Chapter 1
Matt | VulgCont | 1:2 | Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius. | |
Matt | VulgCont | 1:3 | Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. | |
Matt | VulgCont | 1:4 | Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. | |
Matt | VulgCont | 1:5 | Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. | |
Matt | VulgCont | 1:6 | Iesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ. | |
Matt | VulgCont | 1:9 | Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. | |
Matt | VulgCont | 1:10 | Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. | |
Matt | VulgCont | 1:12 | Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. | |
Matt | VulgCont | 1:13 | Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. | |
Matt | VulgCont | 1:15 | Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. | |
Matt | VulgCont | 1:16 | Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. | |
Matt | VulgCont | 1:17 | Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim. | |
Matt | VulgCont | 1:18 | Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. | |
Matt | VulgCont | 1:19 | Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam. | |
Matt | VulgCont | 1:20 | Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. | |
Matt | VulgCont | 1:21 | Pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. | |
Matt | VulgCont | 1:22 | Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: | |
Matt | VulgCont | 1:23 | Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. Et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. | |
Matt | VulgCont | 1:24 | Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei Angelus Domini, et accepit coniugem suam. | |
Chapter 2
Matt | VulgCont | 2:1 | Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam, | |
Matt | VulgCont | 2:2 | dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudæorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. | |
Matt | VulgCont | 2:4 | Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. | |
Matt | VulgCont | 2:6 | Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. | |
Matt | VulgCont | 2:7 | Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: | |
Matt | VulgCont | 2:8 | et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum. | |
Matt | VulgCont | 2:9 | Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. | |
Matt | VulgCont | 2:11 | Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. | |
Matt | VulgCont | 2:12 | Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. | |
Matt | VulgCont | 2:13 | Qui cum recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. | |
Matt | VulgCont | 2:15 | et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum. | |
Matt | VulgCont | 2:16 | Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis. | |
Matt | VulgCont | 2:18 | Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. | |
Matt | VulgCont | 2:20 | dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri. | |
Matt | VulgCont | 2:22 | Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. | |
Chapter 3
Matt | VulgCont | 3:3 | Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius. | |
Matt | VulgCont | 3:4 | Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustæ, et mel silvestre. | |
Matt | VulgCont | 3:7 | Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? | |
Matt | VulgCont | 3:9 | Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. | |
Matt | VulgCont | 3:10 | Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. | |
Matt | VulgCont | 3:11 | Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. | |
Matt | VulgCont | 3:12 | Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. | |
Matt | VulgCont | 3:14 | Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? | |
Matt | VulgCont | 3:15 | Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. | |
Matt | VulgCont | 3:16 | Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. | |
Chapter 4
Matt | VulgCont | 4:4 | Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. | |
Matt | VulgCont | 4:5 | Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, | |
Matt | VulgCont | 4:6 | et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. | |
Matt | VulgCont | 4:8 | Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, | |
Matt | VulgCont | 4:10 | Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. | |
Matt | VulgCont | 4:13 | et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: | |
Matt | VulgCont | 4:16 | populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. | |
Matt | VulgCont | 4:17 | Exinde cœpit Iesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 4:18 | Ambulans autem Iesus iuxta Mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores) | |
Matt | VulgCont | 4:21 | Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. | |
Matt | VulgCont | 4:23 | Et circuibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. | |
Matt | VulgCont | 4:24 | Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: | |
Chapter 5
Matt | VulgCont | 5:1 | Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, | |
Matt | VulgCont | 5:10 | Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 5:11 | Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: | |
Matt | VulgCont | 5:12 | gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. | |
Matt | VulgCont | 5:13 | Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. | |
Matt | VulgCont | 5:15 | Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt. | |
Matt | VulgCont | 5:16 | Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 5:17 | Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. | |
Matt | VulgCont | 5:18 | Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. | |
Matt | VulgCont | 5:19 | Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. | |
Matt | VulgCont | 5:20 | Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 5:21 | Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio. | |
Matt | VulgCont | 5:22 | Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, Raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit Gehennæ ignis. | |
Matt | VulgCont | 5:23 | Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: | |
Matt | VulgCont | 5:24 | relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. | |
Matt | VulgCont | 5:25 | Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. | |
Matt | VulgCont | 5:28 | Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo. | |
Matt | VulgCont | 5:29 | Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in Gehennam. | |
Matt | VulgCont | 5:30 | Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in Gehennam. | |
Matt | VulgCont | 5:32 | Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. | |
Matt | VulgCont | 5:33 | Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua. | |
Matt | VulgCont | 5:35 | neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis: | |
Matt | VulgCont | 5:36 | neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. | |
Matt | VulgCont | 5:37 | Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. | |
Matt | VulgCont | 5:39 | Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: | |
Matt | VulgCont | 5:40 | et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. | |
Matt | VulgCont | 5:44 | Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: | |
Matt | VulgCont | 5:45 | ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos. | |
Matt | VulgCont | 5:46 | Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? | |
Matt | VulgCont | 5:47 | Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? | |
Chapter 6
Matt | VulgCont | 6:1 | Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 6:2 | Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. | |
Matt | VulgCont | 6:4 | ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. | |
