulgHetz 1:38  Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
I Ch VulgHetz 1:39  Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
I Ch VulgHetz 1:40  Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. Filii Ana: Dison.
I Ch VulgHetz 1:41  Filii Dison: Hamram, et Eseban et Iethran, et Charan.
I Ch VulgHetz 1:42  Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Iacan. Filii Disan: Hus et Aran.
I Ch VulgHetz 1:43  Isti sunt reges, qui imperaverunt in Terra Edom antequam esset rex super filios Israel: Bale filius Beor: et nomen civitatis eius, Denaba.
I Ch VulgHetz 1:44  Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra.
I Ch VulgHetz 1:45  Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de Terra Themanorum.
I Ch VulgHetz 1:46  Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in Terra Moab: et nomen civitatis eius Avith.
I Ch VulgHetz 1:47  Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
I Ch VulgHetz 1:48  Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ iuxta amnem sita est.
I Ch VulgHetz 1:49  Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
I Ch VulgHetz 1:50  Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cuius urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
I Ch VulgHetz 1:51  Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
Chapter 2
I Ch VulgHetz 2:1  Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon,
I Ch VulgHetz 2:3  Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
I Ch VulgHetz 2:4  Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. omnes ergo filii Iuda, quinque.
I Ch VulgHetz 2:6  Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
I Ch VulgHetz 2:7  Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.
I Ch VulgHetz 2:9  Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi.
I Ch VulgHetz 2:10  Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda.
I Ch VulgHetz 2:11  Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
I Ch VulgHetz 2:13  Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
I Ch VulgHetz 2:16  quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Ioab, et Asael, tres.
I Ch VulgHetz 2:17  Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites.
I Ch VulgHetz 2:18  Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon.
I Ch VulgHetz 2:19  Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: quæ peperit ei Hur.
I Ch VulgHetz 2:21  Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub.
I Ch VulgHetz 2:22  Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in Terra Galaad.
I Ch VulgHetz 2:23  Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. omnes isti, filii Machir patris Galaad.
I Ch VulgHetz 2:24  Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
I Ch VulgHetz 2:25  Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
I Ch VulgHetz 2:26  Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
I Ch VulgHetz 2:27  Sed et filii Ram primogeniti Ierameel, fuerunt Moos, Iamin, et Achar.
I Ch VulgHetz 2:28  Onam autem habuit filios Semei, et Iada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur.
I Ch VulgHetz 2:29  Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.
I Ch VulgHetz 2:30  Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
I Ch VulgHetz 2:31  Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
I Ch VulgHetz 2:32  Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
I Ch VulgHetz 2:33  Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.
I Ch VulgHetz 2:34  Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum Ægyptium nomine Ieraa.
I Ch VulgHetz 2:35  Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei.
I Ch VulgHetz 2:36  Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
I Ch VulgHetz 2:37  Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed,
I Ch VulgHetz 2:41  Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
I Ch VulgHetz 2:42  Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
I Ch VulgHetz 2:43  Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
I Ch VulgHetz 2:44  Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
I Ch VulgHetz 2:46  Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
I Ch VulgHetz 2:47  Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
I Ch VulgHetz 2:48  Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
I Ch VulgHetz 2:49  Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa.
I Ch VulgHetz 2:50  Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
I Ch VulgHetz 2:52  Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, Qui videbat dimidium requietionum.
I Ch VulgHetz 2:53  Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
I Ch VulgHetz 2:54  Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coronæ domus Ioab, et Dimidium requietionis Sarai.
I Ch VulgHetz 2:55  Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque Resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
Chapter 3
I Ch VulgHetz 3:1  David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron; primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
I Ch VulgHetz 3:2  tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
I Ch VulgHetz 3:3  quintum Saphathiam ex Abital, sextum Iethraham de Egla uxore sua.
I Ch VulgHetz 3:4  Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
I Ch VulgHetz 3:5  Porro in Ierusalem nati sunt ei filii Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel,
I Ch VulgHetz 3:8  necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
I Ch VulgHetz 3:9  omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
I Ch VulgHetz 3:10  Filius autem Salomonis, Roboam: cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,
I Ch VulgHetz 3:11  pater Ioram: qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas:
I Ch VulgHetz 3:12  et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Ioatham
I Ch VulgHetz 3:13  procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
I Ch VulgHetz 3:15  Filii autem Iosiæ fuerunt, primogenitus Iohanan, secundus Ioakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
I Ch VulgHetz 3:18  Melchiram, Phadaia, Senneser et Iecemia, Sama, et Nadabia.
I Ch VulgHetz 3:19  De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
I Ch VulgHetz 3:20  Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Iosabhesed, quinque.
I Ch VulgHetz 3:21  Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Ieseiæ, cuius filius Raphaia. huius quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cuius filius fuit Sechenias.
I Ch VulgHetz 3:22  Filius Secheniæ, Semeia: cuius filii Hattus, et Iegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
I Ch VulgHetz 3:23  Filius Naariæ, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
I Ch VulgHetz 3:24  Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Iohanan, et Dalaia, et Anani, septem.
Chapter 4
I Ch VulgHetz 4:1  Filii Iuda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
I Ch VulgHetz 4:2  Raia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad. hæ cognationes Sarathi.
I Ch VulgHetz 4:3  Ista quoque stirps Etam: Iezrahel, et Iesema, et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
I Ch VulgHetz 4:4  Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
I Ch VulgHetz 4:5  Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa, et Naara.
I Ch VulgHetz 4:6  Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. isti sunt filii Naara.
I Ch VulgHetz 4:8  Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
I Ch VulgHetz 4:9  Fuit autem Iabes inclytus præ fratribus suis, et mater eius vocavit nomen illius Iabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
I Ch VulgHetz 4:10  Invocavit vero Iabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
I Ch VulgHetz 4:11  Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
I Ch VulgHetz 4:12  Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
I Ch VulgHetz 4:13  Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
I Ch VulgHetz 4:14  Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.
I Ch VulgHetz 4:15  Filii vero Caleb filii Iephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
I Ch VulgHetz 4:16  Filii quoque Ialeleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael.
I Ch VulgHetz 4:17  Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo.
I Ch VulgHetz 4:18  Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe. hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.
I Ch VulgHetz 4:19  Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
I Ch VulgHetz 4:20  Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Iesi, Zoheth, et Benzoheth.
I Ch VulgHetz 4:21  Filii Sela, filii Iuda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in Domo iuramenti.
I Ch VulgHetz 4:22  Et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem. hæc autem verba vetera.
I Ch VulgHetz 4:23  Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Sepibus, apud regem in operibus eius, commoratique sunt ibi.
I Ch VulgHetz 4:24  Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
I Ch VulgHetz 4:25  Sellum filius eius, Mapsam filius eius, Masma filius eius.
I Ch VulgHetz 4:26  Filii Masma: Hamuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
I Ch VulgHetz 4:27  Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Iuda.
