Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Up
Chapter 1
Matt VulgHetz 1:1  Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
Matt VulgHetz 1:2  Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius.
Matt VulgHetz 1:3  Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
Matt VulgHetz 1:4  Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
Matt VulgHetz 1:5  Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem.
Matt VulgHetz 1:6  David autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ.
Matt VulgHetz 1:7  Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
Matt VulgHetz 1:8  Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
Matt VulgHetz 1:9  Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
Matt VulgHetz 1:10  Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam.
Matt VulgHetz 1:11  Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis.
Matt VulgHetz 1:12  Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
Matt VulgHetz 1:13  Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
Matt VulgHetz 1:14  Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
Matt VulgHetz 1:15  Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob.
Matt VulgHetz 1:16  Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
Matt VulgHetz 1:17  Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.
Matt VulgHetz 1:18  Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
Matt VulgHetz 1:19  Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam.
Matt VulgHetz 1:20  Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.
Matt VulgHetz 1:21  pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Matt VulgHetz 1:22  Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem:
Matt VulgHetz 1:23  Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Matt VulgHetz 1:24  Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam.
Matt VulgHetz 1:25  Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum.
Chapter 2
Matt VulgHetz 2:1  Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,
Matt VulgHetz 2:2  dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudæorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum.
Matt VulgHetz 2:3  Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo.
Matt VulgHetz 2:4  Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
Matt VulgHetz 2:5  At illi dixerunt: In Bethlehem Iudæ: Sic enim scriptum est per Prophetam:
Matt VulgHetz 2:6  Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Matt VulgHetz 2:7  Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
Matt VulgHetz 2:8  et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
Matt VulgHetz 2:9  Qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usquedum veniens staret supra, ubi erat puer.
Matt VulgHetz 2:10  Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
Matt VulgHetz 2:11  Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
Matt VulgHetz 2:12  Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Matt VulgHetz 2:13  Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
Matt VulgHetz 2:14  Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in Ægyptum:
Matt VulgHetz 2:15  et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
Matt VulgHetz 2:16  Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
Matt VulgHetz 2:17  Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Matt VulgHetz 2:18  Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
Matt VulgHetz 2:19  Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Ægypto,
Matt VulgHetz 2:20  dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri.
Matt VulgHetz 2:21  Qui consurgens, accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel.
Matt VulgHetz 2:22  Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
Matt VulgHetz 2:23  Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.
Chapter 3
Matt VulgHetz 3:1  In diebus autem illis venit Ioannes Baptista prædicans in deserto Iudææ,
Matt VulgHetz 3:2  et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
Matt VulgHetz 3:3  Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius.
Matt VulgHetz 3:4  Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustæ, et mel silvestre.
Matt VulgHetz 3:5  Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudæa, et omnis regio circa Iordanem;
Matt VulgHetz 3:6  et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua.
Matt VulgHetz 3:7  Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
Matt VulgHetz 3:9  Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Matt VulgHetz 3:10  Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Matt VulgHetz 3:11  Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni.
Matt VulgHetz 3:12  Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Matt VulgHetz 3:13  Tunc venit Iesus a Galilæa in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Matt VulgHetz 3:14  Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
Matt VulgHetz 3:15  Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.
Matt VulgHetz 3:16  Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
Matt VulgHetz 3:17  Et ecce vox de cælis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Chapter 4
Matt VulgHetz 4:1  Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
Matt VulgHetz 4:2  Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Matt VulgHetz 4:3  Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
Matt VulgHetz 4:4  Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Matt VulgHetz 4:5  Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
Matt VulgHetz 4:6  et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Matt VulgHetz 4:7  Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
Matt VulgHetz 4:8  Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
Matt VulgHetz 4:9  et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Matt VulgHetz 4:10  Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Matt VulgHetz 4:11  Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
Matt VulgHetz 4:12  Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilæam:
Matt VulgHetz 4:13  et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
Matt VulgHetz 4:14  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
Matt VulgHetz 4:15  Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem, Galilæa gentium:
Matt VulgHetz 4:16  populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Matt VulgHetz 4:17  Exinde cœpit Iesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
Matt VulgHetz 4:18  Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores)
Matt VulgHetz 4:19  et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Matt VulgHetz 4:20  At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
Matt VulgHetz 4:21  Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
Matt VulgHetz 4:22  Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Matt VulgHetz 4:23  Et circuibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
Matt VulgHetz 4:24  Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
Matt VulgHetz 4:25  et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudæa, et de trans Iordanem.
Chapter 5
Matt VulgHetz 5:1  Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
Matt VulgHetz 5:3  Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Matt VulgHetz 5:6  Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
Matt VulgHetz 5:7  Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Matt VulgHetz 5:10  Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Matt VulgHetz 5:11  Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
Matt VulgHetz 5:12  gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Matt VulgHetz 5:13  Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Matt VulgHetz 5:14  Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.
Matt VulgHetz 5:15  neque accendunt lucernam. et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Matt VulgHetz 5:16  Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in cælis est.
Matt VulgHetz 5:17  Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
Matt VulgHetz 5:18  Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
Matt VulgHetz 5:19  Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
Matt VulgHetz 5:20  Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
Matt VulgHetz 5:21  Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.
Matt VulgHetz 5:22  Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.
Matt VulgHetz 5:23  Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
Matt VulgHetz 5:24  relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
Matt VulgHetz 5:25  Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
Matt VulgHetz 5:26  Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Matt VulgHetz 5:27  Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.
Matt VulgHetz 5:28  Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo.
Matt VulgHetz 5:29  Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam.
Matt VulgHetz 5:30  Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Matt VulgHetz 5:31  Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
Matt VulgHetz 5:32  Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
Matt VulgHetz 5:33  Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.
Matt VulgHetz 5:34  Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
Matt VulgHetz 5:35  neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
Matt VulgHetz 5:36  neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
Matt VulgHetz 5:37  Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
Matt VulgHetz 5:38  Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
Matt VulgHetz 5:39  Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:
Matt VulgHetz 5:40  et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
Matt VulgHetz 5:41  et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
Matt VulgHetz 5:42  Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Matt VulgHetz 5:43  Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
Matt VulgHetz 5:44  Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
Matt VulgHetz 5:45  ut sitis filii patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos.
