Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Up
Toggle notes
Chapter 1
Matt VulgSist 1:1  Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
Matt VulgSist 1:2  Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius.
Matt VulgSist 1:3  Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
Matt VulgSist 1:4  Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
Matt VulgSist 1:5  Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem.
Matt VulgSist 1:6  David autem rex genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae.
Matt VulgSist 1:7  Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
Matt VulgSist 1:8  Asa autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
Matt VulgSist 1:9  Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
Matt VulgSist 1:10  Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam.
Matt VulgSist 1:11  Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis.
Matt VulgSist 1:12  Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
Matt VulgSist 1:13  Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor.
Matt VulgSist 1:14  Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
Matt VulgSist 1:15  Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob.
Matt VulgSist 1:16  Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
Matt VulgSist 1:17  Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.
Matt VulgSist 1:18  Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
Matt VulgSist 1:19  Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam.
Matt VulgSist 1:20  Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.
Matt VulgSist 1:21  pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Matt VulgSist 1:22  Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem:
Matt VulgSist 1:23  Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Matt VulgSist 1:24  Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam.
Matt VulgSist 1:25  Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum.
Chapter 2
Matt VulgSist 2:1  Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,
Matt VulgSist 2:2  dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum.
Matt VulgSist 2:3  Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo.
Matt VulgSist 2:4  Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
Matt VulgSist 2:5  At illi dixerunt ei: In Bethlehem Iuda: Sic enim scriptum est per Prophetam:
Matt VulgSist 2:6  Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Matt VulgSist 2:7  Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis:
Matt VulgSist 2:8  et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
Matt VulgSist 2:9  Qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usquedum veniens staret supra, ubi erat puer.
Matt VulgSist 2:10  Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
Matt VulgSist 2:11  Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, tus, et myrrham.
Matt VulgSist 2:12  Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Matt VulgSist 2:13  Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
Matt VulgSist 2:14  Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in Aegyptum:
Matt VulgSist 2:15  et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.
Matt VulgSist 2:16  Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
Matt VulgSist 2:17  Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Matt VulgSist 2:18  Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
Matt VulgSist 2:19  Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Aegypto,
Matt VulgSist 2:20  dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri.
Matt VulgSist 2:21  Qui consurgens, accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel.
Matt VulgSist 2:22  Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
Matt VulgSist 2:23  Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.
Chapter 3
Matt VulgSist 3:1  In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae,
Matt VulgSist 3:2  et dicens: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum.
Matt VulgSist 3:3  Hic est enim, de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius.
Matt VulgSist 3:4  Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustae, et mel silvestre.
Matt VulgSist 3:5  Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem;
Matt VulgSist 3:6  et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua.
Matt VulgSist 3:7  Videns autem multos Pharisaeorum, et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
Matt VulgSist 3:9  Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
Matt VulgSist 3:10  Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Matt VulgSist 3:11  Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igne.
Matt VulgSist 3:12  Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igne inextinguibili.
Matt VulgSist 3:13  Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Matt VulgSist 3:14  Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
Matt VulgSist 3:15  Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.
Matt VulgSist 3:16  Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
Matt VulgSist 3:17  Et ecce vox de caelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Chapter 4
Matt VulgSist 4:1  Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
Matt VulgSist 4:2  Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Matt VulgSist 4:3  Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
Matt VulgSist 4:4  Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Matt VulgSist 4:5  Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
Matt VulgSist 4:6  et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Matt VulgSist 4:7  Ait illi Iesus rursum: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
Matt VulgSist 4:8  Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
Matt VulgSist 4:9  et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Matt VulgSist 4:10  Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Matt VulgSist 4:11  Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
Matt VulgSist 4:12  Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam:
Matt VulgSist 4:13  et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
Matt VulgSist 4:14  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
Matt VulgSist 4:15  Terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans Iordanem, Galilaeae gentium:
Matt VulgSist 4:16  populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
Matt VulgSist 4:17  Exinde coepit Iesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum.
Matt VulgSist 4:18  Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores)
Matt VulgSist 4:19  et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Matt VulgSist 4:20  At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
Matt VulgSist 4:21  Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
Matt VulgSist 4:22  Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Matt VulgSist 4:23  Et circuibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
Matt VulgSist 4:24  Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
Matt VulgSist 4:25  et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudaea, et de trans Iordanem.
Chapter 5
Matt VulgSist 5:1  Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
Matt VulgSist 5:3  Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Matt VulgSist 5:6  Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
Matt VulgSist 5:7  Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Matt VulgSist 5:10  Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Matt VulgSist 5:11  Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
Matt VulgSist 5:12  gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Matt VulgSist 5:13  Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Matt VulgSist 5:14  Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.
Matt VulgSist 5:15  neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Matt VulgSist 5:16  Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est.
Matt VulgSist 5:17  Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
Matt VulgSist 5:18  Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
Matt VulgSist 5:19  Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Matt VulgSist 5:20  Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
Matt VulgSist 5:21  Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.
Matt VulgSist 5:22  Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis.
Matt VulgSist 5:23  Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
Matt VulgSist 5:24  relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
Matt VulgSist 5:25  Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
Matt VulgSist 5:26  Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Matt VulgSist 5:27  Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis.
Matt VulgSist 5:28  Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
Matt VulgSist 5:29  Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Matt VulgSist 5:30  Et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Matt VulgSist 5:31  Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
Matt VulgSist 5:32  Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
Matt VulgSist 5:33  Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.
Matt VulgSist 5:34  Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est:
Matt VulgSist 5:35  neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
Matt VulgSist 5:36  neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
Matt VulgSist 5:37  Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
Matt VulgSist 5:38  Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
Matt VulgSist 5:39  Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram:
Matt VulgSist 5:40  et ei, qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
Matt VulgSist 5:41  et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
Matt VulgSist 5:42  Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Matt VulgSist 5:43  Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
Matt VulgSist 5:44  Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
Matt VulgSist 5:45  ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos.