I Ch VulgHetz 4:28  Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
I Ch VulgHetz 4:31  et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim. hæ civitates eorum usque ad regem David.
I Ch VulgHetz 4:32  Villæ quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
I Ch VulgHetz 4:33  Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal. hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.
I Ch VulgHetz 4:34  Mosobab quoque et Iemlech, et Iosa filius Amasiæ,
I Ch VulgHetz 4:35  et Ioel, et Iehu filius Iosabiæ filii Saraiæ filii Asiel,
I Ch VulgHetz 4:36  et Elioenai, et Iacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
I Ch VulgHetz 4:37  Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
I Ch VulgHetz 4:38  Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
I Ch VulgHetz 4:39  Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad Orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.
I Ch VulgHetz 4:40  Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
I Ch VulgHetz 4:41  Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Iuda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
I Ch VulgHetz 4:42  De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi:
I Ch VulgHetz 4:43  et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
Chapter 5
I Ch VulgHetz 5:1  Filii quoque Ruben primogeniti Israel (Ipse quippe fuit primogenitus eius: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum.
I Ch VulgHetz 5:2  Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Ioseph.)
I Ch VulgHetz 5:3  filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
I Ch VulgHetz 5:4  Filii Ioel: Samia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
I Ch VulgHetz 5:5  Micha filius eius, Reia filius eius, Baal filius eius,
I Ch VulgHetz 5:6  Beera filius eius, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
I Ch VulgHetz 5:7  Fratres autem eius, et universa cognatio eius, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Iehiel, et Zachariam.
I Ch VulgHetz 5:8  Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo, et Beelmeon.
I Ch VulgHetz 5:9  Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebant in Terra Galaad.
I Ch VulgHetz 5:10  In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quæ respicit ad Orientem Galaad.
I Ch VulgHetz 5:11  Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in Terra Basan usque Selcha:
I Ch VulgHetz 5:12  Ioel in capite, et Saphan secundus: Ianai autem, et Saphat in Basan.
I Ch VulgHetz 5:13  Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Iorai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem.
I Ch VulgHetz 5:14  Hi filii Abihail, filii Huri, filii Iara, filii Galaad, filii Michael, filii Iesesi, filii Ieddo, filii Buz.
I Ch VulgHetz 5:15  Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis.
I Ch VulgHetz 5:16  Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
I Ch VulgHetz 5:17  Omnes hi, numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda, et in diebus Ieroboam regis Israel.
I Ch VulgHetz 5:18  Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia quadragintaquattuor millia, et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam.
I Ch VulgHetz 5:19  Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab
I Ch VulgHetz 5:20  præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
I Ch VulgHetz 5:21  Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
I Ch VulgHetz 5:22  Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
I Ch VulgHetz 5:23  Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat.
I Ch VulgHetz 5:24  Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum, Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremia, et Odoia, et Iediel viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
I Ch VulgHetz 5:25  Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
I Ch VulgHetz 5:26  et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
Chapter 6
I Ch VulgHetz 6:3  Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria: Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
I Ch VulgHetz 6:4  Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue,
I Ch VulgHetz 6:7  Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
I Ch VulgHetz 6:9  Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan,
I Ch VulgHetz 6:10  Iohanan genuit Azariam. ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam ædificavit Salomon in Ierusalem.
I Ch VulgHetz 6:11  Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
I Ch VulgHetz 6:13  Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
I Ch VulgHetz 6:14  Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec.
I Ch VulgHetz 6:15  Porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam, et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.
I Ch VulgHetz 6:18  Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
I Ch VulgHetz 6:19  Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.
I Ch VulgHetz 6:20  Gersom, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zamma filius eius,
I Ch VulgHetz 6:21  Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
I Ch VulgHetz 6:22  Filii Caath, Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,
I Ch VulgHetz 6:23  Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius.
I Ch VulgHetz 6:24  Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
I Ch VulgHetz 6:26  et Elcana: Filii Elcana: Sophai filius eius, Nahath filius eius,
I Ch VulgHetz 6:27  Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius.
I Ch VulgHetz 6:29  Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
I Ch VulgHetz 6:30  Sammaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.
I Ch VulgHetz 6:31  Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:
I Ch VulgHetz 6:32  et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Ierusalem: stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
I Ch VulgHetz 6:33  Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Ioel, filii Samuel,
I Ch VulgHetz 6:34  filii Elcana, filii Ieroham, filii Eliel, filii Thohu,
I Ch VulgHetz 6:35  filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
I Ch VulgHetz 6:36  filii Elcana, filii Iohel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,
I Ch VulgHetz 6:37  filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
I Ch VulgHetz 6:38  filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel.
I Ch VulgHetz 6:39  Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,
I Ch VulgHetz 6:44  Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
I Ch VulgHetz 6:47  filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
I Ch VulgHetz 6:48  Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
I Ch VulgHetz 6:49  Aaron vero, et filii eius adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel iuxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei.
I Ch VulgHetz 6:50  Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
I Ch VulgHetz 6:51  Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zarahia filius eius,
I Ch VulgHetz 6:52  Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,
I Ch VulgHetz 6:54  Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, iuxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.
I Ch VulgHetz 6:55  Dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda, et suburbana eius per circuitum:
I Ch VulgHetz 6:56  agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Iephone.
I Ch VulgHetz 6:57  Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana eius,
I Ch VulgHetz 6:58  Iether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
I Ch VulgHetz 6:60  De tribu autem Beniamin, Gabee et suburbana eius, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis. omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
I Ch VulgHetz 6:61  Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
I Ch VulgHetz 6:62  Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
I Ch VulgHetz 6:63  Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
I Ch VulgHetz 6:64  Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates, et suburbana earum:
I Ch VulgHetz 6:65  dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Iuda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
I Ch VulgHetz 6:66  et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
I Ch VulgHetz 6:67  Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
I Ch VulgHetz 6:68  Iecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
I Ch VulgHetz 6:69  necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eundem modum.
I Ch VulgHetz 6:70  Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana eius, Balaam et suburbana eius: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
I Ch VulgHetz 6:71  Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan, et suburbana eius, et Astaroth cum suburbanis suis.
I Ch VulgHetz 6:72  De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
I Ch VulgHetz 6:73  Ramoth quoque et suburbana eius, et Anem cum suburbanis suis.
I Ch VulgHetz 6:74  De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
I Ch VulgHetz 6:75  Husac quoque et suburbana eius, et Rohob cum suburbanis suis.
I Ch VulgHetz 6:76  Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim, et suburbana eius.
I Ch VulgHetz 6:77  Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana eius, et Thabor cum suburbanis sus:
I Ch VulgHetz 6:78  trans Iordanem quoque ex adverso Iericho contra Orientem Iordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Iassa cum suburbanis suis,
I Ch VulgHetz 6:79  Cademoth quoque et suburbana eius, et Mephaat cum suburbanis suis.