Matt VulgHetz 5:46  Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
Matt VulgHetz 5:47  Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
Matt VulgHetz 5:48  Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester cælestis perfectus est.
Chapter 6
Matt VulgHetz 6:1  Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in cælis est.
Matt VulgHetz 6:2  Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Matt VulgHetz 6:3  Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
Matt VulgHetz 6:4  ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgHetz 6:5  Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Matt VulgHetz 6:6  Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgHetz 6:7  Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Matt VulgHetz 6:8  Nolite ergo assimilari eis. scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Matt VulgHetz 6:9  Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis: sanctificetur nomen tuum.
Matt VulgHetz 6:10  Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra.
Matt VulgHetz 6:12  Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Matt VulgHetz 6:13  Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.
Matt VulgHetz 6:14  Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester cælestis delicta vestra.
Matt VulgHetz 6:15  Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Matt VulgHetz 6:16  Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
Matt VulgHetz 6:17  Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
Matt VulgHetz 6:18  ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgHetz 6:19  Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
Matt VulgHetz 6:20  Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo: ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
Matt VulgHetz 6:21  Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Matt VulgHetz 6:22  Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit.
Matt VulgHetz 6:23  Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?
Matt VulgHetz 6:24  Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonæ.
Matt VulgHetz 6:25  Ideo dico vobis, ne soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum?
Matt VulgHetz 6:26  Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Matt VulgHetz 6:27  Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Matt VulgHetz 6:28  Et de vestimento quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
Matt VulgHetz 6:29  Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Matt VulgHetz 6:30  Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicæ fidei?
Matt VulgHetz 6:31  Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
Matt VulgHetz 6:32  hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis.
Matt VulgHetz 6:33  Quærite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis.
Matt VulgHetz 6:34  Nolite ergo soliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibiipsi. sufficit diei malitia sua.
Chapter 7
Matt VulgHetz 7:2  In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
Matt VulgHetz 7:3  Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides?
Matt VulgHetz 7:4  Aut quomodo dicis fratris tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
Matt VulgHetz 7:5  Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.
Matt VulgHetz 7:6  Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Matt VulgHetz 7:7  Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
Matt VulgHetz 7:8  Omnis enim, qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
Matt VulgHetz 7:9  Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
Matt VulgHetz 7:10  Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
Matt VulgHetz 7:11  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
Matt VulgHetz 7:12  Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et Prophetæ.
Matt VulgHetz 7:13  Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Matt VulgHetz 7:14  Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam!
Matt VulgHetz 7:15  Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:
Matt VulgHetz 7:16  a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?
Matt VulgHetz 7:17  Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.
Matt VulgHetz 7:18  Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere:
Matt VulgHetz 7:19  Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Matt VulgHetz 7:21  Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
Matt VulgHetz 7:22  Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
Matt VulgHetz 7:23  Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Matt VulgHetz 7:24  Omnis ergo, qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
Matt VulgHetz 7:25  et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.
Matt VulgHetz 7:26  Et omnis, qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:
Matt VulgHetz 7:27  et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
Matt VulgHetz 7:28  Et factum est: cum consummasset Iesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina eius.
Matt VulgHetz 7:29  Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi.
Chapter 8
Matt VulgHetz 8:1  Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:
Matt VulgHetz 8:2  et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Matt VulgHetz 8:3  Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
Matt VulgHetz 8:4  Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
Matt VulgHetz 8:5  Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum,
Matt VulgHetz 8:6  et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.
Matt VulgHetz 8:8  Et respondens Centurio, ait: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Matt VulgHetz 8:9  Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
Matt VulgHetz 8:10  Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Matt VulgHetz 8:11  Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælorum:
Matt VulgHetz 8:12  filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgHetz 8:13  Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Matt VulgHetz 8:14  Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:
Matt VulgHetz 8:15  et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
Matt VulgHetz 8:16  Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit:
Matt VulgHetz 8:17  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.
Matt VulgHetz 8:18  Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
Matt VulgHetz 8:19  Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
Matt VulgHetz 8:20  Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Matt VulgHetz 8:21  Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.
Matt VulgHetz 8:22  Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Matt VulgHetz 8:23  Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:
Matt VulgHetz 8:24  et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
Matt VulgHetz 8:25  Et accesserunt ad eum Discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.
Matt VulgHetz 8:26  Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
Matt VulgHetz 8:27  Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
Matt VulgHetz 8:28  Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Matt VulgHetz 8:29  Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
Matt VulgHetz 8:30  Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
Matt VulgHetz 8:31  Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
Matt VulgHetz 8:32  Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis.
Matt VulgHetz 8:33  Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt omnia, et de eis, qui dæmonia habuerant.
Matt VulgHetz 8:34  Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
Chapter 9
Matt VulgHetz 9:1  Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
Matt VulgHetz 9:2  Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
Matt VulgHetz 9:3  Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
Matt VulgHetz 9:4  Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Matt VulgHetz 9:5  Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
Matt VulgHetz 9:6  Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Matt VulgHetz 9:8  Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Matt VulgHetz 9:9  Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
Matt VulgHetz 9:10  Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu, et discipulis eius.
Matt VulgHetz 9:11  Et videntes Pharisæi, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester?
Matt VulgHetz 9:12  At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
Matt VulgHetz 9:13  Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
Matt VulgHetz 9:14  Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et Pharisæi ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant?
Matt VulgHetz 9:15  Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt.
Matt VulgHetz 9:16  Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura fit.
Matt VulgHetz 9:17  Neque mittunt vinum novum in utres veteres. alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
Matt VulgHetz 9:18  Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
Matt VulgHetz 9:19  Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius.
Matt VulgHetz 9:20  Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.
Matt VulgHetz 9:21  Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius: salva ero.
Matt VulgHetz 9:22  At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
Matt VulgHetz 9:23  Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:
Matt VulgHetz 9:24  Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
Matt VulgHetz 9:25  Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius. Et surrexit puella.
Matt VulgHetz 9:27  Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
Matt VulgHetz 9:28  Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
Matt VulgHetz 9:29  Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.
