Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Up
Chapter 1
I Ch VulgSist 1:5  Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras.
I Ch VulgSist 1:6  Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
I Ch VulgSist 1:7  Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
I Ch VulgSist 1:8  Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
I Ch VulgSist 1:9  Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.
I Ch VulgSist 1:10  Chus autem genuit Nemrod: iste coepit esse potens in terra.
I Ch VulgSist 1:11  Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
I Ch VulgSist 1:12  Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
I Ch VulgSist 1:13  Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum quoque,
I Ch VulgSist 1:17  Filii Sem: Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
I Ch VulgSist 1:18  Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
I Ch VulgSist 1:19  Porro Heber nati sunt duo filii, nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra; et nomen fratris eius Iectan.
I Ch VulgSist 1:20  Iectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Iare,
I Ch VulgSist 1:23  et Ophir, et Hevila, et Iobab. omnes isti filii Iectan:
I Ch VulgSist 1:29  Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
I Ch VulgSist 1:32  Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, et Sue. Porro filii Iecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.
I Ch VulgSist 1:33  Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa. omnes hi, filii Ceturae.
I Ch VulgSist 1:34  Genuit autem Abraham Isaac: cuius fuerunt filii Esau, et Israel.
I Ch VulgSist 1:35  Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ihelom, et Core.
I Ch VulgSist 1:36  Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
I Ch VulgSist 1:38  Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ava, Dison, Eser, Disan.
I Ch VulgSist 1:39  Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
I Ch VulgSist 1:40  Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. Filii Ana: Dison.
I Ch VulgSist 1:41  Filii Dison: Hamran, et Eseban et Iethran, et Charan.
I Ch VulgSist 1:42  Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Iacan. Filii Disan: Hus et Aran.
I Ch VulgSist 1:43  Isti sunt reges, qui imperaverunt in Terra Edom antequam esset rex super filios Israel: Bale filius Beor: et nomen civitatis eius, Denaba.
I Ch VulgSist 1:44  Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra.
I Ch VulgSist 1:45  Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de Terra Themanorum.
I Ch VulgSist 1:46  Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in Terra Moab: et nomen civitatis eius Avith.
I Ch VulgSist 1:47  Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
I Ch VulgSist 1:48  Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est.
I Ch VulgSist 1:49  Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
I Ch VulgSist 1:50  Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cuius urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
I Ch VulgSist 1:51  Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
Chapter 2
I Ch VulgSist 2:1  Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon,
I Ch VulgSist 2:3  Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. hi tres nati sunt ei de filia Suae Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
I Ch VulgSist 2:4  Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. omnes ergo filii Iuda, quinque.
I Ch VulgSist 2:6  Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Darda, simul quinque.
I Ch VulgSist 2:7  Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.
I Ch VulgSist 2:9  Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi.
I Ch VulgSist 2:10  Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda.
I Ch VulgSist 2:11  Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
I Ch VulgSist 2:13  Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Aminadab, tertium Simmaa,
I Ch VulgSist 2:16  quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Ioab, et Asael, tres.
I Ch VulgSist 2:17  Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites.
I Ch VulgSist 2:18  Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon.
I Ch VulgSist 2:19  Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: quae peperit ei Hur.
I Ch VulgSist 2:21  Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub.
I Ch VulgSist 2:22  Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in Terra Galaad.
I Ch VulgSist 2:23  Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. omnes isti, filii Machir patris Galaad.
I Ch VulgSist 2:24  Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.
I Ch VulgSist 2:25  Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
I Ch VulgSist 2:26  Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.
I Ch VulgSist 2:27  Sed et filii Ram primogeniti Ierameel, fuerunt Moos, Iamin, et Achar.
I Ch VulgSist 2:28  Onam autem habuit filios Semei, et Iada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur.
I Ch VulgSist 2:29  Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban, et Molid.
I Ch VulgSist 2:30  Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
I Ch VulgSist 2:31  Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
I Ch VulgSist 2:32  Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
I Ch VulgSist 2:33  Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.
I Ch VulgSist 2:34  Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum Aegyptium nomine Ieraa.
I Ch VulgSist 2:35  Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei.
I Ch VulgSist 2:36  Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
I Ch VulgSist 2:37  Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed,
I Ch VulgSist 2:41  Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
I Ch VulgSist 2:42  Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
I Ch VulgSist 2:43  Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
I Ch VulgSist 2:44  Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
I Ch VulgSist 2:46  Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
I Ch VulgSist 2:47  Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
I Ch VulgSist 2:48  Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
I Ch VulgSist 2:49  Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa.
I Ch VulgSist 2:50  Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
I Ch VulgSist 2:52  Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, Qui videbat dimidium requietionum.
I Ch VulgSist 2:53  Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.
I Ch VulgSist 2:54  Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coronae domus Ioab, et Dimidium requietionis Sarai.
I Ch VulgSist 2:55  Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque Resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
Chapter 3
I Ch VulgSist 3:1  David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron; primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
I Ch VulgSist 3:2  tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
I Ch VulgSist 3:3  quintum Saphathiam ex Abital, sextum Iethraham de Egla uxore sua.
I Ch VulgSist 3:4  Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
I Ch VulgSist 3:5  Porro in Ierusalem nati sunt ei filii Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel,
I Ch VulgSist 3:8  necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
I Ch VulgSist 3:9  omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
I Ch VulgSist 3:10  Filius autem Salomonis, Roboam: cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,
I Ch VulgSist 3:11  pater Ioram: qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas:
I Ch VulgSist 3:12  et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Ioatham
I Ch VulgSist 3:13  procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
I Ch VulgSist 3:15  Filii autem Iosiae fuerunt, primogenitus Iohanan, secundus Ioakim, tertius Sedechias, quartus Sellum.
I Ch VulgSist 3:18  Melchiram, Phadaia, Senneser et Iecemia, Sama, et Nadabia.
I Ch VulgSist 3:19  De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
I Ch VulgSist 3:20  Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Iosabhesed, quinque.
I Ch VulgSist 3:21  Filius autem Hananiae, Phaltias pater Ieseiae, cuius filius Raphaia. huius quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cuius filius fuit Sechenias.
I Ch VulgSist 3:22  Filius Secheniae, Semeia: cuius filii Hattus, et Iegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, et Sesa, sex numero.
I Ch VulgSist 3:23  Filius Naariae, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
I Ch VulgSist 3:24  Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Iohanan, et Dalaia, et Anani, septem.
Chapter 4
I Ch VulgSist 4:1  Filii Iuda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
I Ch VulgSist 4:2  Raia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad. hae cognationes Sarathi.
I Ch VulgSist 4:3  Ista quoque stirps Etam: Iezrahel, et Iesema, et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
I Ch VulgSist 4:4  Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
I Ch VulgSist 4:5  Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa, et Naara.
I Ch VulgSist 4:6  Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. isti sunt filii Naara.
I Ch VulgSist 4:8  Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
I Ch VulgSist 4:9  Fuit autem Iabes inclytus prae fratribus suis, et mater eius vocavit nomen illius Iabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
I Ch VulgSist 4:10  Invocavit vero Iabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.