I Ch VulgHetz 6:80  Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana eius, et Manaim cum suburbanis suis,
I Ch VulgHetz 6:81  sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Iezer cum suburbanis suis.
Chapter 7
I Ch VulgHetz 7:1  Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Iasub, et Simeron, quattuor.
I Ch VulgHetz 7:2  Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Ieriel, et Iemai, et Iebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
I Ch VulgHetz 7:3  Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Ioel, et Iesia, quinque omnes principes.
I Ch VulgHetz 7:4  Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.
I Ch VulgHetz 7:5  Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
I Ch VulgHetz 7:6  Filii Beniamin: Bela, et Bechor, et Iadihel, tres.
I Ch VulgHetz 7:7  Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Ierimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quattuor.
I Ch VulgHetz 7:8  Porro filii Bechor: Zamira, et Ioas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Ierimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.
I Ch VulgHetz 7:9  Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
I Ch VulgHetz 7:10  Porro filii Iadihel: Balan. Filii autem Balan: Iehus, et Beniamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar.
I Ch VulgHetz 7:11  omnes hi filii Iadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia, et ducenti ad prælium procedentes.
I Ch VulgHetz 7:12  Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.
I Ch VulgHetz 7:13  Filii autem Nephthali: Iaziel, et Guni, et Ieser, et Sellum, filii Bala.
I Ch VulgHetz 7:14  Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque eius Syra peperit Machir patrem Galaad.
I Ch VulgHetz 7:15  Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
I Ch VulgHetz 7:16  et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares: porro nomen fratris eius, Sares: et filii eius, Ulam, et Recen.
I Ch VulgHetz 7:17  Filius autem Ulam, Badan. hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
I Ch VulgHetz 7:18  Soror autem eius Regina peperit Virumdecorum, et Abiezer, et Mohola.
I Ch VulgHetz 7:19  Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
I Ch VulgHetz 7:20  Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, huius filius Zabad,
I Ch VulgHetz 7:21  et huius filius Suthula, et huius filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
I Ch VulgHetz 7:22  Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius ut consolarentur eum.
I Ch VulgHetz 7:23  Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset:
I Ch VulgHetz 7:24  filia autem eius fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
I Ch VulgHetz 7:25  Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
I Ch VulgHetz 7:26  qui genuit Laadan: huius quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
I Ch VulgHetz 7:28  Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ac Occidentalem plagam Gazer et filiæ eius, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus eius.
I Ch VulgHetz 7:29  Iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius: Dor et filias eius: in his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel.
I Ch VulgHetz 7:30  Filii Aser: Iemna, et Iesua, et Iessui, et Baria, et Sara soror eorum.
I Ch VulgHetz 7:31  Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.
I Ch VulgHetz 7:32  Heber autem genuit Iephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
I Ch VulgHetz 7:33  Filii Iephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Iephlat.
I Ch VulgHetz 7:34  Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
I Ch VulgHetz 7:35  Filii autem Helem fratris eius: Supha, et Iemna, et Selles, et Amal.
I Ch VulgHetz 7:36  Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Iamra,
I Ch VulgHetz 7:37  Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Iethran, et Bera.
I Ch VulgHetz 7:40  Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
Chapter 8
I Ch VulgHetz 8:1  Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
I Ch VulgHetz 8:3  Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,
I Ch VulgHetz 8:6  Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
I Ch VulgHetz 8:7  Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
I Ch VulgHetz 8:8  Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim, et Bara uxores suas.
I Ch VulgHetz 8:9  Genuit autem de Hodes uxore sua Iobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
I Ch VulgHetz 8:10  Iehus quoque, et Sechia, et Marma. hi sunt filii eius principes in familiis suis.
I Ch VulgHetz 8:12  Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic ædificavit Ono, et Lod, et filias eius.
I Ch VulgHetz 8:13  Baria autem, et Sama principes cognationum habitantium in Aialon: hi fugaverunt habitatores Geth.
I Ch VulgHetz 8:28  hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Ierusalem.
I Ch VulgHetz 8:29  In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris eius Maacha:
I Ch VulgHetz 8:30  filiusque eius primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab.
I Ch VulgHetz 8:32  et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
I Ch VulgHetz 8:33  Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
I Ch VulgHetz 8:34  Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
I Ch VulgHetz 8:35  Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
I Ch VulgHetz 8:36  et Ahaz genuit Ioada: et Ioada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa,
I Ch VulgHetz 8:37  et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
I Ch VulgHetz 8:38  Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan. omnes hi filii Asel.
I Ch VulgHetz 8:39  Filii autem Esec fratris eius, Ulam primogenitus, et Iehus secundus, et Eliphalet tertius.
I Ch VulgHetz 8:40  Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Beniamin.
Chapter 9
I Ch VulgHetz 9:1  Universus ergo Israel dinumeratus est: et summa eorum scripta est in Libro regum Israel, et Iuda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
I Ch VulgHetz 9:2  Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
I Ch VulgHetz 9:3  Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iuda, et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
I Ch VulgHetz 9:4  Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
I Ch VulgHetz 9:5  Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii eius.
I Ch VulgHetz 9:6  De filiis autem Zara: Iehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
I Ch VulgHetz 9:7  Porro de filiis Beniamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana:
I Ch VulgHetz 9:8  et Iobania filius Ieroham: et Ela filius Ozi, filii Mochori: et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Iebaniæ,
I Ch VulgHetz 9:9  et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
I Ch VulgHetz 9:10  De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib, et Iachin:
I Ch VulgHetz 9:11  Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
I Ch VulgHetz 9:12  Porro Adaias filius Ieroham, filii Phassur, filii Melchiæ: et Maasai filius Adiel, filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
I Ch VulgHetz 9:13  fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
I Ch VulgHetz 9:14  De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
I Ch VulgHetz 9:15  Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:
I Ch VulgHetz 9:16  et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
I Ch VulgHetz 9:17  Ianitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,
I Ch VulgHetz 9:18  usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
I Ch VulgHetz 9:19  Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
I Ch VulgHetz 9:20  Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
I Ch VulgHetz 9:21  Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor portæ tabernaculi testimonii.
I Ch VulgHetz 9:22  Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel Videns, in fide sua
I Ch VulgHetz 9:23  tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
I Ch VulgHetz 9:24  Per quattuor ventos erant ostiarii: id est ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum.
I Ch VulgHetz 9:25  Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
I Ch VulgHetz 9:26  His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
I Ch VulgHetz 9:27  Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
I Ch VulgHetz 9:28  De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
I Ch VulgHetz 9:29  De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
I Ch VulgHetz 9:30  Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
I Ch VulgHetz 9:31  Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum, quæ in sartagine frigebantur.