Matt VulgHetz 9:30  Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat.
Matt VulgHetz 9:31  Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
Matt VulgHetz 9:32  Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.
Matt VulgHetz 9:33  Et eiecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
Matt VulgHetz 9:34  Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum eiicit dæmones.
Matt VulgHetz 9:35  Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Matt VulgHetz 9:36  Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Matt VulgHetz 9:37  Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
Matt VulgHetz 9:38  Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Chapter 10
Matt VulgHetz 10:1  Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Matt VulgHetz 10:2  Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius,
Matt VulgHetz 10:3  Iacobus Zebedæi, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi, et Thaddæus,
Matt VulgHetz 10:4  Simon Chananæus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Matt VulgHetz 10:5  Hos duodecim misit Iesus: præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
Matt VulgHetz 10:6  sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel.
Matt VulgHetz 10:7  Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.
Matt VulgHetz 10:8  Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eiicite: gratis accepistis, gratis date.
Matt VulgHetz 10:9  Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
Matt VulgHetz 10:10  non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
Matt VulgHetz 10:11  In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
Matt VulgHetz 10:12  Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
Matt VulgHetz 10:13  Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
Matt VulgHetz 10:14  Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
Matt VulgHetz 10:15  Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum, et Gomorrhæorum in die iudicii, quam illi civitati.
Matt VulgHetz 10:16  Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
Matt VulgHetz 10:17  Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
Matt VulgHetz 10:18  et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
Matt VulgHetz 10:19  Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.
Matt VulgHetz 10:20  non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Matt VulgHetz 10:21  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
Matt VulgHetz 10:22  et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Matt VulgHetz 10:23  Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Matt VulgHetz 10:24  Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.
Matt VulgHetz 10:25  sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius?
Matt VulgHetz 10:26  Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
Matt VulgHetz 10:27  Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
Matt VulgHetz 10:28  Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam.
Matt VulgHetz 10:29  Nonne duo passeres asse væneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro?
Matt VulgHetz 10:30  Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
Matt VulgHetz 10:31  Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
Matt VulgHetz 10:32  Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est:
Matt VulgHetz 10:33  qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
Matt VulgHetz 10:34  Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium.
Matt VulgHetz 10:35  veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
Matt VulgHetz 10:37  Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus.
Matt VulgHetz 10:38  Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
Matt VulgHetz 10:39  Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.
Matt VulgHetz 10:40  Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Matt VulgHetz 10:41  Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
Matt VulgHetz 10:42  Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Chapter 11
Matt VulgHetz 11:1  Et factum est, cum consummasset Iesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
Matt VulgHetz 11:2  Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
Matt VulgHetz 11:3  ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
Matt VulgHetz 11:4  Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis.
Matt VulgHetz 11:5  Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
Matt VulgHetz 11:6  et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
Matt VulgHetz 11:7  Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem?
Matt VulgHetz 11:8  Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
Matt VulgHetz 11:9  Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
Matt VulgHetz 11:10  Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Matt VulgHetz 11:11  Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo.
Matt VulgHetz 11:12  A diebus autem Ioannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Matt VulgHetz 11:13  Omnes enim prophetæ, et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:
Matt VulgHetz 11:14  et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Matt VulgHetz 11:16  Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus
Matt VulgHetz 11:17  dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
Matt VulgHetz 11:18  Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.
Matt VulgHetz 11:19  Venit filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
Matt VulgHetz 11:20  Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent pœnitentiam.
Matt VulgHetz 11:21  Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere pœnitentiam egissent.
Matt VulgHetz 11:22  Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
Matt VulgHetz 11:23  Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
Matt VulgHetz 11:24  Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.
Matt VulgHetz 11:25  In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Matt VulgHetz 11:27  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Matt VulgHetz 11:28  Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Matt VulgHetz 11:29  Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
Chapter 12
Matt VulgHetz 12:1  In illo tempore abiit Iesus per sata sabbato: discipuli autem eius esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
Matt VulgHetz 12:2  Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
Matt VulgHetz 12:3  At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
Matt VulgHetz 12:4  quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
Matt VulgHetz 12:5  Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
Matt VulgHetz 12:7  Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
Matt VulgHetz 12:9  Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Matt VulgHetz 12:10  Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
Matt VulgHetz 12:11  Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam?
Matt VulgHetz 12:12  Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis benefacere.
Matt VulgHetz 12:13  Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
Matt VulgHetz 12:14  Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
Matt VulgHetz 12:15  Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
Matt VulgHetz 12:17  Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
Matt VulgHetz 12:18  Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nunciabit.
Matt VulgHetz 12:19  Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius:
Matt VulgHetz 12:20  arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium:
Matt VulgHetz 12:22  Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
Matt VulgHetz 12:23  Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?
Matt VulgHetz 12:24  Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
Matt VulgHetz 12:25  Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit.
Matt VulgHetz 12:26  Et si satanas satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?
Matt VulgHetz 12:27  Et si ego in Beelzebub eiicio dæmones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Matt VulgHetz 12:28  Si autem ego in spiritu Dei eiicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
Matt VulgHetz 12:29  aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
Matt VulgHetz 12:30  Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mihi, spargit.
Matt VulgHetz 12:31  Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur.
Matt VulgHetz 12:32  Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in futuro.
Matt VulgHetz 12:33  Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Matt VulgHetz 12:34  Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
Matt VulgHetz 12:35  Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
Matt VulgHetz 12:36  Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.
Matt VulgHetz 12:37  Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
Matt VulgHetz 12:38  Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
Matt VulgHetz 12:39  Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ.
Matt VulgHetz 12:40  Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus.
Matt VulgHetz 12:41  Viri Ninivitæ surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Ionæ. Et ecce plus quam Ionas hic.
Matt VulgHetz 12:42  Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
Matt VulgHetz 12:43  Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
Matt VulgHetz 12:44  Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
Matt VulgHetz 12:45  Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
Matt VulgHetz 12:46  Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.
Matt VulgHetz 12:47  Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
Matt VulgHetz 12:48  At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?
Matt VulgHetz 12:49  Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Matt VulgHetz 12:50  Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est: ipse meus frater, et soror, et mater est.
