Toggle notes
Chapter 1
Prov | VulgHetz | 1:3 | ad intelligenda verba prudentiæ: et suscipiendam eruditionem doctrinæ, iustitiam, et iudicium, et æquitatem: | |
Prov | VulgHetz | 1:11 | Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra: | |
Prov | VulgHetz | 1:12 | deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. | |
Prov | VulgHetz | 1:18 | Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. | |
Prov | VulgHetz | 1:21 | in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: | |
Prov | VulgHetz | 1:22 | Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea, quæ sibi sunt noxia, cupient, et imprudentes odibunt scientiam? | |
Prov | VulgHetz | 1:23 | Convertimini ad correptionem meam: en proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. | |
Prov | VulgHetz | 1:26 | Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit. | |
Prov | VulgHetz | 1:27 | Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio, et angustia: | |
Chapter 2
Prov | VulgHetz | 2:18 | et pacti Dei sui oblita est. inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitæ ipsius. | |
Chapter 3
Prov | VulgHetz | 3:3 | Misericordia, et veritas te non deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: | |
Prov | VulgHetz | 3:14 | melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus eius: | |
Prov | VulgHetz | 3:15 | pretiosior est cunctis opibus: et omnia, quæ desiderantur, huic non valent comparari. | |
Chapter 4
Prov | VulgHetz | 4:4 | et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum, custodi præcepta mea, et vives. | |
Prov | VulgHetz | 4:5 | Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. | |
Prov | VulgHetz | 4:7 | Principium sapientiæ, posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam: | |
Prov | VulgHetz | 4:12 | quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. | |
Prov | VulgHetz | 4:16 | non enim dormiunt nisi malefecerint: et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. | |
Prov | VulgHetz | 4:18 | Iustorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. | |
Chapter 5
Prov | VulgHetz | 5:2 | ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris. | |
Prov | VulgHetz | 5:19 | cerva charissima, et gratissimus hinnulus. ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter. | |
Chapter 6
Prov | VulgHetz | 6:3 | Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum: | |
Prov | VulgHetz | 6:11 | et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. | |
Prov | VulgHetz | 6:15 | huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. | |
Prov | VulgHetz | 6:19 | proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias. | |
Prov | VulgHetz | 6:22 | Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis. | |
Prov | VulgHetz | 6:26 | pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. | |
Prov | VulgHetz | 6:27 | Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? | |
Prov | VulgHetz | 6:30 | Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam: | |
Chapter 7
Prov | VulgHetz | 7:10 | Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula, et vaga, | |
Prov | VulgHetz | 7:22 | Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur, | |
Prov | VulgHetz | 7:23 | donec transfigat sagitta iecur eius: velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. | |
Chapter 8
Prov | VulgHetz | 8:6 | Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum: et aperientur labia mea, ut recta prædicent. | |
Prov | VulgHetz | 8:11 | Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis: et omne desiderabile ei non potest comparari. | |
Prov | VulgHetz | 8:13 | Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. | |
Prov | VulgHetz | 8:19 | Melior est enim fructus meus auro, et lapide pretioso, et genimina me argento electo. | |
Prov | VulgHetz | 8:22 | Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. | |
Prov | VulgHetz | 8:29 | quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terræ: | |
Prov | VulgHetz | 8:30 | Cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore; | |
Prov | VulgHetz | 8:34 | Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. | |
Chapter 9
Prov | VulgHetz | 9:7 | Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit: et qui arguit impium, sibi maculam generat. | |
Prov | VulgHetz | 9:9 | Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce iustum, et festinabit accipere. | |
Chapter 10
Prov | VulgHetz | 10:4 | Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes. | |
Prov | VulgHetz | 10:5 | Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit æstate, filius confusionis. | |
Prov | VulgHetz | 10:9 | Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. | |
Prov | VulgHetz | 10:13 | In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde. | |
Prov | VulgHetz | 10:19 | In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. | |
Prov | VulgHetz | 10:21 | Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. | |
Prov | VulgHetz | 10:25 | Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum. | |
Chapter 11
Prov | VulgHetz | 11:2 | Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. | |
Prov | VulgHetz | 11:13 | Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. | |
Prov | VulgHetz | 11:15 | Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit. | |
Prov | VulgHetz | 11:17 | Benefacit animæ suæ vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit. | |
Prov | VulgHetz | 11:20 | Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant. | |
Prov | VulgHetz | 11:24 | Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. | |
Prov | VulgHetz | 11:26 | Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium. | |
Prov | VulgHetz | 11:27 | Bene consurgit diluculo qui quærit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. | |
Prov | VulgHetz | 11:28 | Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt. | |
Prov | VulgHetz | 11:29 | Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti. | |
Chapter 12
Prov | VulgHetz | 12:1 | Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. | |
Prov | VulgHetz | 12:2 | Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit, | |
Prov | VulgHetz | 12:4 | Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quæ confusione res dignas gerit. | |
Prov | VulgHetz | 12:11 | Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. | |
Prov | VulgHetz | 12:13 | Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia. | |
Prov | VulgHetz | 12:14 | De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. | |
Prov | VulgHetz | 12:17 | Qui quod novit loquitur, index iustitiæ est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus. | |
Prov | VulgHetz | 12:18 | Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. | |
Prov | VulgHetz | 12:19 | Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. | |
Prov | VulgHetz | 12:20 | Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. | |
Prov | VulgHetz | 12:26 | Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos. | |
Chapter 13
Prov | VulgHetz | 13:3 | Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. | |
Prov | VulgHetz | 13:7 | Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. | |
Prov | VulgHetz | 13:8 | Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. | |
Prov | VulgHetz | 13:10 | Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. | |
Prov | VulgHetz | 13:11 | Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. | |
Prov | VulgHetz | 13:13 | Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur. | |
Prov | VulgHetz | 13:18 | Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. | |
Prov | VulgHetz | 13:19 | Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala. | |
Prov | VulgHetz | 13:20 | Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur. | |
Prov | VulgHetz | 13:22 | Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris. | |
Chapter 14
Prov | VulgHetz | 14:2 | Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via. | |
Prov | VulgHetz | 14:4 | Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est: ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. | |
Prov | VulgHetz | 14:15 | Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius. | |
Prov | VulgHetz | 14:21 | Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit. | |
Prov | VulgHetz | 14:23 | In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. | |
Prov | VulgHetz | 14:28 | In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis. | |
Prov | VulgHetz | 14:29 | Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. | |
Prov | VulgHetz | 14:31 | Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis. | |
Chapter 15
Prov | VulgHetz | 15:5 | Stultus irridet disciplinam patris sui: qui autem custodit increpationes, astutior fiet. In abundanti iustitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. | |
Prov | VulgHetz | 15:22 | Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. | |
Prov | VulgHetz | 15:26 | Abominatio Domini cogitationes malæ: et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. | |
Prov | VulgHetz | 15:27 | Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. | |
Prov | VulgHetz | 15:32 | Qui abiicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. | |
Chapter 16
Prov | VulgHetz | 16:5 | Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias. | |
Prov | VulgHetz | 16:6 | Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo. | |
Prov | VulgHetz | 16:16 | Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. | |
Prov | VulgHetz | 16:21 | Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora percipiet. | |
Chapter 17
Prov | VulgHetz | 17:5 | Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui ruina lætatur alterius, non erit impunitus. | |
Prov | VulgHetz | 17:8 | Gemma gratissima, expectatio præstolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit. | |
Prov | VulgHetz | 17:9 | Qui celat delictum, quærit amicitias: qui altero sermone repetit, separat fœderatos. | |
Prov | VulgHetz | 17:12 | Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. | |
Prov | VulgHetz | 17:14 | Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit. | |
Prov | VulgHetz | 17:15 | Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. | |
Prov | VulgHetz | 17:16 | Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, quærit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala. | |
Prov | VulgHetz | 17:20 | Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum. | |
Prov | VulgHetz | 17:26 | Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat. | |
Prov | VulgHetz | 17:27 | Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus. | |
Chapter 18
Prov | VulgHetz | 18:2 | Non recipit stultus verba prudentiæ: nisi ea dixeris quæ versantur in corde eius. | |
Prov | VulgHetz | 18:3 | Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium. | |
Prov | VulgHetz | 18:8 | Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animæ autem effeminatorum esurient. | |
Prov | VulgHetz | 18:12 | Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur. | |
Prov | VulgHetz | 18:13 | Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. | |