I Ch VulgHetz 9:32  Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
I Ch VulgHetz 9:33  Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter suo ministerio deservirent.
I Ch VulgHetz 9:34  Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Ierusalem.
I Ch VulgHetz 9:35  In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
I Ch VulgHetz 9:36  Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
I Ch VulgHetz 9:37  Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
I Ch VulgHetz 9:38  Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem, cum fratribus suis.
I Ch VulgHetz 9:39  Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
I Ch VulgHetz 9:40  Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
I Ch VulgHetz 9:41  Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
I Ch VulgHetz 9:42  Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
I Ch VulgHetz 9:43  Mosa vero genuit Banaa: cuius filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.
I Ch VulgHetz 9:44  Porro Asel sex filios habuit his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. hi sunt filii Asel.
Chapter 10
I Ch VulgHetz 10:1  Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe.
I Ch VulgHetz 10:2  Cumque appropinquassent Philisthæi persequentes Saul, et filios eius, percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
I Ch VulgHetz 10:3  Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt iaculis.
I Ch VulgHetz 10:4  Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me: ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
I Ch VulgHetz 10:5  Quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
I Ch VulgHetz 10:6  Interiit ergo Saul, et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit.
I Ch VulgHetz 10:7  Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis eius mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
I Ch VulgHetz 10:8  Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul, et filios eius iacentes in monte Gelboe.
I Ch VulgHetz 10:9  Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:
I Ch VulgHetz 10:10  arma autem eius consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
I Ch VulgHetz 10:11  Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,
I Ch VulgHetz 10:12  consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius: attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
I Ch VulgHetz 10:13  Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
I Ch VulgHetz 10:14  nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
Chapter 11
I Ch VulgHetz 11:1  Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
I Ch VulgHetz 11:2  Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum.
I Ch VulgHetz 11:3  Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
I Ch VulgHetz 11:4  Abiit quoque David, et omnis Israel in Ierusalem. hæc est Iebus, ubi erant Iebusæi habitatores terræ.
I Ch VulgHetz 11:5  Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est Civitas David,
I Ch VulgHetz 11:6  dixitque: Omnis qui percusserit Iebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviæ, et factus est princeps.
I Ch VulgHetz 11:7  Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David.
I Ch VulgHetz 11:8  Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Ioab autem reliqua urbis extruxit.
I Ch VulgHetz 11:9  Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
I Ch VulgHetz 11:10  Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel.
I Ch VulgHetz 11:11  Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
I Ch VulgHetz 11:12  Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahohites, qui erat inter tres potentes.
I Ch VulgHetz 11:13  Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
I Ch VulgHetz 11:14  Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
I Ch VulgHetz 11:15  Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in Valle raphaim.
I Ch VulgHetz 11:16  Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
I Ch VulgHetz 11:17  Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta.
I Ch VulgHetz 11:18  Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
I Ch VulgHetz 11:19  dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. hæc fecerunt tres robustissimi.
I Ch VulgHetz 11:20  Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
I Ch VulgHetz 11:21  et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
I Ch VulgHetz 11:22  Banaias filius Ioiadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
I Ch VulgHetz 11:23  Et ipse percussit virum Ægyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu. et interfecit eum hasta sua.
I Ch VulgHetz 11:24  Hæc fecit Banaias filius Ioiadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
I Ch VulgHetz 11:25  inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.
I Ch VulgHetz 11:26  Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan filius patrui eius de Bethlehem,
I Ch VulgHetz 11:28  Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
I Ch VulgHetz 11:30  Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
I Ch VulgHetz 11:31  Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharatonites,
I Ch VulgHetz 11:32  Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
I Ch VulgHetz 11:33  Filii Assem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
I Ch VulgHetz 11:39  Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviæ.
I Ch VulgHetz 11:42  Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta:
I Ch VulgHetz 11:44  Ozia Astarothites, Samma, et Iehiel filii Hotham Arorites,
I Ch VulgHetz 11:45  Iedihel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
I Ch VulgHetz 11:46  Eliel Mahumites, et Ieribai, et Iosaia filii Elnaem, et Iethma Moabites, Eliel, et Obed, et Iasiel de Masobia.
Chapter 12
I Ch VulgHetz 12:1  Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
I Ch VulgHetz 12:2  tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa iacientes, et dirigentes sagittas: de fratribus Saul ex Beniamin.
I Ch VulgHetz 12:3  Princeps Ahiecer, et Ioas filii Samaa Gabaathites, et Iaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Iehu Anathotites.
I Ch VulgHetz 12:4  Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Ieremias, et Ieheziel, et Iohanan, et Iezabad Gaderothites.
I Ch VulgHetz 12:5  et Eluzai et Ierimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites.
I Ch VulgHetz 12:6  Elcana, et Iesia, et Azareel, et Ioezer, et Iesbaam de Carehim:
I Ch VulgHetz 12:8  Sed et de Gaddi transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus:
I Ch VulgHetz 12:14  hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus præerat, et maximus, mille.
I Ch VulgHetz 12:15  Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
I Ch VulgHetz 12:16  Venerunt autem et de Beniamin, et de Iuda ad præsidium, in quo morabatur David.
I Ch VulgHetz 12:17  Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et iudicet.
I Ch VulgHetz 12:18  Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus o David, et tecum fili Isai: pax, pax tibi, et pax adiutoribus tuis. te enim adiuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.
I Ch VulgHetz 12:19  Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul, ut pugnaret: et non dimicavit cum eis. quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
I Ch VulgHetz 12:20  Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Iozabad, et Iedihel, et Michael, et Ednas, et Iozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.
I Ch VulgHetz 12:21  hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
I Ch VulgHetz 12:22  Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.
I Ch VulgHetz 12:23  Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, iuxta verbum Domini.
I Ch VulgHetz 12:24  Filii Iuda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium.
I Ch VulgHetz 12:25  De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.
I Ch VulgHetz 12:27  Ioioda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
I Ch VulgHetz 12:28  Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris eius, principes viginti duo.
I Ch VulgHetz 12:29  De filiis autem Beniamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
I Ch VulgHetz 12:30  Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
I Ch VulgHetz 12:31  Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David.
I Ch VulgHetz 12:32  De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israel, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
I Ch VulgHetz 12:33  Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.
I Ch VulgHetz 12:34  Et de Nephthali, principes mille: et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.
I Ch VulgHetz 12:35  De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti.
I Ch VulgHetz 12:36  Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.
I Ch VulgHetz 12:37  Trans Iordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse instructi armis bellicis, centum viginti millia.
I Ch VulgHetz 12:38  Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel: sed et omnes reliqui ex Israel, uno corde erant, ut rex fieret David.
I Ch VulgHetz 12:39  Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes. præparaverant enim eis fratres sui.