Matt | VulgCont | 6:5 | Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. | |
Matt | VulgCont | 6:6 | Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. | |
Matt | VulgCont | 6:7 | Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. | |
Matt | VulgCont | 6:8 | Nolite ergo assimilari eis. Scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. | |
Matt | VulgCont | 6:14 | Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. | |
Matt | VulgCont | 6:15 | Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. | |
Matt | VulgCont | 6:16 | Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. | |
Matt | VulgCont | 6:18 | ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. | |
Matt | VulgCont | 6:19 | Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. | |
Matt | VulgCont | 6:20 | Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo: ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. | |
Matt | VulgCont | 6:22 | Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit. | |
Matt | VulgCont | 6:23 | Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt! | |
Matt | VulgCont | 6:24 | Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonæ. | |
Matt | VulgCont | 6:25 | Ideo dico vobis, ne soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum? | |
Matt | VulgCont | 6:26 | Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? | |
Matt | VulgCont | 6:28 | Et de vestimento quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. | |
Matt | VulgCont | 6:29 | Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. | |
Matt | VulgCont | 6:30 | Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicæ fidei? | |
Matt | VulgCont | 6:31 | Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? | |
Matt | VulgCont | 6:32 | Hæc enim omnia Gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. | |
Matt | VulgCont | 6:33 | Quærite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis. | |
Chapter 7
Matt | VulgCont | 7:2 | In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. | |
Matt | VulgCont | 7:4 | Aut quomodo dicis fratris tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? | |
Matt | VulgCont | 7:5 | Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. | |
Matt | VulgCont | 7:6 | Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. | |
Matt | VulgCont | 7:9 | Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? | |
Matt | VulgCont | 7:11 | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se? | |
Matt | VulgCont | 7:12 | Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et Prophetæ. | |
Matt | VulgCont | 7:13 | Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. | |
Matt | VulgCont | 7:14 | Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam! | |
Matt | VulgCont | 7:15 | Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: | |
Matt | VulgCont | 7:16 | a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus? | |
Matt | VulgCont | 7:18 | Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere: | |
Matt | VulgCont | 7:21 | Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 7:22 | Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? | |
Matt | VulgCont | 7:23 | Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. | |
Matt | VulgCont | 7:24 | Omnis ergo, qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, | |
Matt | VulgCont | 7:25 | et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. | |
Matt | VulgCont | 7:26 | Et omnis, qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: | |
Matt | VulgCont | 7:27 | et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. | |
Matt | VulgCont | 7:28 | Et factum est: cum consummasset Iesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina eius. | |
Chapter 8
Matt | VulgCont | 8:3 | Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius. | |
Matt | VulgCont | 8:4 | Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. | |
Matt | VulgCont | 8:8 | Et respondens Centurio, ait: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. | |
Matt | VulgCont | 8:9 | Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. | |
Matt | VulgCont | 8:10 | Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. | |
Matt | VulgCont | 8:11 | Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælorum: | |
Matt | VulgCont | 8:12 | filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. | |
Matt | VulgCont | 8:13 | Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. | |
Matt | VulgCont | 8:14 | Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem: | |
Matt | VulgCont | 8:16 | Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit: | |
Matt | VulgCont | 8:17 | ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit. | |
Matt | VulgCont | 8:20 | Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. | |
Matt | VulgCont | 8:21 | Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum. | |
Matt | VulgCont | 8:24 | et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. | |
Matt | VulgCont | 8:25 | Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. | |
Matt | VulgCont | 8:26 | Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. | |
Matt | VulgCont | 8:27 | Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? | |
Matt | VulgCont | 8:28 | Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. | |
Matt | VulgCont | 8:29 | Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? | |
Matt | VulgCont | 8:31 | Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. | |
Matt | VulgCont | 8:32 | Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. | |
Matt | VulgCont | 8:33 | Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt omnia, et de eis, qui dæmonia habuerant. | |
Chapter 9
Matt | VulgCont | 9:2 | Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. | |
Matt | VulgCont | 9:4 | Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? | |
Matt | VulgCont | 9:5 | Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? | |
Matt | VulgCont | 9:6 | Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. | |
Matt | VulgCont | 9:8 | Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. | |
Matt | VulgCont | 9:9 | Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. | |
Matt | VulgCont | 9:10 | Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu, et discipulis eius. | |
Matt | VulgCont | 9:11 | Et videntes Pharisæi, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester? | |
Matt | VulgCont | 9:13 | Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. | |
Matt | VulgCont | 9:14 | Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et Pharisæi ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant? | |
Matt | VulgCont | 9:15 | Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt. | |
Matt | VulgCont | 9:16 | Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura fit. | |
Matt | VulgCont | 9:17 | Neque mittunt vinum novum in utres veteres. Alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur. | |
Matt | VulgCont | 9:18 | Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. | |
Matt | VulgCont | 9:20 | Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. | |
Matt | VulgCont | 9:22 | At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. | |
Matt | VulgCont | 9:23 | Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: | |
Matt | VulgCont | 9:27 | Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. | |
Matt | VulgCont | 9:28 | Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. | |
Matt | VulgCont | 9:30 | Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat. | |
Matt | VulgCont | 9:33 | Et eiecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel. | |
Matt | VulgCont | 9:35 | Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. | |
Matt | VulgCont | 9:36 | Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. | |
