Toggle notes
Chapter 1
I Ch | Vulgate | 1:9 | filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan | |
I Ch | Vulgate | 1:17 | filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch | |
I Ch | Vulgate | 1:19 | porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan | |
I Ch | Vulgate | 1:29 | et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam | |
I Ch | Vulgate | 1:32 | filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan | |
I Ch | Vulgate | 1:33 | filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae | |
I Ch | Vulgate | 1:40 | filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison | |
I Ch | Vulgate | 1:43 | isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba | |
I Ch | Vulgate | 1:46 | obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith | |
I Ch | Vulgate | 1:48 | sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est | |
I Ch | Vulgate | 1:50 | sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab | |
I Ch | Vulgate | 1:51 | Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth | |
Chapter 2
I Ch | Vulgate | 2:3 | filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum | |
I Ch | Vulgate | 2:18 | Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon | |
I Ch | Vulgate | 2:21 | post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub | |
I Ch | Vulgate | 2:23 | cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad | |
I Ch | Vulgate | 2:24 | cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue | |
I Ch | Vulgate | 2:25 | nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia | |
I Ch | Vulgate | 2:32 | filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis | |
I Ch | Vulgate | 2:42 | filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron | |
I Ch | Vulgate | 2:46 | Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez | |
I Ch | Vulgate | 2:49 | genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa | |
I Ch | Vulgate | 2:53 | et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae | |
I Ch | Vulgate | 2:54 | filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai | |
Chapter 3
I Ch | Vulgate | 3:1 | David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide | |
I Ch | Vulgate | 3:2 | tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith | |
I Ch | Vulgate | 3:4 | sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem | |
I Ch | Vulgate | 3:5 | porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel | |
I Ch | Vulgate | 3:10 | filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat | |
I Ch | Vulgate | 3:15 | filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum | |
I Ch | Vulgate | 3:19 | de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum | |
I Ch | Vulgate | 3:21 | filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia | |
I Ch | Vulgate | 3:22 | filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero | |
Chapter 4
I Ch | Vulgate | 4:2 | Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi | |
I Ch | Vulgate | 4:3 | ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni | |
I Ch | Vulgate | 4:4 | Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem | |
I Ch | Vulgate | 4:9 | fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore | |
I Ch | Vulgate | 4:10 | invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est | |
I Ch | Vulgate | 4:12 | porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha | |
I Ch | Vulgate | 4:14 | et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant | |
I Ch | Vulgate | 4:17 | et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo | |
I Ch | Vulgate | 4:18 | uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered | |
I Ch | Vulgate | 4:19 | et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi | |
I Ch | Vulgate | 4:20 | filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth | |
I Ch | Vulgate | 4:21 | filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti | |
I Ch | Vulgate | 4:22 | et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera | |
I Ch | Vulgate | 4:23 | hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi | |
I Ch | Vulgate | 4:27 | filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda | |
I Ch | Vulgate | 4:31 | et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David | |
I Ch | Vulgate | 4:33 | et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio | |
I Ch | Vulgate | 4:38 | isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer | |
I Ch | Vulgate | 4:39 | et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis | |
I Ch | Vulgate | 4:40 | inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham | |
I Ch | Vulgate | 4:41 | hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt | |
I Ch | Vulgate | 4:42 | de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi | |
Chapter 5
I Ch | Vulgate | 5:1 | filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum | |
I Ch | Vulgate | 5:2 | porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph | |
I Ch | Vulgate | 5:6 | Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben | |
I Ch | Vulgate | 5:7 | fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam | |
I Ch | Vulgate | 5:8 | porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon | |
I Ch | Vulgate | 5:9 | contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad | |
I Ch | Vulgate | 5:10 | in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad | |
I Ch | Vulgate | 5:13 | fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem | |
I Ch | Vulgate | 5:14 | hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz | |
I Ch | Vulgate | 5:16 | et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos | |
I Ch | Vulgate | 5:17 | omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel | |
I Ch | Vulgate | 5:18 | filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam | |
I Ch | Vulgate | 5:20 | praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum | |
I Ch | Vulgate | 5:21 | ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia | |
I Ch | Vulgate | 5:22 | vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem | |
I Ch | Vulgate | 5:23 | filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat | |
I Ch | Vulgate | 5:24 | et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis | |
I Ch | Vulgate | 5:25 | reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis | |
Chapter 6
I Ch | Vulgate | 6:10 | Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem | |
I Ch | Vulgate | 6:15 | porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor | |
I Ch | Vulgate | 6:31 | isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca | |
I Ch | Vulgate | 6:32 | et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio | |
I Ch | Vulgate | 6:33 | hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel | |
I Ch | Vulgate | 6:39 | et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa | |
I Ch | Vulgate | 6:44 | filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch | |
I Ch | Vulgate | 6:48 | fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini | |
I Ch | Vulgate | 6:49 | Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei | |
I Ch | Vulgate | 6:50 | hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius | |
I Ch | Vulgate | 6:54 | et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat | |
I Ch | Vulgate | 6:57 | porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius | |
I Ch | Vulgate | 6:58 | Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis | |
I Ch | Vulgate | 6:60 | de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas | |
I Ch | Vulgate | 6:61 | filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem | |
I Ch | Vulgate | 6:62 | porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim | |
I Ch | Vulgate | 6:63 | filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim | |
I Ch | Vulgate | 6:65 | dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis | |
I Ch | Vulgate | 6:66 | et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim | |
I Ch | Vulgate | 6:67 | dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis | |
I Ch | Vulgate | 6:70 | porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant | |
I Ch | Vulgate | 6:71 | filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis | |
I Ch | Vulgate | 6:76 | porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius | |
I Ch | Vulgate | 6:77 | filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis | |
I Ch | Vulgate | 6:78 | trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis | |
I Ch | Vulgate | 6:80 | necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis | |
Chapter 7
I Ch | Vulgate | 7:2 | filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti | |
I Ch | Vulgate | 7:3 | filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes | |
I Ch | Vulgate | 7:4 | cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios | |
I Ch | Vulgate | 7:5 | fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt | |
I Ch | Vulgate | 7:7 | filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor | |
I Ch | Vulgate | 7:8 | porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor | |
I Ch | Vulgate | 7:9 | numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti | |
I Ch | Vulgate | 7:10 | porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar | |
I Ch | Vulgate | 7:11 | omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes | |
I Ch | Vulgate | 7:15 | Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae | |
I Ch | Vulgate | 7:16 | et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem | |
I Ch | Vulgate | 7:20 | filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad | |
I Ch | Vulgate | 7:21 | et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum | |
I Ch | Vulgate | 7:22 | luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum | |
I Ch | Vulgate | 7:23 | ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset | |
I Ch | Vulgate | 7:24 | filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara | |
I Ch | Vulgate | 7:28 | possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius | |
I Ch | Vulgate | 7:29 | iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel | |
Chapter 8
I Ch | Vulgate | 8:6 | hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath | |
I Ch | Vulgate | 8:12 | porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius | |
I Ch | Vulgate | 8:13 | Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth | |
I Ch | Vulgate | 8:32 | et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis | |
I Ch | Vulgate | 8:33 | Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal | |
I Ch | Vulgate | 8:36 | et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa | |
I Ch | Vulgate | 8:37 | et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel | |
I Ch | Vulgate | 8:38 | porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel | |
I Ch | Vulgate | 8:39 | filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius | |
Chapter 9
I Ch | Vulgate | 9:1 | universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum | |
I Ch | Vulgate | 9:2 | qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei | |
I Ch | Vulgate | 9:3 | commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse | |
I Ch | Vulgate | 9:8 | et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae | |
I Ch | Vulgate | 9:9 | et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum | |
I Ch | Vulgate | 9:11 | Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei | |
I Ch | Vulgate | 9:12 | porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer | |
I Ch | Vulgate | 9:13 | fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei | |
I Ch | Vulgate | 9:15 | Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph | |
I Ch | Vulgate | 9:16 | et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi | |
I Ch | Vulgate | 9:17 | ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps | |
I Ch | Vulgate | 9:18 | usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi | |
I Ch | Vulgate | 9:19 | Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum | |
I Ch | Vulgate | 9:22 | omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua | |
I Ch | Vulgate | 9:24 | per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum | |
I Ch | Vulgate | 9:25 | fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus | |
I Ch | Vulgate | 9:26 | his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini | |
I Ch | Vulgate | 9:27 | per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores | |
I Ch | Vulgate | 9:28 | de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur | |
I Ch | Vulgate | 9:29 | de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus | |
I Ch | Vulgate | 9:31 | et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur | |
I Ch | Vulgate | 9:32 | porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent | |
I Ch | Vulgate | 9:33 | hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent | |
I Ch | Vulgate | 9:38 | porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis | |
I Ch | Vulgate | 9:39 | Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal | |
I Ch | Vulgate | 9:42 | Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa | |
Chapter 10
I Ch | Vulgate | 10:1 | Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe | |
I Ch | Vulgate | 10:2 | cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul | |
I Ch | Vulgate | 10:3 | et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis | |
I Ch | Vulgate | 10:4 | et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum | |
I Ch | Vulgate | 10:5 | quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est | |
I Ch | Vulgate | 10:7 | quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis | |
I Ch | Vulgate | 10:8 | die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe | |
I Ch | Vulgate | 10:9 | cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis | |
I Ch | Vulgate | 10:10 | arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon | |
I Ch | Vulgate | 10:11 | hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul | |
I Ch | Vulgate | 10:12 | consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus | |
I Ch | Vulgate | 10:13 | mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit | |
Chapter 11
I Ch | Vulgate | 11:1 | congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua | |
I Ch | Vulgate | 11:2 | heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum | |
I Ch | Vulgate | 11:3 | venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel | |
I Ch | Vulgate | 11:4 | abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae | |
I Ch | Vulgate | 11:5 | dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David | |
I Ch | Vulgate | 11:6 | dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps | |
I Ch | Vulgate | 11:8 | aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit | |
I Ch | Vulgate | 11:10 | hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel | |
I Ch | Vulgate | 11:11 | et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice | |
I Ch | Vulgate | 11:13 | iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum | |
I Ch | Vulgate | 11:14 | hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo | |
I Ch | Vulgate | 11:15 | descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim | |
I Ch | Vulgate | 11:17 | desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta | |
I Ch | Vulgate | 11:18 | tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino | |
I Ch | Vulgate | 11:19 | dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi | |
I Ch | Vulgate | 11:20 | Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus | |
I Ch | Vulgate | 11:21 | inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat | |
I Ch | Vulgate | 11:22 | Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis | |
I Ch | Vulgate | 11:23 | et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua | |
I Ch | Vulgate | 11:25 | inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam | |
I Ch | Vulgate | 11:26 | porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem | |
Chapter 12
I Ch | Vulgate | 12:1 | hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores | |
I Ch | Vulgate | 12:2 | tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin | |
I Ch | Vulgate | 12:3 | princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites | |
I Ch | Vulgate | 12:4 | Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites | |
I Ch | Vulgate | 12:8 | sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus | |
I Ch | Vulgate | 12:14 | hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille | |
I Ch | Vulgate | 12:15 | isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem | |
I Ch | Vulgate | 12:17 | egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet | |
I Ch | Vulgate | 12:18 | spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae | |
I Ch | Vulgate | 12:19 | porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul | |
I Ch | Vulgate | 12:20 | quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse | |
I Ch | Vulgate | 12:21 | hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu | |
I Ch | Vulgate | 12:22 | sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei | |
I Ch | Vulgate | 12:23 | iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini | |
I Ch | Vulgate | 12:29 | de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul | |
I Ch | Vulgate | 12:30 | porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis | |
I Ch | Vulgate | 12:31 | et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David | |
I Ch | Vulgate | 12:32 | de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur | |
I Ch | Vulgate | 12:33 | porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici | |
I Ch | Vulgate | 12:34 | et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia | |
I Ch | Vulgate | 12:37 | trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia | |
I Ch | Vulgate | 12:38 | omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David | |