Chapter 13
Matt VulgHetz 13:1  In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare.
Matt VulgHetz 13:2  Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
Matt VulgHetz 13:3  et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.
Matt VulgHetz 13:4  Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
Matt VulgHetz 13:5  Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ.
Matt VulgHetz 13:6  sole autem orto æstuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt.
Matt VulgHetz 13:7  Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
Matt VulgHetz 13:8  Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
Matt VulgHetz 13:10  Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
Matt VulgHetz 13:11  Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
Matt VulgHetz 13:12  Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Matt VulgHetz 13:13  Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
Matt VulgHetz 13:14  Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis:
Matt VulgHetz 13:15  Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
Matt VulgHetz 13:16  Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
Matt VulgHetz 13:17  Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ, et iusti cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
Matt VulgHetz 13:19  Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est.
Matt VulgHetz 13:20  Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
Matt VulgHetz 13:21  non habet autem in se radicem, sed est temporalis. facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Matt VulgHetz 13:22  Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Matt VulgHetz 13:23  Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
Matt VulgHetz 13:24  Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
Matt VulgHetz 13:25  cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
Matt VulgHetz 13:26  Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Matt VulgHetz 13:27  Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
Matt VulgHetz 13:28  Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt ei, Vis, imus, et colligimus ea?
Matt VulgHetz 13:29  Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
Matt VulgHetz 13:30  Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.
Matt VulgHetz 13:31  Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
Matt VulgHetz 13:32  quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis eius.
Matt VulgHetz 13:33  Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
Matt VulgHetz 13:34  Hæc omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
Matt VulgHetz 13:35  ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
Matt VulgHetz 13:36  Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
Matt VulgHetz 13:37  Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
Matt VulgHetz 13:38  Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
Matt VulgHetz 13:39  Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
Matt VulgHetz 13:40  Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.
Matt VulgHetz 13:41  mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem:
Matt VulgHetz 13:42  et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgHetz 13:43  Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Matt VulgHetz 13:44  Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
Matt VulgHetz 13:45  Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
Matt VulgHetz 13:46  Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
Matt VulgHetz 13:47  Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
Matt VulgHetz 13:48  Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
Matt VulgHetz 13:49  Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum,
Matt VulgHetz 13:50  et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgHetz 13:52  Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Matt VulgHetz 13:53  Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
Matt VulgHetz 13:54  Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
Matt VulgHetz 13:55  Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas:
Matt VulgHetz 13:56  et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?
Matt VulgHetz 13:57  Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua.
Matt VulgHetz 13:58  Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Chapter 14
Matt VulgHetz 14:1  In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Iesu:
Matt VulgHetz 14:2  et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
Matt VulgHetz 14:3  Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Matt VulgHetz 14:4  Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam.
Matt VulgHetz 14:5  Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
Matt VulgHetz 14:6  Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi.
Matt VulgHetz 14:7  Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Matt VulgHetz 14:8  At illa præmonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ.
Matt VulgHetz 14:9  Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari.
Matt VulgHetz 14:11  Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
Matt VulgHetz 14:12  Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu.
Matt VulgHetz 14:13  Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
Matt VulgHetz 14:14  Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Matt VulgHetz 14:15  Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
Matt VulgHetz 14:16  Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
Matt VulgHetz 14:17  Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces.
Matt VulgHetz 14:19  Et cum iussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Matt VulgHetz 14:20  Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Matt VulgHetz 14:21  Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis.
Matt VulgHetz 14:22  Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Matt VulgHetz 14:23  Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
Matt VulgHetz 14:24  navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
Matt VulgHetz 14:25  Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
Matt VulgHetz 14:26  Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
Matt VulgHetz 14:27  Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
Matt VulgHetz 14:28  Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas.
Matt VulgHetz 14:29  At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
Matt VulgHetz 14:30  Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Matt VulgHetz 14:31  Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
Matt VulgHetz 14:32  Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Matt VulgHetz 14:33  Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es.
Matt VulgHetz 14:34  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
Matt VulgHetz 14:35  Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
Matt VulgHetz 14:36  et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Chapter 15
Matt VulgHetz 15:1  Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scribæ, et Pharisæi, dicentes:
Matt VulgHetz 15:2  Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
Matt VulgHetz 15:3  Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
Matt VulgHetz 15:4  Honora patrem, et matrem. et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Matt VulgHetz 15:5  Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
Matt VulgHetz 15:6  et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
Matt VulgHetz 15:7  Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
Matt VulgHetz 15:8  Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
Matt VulgHetz 15:9  Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum.
Matt VulgHetz 15:10  Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Matt VulgHetz 15:11  Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
Matt VulgHetz 15:12  Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
Matt VulgHetz 15:13  At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
Matt VulgHetz 15:14  Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum. cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
Matt VulgHetz 15:15  Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
Matt VulgHetz 15:16  At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
Matt VulgHetz 15:17  Non intelligitis quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
Matt VulgHetz 15:18  Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
Matt VulgHetz 15:19  de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ.
Matt VulgHetz 15:20  hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
Matt VulgHetz 15:21  Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri, et Sidonis.
Matt VulgHetz 15:22  Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
Matt VulgHetz 15:23  Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
Matt VulgHetz 15:24  Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel.
Matt VulgHetz 15:25  At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.
Matt VulgHetz 15:26  Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Matt VulgHetz 15:27  At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
Matt VulgHetz 15:28  Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.
Matt VulgHetz 15:29  Et cum transisset inde Iesus, venit secus Mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
Matt VulgHetz 15:30  Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos:
Matt VulgHetz 15:31  ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israel.
Matt VulgHetz 15:32  Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
Matt VulgHetz 15:33  Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
Matt VulgHetz 15:34  Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
Matt VulgHetz 15:35  Et præcepit turbæ, ut discumberent super terram.
Matt VulgHetz 15:36  Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
Matt VulgHetz 15:37  Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
Matt VulgHetz 15:38  Erant autem qui manducaverunt, quattuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres.
Matt VulgHetz 15:39  Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
Chapter 16
Matt VulgHetz 16:1  Et accesserunt ad eum Pharisæi, et Sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
Matt VulgHetz 16:2  At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
Matt VulgHetz 16:3  Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
Matt VulgHetz 16:4  Faciem ergo cæli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
Matt VulgHetz 16:5  Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Matt VulgHetz 16:6  Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum.