Matt VulgSist 5:46  Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
Matt VulgSist 5:47  Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
Matt VulgSist 5:48  Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.
Chapter 6
Matt VulgSist 6:1  Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in caelis est.
Matt VulgSist 6:2  Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Matt VulgSist 6:3  Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
Matt VulgSist 6:4  ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgSist 6:5  Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Matt VulgSist 6:6  Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgSist 6:7  Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt. putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Matt VulgSist 6:8  Nolite ergo assimilari eis. scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Matt VulgSist 6:9  Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum.
Matt VulgSist 6:10  Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Matt VulgSist 6:12  Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Matt VulgSist 6:13  Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.
Matt VulgSist 6:14  Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra.
Matt VulgSist 6:15  Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Matt VulgSist 6:16  Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
Matt VulgSist 6:17  Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
Matt VulgSist 6:18  ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgSist 6:19  Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
Matt VulgSist 6:20  Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo: ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
Matt VulgSist 6:21  Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Matt VulgSist 6:22  Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit.
Matt VulgSist 6:23  Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?
Matt VulgSist 6:24  Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae.
Matt VulgSist 6:25  Ideo dico vobis, ne soliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum?
Matt VulgSist 6:26  Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Matt VulgSist 6:27  Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Matt VulgSist 6:28  Et de vestimento quid soliciti estis. Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
Matt VulgSist 6:29  Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Matt VulgSist 6:30  Si enim foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei?
Matt VulgSist 6:31  Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
Matt VulgSist 6:32  haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis.
Matt VulgSist 6:33  Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis.
Matt VulgSist 6:34  Nolite ergo soliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibiipsi. sufficit diei malitia sua.
Chapter 7
Matt VulgSist 7:1  Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini.
Matt VulgSist 7:2  In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
Matt VulgSist 7:3  Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides?
Matt VulgSist 7:4  Aut quomodo dicis fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
Matt VulgSist 7:5  Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.
Matt VulgSist 7:6  Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Matt VulgSist 7:7  Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
Matt VulgSist 7:8  Omnis enim, qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.
Matt VulgSist 7:9  Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
Matt VulgSist 7:10  Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
Matt VulgSist 7:11  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se?
Matt VulgSist 7:12  Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et Prophetae.
Matt VulgSist 7:13  Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Matt VulgSist 7:14  Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam!
Matt VulgSist 7:15  Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:
Matt VulgSist 7:16  a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?
Matt VulgSist 7:17  Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.
Matt VulgSist 7:18  Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere:
Matt VulgSist 7:19  Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Matt VulgSist 7:21  Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.
Matt VulgSist 7:22  Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
Matt VulgSist 7:23  Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem.
Matt VulgSist 7:24  Omnis ergo, qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram,
Matt VulgSist 7:25  et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram.
Matt VulgSist 7:26  Et omnis, qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam:
Matt VulgSist 7:27  et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
Matt VulgSist 7:28  Et factum est: cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina eius.
Matt VulgSist 7:29  Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae, et Pharisaei.
Chapter 8
Matt VulgSist 8:1  Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:
Matt VulgSist 8:2  et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Matt VulgSist 8:3  Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
Matt VulgSist 8:4  Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
Matt VulgSist 8:5  Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum,
Matt VulgSist 8:6  et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.
Matt VulgSist 8:8  Et respondens Centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Matt VulgSist 8:9  Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alio: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
Matt VulgSist 8:10  Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Matt VulgSist 8:11  Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum:
Matt VulgSist 8:12  filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ubi erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgSist 8:13  Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Matt VulgSist 8:14  Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:
Matt VulgSist 8:15  et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
Matt VulgSist 8:16  Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit:
Matt VulgSist 8:17  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.
Matt VulgSist 8:18  Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit discipulos ire trans fretum.
Matt VulgSist 8:19  Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
Matt VulgSist 8:20  Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.
Matt VulgSist 8:21  Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
Matt VulgSist 8:22  Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Matt VulgSist 8:23  Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:
Matt VulgSist 8:24  et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
Matt VulgSist 8:25  Et accesserunt ad eum Discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.
Matt VulgSist 8:26  Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
Matt VulgSist 8:27  Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
Matt VulgSist 8:28  Et cum venisset Iesus trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Matt VulgSist 8:29  Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
Matt VulgSist 8:30  Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
Matt VulgSist 8:31  Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
Matt VulgSist 8:32  Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.
Matt VulgSist 8:33  Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt haec omnia, et de eis, qui daemonia habuerant.
Matt VulgSist 8:34  Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant eum, ut transiret a finibus eorum.
Chapter 9
Matt VulgSist 9:1  Et ascendens Iesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
Matt VulgSist 9:2  Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns autem Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
Matt VulgSist 9:3  Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
Matt VulgSist 9:4  Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Matt VulgSist 9:5  Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
Matt VulgSist 9:6  Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Matt VulgSist 9:8  Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Matt VulgSist 9:9  Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
Matt VulgSist 9:10  Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu, et discipulis eius.
Matt VulgSist 9:11  Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester?
Matt VulgSist 9:12  At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
Matt VulgSist 9:13  Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
Matt VulgSist 9:14  Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et Pharisaei ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant?
Matt VulgSist 9:15  Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt.
Matt VulgSist 9:16  Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura fit.
Matt VulgSist 9:17  Neque mittunt vinum novum in utres veteres. alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
Matt VulgSist 9:18  Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
Matt VulgSist 9:19  Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius.
Matt VulgSist 9:20  Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.
Matt VulgSist 9:21  Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius: salva ero.
Matt VulgSist 9:22  At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
Matt VulgSist 9:23  Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:
Matt VulgSist 9:24  Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
Matt VulgSist 9:25  Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius, et dixit: Puella surge: Et surrexit puella.
Matt VulgSist 9:27  Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
Matt VulgSist 9:28  Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
Matt VulgSist 9:29  Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.