I Ch | Vulgate | 12:39 | fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui | |
Chapter 13
I Ch | Vulgate | 13:1 | iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus | |
I Ch | Vulgate | 13:2 | et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos | |
I Ch | Vulgate | 13:5 | congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim | |
I Ch | Vulgate | 13:6 | et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius | |
I Ch | Vulgate | 13:7 | inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum | |
I Ch | Vulgate | 13:8 | porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis | |
I Ch | Vulgate | 13:9 | cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam | |
I Ch | Vulgate | 13:10 | iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo | |
I Ch | Vulgate | 13:11 | contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem | |
I Ch | Vulgate | 13:13 | et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei | |
Chapter 14
I Ch | Vulgate | 14:1 | misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum | |
I Ch | Vulgate | 14:2 | cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel | |
I Ch | Vulgate | 14:4 | et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon | |
I Ch | Vulgate | 14:8 | audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis | |
I Ch | Vulgate | 14:10 | consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua | |
I Ch | Vulgate | 14:11 | cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim | |
I Ch | Vulgate | 14:14 | consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum | |
I Ch | Vulgate | 14:15 | cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim | |
I Ch | Vulgate | 14:16 | fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera | |
Chapter 15
I Ch | Vulgate | 15:1 | fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum | |
I Ch | Vulgate | 15:2 | tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum | |
I Ch | Vulgate | 15:3 | congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei | |
I Ch | Vulgate | 15:11 | vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab | |
I Ch | Vulgate | 15:12 | et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est | |
I Ch | Vulgate | 15:13 | ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus | |
I Ch | Vulgate | 15:14 | sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel | |
I Ch | Vulgate | 15:15 | et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus | |
I Ch | Vulgate | 15:16 | dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae | |
I Ch | Vulgate | 15:17 | constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae | |
I Ch | Vulgate | 15:18 | et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores | |
I Ch | Vulgate | 15:20 | Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant | |
I Ch | Vulgate | 15:21 | porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion | |
I Ch | Vulgate | 15:22 | Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens | |
I Ch | Vulgate | 15:24 | porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae | |
I Ch | Vulgate | 15:25 | igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia | |
I Ch | Vulgate | 15:26 | cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes | |
I Ch | Vulgate | 15:27 | porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo | |
I Ch | Vulgate | 15:28 | universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes | |
Chapter 16
I Ch | Vulgate | 16:1 | adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo | |
I Ch | Vulgate | 16:2 | cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini | |
I Ch | Vulgate | 16:3 | et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam | |
I Ch | Vulgate | 16:4 | constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel | |
I Ch | Vulgate | 16:5 | Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret | |
I Ch | Vulgate | 16:8 | confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius | |
I Ch | Vulgate | 16:15 | recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes | |
I Ch | Vulgate | 16:29 | date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto | |
I Ch | Vulgate | 16:35 | et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis | |
I Ch | Vulgate | 16:36 | benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino | |
I Ch | Vulgate | 16:37 | dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas | |
I Ch | Vulgate | 16:38 | porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores | |
I Ch | Vulgate | 16:39 | Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon | |
I Ch | Vulgate | 16:40 | ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli | |
I Ch | Vulgate | 16:41 | et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius | |
I Ch | Vulgate | 16:42 | Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios | |
Chapter 17
I Ch | Vulgate | 17:1 | cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est | |
I Ch | Vulgate | 17:4 | vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum | |
I Ch | Vulgate | 17:5 | neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio | |
I Ch | Vulgate | 17:6 | manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam | |
I Ch | Vulgate | 17:7 | nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel | |
I Ch | Vulgate | 17:8 | et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra | |
I Ch | Vulgate | 17:9 | et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio | |
I Ch | Vulgate | 17:10 | ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus | |
I Ch | Vulgate | 17:11 | cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius | |
I Ch | Vulgate | 17:13 | ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit | |
I Ch | Vulgate | 17:14 | et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum | |
I Ch | Vulgate | 17:15 | iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David | |
I Ch | Vulgate | 17:16 | cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia | |
I Ch | Vulgate | 17:17 | sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus | |
I Ch | Vulgate | 17:18 | quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum | |
I Ch | Vulgate | 17:19 | Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia | |
I Ch | Vulgate | 17:20 | Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris | |
I Ch | Vulgate | 17:21 | quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat | |
I Ch | Vulgate | 17:22 | et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius | |
I Ch | Vulgate | 17:23 | nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es | |
I Ch | Vulgate | 17:24 | permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo | |
I Ch | Vulgate | 17:25 | tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te | |
Chapter 18
I Ch | Vulgate | 18:1 | factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim | |
I Ch | Vulgate | 18:3 | eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten | |
I Ch | Vulgate | 18:4 | cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi | |
I Ch | Vulgate | 18:5 | supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum | |
I Ch | Vulgate | 18:6 | et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat | |
I Ch | Vulgate | 18:7 | tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem | |
I Ch | Vulgate | 18:8 | necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea | |
I Ch | Vulgate | 18:9 | quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba | |
I Ch | Vulgate | 18:10 | misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer | |
I Ch | Vulgate | 18:11 | sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech | |
I Ch | Vulgate | 18:13 | et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat | |
I Ch | Vulgate | 18:14 | regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo | |
I Ch | Vulgate | 18:15 | porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis | |
Chapter 19
I Ch | Vulgate | 19:2 | dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon | |
I Ch | Vulgate | 19:3 | dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius | |
I Ch | Vulgate | 19:4 | igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos | |
I Ch | Vulgate | 19:5 | qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur | |
I Ch | Vulgate | 19:6 | videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites | |
I Ch | Vulgate | 19:7 | conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum | |
I Ch | Vulgate | 19:9 | egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt | |
I Ch | Vulgate | 19:10 | igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum | |
I Ch | Vulgate | 19:11 | reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon | |
I Ch | Vulgate | 19:12 | dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium | |
I Ch | Vulgate | 19:13 | confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet | |
I Ch | Vulgate | 19:14 | perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit eos | |
I Ch | Vulgate | 19:15 | porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem | |
I Ch | Vulgate | 19:16 | videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum | |
I Ch | Vulgate | 19:17 | quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus | |
I Ch | Vulgate | 19:18 | fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem | |
Chapter 20
I Ch | Vulgate | 20:1 | factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam | |
I Ch | Vulgate | 20:2 | tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit | |
I Ch | Vulgate | 20:3 | populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem | |
I Ch | Vulgate | 20:4 | post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos | |
I Ch | Vulgate | 20:5 | aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium | |
I Ch | Vulgate | 20:6 | sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus | |
Chapter 21
I Ch | Vulgate | 21:2 | dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam | |
I Ch | Vulgate | 21:3 | responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli | |
I Ch | Vulgate | 21:4 | sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem | |
I Ch | Vulgate | 21:5 | deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum | |
I Ch | Vulgate | 21:8 | dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi | |
I Ch | Vulgate | 21:10 | vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi | |
I Ch | Vulgate | 21:12 | aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me | |
I Ch | Vulgate | 21:13 | et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum | |
I Ch | Vulgate | 21:14 | misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum | |
I Ch | Vulgate | 21:15 | misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei | |
I Ch | Vulgate | 21:16 | levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram | |
I Ch | Vulgate | 21:17 | dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur | |
I Ch | Vulgate | 21:18 | angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei | |
I Ch | Vulgate | 21:20 | porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum | |
I Ch | Vulgate | 21:21 | igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram | |
I Ch | Vulgate | 21:22 | dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo | |
I Ch | Vulgate | 21:23 | dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo | |
I Ch | Vulgate | 21:24 | dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita | |
I Ch | Vulgate | 21:26 | et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti | |
I Ch | Vulgate | 21:28 | protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas | |
I Ch | Vulgate | 21:29 | tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon | |
Chapter 22
I Ch | Vulgate | 22:2 | et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei | |
I Ch | Vulgate | 22:3 | ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile | |
I Ch | Vulgate | 22:4 | ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David | |