Matt VulgHetz 16:7  At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
Matt VulgHetz 16:8  Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
Matt VulgHetz 16:9  Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Matt VulgHetz 16:10  neque septem panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
Matt VulgHetz 16:11  Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum?
Matt VulgHetz 16:12  Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum, et Sadducæorum.
Matt VulgHetz 16:13  Venit autem Iesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
Matt VulgHetz 16:14  At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.
Matt VulgHetz 16:15  Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
Matt VulgHetz 16:16  Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei vivi.
Matt VulgHetz 16:17  Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
Matt VulgHetz 16:18  Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
Matt VulgHetz 16:19  Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
Matt VulgHetz 16:20  Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.
Matt VulgHetz 16:21  Exinde cœpit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
Matt VulgHetz 16:22  Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
Matt VulgHetz 16:23  Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum.
Matt VulgHetz 16:24  Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Matt VulgHetz 16:25  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matt VulgHetz 16:26  Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Matt VulgHetz 16:27  Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
Matt VulgHetz 16:28  Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Chapter 17
Matt VulgHetz 17:1  Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
Matt VulgHetz 17:2  et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Matt VulgHetz 17:3  Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes.
Matt VulgHetz 17:4  Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
Matt VulgHetz 17:5  Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
Matt VulgHetz 17:6  Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Matt VulgHetz 17:7  Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
Matt VulgHetz 17:8  Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
Matt VulgHetz 17:9  Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Matt VulgHetz 17:10  Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
Matt VulgHetz 17:11  At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Matt VulgHetz 17:12  dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Matt VulgHetz 17:13  Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Matt VulgHetz 17:14  Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
Matt VulgHetz 17:15  et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
Matt VulgHetz 17:16  Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Matt VulgHetz 17:17  Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
Matt VulgHetz 17:18  Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?
Matt VulgHetz 17:19  Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Matt VulgHetz 17:20  Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium.
Matt VulgHetz 17:21  Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
Matt VulgHetz 17:22  et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
Matt VulgHetz 17:23  Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
Matt VulgHetz 17:24  Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
Matt VulgHetz 17:25  Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
Matt VulgHetz 17:26  Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te.
Chapter 18
Matt VulgHetz 18:1  In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas, maior est in regno cælorum?
Matt VulgHetz 18:2  Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
Matt VulgHetz 18:3  et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
Matt VulgHetz 18:4  Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum.
Matt VulgHetz 18:5  Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Matt VulgHetz 18:6  qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris.
Matt VulgHetz 18:7  Væ mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
Matt VulgHetz 18:8  Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
Matt VulgHetz 18:9  Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Matt VulgHetz 18:10  Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem patris mei, qui in cælis est.
Matt VulgHetz 18:12  Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonagintanovem in montibus, et vadit quærere eam, quæ erravit?
Matt VulgHetz 18:13  et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonagintanovem, quæ non erraverunt.
Matt VulgHetz 18:14  Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
Matt VulgHetz 18:15  Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
Matt VulgHetz 18:16  si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
Matt VulgHetz 18:17  Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. si autem ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus, et publicanus.
Matt VulgHetz 18:18  Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
Matt VulgHetz 18:19  Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui in cælis est.
Matt VulgHetz 18:20  Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Matt VulgHetz 18:21  Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
Matt VulgHetz 18:22  Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
Matt VulgHetz 18:23  Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Matt VulgHetz 18:24  Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
Matt VulgHetz 18:25  Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
Matt VulgHetz 18:26  Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Matt VulgHetz 18:27  Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
Matt VulgHetz 18:28  Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
Matt VulgHetz 18:29  Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Matt VulgHetz 18:30  Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
Matt VulgHetz 18:31  Videntes autem conservi eius quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
Matt VulgHetz 18:32  Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
Matt VulgHetz 18:33  nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
Matt VulgHetz 18:34  Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Matt VulgHetz 18:35  Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Chapter 19
Matt VulgHetz 19:1  Et factum est, cum consumasset Iesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Iudææ trans Iordanem,
Matt VulgHetz 19:2  et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
Matt VulgHetz 19:3  Et accesserunt ad eum Pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
Matt VulgHetz 19:4  Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum, et feminam fecit eos? et dixit:
Matt VulgHetz 19:5  Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
Matt VulgHetz 19:6  itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
Matt VulgHetz 19:7  Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
Matt VulgHetz 19:8  Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
Matt VulgHetz 19:9  Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.
Matt VulgHetz 19:10  Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
Matt VulgHetz 19:11  Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Matt VulgHetz 19:12  Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
Matt VulgHetz 19:13  Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Matt VulgHetz 19:14  Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
Matt VulgHetz 19:16  Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
Matt VulgHetz 19:17  Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Matt VulgHetz 19:18  Dicit illi: Quæ? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices:
Matt VulgHetz 19:19  Honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
Matt VulgHetz 19:20  Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest?
Matt VulgHetz 19:21  Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Matt VulgHetz 19:22  Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
Matt VulgHetz 19:23  Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
Matt VulgHetz 19:24  Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
Matt VulgHetz 19:25  Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
Matt VulgHetz 19:26  Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
Matt VulgHetz 19:27  Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
Matt VulgHetz 19:28  Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
Matt VulgHetz 19:29  Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
Matt VulgHetz 19:30  Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Chapter 20
Matt VulgHetz 20:1  Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
Matt VulgHetz 20:2  Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Matt VulgHetz 20:3  Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
Matt VulgHetz 20:4  et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
Matt VulgHetz 20:5  Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
Matt VulgHetz 20:6  Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
Matt VulgHetz 20:7  Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
Matt VulgHetz 20:8  Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
Matt VulgHetz 20:9  Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
Matt VulgHetz 20:10  Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Matt VulgHetz 20:11  Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
Matt VulgHetz 20:12  dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
Matt VulgHetz 20:13  At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
Matt VulgHetz 20:14  Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Matt VulgHetz 20:15  Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
Matt VulgHetz 20:16  Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Matt VulgHetz 20:17  Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Matt VulgHetz 20:18  Ecce ascendimus Ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte,
Matt VulgHetz 20:19  et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
Matt VulgHetz 20:20  Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Matt VulgHetz 20:21  Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
Matt VulgHetz 20:22  Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
Matt VulgHetz 20:23  Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Matt VulgHetz 20:24  Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
Matt VulgHetz 20:25  Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
Matt VulgHetz 20:26  Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
Matt VulgHetz 20:27  et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
Matt VulgHetz 20:28  sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis.