I Ch VulgHetz 12:40  Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam. gaudium quippe erat in Israel.
Chapter 13
I Ch VulgHetz 13:1  Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
I Ch VulgHetz 13:2  et ait ad omnem cœtum Israel: Si placet vobis: et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor: mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad Sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
I Ch VulgHetz 13:3  et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul.
I Ch VulgHetz 13:4  Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo.
I Ch VulgHetz 13:5  Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Ægypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
I Ch VulgHetz 13:6  Et ascendit David, et omnis vir Israel ad collem Cariathiarim, qui est in Iuda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius.
I Ch VulgHetz 13:7  Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater eius minabant plaustrum.
I Ch VulgHetz 13:8  Porro David, et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
I Ch VulgHetz 13:9  Cum autem pervenisset ad Aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
I Ch VulgHetz 13:10  Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino.
I Ch VulgHetz 13:11  Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum: Divisio Ozæ usque in præsentem diem.
I Ch VulgHetz 13:12  Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quo modo possum ad me introducere arcam Dei?
I Ch VulgHetz 13:13  Et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in Civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
I Ch VulgHetz 13:14  Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui eius, et omnibus quæ habebat.
Chapter 14
I Ch VulgHetz 14:1  Misit quoque Hiram rex Tyri nuncios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque: ut ædificarent ei domum.
I Ch VulgHetz 14:2  Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israel.
I Ch VulgHetz 14:3  Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem: genuitque filios, et filias.
I Ch VulgHetz 14:4  Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
I Ch VulgHetz 14:8  Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
I Ch VulgHetz 14:9  Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in Valle Raphaim.
I Ch VulgHetz 14:10  Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.
I Ch VulgHetz 14:11  Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
I Ch VulgHetz 14:12  Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
I Ch VulgHetz 14:13  Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
I Ch VulgHetz 14:14  Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
I Ch VulgHetz 14:15  Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
I Ch VulgHetz 14:16  Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
I Ch VulgHetz 14:17  Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
Chapter 15
I Ch VulgHetz 15:1  Fecit quoque sibi domos in Civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.
I Ch VulgHetz 15:2  Tunc dixit David: illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum.
I Ch VulgHetz 15:3  Congregavitque universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei.
I Ch VulgHetz 15:5  de filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres eius centum viginti.
I Ch VulgHetz 15:6  De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres eius ducenti viginti.
I Ch VulgHetz 15:7  De filiis Gersom, Ioel princeps; et fratres eius centum triginta.
I Ch VulgHetz 15:8  De filiis Elisaphan, Semeias princeps, et fratres eius ducenti.
I Ch VulgHetz 15:9  De filiis Hebron, Eliel princeps; et fratres eius octoginta.
I Ch VulgHetz 15:10  De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres eius centum duodecim.
I Ch VulgHetz 15:11  Vocavitque David Sadoc, et Abiathar Sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel, et Aminadab:
I Ch VulgHetz 15:12  et dixit ad eos: Vos qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum, qui ei præparatus est:
I Ch VulgHetz 15:13  ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
I Ch VulgHetz 15:14  Sanctificati sunt ergo Sacerdotes, et Levitæ, ut portarent arcam Domini Dei Israel.
I Ch VulgHetz 15:15  Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus.
I Ch VulgHetz 15:16  Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
I Ch VulgHetz 15:17  Constitueruntque Levitas: Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ.
I Ch VulgHetz 15:18  Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Iaziel, et Semiramoth, et Iahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Iehiel, ianitores.
I Ch VulgHetz 15:19  Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan; in cymbalis æneis concrepantes.
I Ch VulgHetz 15:20  Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Iahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.
I Ch VulgHetz 15:21  Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Iehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
I Ch VulgHetz 15:22  Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcinendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
I Ch VulgHetz 15:24  Porro Sebenias, et Iosaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Iehias erant ianitores arcæ.
I Ch VulgHetz 15:25  Igitur David et omnes maiores natu Israel, et tribuni ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.
I Ch VulgHetz 15:26  Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
I Ch VulgHetz 15:27  Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo.
I Ch VulgHetz 15:28  Universusque Israel deducebant arcam fœderis Domini in iubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
I Ch VulgHetz 15:29  Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad Civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
Chapter 16
I Ch VulgHetz 16:1  Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
I Ch VulgHetz 16:2  Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
I Ch VulgHetz 16:3  Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
I Ch VulgHetz 16:4  Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
I Ch VulgHetz 16:5  Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;
I Ch VulgHetz 16:6  Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca fœderis Domini.
I Ch VulgHetz 16:7  In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius.
I Ch VulgHetz 16:8  Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
I Ch VulgHetz 16:9  Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius.
I Ch VulgHetz 16:10  Laudate nomen sanctum eius: lætetur cor quærentium Dominum.
I Ch VulgHetz 16:11  Quærite Dominum, et virtutem eius: quærite faciem eius semper.
I Ch VulgHetz 16:12  Recordamini mirabilium eius quæ fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
I Ch VulgHetz 16:13  Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius.
I Ch VulgHetz 16:14  Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
I Ch VulgHetz 16:15  Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem præcepit in mille generationes.
I Ch VulgHetz 16:16  Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac.
I Ch VulgHetz 16:17  Et constituit illud Iacob in præceptum: et Israel in pactum sempiternum,
I Ch VulgHetz 16:18  Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
I Ch VulgHetz 16:20  Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
I Ch VulgHetz 16:21  Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
I Ch VulgHetz 16:22  Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
I Ch VulgHetz 16:23  Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius.
I Ch VulgHetz 16:24  Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius.
I Ch VulgHetz 16:25  Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
I Ch VulgHetz 16:26  Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit.
I Ch VulgHetz 16:27  Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
I Ch VulgHetz 16:28  Afferte Domino familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
I Ch VulgHetz 16:29  Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
I Ch VulgHetz 16:30  Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
I Ch VulgHetz 16:31  Lætentur cæli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit.
I Ch VulgHetz 16:32  Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
I Ch VulgHetz 16:33  Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
I Ch VulgHetz 16:34  Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius.
I Ch VulgHetz 16:35  Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
I Ch VulgHetz 16:36  Benedictus Dominus Deus Israel ab æterno usque in æternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
I Ch VulgHetz 16:37  Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph, et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcæ iugiter per singulos dies, et vices suas.
I Ch VulgHetz 16:38  Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores.
I Ch VulgHetz 16:39  Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
I Ch VulgHetz 16:40  ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israeli.
I Ch VulgHetz 16:41  Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in æternum misericordia eius.
I Ch VulgHetz 16:42  Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.
I Ch VulgHetz 16:43  Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.
Chapter 17
I Ch VulgHetz 17:1  Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
I Ch VulgHetz 17:2  Et ait Nathan ad David: Omnia, quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
I Ch VulgHetz 17:3  Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
I Ch VulgHetz 17:4  Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum.