Chapter 10
Matt | VulgCont | 10:1 | Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. | |
Matt | VulgCont | 10:2 | Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, | |
Matt | VulgCont | 10:3 | Iacobus Zebedæi, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi, et Thaddæus, | |
Matt | VulgCont | 10:5 | Hos duodecim misit Iesus: præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: | |
Matt | VulgCont | 10:8 | Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eiicite: gratis accepistis, gratis date. | |
Matt | VulgCont | 10:10 | non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. | |
Matt | VulgCont | 10:11 | In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. | |
Matt | VulgCont | 10:13 | Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. | |
Matt | VulgCont | 10:14 | Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. | |
Matt | VulgCont | 10:15 | Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum, et Gomorrhæorum in die iudicii, quam illi civitati. | |
Matt | VulgCont | 10:16 | Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. | |
Matt | VulgCont | 10:17 | Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: | |
Matt | VulgCont | 10:18 | et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. | |
Matt | VulgCont | 10:19 | Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. | |
Matt | VulgCont | 10:20 | Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. | |
Matt | VulgCont | 10:21 | Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: | |
Matt | VulgCont | 10:22 | et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. | |
Matt | VulgCont | 10:23 | Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. | |
Matt | VulgCont | 10:25 | Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius? | |
Matt | VulgCont | 10:26 | Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. | |
Matt | VulgCont | 10:27 | Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. | |
Matt | VulgCont | 10:28 | Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in Gehennam. | |
Matt | VulgCont | 10:29 | Nonne duo passeres asse væneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? | |
Matt | VulgCont | 10:32 | Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est: | |
Matt | VulgCont | 10:33 | qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 10:34 | Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. | |
Matt | VulgCont | 10:35 | Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: | |
Matt | VulgCont | 10:37 | Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus. | |
Matt | VulgCont | 10:39 | Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam. | |
Matt | VulgCont | 10:41 | Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. | |
Chapter 11
Matt | VulgCont | 11:1 | Et factum est, cum consummasset Iesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. | |
Matt | VulgCont | 11:2 | Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, | |
Matt | VulgCont | 11:4 | Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis. | |
Matt | VulgCont | 11:5 | Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: | |
Matt | VulgCont | 11:7 | Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem? | |
Matt | VulgCont | 11:8 | Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. | |
Matt | VulgCont | 11:10 | Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. | |
Matt | VulgCont | 11:11 | Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo. | |
Matt | VulgCont | 11:12 | A diebus autem Ioannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. | |
Matt | VulgCont | 11:16 | Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus | |
Matt | VulgCont | 11:19 | Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis. | |
Matt | VulgCont | 11:20 | Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent pœnitentiam. | |
Matt | VulgCont | 11:21 | Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere pœnitentiam egissent. | |
Matt | VulgCont | 11:22 | Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis. | |
Matt | VulgCont | 11:23 | Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. Quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. | |
Matt | VulgCont | 11:24 | Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi. | |
Matt | VulgCont | 11:25 | In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. | |
Matt | VulgCont | 11:27 | Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. | |
Matt | VulgCont | 11:29 | Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. | |
Chapter 12
Matt | VulgCont | 12:1 | In illo tempore abiit Iesus per sata Sabbato: discipuli autem eius esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. | |
Matt | VulgCont | 12:2 | Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere Sabbatis. | |
Matt | VulgCont | 12:3 | At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: | |
Matt | VulgCont | 12:4 | quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? | |
Matt | VulgCont | 12:5 | Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? | |
Matt | VulgCont | 12:7 | Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: | |
Matt | VulgCont | 12:10 | Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet Sabbatis curare? ut accusarent eum. | |
Matt | VulgCont | 12:11 | Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc Sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam? | |
Matt | VulgCont | 12:13 | Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. | |
Matt | VulgCont | 12:14 | Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. | |
Matt | VulgCont | 12:15 | Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: | |
Matt | VulgCont | 12:18 | Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nunciabit. | |
Matt | VulgCont | 12:20 | arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium: | |
Matt | VulgCont | 12:22 | Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. | |
Matt | VulgCont | 12:24 | Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. | |
Matt | VulgCont | 12:25 | Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit. | |
Matt | VulgCont | 12:26 | Et si Satanas Satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius? | |
Matt | VulgCont | 12:27 | Et si ego in Beelzebub eiicio dæmones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. | |
Matt | VulgCont | 12:29 | Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. | |
Matt | VulgCont | 12:31 | Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. | |
Matt | VulgCont | 12:32 | Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in futuro. | |
Matt | VulgCont | 12:33 | Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: Si quidem ex fructu arbor agnoscitur. | |
Matt | VulgCont | 12:34 | Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. | |
Matt | VulgCont | 12:35 | Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. | |
Matt | VulgCont | 12:36 | Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. | |
Matt | VulgCont | 12:38 | Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. | |
Matt | VulgCont | 12:39 | Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. | |
Matt | VulgCont | 12:40 | Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus. | |
Matt | VulgCont | 12:41 | Viri Ninivitæ surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Ionæ. Et ecce plus quam Ionas hic. | |
Matt | VulgCont | 12:42 | Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. | |
Matt | VulgCont | 12:43 | Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. | |
Matt | VulgCont | 12:44 | Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. | |
Matt | VulgCont | 12:45 | Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. | |