Matt VulgSist 9:30  Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat.
Matt VulgSist 9:31  Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
Matt VulgSist 9:32  Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
Matt VulgSist 9:33  Et eiecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
Matt VulgSist 9:34  Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum eiicit daemones.
Matt VulgSist 9:35  Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Matt VulgSist 9:36  Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Matt VulgSist 9:37  Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
Matt VulgSist 9:38  Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Chapter 10
Matt VulgSist 10:1  Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Matt VulgSist 10:2  Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius,
Matt VulgSist 10:3  Iacobus Zebedaei, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei, et Thaddaeus,
Matt VulgSist 10:4  Simon Cananaeus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Matt VulgSist 10:5  Hos duodecim misit Iesus: praecipiens eis et, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
Matt VulgSist 10:6  sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.
Matt VulgSist 10:7  Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelorum.
Matt VulgSist 10:8  Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite: gratis accepistis, gratis date.
Matt VulgSist 10:9  Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
Matt VulgSist 10:10  non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
Matt VulgSist 10:11  In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
Matt VulgSist 10:12  Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
Matt VulgSist 10:13  Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
Matt VulgSist 10:14  Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
Matt VulgSist 10:15  Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum, et Gomorrhaeorum in die iudicii, quam illi civitati.
Matt VulgSist 10:16  Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Matt VulgSist 10:17  Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
Matt VulgSist 10:18  et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
Matt VulgSist 10:19  Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.
Matt VulgSist 10:20  non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Matt VulgSist 10:21  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
Matt VulgSist 10:22  et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Matt VulgSist 10:23  Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Matt VulgSist 10:24  Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.
Matt VulgSist 10:25  sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius?
Matt VulgSist 10:26  Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
Matt VulgSist 10:27  Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
Matt VulgSist 10:28  Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam.
Matt VulgSist 10:29  Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro?
Matt VulgSist 10:30  Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
Matt VulgSist 10:31  Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
Matt VulgSist 10:32  Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est:
Matt VulgSist 10:33  qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
Matt VulgSist 10:34  Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium.
Matt VulgSist 10:35  veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
Matt VulgSist 10:37  Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus.
Matt VulgSist 10:38  Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
Matt VulgSist 10:39  Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matt VulgSist 10:40  Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Matt VulgSist 10:41  Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
Matt VulgSist 10:42  Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Chapter 11
Matt VulgSist 11:1  Et factum est, cum consummasset Iesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
Matt VulgSist 11:2  Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
Matt VulgSist 11:3  ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
Matt VulgSist 11:4  Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni quae audistis, et vidistis.
Matt VulgSist 11:5  Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
Matt VulgSist 11:6  et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
Matt VulgSist 11:7  Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
Matt VulgSist 11:8  Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
Matt VulgSist 11:9  Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
Matt VulgSist 11:10  Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
Matt VulgSist 11:11  Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.
Matt VulgSist 11:12  A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Matt VulgSist 11:13  Omnes enim prophetae, et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:
Matt VulgSist 11:14  et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Matt VulgSist 11:16  Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus
Matt VulgSist 11:17  dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
Matt VulgSist 11:18  Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
Matt VulgSist 11:19  Venit filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
Matt VulgSist 11:20  Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent poenitentiam.
Matt VulgSist 11:21  Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere poenitentiam egissent.
Matt VulgSist 11:22  Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
Matt VulgSist 11:23  Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes. quia, si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
Matt VulgSist 11:24  Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.
Matt VulgSist 11:25  In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Matt VulgSist 11:27  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Matt VulgSist 11:28  Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Matt VulgSist 11:29  Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
Chapter 12
Matt VulgSist 12:1  In illo tempore abiit Iesus per sata sabbato: discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare.
Matt VulgSist 12:2  Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis.
Matt VulgSist 12:3  At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
Matt VulgSist 12:4  quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
Matt VulgSist 12:5  Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
Matt VulgSist 12:7  Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
Matt VulgSist 12:9  Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Matt VulgSist 12:10  Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
Matt VulgSist 12:11  Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam?
Matt VulgSist 12:12  Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis benefacere.
Matt VulgSist 12:13  Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
Matt VulgSist 12:14  Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quo modo perderent eum.
Matt VulgSist 12:15  Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
Matt VulgSist 12:17  Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
Matt VulgSist 12:18  Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nunciabit.
Matt VulgSist 12:19  Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius:
Matt VulgSist 12:20  arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium:
Matt VulgSist 12:22  Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
Matt VulgSist 12:23  Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David?
Matt VulgSist 12:24  Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum.
Matt VulgSist 12:25  Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit.
Matt VulgSist 12:26  Et si satanas satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?
Matt VulgSist 12:27  Et si ego in Beelzebub eiicio daemones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Matt VulgSist 12:28  Si autem ego in spiritu Dei eiicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
Matt VulgSist 12:29  aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
Matt VulgSist 12:30  Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mihi, spargit.
Matt VulgSist 12:31  Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur.
Matt VulgSist 12:32  Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro.
Matt VulgSist 12:33  Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Matt VulgSist 12:34  Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
Matt VulgSist 12:35  Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
Matt VulgSist 12:36  Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.
Matt VulgSist 12:37  Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
Matt VulgSist 12:38  Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
Matt VulgSist 12:39  Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
Matt VulgSist 12:40  Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus.
Matt VulgSist 12:41  Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae. Et ecce plus quam Ionas hic.
Matt VulgSist 12:42  Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
Matt VulgSist 12:43  Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
Matt VulgSist 12:44  Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
Matt VulgSist 12:45  Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
Matt VulgSist 12:46  Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.
Matt VulgSist 12:47  Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.
Matt VulgSist 12:48  At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?
Matt VulgSist 12:49  Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Matt VulgSist 12:50  Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est.
Chapter 13
Matt VulgSist 13:1  In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare.