I Ch VulgSist 4:11  Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
I Ch VulgSist 4:12  Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
I Ch VulgSist 4:13  Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
I Ch VulgSist 4:14  Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.
I Ch VulgSist 4:15  Filii vero Caleb filii Iephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
I Ch VulgSist 4:16  Filii quoque Ialeleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael.
I Ch VulgSist 4:17  Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo.
I Ch VulgSist 4:18  Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe. hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.
I Ch VulgSist 4:19  Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
I Ch VulgSist 4:20  Filii quoque Simon, Ammon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Iesi, Zoheth, et Benzoheth.
I Ch VulgSist 4:21  Filii Sela, filii Iuda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in Domo iuramenti.
I Ch VulgSist 4:22  Et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem. haec autem verba vetera.
I Ch VulgSist 4:23  Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Sepibus, apud regem in operibus eius, commoratique sunt ibi.
I Ch VulgSist 4:24  Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
I Ch VulgSist 4:25  Sellum filius eius, Mapsam filius eius, Masma filius eius.
I Ch VulgSist 4:26  Filii Masma: Hamuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
I Ch VulgSist 4:27  Filii Semei sedecim, et filiae sex: fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda.
I Ch VulgSist 4:28  Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
I Ch VulgSist 4:31  et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim. hae civitates eorum usque ad regem David.
I Ch VulgSist 4:32  Villae quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
I Ch VulgSist 4:33  Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal. haec est habitatio eorum, et sedium distributio.
I Ch VulgSist 4:34  Mosobab quoque et Iemlech, et Iosa filius Amasiae,
I Ch VulgSist 4:35  et Ioel, et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel,
I Ch VulgSist 4:36  et Elioenai, et Iacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
I Ch VulgSist 4:37  Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
I Ch VulgSist 4:38  Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
I Ch VulgSist 4:39  Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad Orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis.
I Ch VulgSist 4:40  Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
I Ch VulgSist 4:41  Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Iuda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
I Ch VulgSist 4:42  De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi:
I Ch VulgSist 4:43  et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
Chapter 5
I Ch VulgSist 5:1  Filii quoque Ruben primogeniti Israel (Ipse quippe fuit primogenitus eius: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum.
I Ch VulgSist 5:2  Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Ioseph.)
I Ch VulgSist 5:3  filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
I Ch VulgSist 5:4  Filii Ioel: Samia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
I Ch VulgSist 5:5  Micha filius eius, Reia filius eius, Baal filius eius,
I Ch VulgSist 5:6  Beera filius eius, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
I Ch VulgSist 5:7  Fratres autem eius, et universa cognatio eius, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Iehiel, et Zachariam.
I Ch VulgSist 5:8  Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo, et Beelmeon.
I Ch VulgSist 5:9  Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebant in Terra Galaad.
I Ch VulgSist 5:10  In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agarenos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quae respicit ad Orientem Galaad.
I Ch VulgSist 5:11  Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in Terra Basan usque Selcha:
I Ch VulgSist 5:12  Ioel in capite, et Saphan secundus: Ianai autem, et Saphat in Basan.
I Ch VulgSist 5:13  Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Iorai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem.
I Ch VulgSist 5:14  Hi filii Abihail, filii Huri, filii Iara, filii Galaad, filii Michael, filii Iesesi, filii Ieddo, filii Buz.
I Ch VulgSist 5:15  Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis.
I Ch VulgSist 5:16  Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
I Ch VulgSist 5:17  Omnes hi, numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda, et in diebus Ieroboam regis Israel.
I Ch VulgSist 5:18  Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia quadragintaquattuor millia, et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam.
I Ch VulgSist 5:19  Dimicaverunt contra Agarenos: Ituraei vero, et Naphis, et Nodab
I Ch VulgSist 5:20  praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agareni, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
I Ch VulgSist 5:21  Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
I Ch VulgSist 5:22  Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
I Ch VulgSist 5:23  Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat.
I Ch VulgSist 5:24  Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum, Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremia, et Odoia, et Iediel viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
I Ch VulgSist 5:25  Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
I Ch VulgSist 5:26  et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
Chapter 6
I Ch VulgSist 6:3  Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria: Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
I Ch VulgSist 6:4  Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue,
I Ch VulgSist 6:7  Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
I Ch VulgSist 6:9  Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan,
I Ch VulgSist 6:10  Iohanan genuit Azariam. ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem.
I Ch VulgSist 6:11  Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
I Ch VulgSist 6:13  Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
I Ch VulgSist 6:14  Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec.
I Ch VulgSist 6:15  Porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam, et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.
I Ch VulgSist 6:18  Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
I Ch VulgSist 6:19  Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum.
I Ch VulgSist 6:20  Gersom, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zamma filius eius,
I Ch VulgSist 6:21  Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
I Ch VulgSist 6:22  Filii Caath, Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,
I Ch VulgSist 6:23  Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius.
I Ch VulgSist 6:24  Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
I Ch VulgSist 6:26  et Elcana: Filii Elcana: Sophai filius eius, Nahath filius eius,
I Ch VulgSist 6:27  Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius.
I Ch VulgSist 6:29  Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
I Ch VulgSist 6:30  Sammaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.
I Ch VulgSist 6:31  Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:
I Ch VulgSist 6:32  et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem: stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
I Ch VulgSist 6:33  Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Ioel, filii Samuel,
I Ch VulgSist 6:34  filii Elcana, filii Ieroham, filii Eliel, filii Thohu,
I Ch VulgSist 6:35  filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
I Ch VulgSist 6:36  filii Elcana, filii Iohel, filii Azariae, filii Sophoniae,
I Ch VulgSist 6:37  filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
I Ch VulgSist 6:38  filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel.
I Ch VulgSist 6:39  Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae, filii Samaa,
I Ch VulgSist 6:44  Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
I Ch VulgSist 6:47  filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
I Ch VulgSist 6:48  Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
I Ch VulgSist 6:49  Aaron vero, et filii eius adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel iuxta omnia, quae praeceperat Moyses servus Dei.
I Ch VulgSist 6:50  Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
I Ch VulgSist 6:51  Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zarahia filius eius,
I Ch VulgSist 6:52  Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,
I Ch VulgSist 6:54  Et haec habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, iuxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.
I Ch VulgSist 6:55  Dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda, et suburbana eius per circuitum:
I Ch VulgSist 6:56  agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Iephone.
I Ch VulgSist 6:57  Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana eius,
I Ch VulgSist 6:58  Iether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
I Ch VulgSist 6:60  De tribu autem Beniamin, Gabee et suburbana eius, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis. omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
I Ch VulgSist 6:61  Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
I Ch VulgSist 6:62  Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Asser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
I Ch VulgSist 6:63  Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
I Ch VulgSist 6:64  Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates, et suburbana earum:
I Ch VulgSist 6:65  dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Iuda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
I Ch VulgSist 6:66  et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
I Ch VulgSist 6:67  Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
I Ch VulgSist 6:68  Iecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
I Ch VulgSist 6:69  necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eundem modum.