Matt VulgHetz 20:29  Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
Matt VulgHetz 20:30  et ecce duo cæci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David.
Matt VulgHetz 20:31  Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Matt VulgHetz 20:32  Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
Matt VulgHetz 20:34  Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Chapter 21
Matt VulgHetz 21:1  Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
Matt VulgHetz 21:2  dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
Matt VulgHetz 21:3  et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
Matt VulgHetz 21:4  Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem:
Matt VulgHetz 21:5  Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
Matt VulgHetz 21:6  Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Iesus.
Matt VulgHetz 21:7  Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
Matt VulgHetz 21:8  Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
Matt VulgHetz 21:9  turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
Matt VulgHetz 21:10  Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
Matt VulgHetz 21:11  Populi autem dicebant: Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilææ.
Matt VulgHetz 21:12  Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
Matt VulgHetz 21:13  et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Matt VulgHetz 21:14  Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
Matt VulgHetz 21:15  Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,
Matt VulgHetz 21:16  et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem?
Matt VulgHetz 21:17  Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
Matt VulgHetz 21:19  Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
Matt VulgHetz 21:20  Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
Matt VulgHetz 21:21  Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet.
Matt VulgHetz 21:22  Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Matt VulgHetz 21:23  Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?
Matt VulgHetz 21:24  Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
Matt VulgHetz 21:25  Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
Matt VulgHetz 21:26  Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.
Matt VulgHetz 21:27  Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Matt VulgHetz 21:28  Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
Matt VulgHetz 21:29  Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
Matt VulgHetz 21:30  Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.
Matt VulgHetz 21:31  quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
Matt VulgHetz 21:32  Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei. publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Matt VulgHetz 21:33  Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Matt VulgHetz 21:34  Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
Matt VulgHetz 21:35  Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Matt VulgHetz 21:36  Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Matt VulgHetz 21:37  Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
Matt VulgHetz 21:38  Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.
Matt VulgHetz 21:39  Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
Matt VulgHetz 21:40  Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
Matt VulgHetz 21:41  Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
Matt VulgHetz 21:42  Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris:
Matt VulgHetz 21:43  ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
Matt VulgHetz 21:44  Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
Matt VulgHetz 21:45  Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
Matt VulgHetz 21:46  Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Chapter 22
Matt VulgHetz 22:1  Et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
Matt VulgHetz 22:2  Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Matt VulgHetz 22:3  Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Matt VulgHetz 22:4  Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
Matt VulgHetz 22:5  Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
Matt VulgHetz 22:6  reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.
Matt VulgHetz 22:7  Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
Matt VulgHetz 22:8  Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni.
Matt VulgHetz 22:9  ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
Matt VulgHetz 22:10  Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
Matt VulgHetz 22:11  Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
Matt VulgHetz 22:12  Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
Matt VulgHetz 22:13  Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus, et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgHetz 22:15  Tunc abeuntes Pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Matt VulgHetz 22:16  Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
Matt VulgHetz 22:17  dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
Matt VulgHetz 22:18  Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritæ?
Matt VulgHetz 22:19  ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
Matt VulgHetz 22:20  Et ait illis Iesus: Cuius est imago hæc, et superscriptio?
Matt VulgHetz 22:21  Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
Matt VulgHetz 22:22  Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
Matt VulgHetz 22:23  In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
Matt VulgHetz 22:24  dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
Matt VulgHetz 22:25  Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Matt VulgHetz 22:26  Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
Matt VulgHetz 22:28  In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
Matt VulgHetz 22:29  Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
Matt VulgHetz 22:30  In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
Matt VulgHetz 22:31  De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
Matt VulgHetz 22:32  Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
Matt VulgHetz 22:33  Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina eius.
Matt VulgHetz 22:34  Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset Sadducæis, convenerunt in unum:
Matt VulgHetz 22:35  et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
Matt VulgHetz 22:37  Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
Matt VulgHetz 22:39  Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
Matt VulgHetz 22:40  In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
Matt VulgHetz 22:41  Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos Iesus,
Matt VulgHetz 22:42  dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David.
Matt VulgHetz 22:43  Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
Matt VulgHetz 22:44  Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Matt VulgHetz 22:45  Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?
Matt VulgHetz 22:46  et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Chapter 23
Matt VulgHetz 23:1  Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
Matt VulgHetz 23:2  dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribæ, et Pharisæi.
Matt VulgHetz 23:3  Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
Matt VulgHetz 23:4  Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
Matt VulgHetz 23:5  Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
Matt VulgHetz 23:6  Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
Matt VulgHetz 23:7  et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
Matt VulgHetz 23:8  Vos autem nolite vocari Rabbi. unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Matt VulgHetz 23:9  Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est.
Matt VulgHetz 23:10  Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus.
Matt VulgHetz 23:12  Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
Matt VulgHetz 23:13  Væ autem vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia clauditis regnum cælorum ante homines. vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
Matt VulgHetz 23:14  Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium.
Matt VulgHetz 23:15  Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
Matt VulgHetz 23:16  Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet.
Matt VulgHetz 23:17  Stulti et cæci: Quid enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
Matt VulgHetz 23:18  Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet.
Matt VulgHetz 23:19  Cæci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
Matt VulgHetz 23:20  Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
Matt VulgHetz 23:21  et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso:
Matt VulgHetz 23:22  et qui iurat in cælo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.
Matt VulgHetz 23:23  Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. hæc oportuit facere, et illa non omittere.
Matt VulgHetz 23:24  Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
Matt VulgHetz 23:25  Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia.
Matt VulgHetz 23:26  Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
Matt VulgHetz 23:27  Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
Matt VulgHetz 23:28  sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
Matt VulgHetz 23:29  Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum,
Matt VulgHetz 23:30  et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
Matt VulgHetz 23:31  itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
Matt VulgHetz 23:33  Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennæ?
Matt VulgHetz 23:34  Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
Matt VulgHetz 23:35  ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
Matt VulgHetz 23:36  Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
Matt VulgHetz 23:37  Ierusalem Ierusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
Matt VulgHetz 23:39  Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Chapter 24
Matt VulgHetz 24:1  Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes templi.
Matt VulgHetz 24:2  Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
Matt VulgHetz 24:3  Sedente autem eo super Montem oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
Matt VulgHetz 24:4  Et respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat.
Matt VulgHetz 24:5  multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
Matt VulgHetz 24:6  Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini. oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis.
Matt VulgHetz 24:7  consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca.
Matt VulgHetz 24:9  Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Matt VulgHetz 24:10  Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
Matt VulgHetz 24:11  Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
Matt VulgHetz 24:12  Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum.
Matt VulgHetz 24:13  qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Matt VulgHetz 24:14  Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
Matt VulgHetz 24:15  Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
Matt VulgHetz 24:17  et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
Matt VulgHetz 24:18  et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
Matt VulgHetz 24:19  Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
Matt VulgHetz 24:20  Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato.
Matt VulgHetz 24:21  erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Matt VulgHetz 24:22  Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
Matt VulgHetz 24:23  Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
Matt VulgHetz 24:24  Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
Matt VulgHetz 24:26  Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere.
Matt VulgHetz 24:27  Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Matt VulgHetz 24:28  Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
Matt VulgHetz 24:29  Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
Matt VulgHetz 24:30  et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa, et maiestate.
Matt VulgHetz 24:31  Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
Matt VulgHetz 24:32  Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
Matt VulgHetz 24:33  ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in ianuis.
Matt VulgHetz 24:34  Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
Matt VulgHetz 24:35  Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
Matt VulgHetz 24:36  De die autem illa, et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
Matt VulgHetz 24:37  Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis.
Matt VulgHetz 24:38  sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
Matt VulgHetz 24:39  et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
Matt VulgHetz 24:40  Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
Matt VulgHetz 24:41  duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
Matt VulgHetz 24:42  Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Matt VulgHetz 24:43  Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Matt VulgHetz 24:44  Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Matt VulgHetz 24:45  Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
Matt VulgHetz 24:46  Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
Matt VulgHetz 24:47  amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Matt VulgHetz 24:48  Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
Matt VulgHetz 24:49  et cœperit percutere conservos suos, manducet autem, et bibat cum ebriosis:
Matt VulgHetz 24:50  veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat:
Matt VulgHetz 24:51  et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis. illic erit fletus, et stridor dentium.
Chapter 25
Matt VulgHetz 25:1  Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsæ.
Matt VulgHetz 25:2  Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:
Matt VulgHetz 25:3  sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
Matt VulgHetz 25:4  prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
Matt VulgHetz 25:5  Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Matt VulgHetz 25:6  Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Matt VulgHetz 25:7  Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
Matt VulgHetz 25:8  Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostræ extinguuntur.
Matt VulgHetz 25:9  Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
Matt VulgHetz 25:10  Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
Matt VulgHetz 25:11  Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
Matt VulgHetz 25:12  At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Matt VulgHetz 25:13  Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
Matt VulgHetz 25:14  Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
Matt VulgHetz 25:15  Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.
Matt VulgHetz 25:16  Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
Matt VulgHetz 25:17  Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Matt VulgHetz 25:18  Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
Matt VulgHetz 25:19  Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
Matt VulgHetz 25:20  Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
Matt VulgHetz 25:21  Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
Matt VulgHetz 25:22  Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
Matt VulgHetz 25:23  Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
Matt VulgHetz 25:24  Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
Matt VulgHetz 25:25  et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
Matt VulgHetz 25:26  Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
Matt VulgHetz 25:27  oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
Matt VulgHetz 25:28  Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta.
Matt VulgHetz 25:29  omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
Matt VulgHetz 25:30  Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgHetz 25:31  Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suæ:
Matt VulgHetz 25:32  et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hœdis:
Matt VulgHetz 25:33  et statuet oves quidem a dextris suis, hœdos autem a sinistris.
Matt VulgHetz 25:34  Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Matt VulgHetz 25:35  esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
Matt VulgHetz 25:36  nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
Matt VulgHetz 25:37  Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
Matt VulgHetz 25:38  quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
Matt VulgHetz 25:39  aut quando te vidimus infirmum: aut in carcere, et venimus ad te?
Matt VulgHetz 25:40  Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Matt VulgHetz 25:41  Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius.
Matt VulgHetz 25:42  esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
Matt VulgHetz 25:43  hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
Matt VulgHetz 25:44  Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
Matt VulgHetz 25:45  Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Matt VulgHetz 25:46  Et ibunt hi in supplicium æternum: iusti autem in vitam æternam.
Chapter 26
Matt VulgHetz 26:1  Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
Matt VulgHetz 26:2  Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Matt VulgHetz 26:3  Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
Matt VulgHetz 26:4  et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent.
Matt VulgHetz 26:5  Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Matt VulgHetz 26:6  Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
Matt VulgHetz 26:7  accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
Matt VulgHetz 26:8  Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio hæc?
Matt VulgHetz 26:9  potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
Matt VulgHetz 26:10  Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
Matt VulgHetz 26:11  nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
Matt VulgHetz 26:12  Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me fecit.
Matt VulgHetz 26:13  Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam eius.