I Ch VulgHetz 17:5  Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
I Ch VulgHetz 17:6  manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni Iudicum Israel, quibus præceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
I Ch VulgHetz 17:7  Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel.
I Ch VulgHetz 17:8  Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
I Ch VulgHetz 17:9  Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
I Ch VulgHetz 17:10  ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuncio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum.
I Ch VulgHetz 17:11  Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum eius.
I Ch VulgHetz 17:12  Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in æternum.
I Ch VulgHetz 17:13  Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
I Ch VulgHetz 17:14  Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum.
I Ch VulgHetz 17:15  Iuxta omnia verba hæc, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
I Ch VulgHetz 17:16  Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia?
I Ch VulgHetz 17:17  Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus.
I Ch VulgHetz 17:18  Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
I Ch VulgHetz 17:19  Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
I Ch VulgHetz 17:20  Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris.
I Ch VulgHetz 17:21  Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus eiiceret nationes a facie eius, quem de Ægypto liberarat?
I Ch VulgHetz 17:22  Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in æternum, et tu Domine factus es Deus eius.
I Ch VulgHetz 17:23  Nunc igitur Domine, sermo, quem locutus es famulo tuo, et super domum eius, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
I Ch VulgHetz 17:24  Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum: et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi eius permanens coram eo.
I Ch VulgHetz 17:25  Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
I Ch VulgHetz 17:26  Nunc ergo Domine tu es Deus: et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
I Ch VulgHetz 17:27  Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim Domine benedicente, benedicta erit in perpetuum.
Chapter 18
I Ch VulgHetz 18:1  Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philisthiim,
I Ch VulgHetz 18:2  percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.
I Ch VulgHetz 18:3  Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
I Ch VulgHetz 18:4  Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
I Ch VulgHetz 18:5  Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David vigintiduo millia virorum.
I Ch VulgHetz 18:6  Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quæ perrexerat.
I Ch VulgHetz 18:7  Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem.
I Ch VulgHetz 18:8  Necnon de Thebath, et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.
I Ch VulgHetz 18:9  Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
I Ch VulgHetz 18:10  misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
I Ch VulgHetz 18:11  Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
I Ch VulgHetz 18:12  Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in Valle Salinarum, decem et octo millia:
I Ch VulgHetz 18:13  et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad quæ perrexerat.
I Ch VulgHetz 18:14  Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
I Ch VulgHetz 18:15  Porro Ioab filius Sarviæ erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
I Ch VulgHetz 18:16  Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba.
I Ch VulgHetz 18:17  Banaias quoque filius Ioiadæ super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.
Chapter 19
I Ch VulgHetz 19:1  Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo.
I Ch VulgHetz 19:2  Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater eius gratiam. Misitque David nuncios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon,
I Ch VulgHetz 19:3  dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi eius.
I Ch VulgHetz 19:4  Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
I Ch VulgHetz 19:5  Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
I Ch VulgHetz 19:6  Videntes autem filii Ammon, quod iniuriam fecissent David, tam Hanon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
I Ch VulgHetz 19:7  Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.
I Ch VulgHetz 19:8  Quod cum audisset David, misit Ioab, et omnem exercitum virorum fortium:
I Ch VulgHetz 19:9  egressique filii Ammon, direxerunt aciem iuxta portam civitatis: reges autem, qui ad auxilium eius venerant, separatim in agro steterunt.
I Ch VulgHetz 19:10  Igitur Ioab intelligens bellum ex adverso, et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum.
I Ch VulgHetz 19:11  Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui; et perrexerunt contra filios Ammon.
I Ch VulgHetz 19:12  Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.
I Ch VulgHetz 19:13  Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem quod in conspectu suo bonum est, faciet.
I Ch VulgHetz 19:14  Perrexit ergo Ioab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos.
I Ch VulgHetz 19:15  Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Ioab in Ierusalem.
I Ch VulgHetz 19:16  Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuncios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer, erat dux eorum.
I Ch VulgHetz 19:17  Quod cum nunciatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Iordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
I Ch VulgHetz 19:18  Fugit autem Syrus Israel: et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
I Ch VulgHetz 19:19  Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.
Chapter 20
I Ch VulgHetz 20:1  Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, congregavit Ioab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba: porro David manebat in Ierusalem quando Ioab percussit Rabba, et destruxit eam.
I Ch VulgHetz 20:2  Tulit autem David coronam Melchom de capite eius, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit:
I Ch VulgHetz 20:3  populum autem, qui erat in ea, eduxit: et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur: sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.
I Ch VulgHetz 20:4  Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos: in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
I Ch VulgHetz 20:5  Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cuius hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium.
I Ch VulgHetz 20:6  Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quattuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
I Ch VulgHetz 20:7  Hic blasphemavit Israel: et percussit eum Ionathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.
Chapter 21
I Ch VulgHetz 21:1  Consurrexit autem Satan contra Israel: et concitavit David ut numeraret Israel.
I Ch VulgHetz 21:2  Dixitque David ad Ioab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
I Ch VulgHetz 21:3  Responditque Ioab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?
I Ch VulgHetz 21:4  Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel; et reversus est Ierusalem:
I Ch VulgHetz 21:5  Deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Iuda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
I Ch VulgHetz 21:6  Nam Levi, et Beniamin non numeravit: eo quod Ioab invitus exequeretur regis imperium.
I Ch VulgHetz 21:7  Displicuit autem Deo quod iussum erat; et percussit Israel.
I Ch VulgHetz 21:8  Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
I Ch VulgHetz 21:9  Et locutus est Dominus ad Gad Videntem Davidis, dicens:
I Ch VulgHetz 21:10  Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
I Ch VulgHetz 21:11  Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dominus: Elige quod volueris:
I Ch VulgHetz 21:12  aut tribus annis famem: aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere: aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.
I Ch VulgHetz 21:13  Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes eius, quam in manus hominum.
I Ch VulgHetz 21:14  Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
I Ch VulgHetz 21:15  Misit quoque angelum in Ierusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, iam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusæi.
I Ch VulgHetz 21:16  Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu eius, et versum contra Ierusalem: et ceciderunt tam ipse, quam maiores natu vestiti ciliciis, proni in terram.
I Ch VulgHetz 21:17  Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui iussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci: iste grex quid commeruit? Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.
I Ch VulgHetz 21:18  Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusæi.
I Ch VulgHetz 21:19  Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
I Ch VulgHetz 21:20  Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.
I Ch VulgHetz 21:21  Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
I Ch VulgHetz 21:22  Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
I Ch VulgHetz 21:23  Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: Omnia libens præbebo.
I Ch VulgHetz 21:24  Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
I Ch VulgHetz 21:25  Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
I Ch VulgHetz 21:26  Et ædificavit ibi altare Domino: obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
I Ch VulgHetz 21:27  Præcepitque Dominus Angelo: et convertit gladium suum in vaginam.