I Ch VulgSist 6:70  Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana eius, Balaam et suburbana eius: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
I Ch VulgSist 6:71  Filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan, et suburbana eius, et Astaroth cum suburbanis suis.
I Ch VulgSist 6:72  De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
I Ch VulgSist 6:73  Ramoth quoque et suburbana eius, et Anem cum suburbanis suis.
I Ch VulgSist 6:74  De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
I Ch VulgSist 6:75  Asach quoque et suburbana eius, et Rohob cum suburbanis suis.
I Ch VulgSist 6:76  Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim, et suburbana eius.
I Ch VulgSist 6:77  Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana eius, et Thabor cum suburbanis sus:
I Ch VulgSist 6:78  trans Iordanem quoque ex adverso Iericho contra Orientem Iordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Iassa cum suburbanis suis,
I Ch VulgSist 6:79  Cademoth quoque et suburbana eius, et Mephaat cum suburbanis suis.
I Ch VulgSist 6:80  Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana eius, et Manaim cum suburbanis suis,
I Ch VulgSist 6:81  sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Iezer cum suburbanis suis.
Chapter 7
I Ch VulgSist 7:1  Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Iasub, et Simeron, quattuor.
I Ch VulgSist 7:2  Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Ieriel, et Iemai, et Iebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
I Ch VulgSist 7:3  Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Ioel, et Iesia, quinque omnes principes.
I Ch VulgSist 7:4  Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad praelium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.
I Ch VulgSist 7:5  Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
I Ch VulgSist 7:6  Filii Beniamin: Bela, et Bechor, et Iadihel, tres.
I Ch VulgSist 7:7  Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Ierimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quattuor.
I Ch VulgSist 7:8  Porro filii Bechor: Zamira, et Ioas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Ierimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.
I Ch VulgSist 7:9  Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
I Ch VulgSist 7:10  Porro filii Iadihel: Balan. Filii autem Balan: Iehus, et Beniamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar.
I Ch VulgSist 7:11  omnes hi filii Iadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia, et ducenti ad praelium procedentes.
I Ch VulgSist 7:12  Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.
I Ch VulgSist 7:13  Filii autem Nephthali: Iaziel, et Guni, et Ieser, et Sellum, filii Bala.
I Ch VulgSist 7:14  Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque eius Syra peperit Machir patrem Galaad.
I Ch VulgSist 7:15  Machir autem accepit uxorem filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.
I Ch VulgSist 7:16  et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares: porro nomen fratris eius, Sares: et filii eius, Ulam, et Recen.
I Ch VulgSist 7:17  Filius autem Ulam, Badan. hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
I Ch VulgSist 7:18  Soror autem eius Regina peperit Virumdecorum, et Abiezer, et Mohola.
I Ch VulgSist 7:19  Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
I Ch VulgSist 7:20  Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, huius filius Zabad,
I Ch VulgSist 7:21  et huius filius Suthula, et huius filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
I Ch VulgSist 7:22  Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius ut consolarentur eum.
I Ch VulgSist 7:23  Ingressusque est ad uxorem suam: quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset:
I Ch VulgSist 7:24  filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
I Ch VulgSist 7:25  Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
I Ch VulgSist 7:26  qui genuit Laadan: huius quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
I Ch VulgSist 7:28  Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ac Occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Asa cum filiabus eius.
I Ch VulgSist 7:29  Iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius: Dor et filias eius: in his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel.
I Ch VulgSist 7:30  Filii Aser: Iemna, et Iesua, et Iessui, et Baria, et Sara soror eorum.
I Ch VulgSist 7:31  Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.
I Ch VulgSist 7:32  Heber autem genuit Iephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
I Ch VulgSist 7:33  Filii Iephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Iephlat.
I Ch VulgSist 7:34  Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
I Ch VulgSist 7:35  Filii autem Helem fratris eius: Supha, et Iemna, et Selles, et Amal.
I Ch VulgSist 7:36  Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Iamra,
I Ch VulgSist 7:37  Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Iethran, et Bera.
I Ch VulgSist 7:40  Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum aetatis, quae apta esset ad bellum, viginti sex millia.
Chapter 8
I Ch VulgSist 8:1  Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
I Ch VulgSist 8:3  Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,
I Ch VulgSist 8:6  Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
I Ch VulgSist 8:7  Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
I Ch VulgSist 8:8  Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim, et Bara uxores suas.
I Ch VulgSist 8:9  Genuit autem de Hodes uxore sua Iobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
I Ch VulgSist 8:10  Iehus quoque, et Sechia, et Marma. hi sunt filii eius principes in familiis suis.
I Ch VulgSist 8:12  Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic aedificavit Ono, et Lod, et filias eius.
I Ch VulgSist 8:13  Baria autem, et Sama principes cognationum habitantium in Aialon: hi fugaverunt habitatores Geth.
I Ch VulgSist 8:28  hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Ierusalem.
I Ch VulgSist 8:29  In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris eius Maacha:
I Ch VulgSist 8:30  filiusque eius primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab.
I Ch VulgSist 8:32  et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
I Ch VulgSist 8:33  Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
I Ch VulgSist 8:34  Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
I Ch VulgSist 8:35  Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
I Ch VulgSist 8:36  et Ahaz genuit Ioada: et Ioada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa,
I Ch VulgSist 8:37  et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
I Ch VulgSist 8:38  Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan. omnes hi filii Asel.
I Ch VulgSist 8:39  Filii autem Esec fratris eius, Ulam primogenitus, et Iehus secundus, et Eliphalet tertius.
I Ch VulgSist 8:40  Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta millia. Omnes hi, filii Beniamin.
Chapter 9
I Ch VulgSist 9:1  Universus ergo Israel dinumeratus est: et summa eorum scripta est in Libro regum Israel, et Iuda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
I Ch VulgSist 9:2  Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levitae, et Nathinaei.
I Ch VulgSist 9:3  Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iuda, et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
I Ch VulgSist 9:4  Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
I Ch VulgSist 9:5  Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii eius.
I Ch VulgSist 9:6  De filiis autem Zara: Iehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
I Ch VulgSist 9:7  Porro de filiis Beniamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana:
I Ch VulgSist 9:8  et Iobania filius Ieroham: et Ela filius Ozi, filii Mochori: et Mosollam filius Saphatiae, filii Rahuel, filii Iebaniae,
I Ch VulgSist 9:9  et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
I Ch VulgSist 9:10  De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib, et Iachin:
I Ch VulgSist 9:11  Azarias quoque filius Helciae, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
I Ch VulgSist 9:12  Porro Adaias filius Ieroham, filii Phassur, filii Melchiae: et Maasai filius Adiel, filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
I Ch VulgSist 9:13  fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
I Ch VulgSist 9:14  De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
I Ch VulgSist 9:15  Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:
I Ch VulgSist 9:16  et Obdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
I Ch VulgSist 9:17  Ianitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,
I Ch VulgSist 9:18  usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
I Ch VulgSist 9:19  Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
I Ch VulgSist 9:20  Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
I Ch VulgSist 9:21  Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor portae tabernaculi testimonii.
I Ch VulgSist 9:22  Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel Videns, in fide sua
I Ch VulgSist 9:23  tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
I Ch VulgSist 9:24  Per quattuor ventos erant ostiarii: id est ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum.
I Ch VulgSist 9:25  Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
I Ch VulgSist 9:26  His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
I Ch VulgSist 9:27  Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
I Ch VulgSist 9:28  De horum grege erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
I Ch VulgSist 9:29  De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, praeerant similae, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
I Ch VulgSist 9:30  Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
I Ch VulgSist 9:31  Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae, praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.
I Ch VulgSist 9:32  Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
I Ch VulgSist 9:33  Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter suo ministerio deservirent.
I Ch VulgSist 9:34  Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Ierusalem.
I Ch VulgSist 9:35  In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
I Ch VulgSist 9:36  Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
I Ch VulgSist 9:37  Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
I Ch VulgSist 9:38  Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem, cum fratribus suis.
I Ch VulgSist 9:39  Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
I Ch VulgSist 9:40  Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
I Ch VulgSist 9:41  Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
I Ch VulgSist 9:42  Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
I Ch VulgSist 9:43  Mosa vero genuit Banaa: cuius filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.
I Ch VulgSist 9:44  Porro Asel sex filios habuit his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. hi sunt filii Asel.
Chapter 10
I Ch VulgSist 10:1  Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe.
I Ch VulgSist 10:2  Cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul, et filios eius, percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
I Ch VulgSist 10:3  Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt iaculis.
I Ch VulgSist 10:4  Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me: ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
I Ch VulgSist 10:5  Quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
I Ch VulgSist 10:6  Interiit ergo Saul, et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit.
I Ch VulgSist 10:7  Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis eius mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
I Ch VulgSist 10:8  Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul, et filios eius iacentes in monte Gelboe.
I Ch VulgSist 10:9  Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:
I Ch VulgSist 10:10  arma autem eius consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
I Ch VulgSist 10:11  Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul,
I Ch VulgSist 10:12  consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius: attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
I Ch VulgSist 10:13  Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
I Ch VulgSist 10:14  nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
Chapter 11
I Ch VulgSist 11:1  Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
I Ch VulgSist 11:2  Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum.
I Ch VulgSist 11:3  Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
I Ch VulgSist 11:4  Abiit quoque David, et omnis Israel in Ierusalem. haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.
I Ch VulgSist 11:5  Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est Civitas David,
I Ch VulgSist 11:6  dixitque: Omnis qui percusserit Iebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae, et factus est princeps.
I Ch VulgSist 11:7  Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David.
I Ch VulgSist 11:8  Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Ioab autem reliqua urbis extruxit.
I Ch VulgSist 11:9  Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
I Ch VulgSist 11:10  Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel.
I Ch VulgSist 11:11  Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
I Ch VulgSist 11:12  Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahohites, qui erat inter tres potentes.
I Ch VulgSist 11:13  Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in praelium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
I Ch VulgSist 11:14  Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
I Ch VulgSist 11:15  Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in Valle raphaim.
I Ch VulgSist 11:16  Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
I Ch VulgSist 11:17  Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta.
I Ch VulgSist 11:18  Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
I Ch VulgSist 11:19  dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. haec fecerunt tres robustissimi.
I Ch VulgSist 11:20  Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
I Ch VulgSist 11:21  et inter tres secundus inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
I Ch VulgSist 11:22  Banaias filius Ioiadae viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
I Ch VulgSist 11:23  Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu. et interfecit eum hasta sua.
I Ch VulgSist 11:24  Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
I Ch VulgSist 11:25  inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.
I Ch VulgSist 11:26  Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan filius patrui eius de Bethlehem,
I Ch VulgSist 11:28  Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
I Ch VulgSist 11:30  Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
I Ch VulgSist 11:31  Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharatonites,
I Ch VulgSist 11:32  Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
I Ch VulgSist 11:33  Filii Assem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
I Ch VulgSist 11:39  Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae.
I Ch VulgSist 11:42  Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta:
I Ch VulgSist 11:44  Ozia Astarothites, Samma, et Iehiel filii Hotham Arorites,
I Ch VulgSist 11:45  Iedihel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
I Ch VulgSist 11:46  Eliel Mahumites, et Ieribai, et Iosaia filii Elnaem, et Iethma Moabites, Eliel, et Obed, et Iasiel de Masobia.
Chapter 12
I Ch VulgSist 12:1  Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
I Ch VulgSist 12:2  tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa iacientes, et dirigentes sagittas: de fratribus Saul ex Beniamin.
I Ch VulgSist 12:3  Princeps Ahiecer, et Ioas filii Samaa Gabaathites, et Iaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Iehu Anathotites.
I Ch VulgSist 12:4  Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Ieremias, et Ieheziel, et Iohanan, et Iezabad Gaderothites.
I Ch VulgSist 12:5  et Eluzai et Ierimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites.
I Ch VulgSist 12:6  Elcana, et Iesia, et Azareel, et Ioezer, et Iesbaam de Carehim:
I Ch VulgSist 12:8  Sed et de Gaddi transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreae in montibus:
I Ch VulgSist 12:14  hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus praeerat, et maximus, mille.
I Ch VulgSist 12:15  Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
I Ch VulgSist 12:16  Venerunt autem et de Beniamin, et de Iuda ad praesidium, in quo morabatur David.
I Ch VulgSist 12:17  Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et iudicet.
I Ch VulgSist 12:18  Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus o David, et tecum fili Isai: pax, pax tibi, et pax adiutoribus tuis. te enim adiuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmae.
I Ch VulgSist 12:19  Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul, ut pugnaret: et non dimicavit cum eis. quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
I Ch VulgSist 12:20  Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Iozabad, et Iedihel, et Michael, et Ednas, et Iozabad, et Eliu, et Salathi, principes militum in Manasse.
I Ch VulgSist 12:21  hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
I Ch VulgSist 12:22  Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.
I Ch VulgSist 12:23  Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, iuxta verbum Domini.
I Ch VulgSist 12:24  Filii Iuda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad praelium.
I Ch VulgSist 12:25  De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.
I Ch VulgSist 12:27  Ioioda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
I Ch VulgSist 12:28  Sadoc etiam puer egregiae indolis, et domus patris eius, principes viginti duo.
I Ch VulgSist 12:29  De filiis autem Beniamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
I Ch VulgSist 12:30  Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
I Ch VulgSist 12:31  Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David.
I Ch VulgSist 12:32  De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israel, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
I Ch VulgSist 12:33  Porro de Zabulon qui egrediebantur ad praelium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.
I Ch VulgSist 12:34  Et de Nephthali, principes mille: et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.
I Ch VulgSist 12:35  De Dan etiam praeparati ad praelium, viginti octo millia sexcenti.
I Ch VulgSist 12:36  Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.
I Ch VulgSist 12:37  Trans Iordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse instructi armis bellicis, centum viginti millia.
I Ch VulgSist 12:38  Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel: sed et omnes reliqui ex Israel, uno corde erant, ut rex fieret David.
I Ch VulgSist 12:39  Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes. praeparaverant enim eis fratres sui.
I Ch VulgSist 12:40  Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam. gaudium quippe erat in Israel.
Chapter 13
I Ch VulgSist 13:1  Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
I Ch VulgSist 13:2  et ait ad omnem coetum Israel: Si placet vobis: a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor: mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad Sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
I Ch VulgSist 13:3  et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul.
I Ch VulgSist 13:4  Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo.
I Ch VulgSist 13:5  Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
I Ch VulgSist 13:6  Et ascendit David, et omnis vir Israel ad collem Cariathiarim, qui est in Iuda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius.
I Ch VulgSist 13:7  Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater eius minabant plaustrum.
I Ch VulgSist 13:8  Porro David, et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
I Ch VulgSist 13:9  Cum autem pervenisset ad Aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
I Ch VulgSist 13:10  Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino.
I Ch VulgSist 13:11  Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum: Divisio Ozae usque in praesentem diem.
I Ch VulgSist 13:12  Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quo modo possum ad me introducere arcam Dei?
I Ch VulgSist 13:13  Et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in Civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei.
I Ch VulgSist 13:14  Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui eius, et omnibus quae habebat.
Chapter 14
I Ch VulgSist 14:1  Misit quoque Hiram rex Tyri nuncios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque: ut aedificarent ei domum.
I Ch VulgSist 14:2  Cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum est regnum suum super populum eius Israel.
I Ch VulgSist 14:3  Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem: genuitque filios, et filias.
I Ch VulgSist 14:4  Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
I Ch VulgSist 14:8  Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quaererent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
I Ch VulgSist 14:9  Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in Valle Raphaim.
I Ch VulgSist 14:10  Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.
I Ch VulgSist 14:11  Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
I Ch VulgSist 14:12  Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
I Ch VulgSist 14:13  Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
I Ch VulgSist 14:14  Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
I Ch VulgSist 14:15  Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
I Ch VulgSist 14:16  Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
I Ch VulgSist 14:17  Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
Chapter 15
I Ch VulgSist 15:1  Fecit quoque sibi domos in Civitate David: et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum.
I Ch VulgSist 15:2  Tunc dixit David: illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.
I Ch VulgSist 15:3  Congregavitque universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei.
I Ch VulgSist 15:5  de filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres eius centum viginti.
I Ch VulgSist 15:6  De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres eius ducenti viginti.
I Ch VulgSist 15:7  De filiis Gersom, Ioel princeps; et fratres eius centum triginta.
I Ch VulgSist 15:8  De filiis Elisaphan, Semeias princeps, et fratres eius ducenti.
I Ch VulgSist 15:9  De filiis Hebron, Eliel princeps; et fratres eius octoginta.
I Ch VulgSist 15:10  De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres eius centum duodecim.
I Ch VulgSist 15:11  Vocavitque David Sadoc, et Abiathar Sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel, et Aminadab:
I Ch VulgSist 15:12  et dixit ad eos: Vos qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum, qui ei praeparatus est:
I Ch VulgSist 15:13  ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
I Ch VulgSist 15:14  Sanctificati sunt ergo Sacerdotes, et Levitae, ut portarent arcam Domini Dei Israel.
I Ch VulgSist 15:15  Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus.
I Ch VulgSist 15:16  Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae.
I Ch VulgSist 15:17  Constitueruntque Levitas: Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph filium Barachiae: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiae.
I Ch VulgSist 15:18  Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Iaziel, et Semiramoth, et Iahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Iehiel, ianitores.
I Ch VulgSist 15:19  Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan; in cymbalis aeneis concrepantes.
I Ch VulgSist 15:20  Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Iahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.
I Ch VulgSist 15:21  Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Iehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
I Ch VulgSist 15:22  Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
I Ch VulgSist 15:24  Porro Sebenias, et Iosaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Iehias erant ianitores arcae.
I Ch VulgSist 15:25  Igitur David et omnes maiores natu Israel, et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
I Ch VulgSist 15:26  Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
I Ch VulgSist 15:27  Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo.
I Ch VulgSist 15:28  Universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
I Ch VulgSist 15:29  Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad Civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
Chapter 16
I Ch VulgSist 16:1  Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
I Ch VulgSist 16:2  Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
I Ch VulgSist 16:3  Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
I Ch VulgSist 16:4  Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
I Ch VulgSist 16:5  Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;
I Ch VulgSist 16:6  Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca foederis Domini.
I Ch VulgSist 16:7  In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius.
I Ch VulgSist 16:8  Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
I Ch VulgSist 16:9  Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius.
I Ch VulgSist 16:10  Laudate nomen sanctum eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
I Ch VulgSist 16:11  Quaerite Dominum, et virtutem eius: quaerite faciem eius semper.
I Ch VulgSist 16:12  Recordamini mirabilium eius quae fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
I Ch VulgSist 16:13  Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius.
I Ch VulgSist 16:14  Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
I Ch VulgSist 16:15  Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem praecepit in mille generationes.
I Ch VulgSist 16:16  Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac.
I Ch VulgSist 16:17  Et constituit illud Iacob in praeceptum: et Israel in pactum sempiternum,
I Ch VulgSist 16:18  Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrae.
I Ch VulgSist 16:20  Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
I Ch VulgSist 16:21  Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
I Ch VulgSist 16:22  Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
I Ch VulgSist 16:23  Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius.
I Ch VulgSist 16:24  Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius.
I Ch VulgSist 16:25  Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
I Ch VulgSist 16:26  Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem caelos fecit.
I Ch VulgSist 16:27  Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
I Ch VulgSist 16:28  Afferte Domino familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
I Ch VulgSist 16:29  Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
I Ch VulgSist 16:30  Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
I Ch VulgSist 16:31  Laetentur caeli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit.
I Ch VulgSist 16:32  Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
I Ch VulgSist 16:33  Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
I Ch VulgSist 16:34  Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia eius.
I Ch VulgSist 16:35  Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
I Ch VulgSist 16:36  Benedictus Dominus Deus Israel ab aeterno usque in aeternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Deo.
I Ch VulgSist 16:37  Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph, et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies, et vices suas.
I Ch VulgSist 16:38  Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores.
I Ch VulgSist 16:39  Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
I Ch VulgSist 16:40  ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vesperi, iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.
I Ch VulgSist 16:41  Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in aeternum misericordia eius.
I Ch VulgSist 16:42  Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Domino; filios autem Idithun fecit esse portarios.
I Ch VulgSist 16:43  Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.
Chapter 17
I Ch VulgSist 17:1  Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est.
I Ch VulgSist 17:2  Et ait Nathan ad David: Omnia, quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
I Ch VulgSist 17:3  Igitur nocte illa factus est sermo Domini ad Nathan, dicens:
I Ch VulgSist 17:4  Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.
I Ch VulgSist 17:5  Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
I Ch VulgSist 17:6  manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni Iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
I Ch VulgSist 17:7  Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel.
I Ch VulgSist 17:8  Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
I Ch VulgSist 17:9  Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
I Ch VulgSist 17:10  ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuncio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum.
I Ch VulgSist 17:11  Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum eius.
I Ch VulgSist 17:12  Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.
I Ch VulgSist 17:13  Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
I Ch VulgSist 17:14  Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum.
I Ch VulgSist 17:15  Iuxta omnia verba haec, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
I Ch VulgSist 17:16  Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia?
I Ch VulgSist 17:17  Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus.
I Ch VulgSist 17:18  Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
I Ch VulgSist 17:19  Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
I Ch VulgSist 17:20  Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris.
I Ch VulgSist 17:21  Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus eiiceret nationes a facie eius, quem de Aegypto liberarat?
I Ch VulgSist 17:22  Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum, et tu Domine factus es Deus eius.
I Ch VulgSist 17:23  Nunc igitur Domine, sermo, quem locutus es famulo tuo, et super domum eius, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
I Ch VulgSist 17:24  Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum: et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi eius permanens coram eo.
I Ch VulgSist 17:25  Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
I Ch VulgSist 17:26  Nunc ergo Domine tu es Deus: et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
I Ch VulgSist 17:27  Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim Domine benedicente, benedicta erit in perpetuum.
Chapter 18
I Ch VulgSist 18:1  Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philisthiim,
I Ch VulgSist 18:2  percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.
I Ch VulgSist 18:3  Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
I Ch VulgSist 18:4  Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
I Ch VulgSist 18:5  Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David vigintiduo millia virorum.
I Ch VulgSist 18:6  Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat.
I Ch VulgSist 18:7  Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem.
I Ch VulgSist 18:8  Necnon de Thebath, et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.
I Ch VulgSist 18:9  Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
I Ch VulgSist 18:10  misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
I Ch VulgSist 18:11  Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
I Ch VulgSist 18:12  Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in Valle Salinarum, decem et octo millia:
I Ch VulgSist 18:13  et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.
I Ch VulgSist 18:14  Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
I Ch VulgSist 18:15  Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
I Ch VulgSist 18:16  Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba.
I Ch VulgSist 18:17  Banaias quoque filius Ioiadae super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.
Chapter 19
I Ch VulgSist 19:1  Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo.
I Ch VulgSist 19:2  Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: praestitit enim mihi pater eius gratiam. Misitque David nuncios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon,
I Ch VulgSist 19:3  dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi eius.
I Ch VulgSist 19:4  Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
I Ch VulgSist 19:5  Qui cum abiissent, et hoc amandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et praecepit ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
I Ch VulgSist 19:6  Videntes autem filii Ammon, quod iniuriam fecissent David, tam Hanon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
I Ch VulgSist 19:7  Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.
I Ch VulgSist 19:8  Quod cum audisset David, misit Ioab, et omnem exercitum virorum fortium:
I Ch VulgSist 19:9  egressique filii Ammon, direxerunt aciem iuxta portam civitatis: reges autem, qui ad auxilium eius venerant, separatim in agro steterunt.
I Ch VulgSist 19:10  Igitur Ioab intelligens bellum ex adverso, et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum.
I Ch VulgSist 19:11  Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui; et perrexerunt contra filios Ammon.
I Ch VulgSist 19:12  Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium.
I Ch VulgSist 19:13  Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem quod in conspectu suo bonum est, faciet.
I Ch VulgSist 19:14  Perrexit ergo Ioab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad praelium: et fugavit eos.
I Ch VulgSist 19:15  Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Ioab in Ierusalem.
I Ch VulgSist 19:16  Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuncios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiae Adarezer, erat dux eorum.
I Ch VulgSist 19:17  Quod cum annunciatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Iordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
I Ch VulgSist 19:18  Fugit autem Syrus Israel: et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
I Ch VulgSist 19:19  Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.
Chapter 20
I Ch VulgSist 20:1  Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, congregavit Ioab exercitum, et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba: porro David manebat in Ierusalem quando Ioab percussit Rabba, et destruxit eam.
I Ch VulgSist 20:2  Tulit autem David coronam Melchom de capite eius, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit:
I Ch VulgSist 20:3  populum autem, qui erat in ea, eduxit: et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur: sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.
I Ch VulgSist 20:4  Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos: in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
I Ch VulgSist 20:5  Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethaei, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.
I Ch VulgSist 20:6  Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quattuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
I Ch VulgSist 20:7  Hic blasphemavit Israel: et percussit eum Ionathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.
Chapter 21
I Ch VulgSist 21:1  Consurrexit autem Satan contra Israel: et incitavit David ut numeraret Israel.
I Ch VulgSist 21:2  Dixitque David ad Ioab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
I Ch VulgSist 21:3  Responditque Ioab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?
I Ch VulgSist 21:4  Sed sermo regis magis praevaluit: egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel; et reversus est Ierusalem:
I Ch VulgSist 21:5  Deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Iuda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
I Ch VulgSist 21:6  Nam Levi, et Beniamin non numeravit: eo quod Ioab invitus exequeretur regis imperium.
I Ch VulgSist 21:7  Displicuit autem Deo quod iussum erat; et percussit Israel.
I Ch VulgSist 21:8  Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
I Ch VulgSist 21:9  Et locutus est Dominus ad Gad Videntem Davidis, dicens:
I Ch VulgSist 21:10  Vade, et loquere ad David, et dic ei: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
I Ch VulgSist 21:11  Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Haec dicit Dominus: Elige quod volueris:
I Ch VulgSist 21:12  aut tribus annis famem: aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere: aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.
I Ch VulgSist 21:13  Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiae premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum.
I Ch VulgSist 21:14  Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
I Ch VulgSist 21:15  Misit quoque angelum in Ierusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, iam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei.
I Ch VulgSist 21:16  Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter caelum et terram, et evaginatum gladium in manu eius, et versum contra Ierusalem: et ceciderunt tam ipse, quam maiores natu vestiti ciliciis, proni in terram.
I Ch VulgSist 21:17  Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui iussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci: iste grex quid commeruit? Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.
I Ch VulgSist 21:18  Angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusaei.
I Ch VulgSist 21:19  Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
I Ch VulgSist 21:20  Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.
I Ch VulgSist 21:21  Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
I Ch VulgSist 21:22  Dixitque ei David: Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
I Ch VulgSist 21:23  Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: Omnia libens praebebo.
I Ch VulgSist 21:24  Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
I Ch VulgSist 21:25  Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
I Ch VulgSist 21:26  Et aedificavit ibi altare Domino: obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti.
I Ch VulgSist 21:27  Praecepitque Dominus Angelo: et convertit gladium suum in vaginam.