Matt | VulgCont | 12:46 | Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foras, quærentes loqui ei. | |
Matt | VulgCont | 12:48 | At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? | |
Chapter 13
Matt | VulgCont | 13:2 | Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, | |
Matt | VulgCont | 13:4 | Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. | |
Matt | VulgCont | 13:5 | Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ. | |
Matt | VulgCont | 13:8 | Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. | |
Matt | VulgCont | 13:11 | Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. | |
Matt | VulgCont | 13:12 | Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. | |
Matt | VulgCont | 13:13 | Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. | |
Matt | VulgCont | 13:14 | Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis: | |
Matt | VulgCont | 13:15 | Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. | |
Matt | VulgCont | 13:17 | Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ, et iusti cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. | |
Matt | VulgCont | 13:19 | Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est. | |
Matt | VulgCont | 13:20 | Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: | |
Matt | VulgCont | 13:21 | non habet autem in se radicem, sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. | |
Matt | VulgCont | 13:22 | Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. | |
Matt | VulgCont | 13:23 | Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. | |
Matt | VulgCont | 13:24 | Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. | |
Matt | VulgCont | 13:25 | Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. | |
Matt | VulgCont | 13:27 | Accedentes autem servi Patris familias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? | |
Matt | VulgCont | 13:28 | Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt ei, Vis, imus, et colligimus ea? | |
Matt | VulgCont | 13:29 | Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. | |
Matt | VulgCont | 13:30 | Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. | |
Matt | VulgCont | 13:31 | Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: | |
Matt | VulgCont | 13:32 | quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis eius. | |
Matt | VulgCont | 13:33 | Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. | |
Matt | VulgCont | 13:34 | Hæc omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: | |
Matt | VulgCont | 13:35 | ut impleretur quod dictum erat per prophetam, dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. | |
Matt | VulgCont | 13:36 | Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. | |
Matt | VulgCont | 13:38 | Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. | |
Matt | VulgCont | 13:39 | Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, Angeli sunt. | |
Matt | VulgCont | 13:40 | Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. | |
Matt | VulgCont | 13:41 | Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem: | |
Matt | VulgCont | 13:43 | Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. | |
Matt | VulgCont | 13:44 | Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. | |
Matt | VulgCont | 13:46 | Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. | |
Matt | VulgCont | 13:47 | Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. | |
Matt | VulgCont | 13:48 | Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. | |
Matt | VulgCont | 13:49 | Sic erit in consummatione sæculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, | |
Matt | VulgCont | 13:52 | Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. | |
Matt | VulgCont | 13:54 | Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? | |
Matt | VulgCont | 13:55 | Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas? | |
Matt | VulgCont | 13:57 | Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. | |
Chapter 14
Matt | VulgCont | 14:2 | et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. | |
Matt | VulgCont | 14:3 | Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. | |
Matt | VulgCont | 14:8 | At illa præmonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ. | |
Matt | VulgCont | 14:9 | Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari. | |
Matt | VulgCont | 14:12 | Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu. | |
Matt | VulgCont | 14:13 | Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. | |
Matt | VulgCont | 14:15 | Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. | |
Matt | VulgCont | 14:19 | Et cum iussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. | |
Matt | VulgCont | 14:20 | Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. | |
Matt | VulgCont | 14:21 | Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis. | |
Matt | VulgCont | 14:22 | Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. | |
Matt | VulgCont | 14:23 | Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. | |
Matt | VulgCont | 14:26 | Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. | |
Matt | VulgCont | 14:27 | Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. | |
Matt | VulgCont | 14:28 | Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas. | |
Matt | VulgCont | 14:29 | At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. | |
Matt | VulgCont | 14:30 | Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. | |
Matt | VulgCont | 14:31 | Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? | |
Matt | VulgCont | 14:33 | Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere, Filius Dei es. | |
Matt | VulgCont | 14:35 | Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: | |
Chapter 15
Matt | VulgCont | 15:2 | Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. | |
Matt | VulgCont | 15:3 | Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: | |
Matt | VulgCont | 15:5 | Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit, | |
Matt | VulgCont | 15:6 | et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. | |
Matt | VulgCont | 15:11 | Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. | |
Matt | VulgCont | 15:12 | Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? | |
Matt | VulgCont | 15:13 | At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. | |
Matt | VulgCont | 15:14 | Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum. Cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. | |
Matt | VulgCont | 15:17 | Non intelligitis quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? | |
Matt | VulgCont | 15:19 | de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ. | |
Matt | VulgCont | 15:20 | Hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. | |
Matt | VulgCont | 15:22 | Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine, Fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. | |
Matt | VulgCont | 15:23 | Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. | |
Matt | VulgCont | 15:24 | Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel. | |
Matt | VulgCont | 15:27 | At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum. | |
Matt | VulgCont | 15:28 | Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora. | |
Matt | VulgCont | 15:29 | Et cum transisset inde Iesus, venit secus Mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. | |
Matt | VulgCont | 15:30 | Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos: | |
Matt | VulgCont | 15:31 | ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israel. | |
Matt | VulgCont | 15:32 | Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. | |
Matt | VulgCont | 15:33 | Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? | |
Matt | VulgCont | 15:34 | Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. | |