Matt VulgSist 13:2  Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
Matt VulgSist 13:3  et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare semen suum.
Matt VulgSist 13:4  Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.
Matt VulgSist 13:5  Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae.
Matt VulgSist 13:6  sole autem orto aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt.
Matt VulgSist 13:7  Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.
Matt VulgSist 13:8  Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
Matt VulgSist 13:10  Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
Matt VulgSist 13:11  Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum.
Matt VulgSist 13:12  Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Matt VulgSist 13:13  Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
Matt VulgSist 13:14  Ut adimpleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis:
Matt VulgSist 13:15  Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
Matt VulgSist 13:16  Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.
Matt VulgSist 13:17  Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae, et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.
Matt VulgSist 13:19  Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est.
Matt VulgSist 13:20  Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
Matt VulgSist 13:21  non habet autem in se radicem, sed est temporalis. facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Matt VulgSist 13:22  Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Matt VulgSist 13:23  Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
Matt VulgSist 13:24  Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
Matt VulgSist 13:25  cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
Matt VulgSist 13:26  Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Matt VulgSist 13:27  Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
Matt VulgSist 13:28  Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt ei, Vis, imus, et colligimus ea?
Matt VulgSist 13:29  Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
Matt VulgSist 13:30  Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.
Matt VulgSist 13:31  Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
Matt VulgSist 13:32  quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius.
Matt VulgSist 13:33  Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.
Matt VulgSist 13:34  Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
Matt VulgSist 13:35  ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
Matt VulgSist 13:36  Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
Matt VulgSist 13:37  Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
Matt VulgSist 13:38  Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
Matt VulgSist 13:39  Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt.
Matt VulgSist 13:40  Sicut ergo colliguntur zizania, et igne comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.
Matt VulgSist 13:41  mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem:
Matt VulgSist 13:42  et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgSist 13:43  Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Matt VulgSist 13:44  Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
Matt VulgSist 13:45  Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
Matt VulgSist 13:46  Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
Matt VulgSist 13:47  Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
Matt VulgSist 13:48  Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
Matt VulgSist 13:49  Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum,
Matt VulgSist 13:50  et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgSist 13:52  Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Matt VulgSist 13:53  Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
Matt VulgSist 13:54  Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes?
Matt VulgSist 13:55  Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas:
Matt VulgSist 13:56  et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?
Matt VulgSist 13:57  Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua.
Matt VulgSist 13:58  Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Chapter 14
Matt VulgSist 14:1  In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu:
Matt VulgSist 14:2  et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
Matt VulgSist 14:3  Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Matt VulgSist 14:4  Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam.
Matt VulgSist 14:5  Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
Matt VulgSist 14:6  Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi.
Matt VulgSist 14:7  Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Matt VulgSist 14:8  At illa praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae.
Matt VulgSist 14:9  Et contristatus est rex: propter iusiurandum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari.
Matt VulgSist 14:11  Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.
Matt VulgSist 14:12  Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu.
Matt VulgSist 14:13  Quod cum audisset Iesus, secessit inde in naviculam, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
Matt VulgSist 14:14  Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Matt VulgSist 14:15  Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
Matt VulgSist 14:16  Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
Matt VulgSist 14:17  Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces.
Matt VulgSist 14:19  Et cum iussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem dederunt turbis.
Matt VulgSist 14:20  Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Matt VulgSist 14:21  Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis.
Matt VulgSist 14:22  Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Matt VulgSist 14:23  Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
Matt VulgSist 14:24  navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
Matt VulgSist 14:25  Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans supra mare.
Matt VulgSist 14:26  Et videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt.
Matt VulgSist 14:27  Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
Matt VulgSist 14:28  Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas.
Matt VulgSist 14:29  At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
Matt VulgSist 14:30  Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Matt VulgSist 14:31  Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti?
Matt VulgSist 14:32  Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus.
Matt VulgSist 14:33  Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es.
Matt VulgSist 14:34  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
Matt VulgSist 14:35  Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
Matt VulgSist 14:36  et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Chapter 15
Matt VulgSist 15:1  Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scribae, et Pharisaei, dicentes:
Matt VulgSist 15:2  Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
Matt VulgSist 15:3  Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
Matt VulgSist 15:4  Honora patrem, et matrem. et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Matt VulgSist 15:5  Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
Matt VulgSist 15:6  et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
Matt VulgSist 15:7  Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
Matt VulgSist 15:8  Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
Matt VulgSist 15:9  Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum.
Matt VulgSist 15:10  Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Matt VulgSist 15:11  Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
Matt VulgSist 15:12  Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt?
Matt VulgSist 15:13  At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
Matt VulgSist 15:14  Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum. caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
Matt VulgSist 15:15  Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
Matt VulgSist 15:16  At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
Matt VulgSist 15:17  Non intelligitis quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
Matt VulgSist 15:18  Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
Matt VulgSist 15:19  de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
Matt VulgSist 15:20  haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
Matt VulgSist 15:21  Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri, et Sidonis.
Matt VulgSist 15:22  Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur.
Matt VulgSist 15:23  Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
Matt VulgSist 15:24  Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.
Matt VulgSist 15:25  At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.
Matt VulgSist 15:26  Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Matt VulgSist 15:27  At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum.
Matt VulgSist 15:28  Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.
Matt VulgSist 15:29  Et cum transisset inde Iesus, venit secus Mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.
Matt VulgSist 15:30  Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos:
Matt VulgSist 15:31  ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.
Matt VulgSist 15:32  Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
Matt VulgSist 15:33  Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
Matt VulgSist 15:34  Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
Matt VulgSist 15:35  Et praecepit turbae, ut discumberent super terram.
Matt VulgSist 15:36  Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
Matt VulgSist 15:37  Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
Matt VulgSist 15:38  Erant autem qui manducaverunt, quattuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres.