I Ch VulgSist 21:28  Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei, immolavit ibi victimas.
I Ch VulgSist 21:29  Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
I Ch VulgSist 21:30  Et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium Angeli Domini.
Chapter 22
I Ch VulgSist 22:1  Dixitque David: Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli.
I Ch VulgSist 22:2  Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de Terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
I Ch VulgSist 22:3  Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum, et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David: et aeris pondus innumerabile.
I Ch VulgSist 22:4  Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii, et Tyrii deportaverant ad David.
I Ch VulgSist 22:5  Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus; domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.
I Ch VulgSist 22:6  Vocavitque Salomonem filium suum: et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel.
I Ch VulgSist 22:7  Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei,
I Ch VulgSist 22:8  sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
I Ch VulgSist 22:9  filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
I Ch VulgSist 22:10  Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum.
I Ch VulgSist 22:11  Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.
I Ch VulgSist 22:12  Det quoque Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
I Ch VulgSist 22:13  Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel: confortare et viriliter age, ne timeas, neque paveas.
I Ch VulgSist 22:14  Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero, et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.
I Ch VulgSist 22:15  Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
I Ch VulgSist 22:16  in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum.
I Ch VulgSist 22:17  Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum.
I Ch VulgSist 22:18  Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subiecta sit terra coram Domino, et coram populo eius.
I Ch VulgSist 22:19  Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum, quae aedificatur nomini Domini.
Chapter 23
I Ch VulgSist 23:1  Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
I Ch VulgSist 23:2  Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.
I Ch VulgSist 23:3  Numeratique sunt Levitae a viginti annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
I Ch VulgSist 23:4  Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: praepositorum autem et iudicum sex millia.
I Ch VulgSist 23:5  Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltes canentes Domino in organis, quae fecerat ad canendum.
I Ch VulgSist 23:6  Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
I Ch VulgSist 23:8  Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres.
I Ch VulgSist 23:9  Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
I Ch VulgSist 23:10  Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
I Ch VulgSist 23:11  Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
I Ch VulgSist 23:12  Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor.
I Ch VulgSist 23:13  Filii Amram, Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum.
I Ch VulgSist 23:14  Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
I Ch VulgSist 23:17  Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
I Ch VulgSist 23:19  Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
I Ch VulgSist 23:21  Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
I Ch VulgSist 23:22  Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
I Ch VulgSist 23:24  Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra.
I Ch VulgSist 23:25  Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in aeternum.
I Ch VulgSist 23:26  Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum.
I Ch VulgSist 23:27  Iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
I Ch VulgSist 23:28  Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
I Ch VulgSist 23:29  Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana et azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
I Ch VulgSist 23:30  Levitae vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam
I Ch VulgSist 23:31  tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino.
I Ch VulgSist 23:32  Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
Chapter 24
I Ch VulgSist 24:1  Porro filiis Aaron hae partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
I Ch VulgSist 24:2  Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
I Ch VulgSist 24:3  Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
I Ch VulgSist 24:4  Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
I Ch VulgSist 24:5  Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
I Ch VulgSist 24:6  Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.
I Ch VulgSist 24:19  Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut praeceperat Dominus Deus Israel.
I Ch VulgSist 24:20  Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia.
I Ch VulgSist 24:22  Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath:
I Ch VulgSist 24:23  filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus.
I Ch VulgSist 24:25  Frater Micha, Iesia: filiusque Iesiae, Zacharias.
I Ch VulgSist 24:26  Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno.
I Ch VulgSist 24:27  Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
I Ch VulgSist 24:28  Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
I Ch VulgSist 24:30  Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
I Ch VulgSist 24:31  Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. omnes sors aequaliter dividebat.
Chapter 25
I Ch VulgSist 25:1  Igitur David, et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun: qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
I Ch VulgSist 25:2  De filiis Asaph: Zachur, et Ioseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantes iuxta regem.
I Ch VulgSist 25:3  Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Ieseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
I Ch VulgSist 25:4  Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Iesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth:
I Ch VulgSist 25:5  omnes isti filii Heman Videntes regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quattuordecim, et filias tres.
I Ch VulgSist 25:6  Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini iuxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
I Ch VulgSist 25:7  Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octogintaocto.
I Ch VulgSist 25:8  Miseruntque sortes per vices suas, ex aequo tam maior quam minor, doctus pariter et indoctus.
I Ch VulgSist 25:9  Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et filiis eius, et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:10  Tertia Zachur, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:12  Quinta Nathaniae, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:13  Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:14  Septima Isreela, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:15  Octava Iesaiae, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:16  Nona Mathaniae, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:17  Decima Semeiae, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:18  Undecima Azareel, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:19  Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:20  Tertiadecima Subael, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:21  Quartadecima Mathathiae, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:22  Quintadecima Ierimoth, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:23  Sextadecima Hananiae, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:24  Septimadecima Iesbacassae, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:25  Octavadecima Hanani, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:26  Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:27  Vigesima Eliatha, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:28  Vigesimaprima Othir, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:29  Vigesimasecunda Geddelthi, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:30  Vigesimatertia Mahazioth, filiis et fratribus eius duodecim.
I Ch VulgSist 25:31  Vigesimaquarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius duodecim.
Chapter 26
I Ch VulgSist 26:1  Divisiones autem ianitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
I Ch VulgSist 26:2  Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iadihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
I Ch VulgSist 26:3  Aelam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
I Ch VulgSist 26:4  Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
I Ch VulgSist 26:5  Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.
I Ch VulgSist 26:6  Semei autem filio eius nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
I Ch VulgSist 26:7  filii ergo Semeiae: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad et, fratres eius viri fortissimi: Eliu quoque, et Samachias.
I Ch VulgSist 26:8  Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
I Ch VulgSist 26:9  Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
I Ch VulgSist 26:10  De Hosa autem, id est de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater eius in principem)
I Ch VulgSist 26:11  Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
I Ch VulgSist 26:12  Hi divisi sunt in ianitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
I Ch VulgSist 26:13  Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
I Ch VulgSist 26:14  Cecidit ergo sors Orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio eius, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis.
I Ch VulgSist 26:15  Obededom vero et filiis eius ad Austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.
I Ch VulgSist 26:16  Sephim, et Hosa ad Occidentem, iuxta portam, quae ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.
I Ch VulgSist 26:17  Ad Orientem vero Levitae sex: et ad Aquilonem quattuor per diem: atque ad Meridiem similiter in die quattuor: et ubi erat concilium bini et bini.
I Ch VulgSist 26:18  In cellulis quoque ianitorum ad Occidentem quattuor in via, binique per cellulas.
I Ch VulgSist 26:19  Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core, et Merari.
I Ch VulgSist 26:20  Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
I Ch VulgSist 26:21  Filii quoque Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan, et Gersonni, Iehieli.
I Ch VulgSist 26:22  Filii Iehieli: Zathan, et Ioel fratres eius super thesauros domus Domini,
I Ch VulgSist 26:23  Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
I Ch VulgSist 26:24  Subael autem filius Gersom, filii Moysi, praepositus thesauris.