Matt | VulgCont | 15:36 | Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. | |
Matt | VulgCont | 15:37 | Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. | |
Matt | VulgCont | 15:38 | Erant autem qui manducaverunt, quattuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres. | |
Chapter 16
Matt | VulgCont | 16:1 | Et accesserunt ad eum Pharisæi, et Sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. | |
Matt | VulgCont | 16:2 | At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. | |
Matt | VulgCont | 16:4 | Faciem ergo cæli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. | |
Matt | VulgCont | 16:8 | Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? | |
Matt | VulgCont | 16:9 | Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? | |
Matt | VulgCont | 16:11 | Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum? | |
Matt | VulgCont | 16:12 | Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum, et Sadducæorum. | |
Matt | VulgCont | 16:13 | Venit autem Iesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? | |
Matt | VulgCont | 16:14 | At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. | |
Matt | VulgCont | 16:17 | Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 16:18 | Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. | |
Matt | VulgCont | 16:19 | Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. | |
Matt | VulgCont | 16:20 | Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus. | |
Matt | VulgCont | 16:21 | Exinde cœpit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. | |
Matt | VulgCont | 16:22 | Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. | |
Matt | VulgCont | 16:23 | Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum. | |
Matt | VulgCont | 16:24 | Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. | |
Matt | VulgCont | 16:25 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. | |
Matt | VulgCont | 16:26 | Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? | |
Matt | VulgCont | 16:27 | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius. | |
Chapter 17
Matt | VulgCont | 17:1 | Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum: | |
Matt | VulgCont | 17:2 | et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. | |
Matt | VulgCont | 17:4 | Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. | |
Matt | VulgCont | 17:5 | Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. | |
Matt | VulgCont | 17:9 | Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. | |
Matt | VulgCont | 17:10 | Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire? | |
Matt | VulgCont | 17:12 | Dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. | |
Matt | VulgCont | 17:14 | Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. | |
Matt | VulgCont | 17:16 | Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. | |
Matt | VulgCont | 17:17 | Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. | |
Matt | VulgCont | 17:18 | Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum? | |
Matt | VulgCont | 17:19 | Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. | |
Matt | VulgCont | 17:21 | Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: | |
Matt | VulgCont | 17:23 | Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? | |
Matt | VulgCont | 17:24 | Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? | |
Chapter 18
Matt | VulgCont | 18:1 | In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas, maior est in regno cælorum? | |
Matt | VulgCont | 18:3 | et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 18:4 | Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum. | |
Matt | VulgCont | 18:6 | Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. | |
Matt | VulgCont | 18:7 | Væ mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. | |
Matt | VulgCont | 18:8 | Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. | |
Matt | VulgCont | 18:9 | Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam ignis. | |
Matt | VulgCont | 18:10 | Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 18:12 | Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam, quæ erravit? | |
Matt | VulgCont | 18:13 | Et si contigerit ut inveniat eam: Amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. | |
Matt | VulgCont | 18:14 | Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. | |
Matt | VulgCont | 18:15 | Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. | |
Matt | VulgCont | 18:16 | Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. | |
Matt | VulgCont | 18:17 | Quod si non audierit eos: dic Ecclesiæ. Si autem Ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. | |
Matt | VulgCont | 18:18 | Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. | |
Matt | VulgCont | 18:19 | Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 18:21 | Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? | |
Matt | VulgCont | 18:23 | Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. | |
Matt | VulgCont | 18:24 | Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. | |
Matt | VulgCont | 18:25 | Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. | |
Matt | VulgCont | 18:26 | Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. | |
Matt | VulgCont | 18:28 | Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. | |
Matt | VulgCont | 18:29 | Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. | |
Matt | VulgCont | 18:31 | Videntes autem conservi eius quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. | |
Matt | VulgCont | 18:32 | Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: | |
Matt | VulgCont | 18:34 | Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. | |
Chapter 19
Matt | VulgCont | 19:1 | Et factum est, cum consumasset Iesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Iudææ trans Iordanem, | |
Matt | VulgCont | 19:3 | Et accesserunt ad eum Pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? | |
Matt | VulgCont | 19:4 | Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum, et feminam fecit eos? Et dixit: | |
Matt | VulgCont | 19:5 | Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. | |
Matt | VulgCont | 19:6 | Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. | |
Matt | VulgCont | 19:8 | Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. | |
Matt | VulgCont | 19:9 | Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur. | |
Matt | VulgCont | 19:10 | Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. | |
Matt | VulgCont | 19:12 | Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. | |
Matt | VulgCont | 19:13 | Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. | |
Matt | VulgCont | 19:14 | Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 19:16 | Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? | |
Matt | VulgCont | 19:17 | Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. | |
Matt | VulgCont | 19:18 | Dicit illi: Quæ? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices: | |
Matt | VulgCont | 19:20 | Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest? | |
Matt | VulgCont | 19:21 | Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. | |
Matt | VulgCont | 19:22 | Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. | |
Matt | VulgCont | 19:23 | Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 19:24 | Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 19:25 | Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? | |
Matt | VulgCont | 19:26 | Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. | |
Matt | VulgCont | 19:27 | Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? | |
Matt | VulgCont | 19:28 | Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. | |