I Ch VulgHetz 21:28  Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusæi, immolavit ibi victimas.
I Ch VulgHetz 21:29  Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
I Ch VulgHetz 21:30  Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium Angeli Domini.
Chapter 22
I Ch VulgHetz 22:1  Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli.
I Ch VulgHetz 22:2  Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de Terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.
I Ch VulgHetz 22:3  Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum, et ad commissuras atque iuncturas præparavit David: et æris pondus innumerabile.
I Ch VulgHetz 22:4  Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii, et Tyrii deportaverant ad David.
I Ch VulgHetz 22:5  Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus; domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas.
I Ch VulgHetz 22:6  Vocavitque Salomonem filium suum: et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israel.
I Ch VulgHetz 22:7  Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei,
I Ch VulgHetz 22:8  sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
I Ch VulgHetz 22:9  filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
I Ch VulgHetz 22:10  Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni eius super Israel in æternum.
I Ch VulgHetz 22:11  Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.
I Ch VulgHetz 22:12  Det quoque Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
I Ch VulgHetz 22:13  Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et iudicia, quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israel: confortare et virilter age, ne timeas, neque paveas.
I Ch VulgHetz 22:14  Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero, et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
I Ch VulgHetz 22:15  Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
I Ch VulgHetz 22:16  in auro et argento et ære et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum.
I Ch VulgHetz 22:17  Præcepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum.
I Ch VulgHetz 22:18  Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subiecta sit terra coram Domino, et coram populo eius.
I Ch VulgHetz 22:19  Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum, quæ ædificatur nomini Domini.
Chapter 23
I Ch VulgHetz 23:1  Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
I Ch VulgHetz 23:2  Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.
I Ch VulgHetz 23:3  Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
I Ch VulgHetz 23:4  Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: præpositorum autem et iudicum sex millia.
I Ch VulgHetz 23:5  Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.
I Ch VulgHetz 23:6  Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
I Ch VulgHetz 23:8  Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres.
I Ch VulgHetz 23:9  Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
I Ch VulgHetz 23:10  Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
I Ch VulgHetz 23:11  Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
I Ch VulgHetz 23:12  Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor.
I Ch VulgHetz 23:13  Filii Amram, Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum.
I Ch VulgHetz 23:14  Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
I Ch VulgHetz 23:17  Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
I Ch VulgHetz 23:19  Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
I Ch VulgHetz 23:21  Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
I Ch VulgHetz 23:22  Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
I Ch VulgHetz 23:24  Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra.
I Ch VulgHetz 23:25  Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in æternum.
I Ch VulgHetz 23:26  Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum.
I Ch VulgHetz 23:27  Iuxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
I Ch VulgHetz 23:28  Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
I Ch VulgHetz 23:29  Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
I Ch VulgHetz 23:30  Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam
I Ch VulgHetz 23:31  tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino.
I Ch VulgHetz 23:32  Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
Chapter 24
I Ch VulgHetz 24:1  Porro filiis Aaron hæ partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
I Ch VulgHetz 24:2  Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
I Ch VulgHetz 24:3  Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
I Ch VulgHetz 24:4  Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
I Ch VulgHetz 24:5  Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
I Ch VulgHetz 24:6  Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
I Ch VulgHetz 24:19  Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israel.
I Ch VulgHetz 24:20  Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia.
I Ch VulgHetz 24:22  Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath:
I Ch VulgHetz 24:23  filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus.
I Ch VulgHetz 24:25  Frater Micha, Iesia: filiusque Iesiæ, Zacharias.
I Ch VulgHetz 24:26  Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno.
I Ch VulgHetz 24:27  Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
I Ch VulgHetz 24:28  Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
I Ch VulgHetz 24:30  Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
I Ch VulgHetz 24:31  Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. omnes sors æqualiter dividebat.
Chapter 25
I Ch VulgHetz 25:1  Igitur David, et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun: qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
I Ch VulgHetz 25:2  De filiis Asaph: Zachur, et Ioseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis iuxta regem.
I Ch VulgHetz 25:3  Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Ieseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
I Ch VulgHetz 25:4  Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Iesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth:
I Ch VulgHetz 25:5  omnes isti filii Heman Videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quattuordecim, et filias tres.
I Ch VulgHetz 25:6  Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini iuxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
I Ch VulgHetz 25:7  Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octogintaocto.
I Ch VulgHetz 25:8  Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam maior quam minor, doctus pariter et indoctus.
I Ch VulgHetz 25:9  Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis eius, et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:10  Tertia Zachur, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:12  Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:13  Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:14  Septima Isreela, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:15  Octava Iesaiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:16  Nona Mathaniæ, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:17  Decima Semeiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:18  Undecima Azareel, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:19  Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:20  Tertiadecima Subael, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:21  Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:22  Quintadecima Ierimoth, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:23  Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:24  Septimadecima Iesbacassæ, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:25  Octavadecima Hanani, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:26  Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:27  Vigesima Eliatha, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:28  Vigesimaprima Othir, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:29  Vigesimasecunda Geddelthi, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:30  Vigesimatertia Mahazioth, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgHetz 25:31  Vigesimaquarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius duodecim.
Chapter 26
I Ch VulgHetz 26:1  Divisiones autem ianitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
I Ch VulgHetz 26:2  Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Iadihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
I Ch VulgHetz 26:3  Ælam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
I Ch VulgHetz 26:4  Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
I Ch VulgHetz 26:5  Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.
I Ch VulgHetz 26:6  Semei autem filio eius nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
I Ch VulgHetz 26:7  filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi: Eliu quoque, et Samachias.
I Ch VulgHetz 26:8  Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
I Ch VulgHetz 26:9  Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
I Ch VulgHetz 26:10  De Hosa autem, id est de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater eius in principem)
I Ch VulgHetz 26:11  Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
I Ch VulgHetz 26:12  Hi divisi sunt in ianitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
I Ch VulgHetz 26:13  Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
I Ch VulgHetz 26:14  Cecidit ergo sors Orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio eius, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis.
I Ch VulgHetz 26:15  Obededom vero et filiis eius ad Austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.
I Ch VulgHetz 26:16  Sephim, et Hosa ad Occidentem, iuxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.
I Ch VulgHetz 26:17  Ad Orientem vero Levitæ sex: et ad Aquilonem quattuor per diem: atque ad Meridiem similiter in die quattuor: et ubi erat concilium bini et bini.
I Ch VulgHetz 26:18  In cellulis quoque ianitorum ad Occidentem quattuor in via, binique per cellulas.
I Ch VulgHetz 26:19  Hæ sunt divisiones ianitorum filiorum Core, et Merari.
I Ch VulgHetz 26:20  Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
I Ch VulgHetz 26:21  Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan, et Gersonni, Iehieli.