Matt VulgSist 15:39  Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
Chapter 16
Matt VulgSist 16:1  Et accesserunt ad eum Pharisaei, et Sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
Matt VulgSist 16:2  At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
Matt VulgSist 16:3  Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
Matt VulgSist 16:4  Faciem ergo caeli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Et relictis illis, abiit.
Matt VulgSist 16:5  Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Matt VulgSist 16:6  Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
Matt VulgSist 16:7  At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
Matt VulgSist 16:8  Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes non habetis?
Matt VulgSist 16:9  Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Matt VulgSist 16:10  neque septem panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
Matt VulgSist 16:11  Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum?
Matt VulgSist 16:12  Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
Matt VulgSist 16:13  Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
Matt VulgSist 16:14  At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.
Matt VulgSist 16:15  Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
Matt VulgSist 16:16  Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei vivi.
Matt VulgSist 16:17  Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bariona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
Matt VulgSist 16:18  Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Matt VulgSist 16:19  Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
Matt VulgSist 16:20  Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.
Matt VulgSist 16:21  Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
Matt VulgSist 16:22  Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
Matt VulgSist 16:23  Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum.
Matt VulgSist 16:24  Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Matt VulgSist 16:25  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matt VulgSist 16:26  Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Matt VulgSist 16:27  Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
Matt VulgSist 16:28  Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Chapter 17
Matt VulgSist 17:1  Et post dies sex assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum:
Matt VulgSist 17:2  et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Matt VulgSist 17:3  Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes.
Matt VulgSist 17:4  Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
Matt VulgSist 17:5  Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
Matt VulgSist 17:6  Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Matt VulgSist 17:7  Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
Matt VulgSist 17:8  Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
Matt VulgSist 17:9  Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Matt VulgSist 17:10  Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
Matt VulgSist 17:11  At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Matt VulgSist 17:12  dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Matt VulgSist 17:13  Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Matt VulgSist 17:14  Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam.
Matt VulgSist 17:15  et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
Matt VulgSist 17:16  Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Matt VulgSist 17:17  Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
Matt VulgSist 17:18  Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?
Matt VulgSist 17:19  Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Matt VulgSist 17:20  Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium.
Matt VulgSist 17:21  Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
Matt VulgSist 17:22  et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
Matt VulgSist 17:23  Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
Matt VulgSist 17:24  Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
Matt VulgSist 17:25  Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
Matt VulgSist 17:26  Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te.
Chapter 18
Matt VulgSist 18:1  In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas, maior est in regno caelorum?
Matt VulgSist 18:2  Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
Matt VulgSist 18:3  et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Matt VulgSist 18:4  Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
Matt VulgSist 18:5  Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Matt VulgSist 18:6  qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris.
Matt VulgSist 18:7  Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit.
Matt VulgSist 18:8  Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscinde eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
Matt VulgSist 18:9  Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Matt VulgSist 18:10  Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei, qui in caelis est.
Matt VulgSist 18:12  Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonagintanovem in montibus, et vadit quaerere eam, quae erravit?
Matt VulgSist 18:13  et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonagintanovem, quae non erraverunt.
Matt VulgSist 18:14  Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
Matt VulgSist 18:15  Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
Matt VulgSist 18:16  si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
Matt VulgSist 18:17  Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. si autem ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus, et publicanus.
Matt VulgSist 18:18  Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.
Matt VulgSist 18:19  Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui in caelis est.
Matt VulgSist 18:20  Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Matt VulgSist 18:21  Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
Matt VulgSist 18:22  Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
Matt VulgSist 18:23  Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Matt VulgSist 18:24  Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
Matt VulgSist 18:25  Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.
Matt VulgSist 18:26  Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Matt VulgSist 18:27  Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
Matt VulgSist 18:28  Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
Matt VulgSist 18:29  Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Matt VulgSist 18:30  Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
Matt VulgSist 18:31  Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.
Matt VulgSist 18:32  Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
Matt VulgSist 18:33  nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
Matt VulgSist 18:34  Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Matt VulgSist 18:35  Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Chapter 19
Matt VulgSist 19:1  Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Iudaeae trans Iordanem,
Matt VulgSist 19:2  et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
Matt VulgSist 19:3  Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
Matt VulgSist 19:4  Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum, et feminam fecit eos? et dixit:
Matt VulgSist 19:5  Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Matt VulgSist 19:6  itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
Matt VulgSist 19:7  Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
Matt VulgSist 19:8  Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
Matt VulgSist 19:9  Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur.
Matt VulgSist 19:10  Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
Matt VulgSist 19:11  Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Matt VulgSist 19:12  Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.
Matt VulgSist 19:13  Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Matt VulgSist 19:14  Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum.
Matt VulgSist 19:16  Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?
Matt VulgSist 19:17  Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Matt VulgSist 19:18  Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices:
Matt VulgSist 19:19  Honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
Matt VulgSist 19:20  Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi, quid adhuc mihi deest?
Matt VulgSist 19:21  Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
Matt VulgSist 19:22  Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
Matt VulgSist 19:23  Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Matt VulgSist 19:24  Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.
Matt VulgSist 19:25  Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
Matt VulgSist 19:26  Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
Matt VulgSist 19:27  Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
Matt VulgSist 19:28  Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
Matt VulgSist 19:29  Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.
Matt VulgSist 19:30  Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Chapter 20
Matt VulgSist 20:1  Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
Matt VulgSist 20:2  Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Matt VulgSist 20:3  Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
Matt VulgSist 20:4  et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
Matt VulgSist 20:5  Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
Matt VulgSist 20:6  Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
Matt VulgSist 20:7  Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
Matt VulgSist 20:8  Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
Matt VulgSist 20:9  Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
Matt VulgSist 20:10  Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Matt VulgSist 20:11  Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
Matt VulgSist 20:12  dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.
Matt VulgSist 20:13  At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
Matt VulgSist 20:14  Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Matt VulgSist 20:15  Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
Matt VulgSist 20:16  Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Matt VulgSist 20:17  Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Matt VulgSist 20:18  Ecce ascendimus Ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte,
Matt VulgSist 20:19  et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
Matt VulgSist 20:20  Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Matt VulgSist 20:21  Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
Matt VulgSist 20:22  Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
Matt VulgSist 20:23  Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Matt VulgSist 20:24  Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
Matt VulgSist 20:25  Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
Matt VulgSist 20:26  Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
Matt VulgSist 20:27  et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
Matt VulgSist 20:28  sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, in redemptionem pro multis.
Matt VulgSist 20:29  Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
Matt VulgSist 20:30  et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David.
Matt VulgSist 20:31  Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Matt VulgSist 20:32  Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
Matt VulgSist 20:34  Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Chapter 21
Matt VulgSist 21:1  Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
Matt VulgSist 21:2  dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
Matt VulgSist 21:3  et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
Matt VulgSist 21:4  Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem:
Matt VulgSist 21:5  Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
Matt VulgSist 21:6  Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus.
Matt VulgSist 21:7  Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
Matt VulgSist 21:8  Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
Matt VulgSist 21:9  turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
Matt VulgSist 21:10  Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
Matt VulgSist 21:11  Populi autem dicebant: Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.
Matt VulgSist 21:12  Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
Matt VulgSist 21:13  et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Matt VulgSist 21:14  Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos.
Matt VulgSist 21:15  Videntes autem principes sacerdotum, et Scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,
Matt VulgSist 21:16  et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem?
Matt VulgSist 21:17  Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
Matt VulgSist 21:19  Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
Matt VulgSist 21:20  Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
Matt VulgSist 21:21  Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet.
Matt VulgSist 21:22  Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Matt VulgSist 21:23  Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?
Matt VulgSist 21:24  Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.
Matt VulgSist 21:25  Baptismus Ioannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
Matt VulgSist 21:26  Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.
Matt VulgSist 21:27  Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.
Matt VulgSist 21:28  Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
Matt VulgSist 21:29  Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.
Matt VulgSist 21:30  Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.
Matt VulgSist 21:31  quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices praecedent vos in regnum Dei.
Matt VulgSist 21:32  Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei. publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Matt VulgSist 21:33  Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Matt VulgSist 21:34  Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
Matt VulgSist 21:35  Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Matt VulgSist 21:36  Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Matt VulgSist 21:37  Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur forte filium meum.
Matt VulgSist 21:38  Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.
Matt VulgSist 21:39  Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
Matt VulgSist 21:40  Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?
Matt VulgSist 21:41  Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
Matt VulgSist 21:42  Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris:
Matt VulgSist 21:43  ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
Matt VulgSist 21:44  Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
Matt VulgSist 21:45  Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
Matt VulgSist 21:46  Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Chapter 22
Matt VulgSist 22:1  Et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
Matt VulgSist 22:2  Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Matt VulgSist 22:3  Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Matt VulgSist 22:4  Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
Matt VulgSist 22:5  Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
Matt VulgSist 22:6  reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.
Matt VulgSist 22:7  Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
Matt VulgSist 22:8  Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni.
Matt VulgSist 22:9  ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
Matt VulgSist 22:10  Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.
Matt VulgSist 22:11  Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
Matt VulgSist 22:12  Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
Matt VulgSist 22:13  Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus, et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgSist 22:15  Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Matt VulgSist 22:16  Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
Matt VulgSist 22:17  dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?
Matt VulgSist 22:18  Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritae?
Matt VulgSist 22:19  ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
Matt VulgSist 22:20  Et ait illis Iesus: Cuius est imago haec, et superscriptio?
Matt VulgSist 22:21  Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
Matt VulgSist 22:22  Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
Matt VulgSist 22:23  In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
Matt VulgSist 22:24  dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
Matt VulgSist 22:25  Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Matt VulgSist 22:26  Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
Matt VulgSist 22:28  In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
Matt VulgSist 22:29  Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
Matt VulgSist 22:30  In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
Matt VulgSist 22:31  De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
Matt VulgSist 22:32  Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
Matt VulgSist 22:33  Et audientes turbae, mirabantur in doctrina eius.
Matt VulgSist 22:34  Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum:
Matt VulgSist 22:35  et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
Matt VulgSist 22:37  Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
Matt VulgSist 22:39  Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
Matt VulgSist 22:40  In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
Matt VulgSist 22:41  Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Iesus,
Matt VulgSist 22:42  dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David.
Matt VulgSist 22:43  Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
Matt VulgSist 22:44  Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Matt VulgSist 22:45  Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?
Matt VulgSist 22:46  et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Chapter 23
Matt VulgSist 23:1  Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
Matt VulgSist 23:2  dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae, et Pharisaei.
Matt VulgSist 23:3  Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
Matt VulgSist 23:4  Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
Matt VulgSist 23:5  Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
Matt VulgSist 23:6  Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis,
Matt VulgSist 23:7  et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
Matt VulgSist 23:8  Vos autem nolite vocari Rabbi. unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Matt VulgSist 23:9  Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in caelis est.
Matt VulgSist 23:10  Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus.
Matt VulgSist 23:12  Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
Matt VulgSist 23:13  Vae autem vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia clauditis regnum caelorum ante homines. vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
Matt VulgSist 23:14  Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium.
Matt VulgSist 23:15  Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.
Matt VulgSist 23:16  Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet.
Matt VulgSist 23:17  Stulti et caeci: Quid enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
Matt VulgSist 23:18  Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet.
Matt VulgSist 23:19  Caeci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
Matt VulgSist 23:20  Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.
Matt VulgSist 23:21  et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso:
Matt VulgSist 23:22  et qui iurat in caelo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.
Matt VulgSist 23:23  Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. haec oportuit facere, et illa non omittere.
Matt VulgSist 23:24  Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
Matt VulgSist 23:25  Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypochritae, qui mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia.
Matt VulgSist 23:26  Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
Matt VulgSist 23:27  Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia similes estis sepulchris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
Matt VulgSist 23:28  sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
Matt VulgSist 23:29  Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum,
Matt VulgSist 23:30  et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
Matt VulgSist 23:31  itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
Matt VulgSist 23:33  Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?
Matt VulgSist 23:34  Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
Matt VulgSist 23:35  ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
Matt VulgSist 23:36  Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.
Matt VulgSist 23:37  Ierusalem Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
Matt VulgSist 23:39  Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Chapter 24
Matt VulgSist 24:1  Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi.
Matt VulgSist 24:2  Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
Matt VulgSist 24:3  Sedente autem eo super Montem oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi?
Matt VulgSist 24:4  Et respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat.
Matt VulgSist 24:5  multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
Matt VulgSist 24:6  Audituri enim estis proelia, et opiniones proeliorum. Videte ne turbemini. oportet enim haec fieri, sed nondum est finis.
Matt VulgSist 24:7  consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca.
Matt VulgSist 24:9  Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Matt VulgSist 24:10  Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
Matt VulgSist 24:11  Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
Matt VulgSist 24:12  Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
Matt VulgSist 24:13  qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Matt VulgSist 24:14  Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
Matt VulgSist 24:15  Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
Matt VulgSist 24:17  et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
Matt VulgSist 24:18  et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
Matt VulgSist 24:19  Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
Matt VulgSist 24:20  Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato.
Matt VulgSist 24:21  erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Matt VulgSist 24:22  Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
Matt VulgSist 24:23  Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
Matt VulgSist 24:24  Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
Matt VulgSist 24:26  Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere.
Matt VulgSist 24:27  Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Matt VulgSist 24:28  Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
Matt VulgSist 24:29  Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur:
Matt VulgSist 24:30  et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa, et maiestate.
Matt VulgSist 24:31  Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
Matt VulgSist 24:32  Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas:
Matt VulgSist 24:33  ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
Matt VulgSist 24:34  Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.
Matt VulgSist 24:35  Caelum, et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.
Matt VulgSist 24:36  De die autem illa, et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.
Matt VulgSist 24:37  Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis.
Matt VulgSist 24:38  sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
Matt VulgSist 24:39  et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
Matt VulgSist 24:40  Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
Matt VulgSist 24:41  duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
Matt VulgSist 24:42  Duo in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Matt VulgSist 24:43  Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Matt VulgSist 24:44  Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Matt VulgSist 24:45  Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
Matt VulgSist 24:46  Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
Matt VulgSist 24:47  amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Matt VulgSist 24:48  Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
Matt VulgSist 24:49  et coeperit percutere conservos suos, manducet autem, et bibat cum ebriosis:
Matt VulgSist 24:50  veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat:
Matt VulgSist 24:51  et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis. illic erit fletus, et stridor dentium.
Chapter 25
Matt VulgSist 25:1  Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsae.
Matt VulgSist 25:2  Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:
Matt VulgSist 25:3  sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
Matt VulgSist 25:4  prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
Matt VulgSist 25:5  Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Matt VulgSist 25:6  Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Matt VulgSist 25:7  Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
Matt VulgSist 25:8  Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae extinguuntur.
Matt VulgSist 25:9  Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
Matt VulgSist 25:10  Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
Matt VulgSist 25:11  Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
Matt VulgSist 25:12  At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Matt VulgSist 25:13  Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
Matt VulgSist 25:14  Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
Matt VulgSist 25:15  Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.
Matt VulgSist 25:16  Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
Matt VulgSist 25:17  Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Matt VulgSist 25:18  Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
Matt VulgSist 25:19  Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
Matt VulgSist 25:20  Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
Matt VulgSist 25:21  Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
Matt VulgSist 25:22  Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
Matt VulgSist 25:23  Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
Matt VulgSist 25:24  Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
Matt VulgSist 25:25  et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
Matt VulgSist 25:26  Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
Matt VulgSist 25:27  oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, ut veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
Matt VulgSist 25:28  Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta.
Matt VulgSist 25:29  omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
Matt VulgSist 25:30  Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgSist 25:31  Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae:
Matt VulgSist 25:32  et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis:
Matt VulgSist 25:33  et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris.
Matt VulgSist 25:34  Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Matt VulgSist 25:35  esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
Matt VulgSist 25:36  nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
Matt VulgSist 25:37  Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
Matt VulgSist 25:38  quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
Matt VulgSist 25:39  aut quando te vidimus infirmum: aut in carcere, et venimus ad te?
Matt VulgSist 25:40  Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Matt VulgSist 25:41  Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius.
Matt VulgSist 25:42  esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
Matt VulgSist 25:43  hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
Matt VulgSist 25:44  Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
Matt VulgSist 25:45  Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Matt VulgSist 25:46  Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam.
Chapter 26
Matt VulgSist 26:1  Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
Matt VulgSist 26:2  Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Matt VulgSist 26:3  Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
Matt VulgSist 26:4  et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent.
Matt VulgSist 26:5  Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Matt VulgSist 26:6  Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
Matt VulgSist 26:7  accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
Matt VulgSist 26:8  Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec?
Matt VulgSist 26:9  potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
Matt VulgSist 26:10  Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
Matt VulgSist 26:11  nam semper pauperes habebitis vobiscum: me autem non semper habebitis.
Matt VulgSist 26:12  Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me fecit.
Matt VulgSist 26:13  Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.
Matt VulgSist 26:14  Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
Matt VulgSist 26:15  et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Matt VulgSist 26:16  Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.
Matt VulgSist 26:17  Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Matt VulgSist 26:18  At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quendam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Matt VulgSist 26:19  Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
Matt VulgSist 26:20  Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Matt VulgSist 26:21  Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Matt VulgSist 26:22  Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
Matt VulgSist 26:23  At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Matt VulgSist 26:24  Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
Matt VulgSist 26:25  Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
Matt VulgSist 26:26  Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
Matt VulgSist 26:27  Et accipiens calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
Matt VulgSist 26:28  Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Matt VulgSist 26:29  Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Matt VulgSist 26:31  Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Matt VulgSist 26:32  Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
Matt VulgSist 26:33  Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
Matt VulgSist 26:34  Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
Matt VulgSist 26:35  Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Matt VulgSist 26:36  Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
Matt VulgSist 26:37  Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.
Matt VulgSist 26:38  Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Matt VulgSist 26:39  Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Matt VulgSist 26:40  Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum.
Matt VulgSist 26:41  Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Matt VulgSist 26:42  Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Matt VulgSist 26:43  Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Matt VulgSist 26:44  Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Matt VulgSist 26:45  Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Matt VulgSist 26:46  Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
Matt VulgSist 26:47  Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
Matt VulgSist 26:48  Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
Matt VulgSist 26:49  Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Matt VulgSist 26:50  Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
Matt VulgSist 26:51  Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Matt VulgSist 26:52  Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Matt VulgSist 26:53  An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
Matt VulgSist 26:54  Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?
Matt VulgSist 26:55  In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Matt VulgSist 26:56  Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Matt VulgSist 26:57  At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant.
Matt VulgSist 26:58  Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
Matt VulgSist 26:59  Principes autem sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
Matt VulgSist 26:60  et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Matt VulgSist 26:61  et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.
Matt VulgSist 26:62  Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur?
Matt VulgSist 26:63  Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei.
Matt VulgSist 26:64  Dicit illi Iesus: Tu dixisti. verumtamen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.
Matt VulgSist 26:65  Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
Matt VulgSist 26:66  quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
Matt VulgSist 26:67  Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,
Matt VulgSist 26:68  dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
Matt VulgSist 26:69  Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilaeo eras.
Matt VulgSist 26:70  At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
Matt VulgSist 26:71  Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
Matt VulgSist 26:72  Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
Matt VulgSist 26:73  Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
Matt VulgSist 26:74  Tunc coepit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
Matt VulgSist 26:75  Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
Chapter 27
Matt VulgSist 27:1  Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Matt VulgSist 27:2  Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.
Matt VulgSist 27:3  Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
Matt VulgSist 27:4  dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
Matt VulgSist 27:5  Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
Matt VulgSist 27:6  Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
Matt VulgSist 27:7  Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Matt VulgSist 27:8  Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
Matt VulgSist 27:9  Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:
Matt VulgSist 27:10  et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
Matt VulgSist 27:11  Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es Rex Iudaeorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis.
Matt VulgSist 27:12  Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit.
Matt VulgSist 27:13  Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
Matt VulgSist 27:14  Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
Matt VulgSist 27:15  Per diem autem sollemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent.
Matt VulgSist 27:16  habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.
Matt VulgSist 27:17  Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus?
Matt VulgSist 27:19  Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Matt VulgSist 27:20  Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
Matt VulgSist 27:21  Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Matt VulgSist 27:22  Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus:
Matt VulgSist 27:23  Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
Matt VulgSist 27:24  Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.
Matt VulgSist 27:25  Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
Matt VulgSist 27:26  Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
Matt VulgSist 27:27  Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
Matt VulgSist 27:28  et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
Matt VulgSist 27:29  et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudaeorum.
Matt VulgSist 27:30  Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius.
Matt VulgSist 27:31  Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.
Matt VulgSist 27:32  Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
Matt VulgSist 27:33  Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
Matt VulgSist 27:34  Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
Matt VulgSist 27:35  Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes:
Matt VulgSist 27:37  Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDAeORUM.
Matt VulgSist 27:38  Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
Matt VulgSist 27:39  Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
Matt VulgSist 27:40  et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si filius Dei es, descende de cruce.
Matt VulgSist 27:41  Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant:
Matt VulgSist 27:42  Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
Matt VulgSist 27:43  confidit in Deo: liberet nunc eum, si vult: dixit enim: Quia filius Dei sum.
Matt VulgSist 27:44  Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
Matt VulgSist 27:45  A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Matt VulgSist 27:46  Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lammasabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
Matt VulgSist 27:47  Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
Matt VulgSist 27:48  Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Matt VulgSist 27:49  Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum.
Matt VulgSist 27:50  Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Matt VulgSist 27:51  Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et terra mota est, et petrae scissae sunt,
Matt VulgSist 27:52  et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
Matt VulgSist 27:53  Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
Matt VulgSist 27:54  Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terraemotu et his, quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
Matt VulgSist 27:55  Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea, ministrantes ei:
Matt VulgSist 27:56  inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei.
Matt VulgSist 27:57  Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
Matt VulgSist 27:58  hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
Matt VulgSist 27:59  Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda.
Matt VulgSist 27:60  et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
Matt VulgSist 27:61  Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
Matt VulgSist 27:62  Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum,
Matt VulgSist 27:63  dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
Matt VulgSist 27:64  Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore.
Matt VulgSist 27:65  Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
Matt VulgSist 27:66  Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Chapter 28
Matt VulgSist 28:1  Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum.
Matt VulgSist 28:2  Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
Matt VulgSist 28:3  erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimenta eius sicut nix.
Matt VulgSist 28:4  Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
Matt VulgSist 28:5  Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
Matt VulgSist 28:6  non est hic: surrexit enim, sicut dixit. venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus.
Matt VulgSist 28:7  Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. ecce praedixi vobis.
Matt VulgSist 28:8  Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius.
Matt VulgSist 28:9  Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
Matt VulgSist 28:10  Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt.
Matt VulgSist 28:11  Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.
Matt VulgSist 28:12  Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
Matt VulgSist 28:13  dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Matt VulgSist 28:14  Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
Matt VulgSist 28:15  At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos, usque in hodiernum diem.
Matt VulgSist 28:16  Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus.
Matt VulgSist 28:17  Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
Matt VulgSist 28:18  Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra.
Matt VulgSist 28:19  euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti:
Matt VulgSist 28:20  docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.