Matt | VulgCont | 19:29 | Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. | |
Chapter 20
Matt | VulgCont | 20:1 | Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. | |
Matt | VulgCont | 20:2 | Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. | |
Matt | VulgCont | 20:5 | Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. | |
Matt | VulgCont | 20:6 | Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? | |
Matt | VulgCont | 20:8 | Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. | |
Matt | VulgCont | 20:9 | Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. | |
Matt | VulgCont | 20:10 | Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. | |
Matt | VulgCont | 20:12 | dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. | |
Matt | VulgCont | 20:13 | At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum? | |
Matt | VulgCont | 20:15 | Aut non licet mihi quod volo, facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? | |
Matt | VulgCont | 20:16 | Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. | |
Matt | VulgCont | 20:17 | Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: | |
Matt | VulgCont | 20:18 | Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte, | |
Matt | VulgCont | 20:19 | et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. | |
Matt | VulgCont | 20:20 | Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. | |
Matt | VulgCont | 20:21 | Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. | |
Matt | VulgCont | 20:22 | Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. | |
Matt | VulgCont | 20:23 | Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. | |
Matt | VulgCont | 20:25 | Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes Gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. | |
Matt | VulgCont | 20:26 | Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: | |
Matt | VulgCont | 20:28 | Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis. | |
Matt | VulgCont | 20:30 | et ecce duo cæci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David. | |
Matt | VulgCont | 20:31 | Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. | |
Chapter 21
Matt | VulgCont | 21:1 | Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem Oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos, | |
Matt | VulgCont | 21:2 | dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: | |
Matt | VulgCont | 21:3 | et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. | |
Matt | VulgCont | 21:4 | Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: | |
Matt | VulgCont | 21:5 | Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis. | |
Matt | VulgCont | 21:7 | Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. | |
Matt | VulgCont | 21:8 | Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: | |
Matt | VulgCont | 21:9 | turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna Filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. | |
Matt | VulgCont | 21:10 | Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? | |
Matt | VulgCont | 21:12 | Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: | |
Matt | VulgCont | 21:13 | et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. | |
Matt | VulgCont | 21:15 | Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna Filio David: indignati sunt, | |
Matt | VulgCont | 21:16 | et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem? | |
Matt | VulgCont | 21:19 | Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. | |
Matt | VulgCont | 21:21 | Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet. | |
Matt | VulgCont | 21:23 | Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? | |
Matt | VulgCont | 21:24 | Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. | |
Matt | VulgCont | 21:25 | Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: | |
Matt | VulgCont | 21:26 | Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam. | |
Matt | VulgCont | 21:27 | Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. | |
Matt | VulgCont | 21:28 | Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. | |
Matt | VulgCont | 21:30 | Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit. | |
Matt | VulgCont | 21:31 | Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei. | |
Matt | VulgCont | 21:32 | Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei. Publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. | |
Matt | VulgCont | 21:33 | Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. | |
Matt | VulgCont | 21:34 | Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. | |
Matt | VulgCont | 21:35 | Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. | |
Matt | VulgCont | 21:38 | Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. | |
Matt | VulgCont | 21:41 | Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. | |
Matt | VulgCont | 21:42 | Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris: | |
Matt | VulgCont | 21:43 | ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. | |
Matt | VulgCont | 21:44 | Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. | |
Matt | VulgCont | 21:45 | Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. | |
Chapter 22
Matt | VulgCont | 22:4 | Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. | |
Matt | VulgCont | 22:5 | Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: | |
Matt | VulgCont | 22:7 | Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. | |
Matt | VulgCont | 22:8 | Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni. | |
Matt | VulgCont | 22:10 | Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. | |
Matt | VulgCont | 22:11 | Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. | |
Matt | VulgCont | 22:12 | Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. | |
Matt | VulgCont | 22:13 | Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus, et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. | |
Matt | VulgCont | 22:16 | Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: | |
Matt | VulgCont | 22:21 | Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. | |
Matt | VulgCont | 22:23 | In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, | |
Matt | VulgCont | 22:24 | dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. | |
Matt | VulgCont | 22:25 | Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. | |
Matt | VulgCont | 22:29 | Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. | |
Matt | VulgCont | 22:30 | In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in cælo. | |
Matt | VulgCont | 22:31 | De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: | |
Matt | VulgCont | 22:32 | Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. | |
Matt | VulgCont | 22:34 | Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset Sadducæis, convenerunt in unum: | |
Matt | VulgCont | 22:37 | Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. | |
Matt | VulgCont | 22:44 | Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? | |
Chapter 23
Matt | VulgCont | 23:3 | Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. | |
Matt | VulgCont | 23:4 | Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. | |
Matt | VulgCont | 23:5 | Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. | |
Matt | VulgCont | 23:8 | Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. | |
Matt | VulgCont | 23:9 | Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 23:13 | Væ autem vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia clauditis regnum cælorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. | |
Matt | VulgCont | 23:14 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium. | |
Matt | VulgCont | 23:15 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium Gehennæ duplo quam vos. | |
Matt | VulgCont | 23:16 | Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet. | |
Matt | VulgCont | 23:18 | Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet. | |
Matt | VulgCont | 23:23 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. Hæc oportuit facere, et illa non omittere. | |
Matt | VulgCont | 23:25 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia. | |
Matt | VulgCont | 23:26 | Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. | |
Matt | VulgCont | 23:27 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. | |
Matt | VulgCont | 23:28 | Sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate. | |
Matt | VulgCont | 23:29 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum, | |
Matt | VulgCont | 23:30 | et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. | |
Matt | VulgCont | 23:31 | Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. | |
Matt | VulgCont | 23:34 | Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: | |
Matt | VulgCont | 23:35 | ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. | |
Matt | VulgCont | 23:37 | Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? | |
Chapter 24
Matt | VulgCont | 24:1 | Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes templi. | |
Matt | VulgCont | 24:2 | Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. | |
Matt | VulgCont | 24:3 | Sedente autem eo super Montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? | |
Matt | VulgCont | 24:5 | Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. | |
Matt | VulgCont | 24:6 | Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini. Oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis. | |
Matt | VulgCont | 24:7 | Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca. | |
Matt | VulgCont | 24:9 | Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. | |
Matt | VulgCont | 24:14 | Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. | |
Matt | VulgCont | 24:15 | Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: | |
Matt | VulgCont | 24:21 | Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. | |
Matt | VulgCont | 24:22 | Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. | |
Matt | VulgCont | 24:24 | Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. | |
Matt | VulgCont | 24:26 | Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire: Ecce in penetralibus, nolite credere. | |
Matt | VulgCont | 24:27 | Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. | |
Matt | VulgCont | 24:29 | Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: | |
Matt | VulgCont | 24:30 | et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa, et maiestate. | |
Matt | VulgCont | 24:31 | Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. | |
Matt | VulgCont | 24:32 | Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: | |
Matt | VulgCont | 24:38 | Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, | |
Matt | VulgCont | 24:39 | et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. | |
Matt | VulgCont | 24:43 | Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. | |
Matt | VulgCont | 24:45 | Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? | |
Matt | VulgCont | 24:48 | Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: | |
Chapter 25
Matt | VulgCont | 25:1 | Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsæ. | |
Matt | VulgCont | 25:8 | Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostræ extinguuntur. | |
Matt | VulgCont | 25:9 | Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. | |
Matt | VulgCont | 25:10 | Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. | |
Matt | VulgCont | 25:11 | Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. | |
Matt | VulgCont | 25:14 | Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. | |
Matt | VulgCont | 25:15 | Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. | |
Matt | VulgCont | 25:16 | Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. | |
Matt | VulgCont | 25:18 | Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. | |
Matt | VulgCont | 25:19 | Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. | |
Matt | VulgCont | 25:20 | Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. | |
Matt | VulgCont | 25:21 | Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. | |
Matt | VulgCont | 25:22 | Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. | |
Matt | VulgCont | 25:23 | Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. | |
Matt | VulgCont | 25:24 | Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: | |
Matt | VulgCont | 25:26 | Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: | |
Matt | VulgCont | 25:27 | oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. | |
Matt | VulgCont | 25:29 | Omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. | |
Matt | VulgCont | 25:30 | Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. | |
Matt | VulgCont | 25:31 | Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suæ: | |
Matt | VulgCont | 25:32 | et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hœdis: | |
Matt | VulgCont | 25:34 | Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. | |
Matt | VulgCont | 25:35 | Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: | |
Matt | VulgCont | 25:36 | nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. | |
Matt | VulgCont | 25:37 | Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? | |
Matt | VulgCont | 25:38 | quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? | |
Matt | VulgCont | 25:40 | Et respondens Rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. | |
Matt | VulgCont | 25:41 | Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius. | |
Matt | VulgCont | 25:42 | Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum: | |
Matt | VulgCont | 25:43 | hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. | |
Matt | VulgCont | 25:44 | Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? | |
Matt | VulgCont | 25:45 | Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. | |
Chapter 26
Matt | VulgCont | 26:3 | Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: | |
Matt | VulgCont | 26:7 | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. | |
Matt | VulgCont | 26:10 | Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me. | |
Matt | VulgCont | 26:13 | Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam eius. | |
Matt | VulgCont | 26:14 | Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum: | |
Matt | VulgCont | 26:15 | et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. | |
Matt | VulgCont | 26:17 | Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? | |
Matt | VulgCont | 26:18 | At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. | |
Matt | VulgCont | 26:21 | Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. | |
Matt | VulgCont | 26:24 | Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. | |
Matt | VulgCont | 26:25 | Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. | |
Matt | VulgCont | 26:26 | Cœnantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. | |
Matt | VulgCont | 26:28 | Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. | |
Matt | VulgCont | 26:29 | Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. | |
Matt | VulgCont | 26:31 | Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. | |
Matt | VulgCont | 26:33 | Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. | |
Matt | VulgCont | 26:34 | Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. | |
Matt | VulgCont | 26:35 | Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. | |
Matt | VulgCont | 26:36 | Tunc venit Iesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. | |
Matt | VulgCont | 26:38 | Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. | |