I Ch VulgHetz 26:22  Filii Iehieli: Zathan, et Ioel fratres eius super thesauros domus Domini,
I Ch VulgHetz 26:23  Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
I Ch VulgHetz 26:24  Subael autem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris.
I Ch VulgHetz 26:25  Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rahabia, et huius filius Isaias, et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri. et huius filius Selemith.
I Ch VulgHetz 26:26  Ipse Selemith, et fratres eius super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus
I Ch VulgHetz 26:27  de bellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.
I Ch VulgHetz 26:28  Hæc autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum eius.
I Ch VulgHetz 26:29  Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et iudicandum eos.
I Ch VulgHetz 26:30  Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres eius viri fortissimi, mille septingenti præerant Israeli trans Iordanem contra Occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
I Ch VulgHetz 26:31  Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Iazer Galaad,
I Ch VulgHetz 26:32  fratresque eius robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.
Chapter 27
I Ch VulgHetz 27:1  Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quattuor millibus singuli præerant.
I Ch VulgHetz 27:2  Primæ turmæ in primo mense Iesboam præerat filius Zabdiel, et sub eo vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:3  De filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
I Ch VulgHetz 27:4  Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quattuor millium.
I Ch VulgHetz 27:5  Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio, erat Banaias filius Ioiadæ sacerdos: et in divisione sua viginti quattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:6  Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta. præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius eius.
I Ch VulgHetz 27:7  Quartus, mense quarto, Asahel frater Ioab, et Zabadias filius eius post eum: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:8  Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Iezerites: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:9  Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:10  Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:11  Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:12  Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Iemini: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:13  Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:14  Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:15  Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgHetz 27:16  Porro tribubus præerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha:
I Ch VulgHetz 27:17  Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc:
I Ch VulgHetz 27:18  Iuda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michael.
I Ch VulgHetz 27:19  Zabulonitis, Iesmaias filius Abdiæ: Nephthalitibus, Ierimoth filius Ozriel:
I Ch VulgHetz 27:20  filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiæ tribui Manasse, Ioel filius Phadaiæ:
I Ch VulgHetz 27:21  et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Iaddo filius Zachariæ: Beniamin autem, Iasiel filius Abner.
I Ch VulgHetz 27:22  Dan vero, Ezrihel filius Ieroham: hi principes filiorum Israel.
I Ch VulgHetz 27:23  Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas cæli.
I Ch VulgHetz 27:24  Ioab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
I Ch VulgHetz 27:25  Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Ionathan filius Oziæ.
I Ch VulgHetz 27:26  Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub:
I Ch VulgHetz 27:27  vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
I Ch VulgHetz 27:28  Nam super oliveta et ficeta, quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Ioas.
I Ch VulgHetz 27:29  Porro armentis, quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus Saphat filius Adli:
I Ch VulgHetz 27:30  super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Iadias Meronathites.
I Ch VulgHetz 27:31  super oves quoque Iaziz Agareus. omnes hi, principes substantiæ regis David.
I Ch VulgHetz 27:32  Ionathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Iahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
I Ch VulgHetz 27:33  Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
I Ch VulgHetz 27:34  Post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.
Chapter 28
I Ch VulgHetz 28:1  Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes, et robustissimos quosque in exercitu Ierusalem.
I Ch VulgHetz 28:2  Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me fratres mei, et populus meus: Cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
I Ch VulgHetz 28:3  Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
I Ch VulgHetz 28:4  Sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum: de Iuda enim elegit principes: porro de domo Iuda, domum patris mei: et de filiis patris mei, placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israel.
I Ch VulgHetz 28:5  Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel,
I Ch VulgHetz 28:6  dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
I Ch VulgHetz 28:7  Et firmabo regnum eius usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea, et iudicia, sicut et hodie.
I Ch VulgHetz 28:8  Nunc ergo coram universo cœtu Israel audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis Terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
I Ch VulgHetz 28:9  Tu autem Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, proiiciet te in æternum.
I Ch VulgHetz 28:10  Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum Sanctuarii, confortare, et perfice.
I Ch VulgHetz 28:11  Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
I Ch VulgHetz 28:12  necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum, et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
I Ch VulgHetz 28:13  divisionumque Sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
I Ch VulgHetz 28:14  Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
I Ch VulgHetz 28:15  Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit.
I Ch VulgHetz 28:16  Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas.
I Ch VulgHetz 28:17  Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum, et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
I Ch VulgHetz 28:18  Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini.
I Ch VulgHetz 28:19  Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
I Ch VulgHetz 28:20  Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
I Ch VulgHetz 28:21  Ecce divisiones Sacerdotum et Levitarum, in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.
Chapter 29
I Ch VulgHetz 29:1  Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo.
I Ch VulgHetz 29:2  Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:
I Ch VulgHetz 29:3  et super hæc, quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his, quæ præparavi in ædem sanctam.
I Ch VulgHetz 29:4  Tria millia talenta auri de auro Ophir: et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
I Ch VulgHetz 29:5  Et, ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
I Ch VulgHetz 29:6  Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
I Ch VulgHetz 29:7  Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum.
I Ch VulgHetz 29:8  Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini, per manum Iahiel Gersonitis.
I Ch VulgHetz 29:9  Lætatusque est populus, cum vota sponte promitterent: quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.
I Ch VulgHetz 29:10  Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es Domine Deus Israel patris nostri ab æterno in æternum.
I Ch VulgHetz 29:11  Tua est Domine magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt: tuum Domine regnum, et tu es super omnes principes.
I Ch VulgHetz 29:12  Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
I Ch VulgHetz 29:13  Nunc igitur Deus noster confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
I Ch VulgHetz 29:14  Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus dedimus tibi.
I Ch VulgHetz 29:15  Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
I Ch VulgHetz 29:16  Domine Deus noster, omnis hæc copia, quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
I Ch VulgHetz 29:17  Scio Deus meus quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
I Ch VulgHetz 29:18  Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
I Ch VulgHetz 29:19  Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et ceremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cuius impensas paravi.
I Ch VulgHetz 29:20  Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
I Ch VulgHetz 29:21  Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel.
I Ch VulgHetz 29:22  Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
I Ch VulgHetz 29:23  Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israel.
I Ch VulgHetz 29:24  Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi.
I Ch VulgHetz 29:25  Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
I Ch VulgHetz 29:26  Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel.
I Ch VulgHetz 29:27  Et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Ierusalem annis trigintatribus.
I Ch VulgHetz 29:28  Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria. et regnavit Salomon filius eius pro eo.
I Ch VulgHetz 29:29  Gesta autem David regis priora, et novissima scripta sunt in Libro Samuelis Videntis, et in Libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad Videntis:
I Ch VulgHetz 29:30  Universique regni eius, et fortitudinis, et temporum, quæ transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.