I Ch VulgSist 26:25  Frater quoque eius Eliezer, cuius filius Rahabia, et huius filius Isaias, et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri. et huius filius Selemith.
I Ch VulgSist 26:26  Ipse Selemith, et fratres eius super thesauros sanctorum, quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus
I Ch VulgSist 26:27  de bellis, et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.
I Ch VulgSist 26:28  Haec autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarviae: omnesque sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum eius.
I Ch VulgSist 26:29  Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filiis eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et iudicandum eos.
I Ch VulgSist 26:30  Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres eius viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israeli trans Iordanem contra Occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
I Ch VulgSist 26:31  Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Iazer Galaad,
I Ch VulgSist 26:32  fratresque eius robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.
Chapter 27
I Ch VulgSist 27:1  Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quattuor millibus singuli praeerant.
I Ch VulgSist 27:2  Primae turmae in primo mense Iesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:3  De filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
I Ch VulgSist 27:4  Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quattuor millium.
I Ch VulgSist 27:5  Dux quoque turmae tertiae in mense tertio, erat Banaias filius Ioiadae sacerdos: et in divisione sua viginti quattuor millia.
I Ch VulgSist 27:6  Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta. praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius.
I Ch VulgSist 27:7  Quartus, mense quarto, Asahel frater Ioab, et Zabadias filius eius post eum: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:8  Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Iezerites: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:9  Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:10  Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:11  Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:12  Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Iemini: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:13  Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:14  Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:15  Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma eius vigintiquattuor millia.
I Ch VulgSist 27:16  Porro tribubus praeerant in Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha:
I Ch VulgSist 27:17  Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc:
I Ch VulgSist 27:18  Iuda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michael.
I Ch VulgSist 27:19  Zabulonitis, Iesmaias filius Abdiae: Nephthalitibus, Ierimoth filius Ozriel:
I Ch VulgSist 27:20  filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiae tribui Manasse, Ioel filius Phadaiae:
I Ch VulgSist 27:21  et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Iaddo filius Zachariae: Beniamin autem, Iasiel filius Abner.
I Ch VulgSist 27:22  Dan vero, Ezrihel filius Ieroham: hi principes filiorum Israel.
I Ch VulgSist 27:23  Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli.
I Ch VulgSist 27:24  Ioab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
I Ch VulgSist 27:25  Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Ionathan filius Oziae.
I Ch VulgSist 27:26  Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub:
I Ch VulgSist 27:27  vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
I Ch VulgSist 27:28  Nam super oliveta et ficeta, quae erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Ioas.
I Ch VulgSist 27:29  Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus Saphat filius Adli:
I Ch VulgSist 27:30  super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Iadias Meronathites.
I Ch VulgSist 27:31  super oves quoque Iaziz Agarenus. omnes hi, principes substantiae regis David.
I Ch VulgSist 27:32  Ionathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Iahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
I Ch VulgSist 27:33  Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
I Ch VulgSist 27:34  Post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.
Chapter 28
I Ch VulgSist 28:1  Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui praeerant substantiae et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes, et robustissimos quosque in exercitu Ierusalem.
I Ch VulgSist 28:2  Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me fratres mei, et populus meus: Cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad aedificandum, omnia praeparavi.
I Ch VulgSist 28:3  Deus autem dixit mihi: Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
I Ch VulgSist 28:4  Sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum: de Iuda enim elegit principes: porro de domo Iuda, domum patris mei: et de filiis patris mei, placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israel.
I Ch VulgSist 28:5  Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel,
I Ch VulgSist 28:6  dixitque mihi: Salomon filius tuus aedificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
I Ch VulgSist 28:7  Et firmabo regnum eius usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea, et iudicia, sicut et hodie.
I Ch VulgSist 28:8  Nunc ergo coram universo coetu Israel audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis Terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
I Ch VulgSist 28:9  Tu autem Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, proiiciet te in aeternum.
I Ch VulgSist 28:10  Nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum Sanctuarii, confortare, et perfice.
I Ch VulgSist 28:11  Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
I Ch VulgSist 28:12  necnon et omnium quae cogitaverat atriorum, et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
I Ch VulgSist 28:13  divisionumque Sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
I Ch VulgSist 28:14  Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
I Ch VulgSist 28:15  Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensurae, pondus argenti tradidit.
I Ch VulgSist 28:16  Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas.
I Ch VulgSist 28:17  Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum, et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
I Ch VulgSist 28:18  Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim extendentium alas, et velantium arcam foederis Domini.
I Ch VulgSist 28:19  Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
I Ch VulgSist 28:20  Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
I Ch VulgSist 28:21  Ecce divisiones Sacerdotum et Levitarum, in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua.
Chapter 29
I Ch VulgSist 29:1  Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo.
I Ch VulgSist 29:2  Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:
I Ch VulgSist 29:3  et super haec, quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his, quae praeparavi in aedem sanctam.
I Ch VulgSist 29:4  Tria millia talenta auri de auro Ophir: et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
I Ch VulgSist 29:5  Et, ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
I Ch VulgSist 29:6  Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
I Ch VulgSist 29:7  Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum.
I Ch VulgSist 29:8  Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini, per manum Iahiel Gersonitis.
I Ch VulgSist 29:9  Laetatusque est populus, cum vota sponte promitterent: quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex laetatus est gaudio magno.
I Ch VulgSist 29:10  Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es Domine Deus Israel patris nostri ab aeterno in aeternum.
I Ch VulgSist 29:11  Tua est Domine magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quae in caelo sunt, et in terra, tua sunt: tuum Domine regnum, et tu es super omnes principes.
I Ch VulgSist 29:12  Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
I Ch VulgSist 29:13  Nunc igitur Deus noster confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
I Ch VulgSist 29:14  Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere? tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus dedimus tibi.
I Ch VulgSist 29:15  Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
I Ch VulgSist 29:16  Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
I Ch VulgSist 29:17  Scio Deus meus quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
I Ch VulgSist 29:18  Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
I Ch VulgSist 29:19  Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et ceremonias tuas, et faciat universa: et aedificet aedem, cuius impensas paravi.
I Ch VulgSist 29:20  Praecepit autem David universae ecclesiae: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
I Ch VulgSist 29:21  Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel.
I Ch VulgSist 29:22  Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
I Ch VulgSist 29:23  Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israel.
I Ch VulgSist 29:24  Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi.
I Ch VulgSist 29:25  Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
I Ch VulgSist 29:26  Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel.
I Ch VulgSist 29:27  Et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Ierusalem annis trigintatribus.
I Ch VulgSist 29:28  Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria. et regnavit Salomon filius eius pro eo.
I Ch VulgSist 29:29  Gesta autem David regis priora, et novissima scripta sunt in Libro Samuelis Videntis, et in Libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad Videntis:
I Ch VulgSist 29:30  Universique regni eius, et fortitudinis, et temporum, quae transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.