Matt | VulgCont | 26:39 | Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. | |
Matt | VulgCont | 26:40 | Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? | |
Matt | VulgCont | 26:41 | Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. | |
Matt | VulgCont | 26:42 | Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. | |
Matt | VulgCont | 26:45 | Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. | |
Matt | VulgCont | 26:47 | Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. | |
Matt | VulgCont | 26:48 | Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. | |
Matt | VulgCont | 26:50 | Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum. | |
Matt | VulgCont | 26:51 | Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. | |
Matt | VulgCont | 26:52 | Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. | |
Matt | VulgCont | 26:53 | An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? | |
Matt | VulgCont | 26:55 | In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. | |
Matt | VulgCont | 26:56 | Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. | |
Matt | VulgCont | 26:57 | At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribæ et seniores convenerant. | |
Matt | VulgCont | 26:58 | Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. | |
Matt | VulgCont | 26:59 | Principes autem sacerdotum, et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent: | |
Matt | VulgCont | 26:60 | et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, | |
Matt | VulgCont | 26:61 | et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. | |
Matt | VulgCont | 26:62 | Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? | |
Matt | VulgCont | 26:63 | Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. | |
Matt | VulgCont | 26:64 | Dicit illi Iesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. | |
Matt | VulgCont | 26:65 | Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam: | |
Matt | VulgCont | 26:67 | Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt, | |
Matt | VulgCont | 26:69 | Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilæo eras. | |
Matt | VulgCont | 26:71 | Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno. | |
Matt | VulgCont | 26:73 | Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. | |
Matt | VulgCont | 26:74 | Tunc cœpit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. | |
Chapter 27
Matt | VulgCont | 27:1 | Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. | |
Matt | VulgCont | 27:3 | Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, | |
Matt | VulgCont | 27:4 | dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. | |
Matt | VulgCont | 27:6 | Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. | |
Matt | VulgCont | 27:8 | Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. | |
Matt | VulgCont | 27:9 | Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel: | |
Matt | VulgCont | 27:11 | Iesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Iudæorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis. | |
Matt | VulgCont | 27:15 | Per diem autem sollemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent. | |
Matt | VulgCont | 27:17 | Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus? | |
Matt | VulgCont | 27:19 | Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. | |
Matt | VulgCont | 27:20 | Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. | |
Matt | VulgCont | 27:21 | Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. | |
Matt | VulgCont | 27:22 | Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. | |
Matt | VulgCont | 27:23 | Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. | |
Matt | VulgCont | 27:24 | Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis. | |
Matt | VulgCont | 27:25 | Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. | |
Matt | VulgCont | 27:26 | Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. | |
Matt | VulgCont | 27:27 | Tunc milites præsidis suscipientes Iesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: | |
Matt | VulgCont | 27:29 | et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave Rex Iudæorum. | |
Matt | VulgCont | 27:31 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent. | |
Matt | VulgCont | 27:32 | Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius. | |
Matt | VulgCont | 27:35 | Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. | |
Matt | VulgCont | 27:37 | Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDÆORUM. | |
Matt | VulgCont | 27:40 | et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. | |
Matt | VulgCont | 27:41 | Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant: | |
Matt | VulgCont | 27:42 | Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si Rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: | |
Matt | VulgCont | 27:45 | A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. | |
Matt | VulgCont | 27:46 | Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me? | |
Matt | VulgCont | 27:48 | Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. | |
Matt | VulgCont | 27:51 | Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. Et terra mota est, et petræ scissæ sunt, | |
Matt | VulgCont | 27:52 | et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. | |
Matt | VulgCont | 27:53 | Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. | |
Matt | VulgCont | 27:54 | Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terræmotu et his, quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. | |
Matt | VulgCont | 27:55 | Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrantes ei: | |
Matt | VulgCont | 27:56 | inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedæi. | |
Matt | VulgCont | 27:57 | Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. | |
Matt | VulgCont | 27:58 | Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. | |
Matt | VulgCont | 27:60 | Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. | |
Matt | VulgCont | 27:62 | Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, | |
Matt | VulgCont | 27:63 | dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. | |
Matt | VulgCont | 27:64 | Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore. | |
Chapter 28
Matt | VulgCont | 28:1 | Vespere autem Sabbati, quæ lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum. | |
Matt | VulgCont | 28:2 | Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: | |
Matt | VulgCont | 28:5 | Respondens autem Angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis. | |
Matt | VulgCont | 28:6 | non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. | |
Matt | VulgCont | 28:7 | Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis. Ecce prædixi vobis. | |
Matt | VulgCont | 28:8 | Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius. | |
Matt | VulgCont | 28:9 | Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. | |
Matt | VulgCont | 28:10 | Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. Ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt. | |
Matt | VulgCont | 28:11 | Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant. | |
Matt | VulgCont | 28:12 | Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, | |
Matt | VulgCont | 28:13 | dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. | |
Matt | VulgCont | 28:15 | At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos, usque in hodiernum diem. | |
Matt | VulgCont | 28:16 | Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi consituerat illis Iesus. | |
Matt | VulgCont | 28:18 | Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra. | |
Matt | VulgCont | 28:19 | Euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: | |