I Ch | Vulgate | 22:5 | et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas | |
I Ch | Vulgate | 22:6 | vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel | |
I Ch | Vulgate | 22:7 | dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei | |
I Ch | Vulgate | 22:8 | sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me | |
I Ch | Vulgate | 22:9 | filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius | |
I Ch | Vulgate | 22:10 | ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum | |
I Ch | Vulgate | 22:11 | nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te | |
I Ch | Vulgate | 22:12 | det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui | |
I Ch | Vulgate | 22:13 | tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas | |
I Ch | Vulgate | 22:14 | ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia | |
I Ch | Vulgate | 22:15 | habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos | |
I Ch | Vulgate | 22:16 | in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum | |
I Ch | Vulgate | 22:17 | praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum | |
I Ch | Vulgate | 22:18 | cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius | |
Chapter 23
I Ch | Vulgate | 23:1 | igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel | |
I Ch | Vulgate | 23:3 | numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum | |
I Ch | Vulgate | 23:4 | ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia | |
I Ch | Vulgate | 23:5 | porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum | |
I Ch | Vulgate | 23:6 | et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari | |
I Ch | Vulgate | 23:11 | erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt | |
I Ch | Vulgate | 23:13 | filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum | |
I Ch | Vulgate | 23:17 | fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis | |
I Ch | Vulgate | 23:22 | mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum | |
I Ch | Vulgate | 23:24 | hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra | |
I Ch | Vulgate | 23:25 | dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum | |
I Ch | Vulgate | 23:26 | nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum | |
I Ch | Vulgate | 23:27 | iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra | |
I Ch | Vulgate | 23:28 | et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini | |
I Ch | Vulgate | 23:29 | sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram | |
I Ch | Vulgate | 23:30 | Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam | |
I Ch | Vulgate | 23:31 | tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino | |
Chapter 24
I Ch | Vulgate | 24:1 | porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar | |
I Ch | Vulgate | 24:2 | mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar | |
I Ch | Vulgate | 24:3 | et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium | |
I Ch | Vulgate | 24:4 | inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo | |
I Ch | Vulgate | 24:5 | porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar | |
I Ch | Vulgate | 24:6 | descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar | |
I Ch | Vulgate | 24:19 | hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel | |
I Ch | Vulgate | 24:20 | porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia | |
I Ch | Vulgate | 24:30 | filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum | |
Chapter 25
I Ch | Vulgate | 25:1 | igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes | |
I Ch | Vulgate | 25:2 | de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem | |
I Ch | Vulgate | 25:3 | porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum | |
I Ch | Vulgate | 25:4 | Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth | |
I Ch | Vulgate | 25:5 | omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres | |
I Ch | Vulgate | 25:6 | universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman | |
I Ch | Vulgate | 25:7 | fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo | |
I Ch | Vulgate | 25:8 | miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus | |
I Ch | Vulgate | 25:9 | egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim | |
Chapter 26
I Ch | Vulgate | 26:2 | filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus | |
I Ch | Vulgate | 26:4 | filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus | |
I Ch | Vulgate | 26:6 | Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi | |
I Ch | Vulgate | 26:7 | filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias | |
I Ch | Vulgate | 26:8 | omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom | |
I Ch | Vulgate | 26:10 | de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem | |
I Ch | Vulgate | 26:11 | Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim | |
I Ch | Vulgate | 26:12 | hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini | |
I Ch | Vulgate | 26:13 | missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum | |
I Ch | Vulgate | 26:14 | cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis | |
I Ch | Vulgate | 26:15 | Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium | |
I Ch | Vulgate | 26:16 | Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam | |
I Ch | Vulgate | 26:17 | ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini | |
I Ch | Vulgate | 26:21 | filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli | |
I Ch | Vulgate | 26:25 | fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith | |
I Ch | Vulgate | 26:26 | ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus | |
I Ch | Vulgate | 26:27 | de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini | |
I Ch | Vulgate | 26:28 | haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius | |
I Ch | Vulgate | 26:29 | Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos | |
I Ch | Vulgate | 26:30 | porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis | |
I Ch | Vulgate | 26:31 | Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad | |
Chapter 27
I Ch | Vulgate | 27:1 | filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant | |
I Ch | Vulgate | 27:2 | primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:4 | secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium | |
I Ch | Vulgate | 27:5 | dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:6 | ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius | |
I Ch | Vulgate | 27:7 | quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:8 | quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:9 | sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:10 | septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:11 | octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:12 | nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:13 | decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:14 | undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:15 | duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia | |
I Ch | Vulgate | 27:16 | porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha | |
I Ch | Vulgate | 27:21 | et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner | |
I Ch | Vulgate | 27:23 | noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli | |
I Ch | Vulgate | 27:24 | Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David | |
I Ch | Vulgate | 27:25 | super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae | |
I Ch | Vulgate | 27:26 | operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub | |
I Ch | Vulgate | 27:27 | vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites | |
I Ch | Vulgate | 27:28 | nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas | |
I Ch | Vulgate | 27:29 | porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli | |
I Ch | Vulgate | 27:32 | Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis | |
Chapter 28
I Ch | Vulgate | 28:1 | convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem | |
I Ch | Vulgate | 28:2 | cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi | |
I Ch | Vulgate | 28:3 | Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis | |
I Ch | Vulgate | 28:4 | sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel | |
I Ch | Vulgate | 28:5 | sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel | |
I Ch | Vulgate | 28:6 | dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem | |
I Ch | Vulgate | 28:7 | et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie | |
I Ch | Vulgate | 28:8 | nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum | |
I Ch | Vulgate | 28:9 | tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum | |
I Ch | Vulgate | 28:10 | nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice | |
I Ch | Vulgate | 28:11 | dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis | |
I Ch | Vulgate | 28:12 | necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum | |
I Ch | Vulgate | 28:13 | divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini | |
I Ch | Vulgate | 28:14 | aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate | |
I Ch | Vulgate | 28:15 | sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit | |
I Ch | Vulgate | 28:16 | aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas | |
I Ch | Vulgate | 28:17 | ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit | |
I Ch | Vulgate | 28:18 | altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini | |
I Ch | Vulgate | 28:19 | omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris | |
I Ch | Vulgate | 28:20 | dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini | |
Chapter 29
I Ch | Vulgate | 29:1 | locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo | |
I Ch | Vulgate | 29:2 | ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime | |
I Ch | Vulgate | 29:3 | et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam | |
I Ch | Vulgate | 29:4 | tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi | |
I Ch | Vulgate | 29:5 | ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino | |
I Ch | Vulgate | 29:6 | polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis | |
I Ch | Vulgate | 29:7 | dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum | |
I Ch | Vulgate | 29:8 | et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis | |
I Ch | Vulgate | 29:9 | laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno | |
I Ch | Vulgate | 29:10 | et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum | |
I Ch | Vulgate | 29:11 | tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes | |
I Ch | Vulgate | 29:12 | tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | |
I Ch | Vulgate | 29:14 | quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | |
I Ch | Vulgate | 29:15 | peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | |
I Ch | Vulgate | 29:16 | Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia | |
I Ch | Vulgate | 29:17 | scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria | |
I Ch | Vulgate | 29:18 | Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat | |
I Ch | Vulgate | 29:19 | Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi | |
I Ch | Vulgate | 29:20 | praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem | |
I Ch | Vulgate | 29:21 | immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel | |
I Ch | Vulgate | 29:22 | et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem | |
I Ch | Vulgate | 29:23 | seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel | |
I Ch | Vulgate | 29:24 | sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi | |
I Ch | Vulgate | 29:25 | magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel | |
I Ch | Vulgate | 29:27 | et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus | |
I Ch | Vulgate | 29:28 | et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo | |
I Ch | Vulgate | 29:29 | gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis | |