Toggle notes
Chapter 1
Prov | VulgClem | 1:3 | ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem : | |
Prov | VulgClem | 1:11 | Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ; | |
Prov | VulgClem | 1:12 | deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ; | |
Prov | VulgClem | 1:18 | Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. | |
Prov | VulgClem | 1:21 | in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens : | |
Prov | VulgClem | 1:22 | Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ? | |
Prov | VulgClem | 1:23 | convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. | |
Prov | VulgClem | 1:26 | Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. | |
Prov | VulgClem | 1:27 | Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia : | |
Chapter 2
Prov | VulgClem | 2:18 | et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. | |
Chapter 3
Prov | VulgClem | 3:3 | Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui : | |
Prov | VulgClem | 3:14 | Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. | |
Prov | VulgClem | 3:15 | Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. | |
Prov | VulgClem | 3:28 | Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare. | |
Chapter 4
Prov | VulgClem | 4:4 | Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives. | |
Prov | VulgClem | 4:5 | Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. | |
Prov | VulgClem | 4:7 | Principium sapientiæ : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. | |
Prov | VulgClem | 4:12 | quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. | |
Prov | VulgClem | 4:16 | Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. | |
Prov | VulgClem | 4:18 | Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. | |
Chapter 5
Prov | VulgClem | 5:2 | ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ; | |
Prov | VulgClem | 5:11 | et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : | |
Prov | VulgClem | 5:19 | Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter. | |
Chapter 6
Prov | VulgClem | 6:3 | Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. | |
Prov | VulgClem | 6:11 | et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. | |
Prov | VulgClem | 6:15 | Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. | |
Prov | VulgClem | 6:19 | proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. | |
Prov | VulgClem | 6:22 | Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis. | |
Prov | VulgClem | 6:26 | pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. | |
Prov | VulgClem | 6:27 | Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? | |
Prov | VulgClem | 6:30 | Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ; | |
Chapter 7
Prov | VulgClem | 7:10 | Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas : garrula et vaga, | |
Prov | VulgClem | 7:22 | Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur : | |
Prov | VulgClem | 7:23 | donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. | |
Chapter 8
Prov | VulgClem | 8:6 | Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. | |
Prov | VulgClem | 8:10 | Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite : | |
Prov | VulgClem | 8:11 | melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. | |
Prov | VulgClem | 8:13 | Timor Domini odit malum : arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. | |
Prov | VulgClem | 8:19 | Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. | |
Prov | VulgClem | 8:22 | Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. | |
Prov | VulgClem | 8:29 | quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ : | |
Prov | VulgClem | 8:30 | cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, | |
Prov | VulgClem | 8:34 | Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. | |
Chapter 9
Prov | VulgClem | 9:7 | Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. | |
Prov | VulgClem | 9:9 | Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere. | |
Chapter 10
Prov | VulgClem | 10:4 | Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes. | |
Prov | VulgClem | 10:5 | Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis. | |
Prov | VulgClem | 10:9 | Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit. | |
Prov | VulgClem | 10:13 | In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. | |
Prov | VulgClem | 10:19 | In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. | |
Prov | VulgClem | 10:21 | Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. | |
Prov | VulgClem | 10:25 | Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum. | |
Chapter 11
Prov | VulgClem | 11:2 | Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. | |
Prov | VulgClem | 11:13 | Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. | |
Prov | VulgClem | 11:15 | Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit. | |
Prov | VulgClem | 11:17 | Benefacit animæ suæ vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. | |
Prov | VulgClem | 11:20 | Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. | |
Prov | VulgClem | 11:24 | Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. | |
Prov | VulgClem | 11:26 | Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium. | |
Prov | VulgClem | 11:27 | Bene consurgit diluculo qui quærit bona ; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. | |
Prov | VulgClem | 11:28 | Qui confidit in divitiis suis corruet : justi autem quasi virens folium germinabunt. | |
Prov | VulgClem | 11:29 | Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. | |
Chapter 12
Prov | VulgClem | 12:1 | Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est. | |
Prov | VulgClem | 12:2 | Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. | |
Prov | VulgClem | 12:4 | Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. | |
Prov | VulgClem | 12:11 | Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. | |
Prov | VulgClem | 12:13 | Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. | |
Prov | VulgClem | 12:14 | De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. | |
Prov | VulgClem | 12:17 | Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus. | |
Prov | VulgClem | 12:18 | Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ : lingua autem sapientium sanitas est. | |
Prov | VulgClem | 12:19 | Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. | |
Prov | VulgClem | 12:20 | Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. | |
Prov | VulgClem | 12:26 | Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos. | |
Chapter 13
Prov | VulgClem | 13:3 | Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. | |
Prov | VulgClem | 13:7 | Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. | |
Prov | VulgClem | 13:8 | Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. | |
Prov | VulgClem | 13:10 | Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. | |
Prov | VulgClem | 13:11 | Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. | |
Prov | VulgClem | 13:13 | Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur. | |
Prov | VulgClem | 13:18 | Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. | |
Prov | VulgClem | 13:19 | Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. | |
Prov | VulgClem | 13:20 | Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur. | |
Prov | VulgClem | 13:22 | Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. | |
Chapter 14
Prov | VulgClem | 14:1 | Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. | |
Prov | VulgClem | 14:2 | Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. | |
Prov | VulgClem | 14:4 | Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. | |
Prov | VulgClem | 14:15 | Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. | |
Prov | VulgClem | 14:21 | Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. | |
Prov | VulgClem | 14:23 | In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. | |
Prov | VulgClem | 14:28 | In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. | |
Prov | VulgClem | 14:29 | Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. | |
Prov | VulgClem | 14:31 | Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. | |
Chapter 15
Prov | VulgClem | 15:5 | Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur. | |
Prov | VulgClem | 15:22 | Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. | |
Prov | VulgClem | 15:26 | Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. | |
Prov | VulgClem | 15:27 | Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo. | |
Prov | VulgClem | 15:32 | Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. | |
Chapter 16
Prov | VulgClem | 16:5 | Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. | |
Prov | VulgClem | 16:6 | Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. | |
Prov | VulgClem | 16:16 | Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. | |
Prov | VulgClem | 16:21 | Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. | |
Chapter 17
Prov | VulgClem | 17:5 | Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. | |
Prov | VulgClem | 17:8 | Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit. | |
Prov | VulgClem | 17:9 | Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. | |
Prov | VulgClem | 17:12 | Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. | |
Prov | VulgClem | 17:14 | Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. | |
Prov | VulgClem | 17:15 | Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. | |
Prov | VulgClem | 17:16 | Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. | |
Prov | VulgClem | 17:20 | Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. | |
Prov | VulgClem | 17:27 | Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. | |
Chapter 18
Prov | VulgClem | 18:2 | Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. | |
Prov | VulgClem | 18:3 | Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. | |
Prov | VulgClem | 18:8 | Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. | |
Prov | VulgClem | 18:12 | Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. | |
Prov | VulgClem | 18:13 | Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. | |
Prov | VulgClem | 18:14 | Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? | |
Prov | VulgClem | 18:19 | Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. | |
Prov | VulgClem | 18:20 | De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. | |
Prov | VulgClem | 18:22 | Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. | |
Chapter 19
Prov | VulgClem | 19:1 | Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. | |
Prov | VulgClem | 19:7 | Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; | |
Prov | VulgClem | 19:8 | qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. | |
Prov | VulgClem | 19:12 | Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. | |
Prov | VulgClem | 19:16 | Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. | |
Prov | VulgClem | 19:18 | Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. | |
Prov | VulgClem | 19:23 | Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. | |
Prov | VulgClem | 19:25 | Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. | |
Chapter 20
Prov | VulgClem | 20:1 | Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens. | |
Prov | VulgClem | 20:2 | Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam. | |
Prov | VulgClem | 20:3 | Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. | |
Prov | VulgClem | 20:5 | Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. | |
Prov | VulgClem | 20:13 | Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus. | |
Prov | VulgClem | 20:16 | Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. | |
Prov | VulgClem | 20:19 | Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. | |
Prov | VulgClem | 20:24 | A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ? | |
Chapter 21
Prov | VulgClem | 21:1 | Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud. | |
Prov | VulgClem | 21:5 | Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est. | |
Prov | VulgClem | 21:6 | Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. | |
Prov | VulgClem | 21:9 | Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. | |
Prov | VulgClem | 21:11 | Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. | |
Prov | VulgClem | 21:13 | Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. | |
Prov | VulgClem | 21:20 | Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud. | |
Prov | VulgClem | 21:26 | Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. | |
Prov | VulgClem | 21:29 | Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam. | |
Chapter 22
Prov | VulgClem | 22:3 | Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno. | |
Prov | VulgClem | 22:6 | Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. | |
Prov | VulgClem | 22:9 | Qui pronus est ad misericordiam benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. | |
Prov | VulgClem | 22:11 | Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. | |
Prov | VulgClem | 22:16 | Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. | |
Prov | VulgClem | 22:17 | Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam, | |
Prov | VulgClem | 22:18 | quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis : | |
Prov | VulgClem | 22:21 | ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. | |
Prov | VulgClem | 22:23 | quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. | |
Prov | VulgClem | 22:26 | Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis : | |
Prov | VulgClem | 22:27 | si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ? | |
Chapter 23
Prov | VulgClem | 23:1 | Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. | |
Prov | VulgClem | 23:5 | Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. | |
Prov | VulgClem | 23:7 | quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum. | |
Prov | VulgClem | 23:13 | Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur. | |
Prov | VulgClem | 23:20 | Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt : | |
Prov | VulgClem | 23:21 | quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. | |
Prov | VulgClem | 23:29 | Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ? | |
Prov | VulgClem | 23:31 | Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, | |
Prov | VulgClem | 23:34 | Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. | |
Chapter 24
Prov | VulgClem | 24:11 | Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. | |
Prov | VulgClem | 24:12 | Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. | |
Prov | VulgClem | 24:14 | Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. | |
Prov | VulgClem | 24:24 | Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. | |
Prov | VulgClem | 24:27 | Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. | |
Prov | VulgClem | 24:29 | Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum. | |
Prov | VulgClem | 24:31 | et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. | |
Prov | VulgClem | 24:33 | Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas : | |
Chapter 25
Prov | VulgClem | 25:7 | Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. | |
Prov | VulgClem | 25:8 | Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. | |
Prov | VulgClem | 25:10 | ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. | |
Prov | VulgClem | 25:13 | Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit. | |
Prov | VulgClem | 25:14 | Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. | |
Prov | VulgClem | 25:18 | Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. | |
Prov | VulgClem | 25:20 | et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. | |
Prov | VulgClem | 25:24 | Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. | |
Prov | VulgClem | 25:27 | Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. | |
Chapter 26
Prov | VulgClem | 26:2 | Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. | |
Prov | VulgClem | 26:7 | Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. | |
Prov | VulgClem | 26:8 | Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. | |
Prov | VulgClem | 26:11 | Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. | |
Prov | VulgClem | 26:15 | Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. | |
Prov | VulgClem | 26:17 | Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius. | |
Prov | VulgClem | 26:19 | ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci. | |
Prov | VulgClem | 26:20 | Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. | |
Prov | VulgClem | 26:23 | Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. | |
Prov | VulgClem | 26:25 | Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. | |
Chapter 27
Prov | VulgClem | 27:4 | Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit ? | |
Prov | VulgClem | 27:9 | Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. | |
Prov | VulgClem | 27:10 | Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. | |
Prov | VulgClem | 27:11 | Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. | |
Prov | VulgClem | 27:12 | Astutus videns malum, absconditus est : parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. | |
Prov | VulgClem | 27:13 | Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. | |
Prov | VulgClem | 27:14 | Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. | |
Prov | VulgClem | 27:18 | Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. | |
Prov | VulgClem | 27:19 | Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. | |
Prov | VulgClem | 27:20 | Infernus et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles. | |
Prov | VulgClem | 27:21 | Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. | |
Prov | VulgClem | 27:22 | Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. | |
Prov | VulgClem | 27:24 | non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. | |
Prov | VulgClem | 27:25 | Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus. | |
Chapter 28
Prov | VulgClem | 28:1 | Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. | |
Prov | VulgClem | 28:2 | Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. | |
Prov | VulgClem | 28:5 | Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. | |
Prov | VulgClem | 28:7 | Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. | |
Prov | VulgClem | 28:10 | Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. | |
Prov | VulgClem | 28:13 | Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. | |
Prov | VulgClem | 28:16 | Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. | |
Prov | VulgClem | 28:17 | Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. | |
Prov | VulgClem | 28:18 | Qui ambulat simpliciter salvus erit ; qui perversis graditur viis concidet semel. | |
Prov | VulgClem | 28:19 | Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate. | |
Prov | VulgClem | 28:21 | Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem. | |
Prov | VulgClem | 28:23 | Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. | |
Prov | VulgClem | 28:24 | Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. | |
Prov | VulgClem | 28:25 | Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur. | |
Prov | VulgClem | 28:26 | Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. | |
Chapter 29
Prov | VulgClem | 29:1 | Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. | |
Prov | VulgClem | 29:2 | In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. | |
Prov | VulgClem | 29:3 | Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. | |
Prov | VulgClem | 29:5 | Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. | |
Prov | VulgClem | 29:9 | Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. | |
Prov | VulgClem | 29:15 | Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. | |
Prov | VulgClem | 29:16 | In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. | |
Prov | VulgClem | 29:18 | Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. | |
Prov | VulgClem | 29:19 | Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. | |
Prov | VulgClem | 29:20 | Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio. | |
Prov | VulgClem | 29:22 | Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. | |
Chapter 30
Prov | VulgClem | 30:1 | Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait : | |
Prov | VulgClem | 30:4 | Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ? | |
Prov | VulgClem | 30:8 | vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria, | |
Prov | VulgClem | 30:9 | ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. | |
Prov | VulgClem | 30:14 | generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. | |
Prov | VulgClem | 30:15 | Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit. | |
Prov | VulgClem | 30:16 | Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. | |
Prov | VulgClem | 30:17 | Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ ! | |
Prov | VulgClem | 30:19 | viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. | |
Prov | VulgClem | 30:20 | Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum. | |
Prov | VulgClem | 30:23 | per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. | |
Prov | VulgClem | 30:32 | Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. | |
Chapter 31
Prov | VulgClem | 31:4 | Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ; | |
Prov | VulgClem | 31:5 | et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. | |
Prov | VulgClem | 31:15 | Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. | |
Prov | VulgClem | 31:18 | Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. | |
Prov | VulgClem | 31:21 | Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. | |
Prov | VulgClem | 31:28 | Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam. | |
Prov | VulgClem | 31:30 | Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. | |