Matt VulgHetz 26:14  Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
Matt VulgHetz 26:15  et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Matt VulgHetz 26:16  Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
Matt VulgHetz 26:17  Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Matt VulgHetz 26:18  At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Matt VulgHetz 26:19  Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
Matt VulgHetz 26:20  Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Matt VulgHetz 26:21  Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Matt VulgHetz 26:22  Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
Matt VulgHetz 26:23  At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Matt VulgHetz 26:24  Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
Matt VulgHetz 26:25  Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
Matt VulgHetz 26:26  Cœnantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
Matt VulgHetz 26:27  Et accipiens calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
Matt VulgHetz 26:28  Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Matt VulgHetz 26:29  Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Matt VulgHetz 26:31  Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Matt VulgHetz 26:32  Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
Matt VulgHetz 26:33  Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
Matt VulgHetz 26:34  Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
Matt VulgHetz 26:35  Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Matt VulgHetz 26:36  Tunc venit Iesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
Matt VulgHetz 26:37  Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
Matt VulgHetz 26:38  Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Matt VulgHetz 26:39  Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Matt VulgHetz 26:40  Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Matt VulgHetz 26:41  Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Matt VulgHetz 26:42  Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Matt VulgHetz 26:43  Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Matt VulgHetz 26:44  Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Matt VulgHetz 26:45  Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Matt VulgHetz 26:46  Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
Matt VulgHetz 26:47  Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
Matt VulgHetz 26:48  Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
Matt VulgHetz 26:49  Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Matt VulgHetz 26:50  Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
Matt VulgHetz 26:51  Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Matt VulgHetz 26:52  Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Matt VulgHetz 26:53  An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
Matt VulgHetz 26:54  Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
Matt VulgHetz 26:55  In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Matt VulgHetz 26:56  Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Matt VulgHetz 26:57  At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribæ et seniores convenerant.
Matt VulgHetz 26:58  Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
Matt VulgHetz 26:59  Principes autem sacerdotum, et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
Matt VulgHetz 26:60  et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Matt VulgHetz 26:61  et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
Matt VulgHetz 26:62  Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
Matt VulgHetz 26:63  Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei.
Matt VulgHetz 26:64  Dicit illi Iesus: Tu dixisti. verumtamen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
Matt VulgHetz 26:65  Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
Matt VulgHetz 26:66  quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
Matt VulgHetz 26:67  Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,
Matt VulgHetz 26:68  dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
Matt VulgHetz 26:69  Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilæo eras.
Matt VulgHetz 26:70  At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
Matt VulgHetz 26:71  Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
Matt VulgHetz 26:72  Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
Matt VulgHetz 26:73  Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
Matt VulgHetz 26:74  Tunc cœpit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
Matt VulgHetz 26:75  Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
Chapter 27
Matt VulgHetz 27:1  Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Matt VulgHetz 27:2  Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
Matt VulgHetz 27:3  Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
Matt VulgHetz 27:4  dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
Matt VulgHetz 27:5  Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
Matt VulgHetz 27:6  Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
Matt VulgHetz 27:7  Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Matt VulgHetz 27:8  Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
Matt VulgHetz 27:9  Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:
Matt VulgHetz 27:10  et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
Matt VulgHetz 27:11  Iesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es Rex Iudæorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis.
Matt VulgHetz 27:12  Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit.
Matt VulgHetz 27:13  Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
Matt VulgHetz 27:14  Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
Matt VulgHetz 27:15  Per diem autem sollemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent.
Matt VulgHetz 27:16  habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.
Matt VulgHetz 27:17  Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus?
Matt VulgHetz 27:19  Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Matt VulgHetz 27:20  Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
Matt VulgHetz 27:21  Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Matt VulgHetz 27:22  Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?
Matt VulgHetz 27:23  Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
Matt VulgHetz 27:24  Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.
Matt VulgHetz 27:25  Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
Matt VulgHetz 27:26  Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
Matt VulgHetz 27:27  Tunc milites præsidis suscipientes Iesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
Matt VulgHetz 27:28  et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
Matt VulgHetz 27:29  et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudæorum.
Matt VulgHetz 27:30  Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius.
Matt VulgHetz 27:31  Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.
Matt VulgHetz 27:32  Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
Matt VulgHetz 27:33  Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
Matt VulgHetz 27:34  Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
Matt VulgHetz 27:35  Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Matt VulgHetz 27:37  Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDÆORUM.
Matt VulgHetz 27:38  Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
Matt VulgHetz 27:39  Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
Matt VulgHetz 27:40  et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si filius Dei es, descende de cruce.
Matt VulgHetz 27:41  Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant:
Matt VulgHetz 27:42  Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
Matt VulgHetz 27:43  confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia filius Dei sum.
Matt VulgHetz 27:44  Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
Matt VulgHetz 27:45  A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Matt VulgHetz 27:46  Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
Matt VulgHetz 27:47  Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
Matt VulgHetz 27:48  Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Matt VulgHetz 27:49  Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum.
Matt VulgHetz 27:50  Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Matt VulgHetz 27:51  Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
Matt VulgHetz 27:52  et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
Matt VulgHetz 27:53  Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
Matt VulgHetz 27:54  Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terræmotu et his, quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
Matt VulgHetz 27:55  Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrantes ei:
Matt VulgHetz 27:56  inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
Matt VulgHetz 27:57  Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
Matt VulgHetz 27:58  hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
Matt VulgHetz 27:59  Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda.
Matt VulgHetz 27:60  et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
Matt VulgHetz 27:61  Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
Matt VulgHetz 27:62  Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum,
Matt VulgHetz 27:63  dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
Matt VulgHetz 27:64  Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore.
Matt VulgHetz 27:65  Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
Matt VulgHetz 27:66  Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Chapter 28
Matt VulgHetz 28:1  Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum.
Matt VulgHetz 28:2  Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
Matt VulgHetz 28:3  erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix.
Matt VulgHetz 28:4  Præ timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
Matt VulgHetz 28:5  Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis.
Matt VulgHetz 28:6  non est hic: surrexit enim, sicut dixit. venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus.
Matt VulgHetz 28:7  Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis. ecce prædixi vobis.
Matt VulgHetz 28:8  Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius.
Matt VulgHetz 28:9  Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
Matt VulgHetz 28:10  Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt.
Matt VulgHetz 28:11  Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant.
Matt VulgHetz 28:12  Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
Matt VulgHetz 28:13  dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Matt VulgHetz 28:14  Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
Matt VulgHetz 28:15  At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos, usque in hodiernum diem.
Matt VulgHetz 28:16  Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi consituerat illis Iesus.
Matt VulgHetz 28:17  Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
Matt VulgHetz 28:18  Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra.
Matt VulgHetz 28:19  euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti:
Matt VulgHetz 28:20  docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.