Prov | VulgHetz | 18:14 | Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? | |
Prov | VulgHetz | 18:19 | Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium. | |
Prov | VulgHetz | 18:20 | De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. | |
Prov | VulgHetz | 18:22 | Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et impius. | |
Chapter 19
Prov | VulgHetz | 19:1 | Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens. | |
Prov | VulgHetz | 19:2 | Ubi non est scientia animæ, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet. | |
Prov | VulgHetz | 19:7 | Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit: | |
Prov | VulgHetz | 19:8 | qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. | |
Prov | VulgHetz | 19:12 | Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius. | |
Prov | VulgHetz | 19:16 | Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur. | |
Prov | VulgHetz | 19:18 | Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. | |
Prov | VulgHetz | 19:23 | Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima. | |
Prov | VulgHetz | 19:25 | Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. | |
Chapter 20
Prov | VulgHetz | 20:1 | Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens. | |
Prov | VulgHetz | 20:2 | Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. | |
Prov | VulgHetz | 20:3 | Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis. | |
Prov | VulgHetz | 20:5 | Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud. | |
Prov | VulgHetz | 20:13 | Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. | |
Prov | VulgHetz | 20:16 | Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. | |
Prov | VulgHetz | 20:19 | Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. | |
Prov | VulgHetz | 20:24 | A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? | |
Chapter 21
Prov | VulgHetz | 21:1 | Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. | |
Prov | VulgHetz | 21:5 | Cogitationes robusti semper in abundantia: omnis autem piger semper in egestate est. | |
Prov | VulgHetz | 21:6 | Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. | |
Prov | VulgHetz | 21:9 | Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. | |
Prov | VulgHetz | 21:11 | Mulctato pestilente sapientior erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam. | |
Prov | VulgHetz | 21:13 | Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. | |
Prov | VulgHetz | 21:17 | Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur. | |
Prov | VulgHetz | 21:20 | Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud. | |
Prov | VulgHetz | 21:26 | tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit. | |
Prov | VulgHetz | 21:29 | Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam. | |
Chapter 22
Prov | VulgHetz | 22:1 | Melius est nomen bonum, quam divitiæ multæ: super argentum et aurum, gratia bona. | |
Prov | VulgHetz | 22:3 | Callidus vidit malum, et abscondit se: innocens pertransiit, et afflictus est damno. | |
Prov | VulgHetz | 22:6 | Proverbium est: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. | |
Prov | VulgHetz | 22:9 | Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera: animam autem aufert accipientium. | |
Prov | VulgHetz | 22:11 | Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. | |
Prov | VulgHetz | 22:16 | Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. | |
Prov | VulgHetz | 22:17 | Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam. | |
Prov | VulgHetz | 22:18 | quæ pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: | |
Prov | VulgHetz | 22:21 | ut ostenderem tibi firmitatem, et eloquia veritatis, respondere ex his illis, qui miserunt te. | |
Prov | VulgHetz | 22:23 | quia iudicabit Dominus causam eius, et configet eos, qui confixerunt animam eius. | |
Prov | VulgHetz | 22:26 | Noli esse cum his, qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: | |
Prov | VulgHetz | 22:27 | si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? | |
Chapter 23
Prov | VulgHetz | 23:1 | Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam: | |
Prov | VulgHetz | 23:5 | Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. | |
Prov | VulgHetz | 23:7 | quoniam in similitudinem arioli, et coniectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum. | |
Prov | VulgHetz | 23:13 | Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. | |
Prov | VulgHetz | 23:20 | Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt: | |
Prov | VulgHetz | 23:21 | quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. | |
Prov | VulgHetz | 23:29 | Cui væ? cuius patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? | |
Prov | VulgHetz | 23:31 | Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande, | |
Prov | VulgHetz | 23:34 | Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo: | |
Chapter 24
Prov | VulgHetz | 24:11 | Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. | |
Prov | VulgHetz | 24:12 | Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua. | |
Prov | VulgHetz | 24:14 | Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. | |
Prov | VulgHetz | 24:24 | Qui dicunt impio: Iustus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. | |
Prov | VulgHetz | 24:27 | Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: ut postea ædifices domum tuam. | |
Prov | VulgHetz | 24:29 | Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum. | |
Prov | VulgHetz | 24:31 | et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem eius spinæ, et maceria lapidum destructa erat. | |
Prov | VulgHetz | 24:33 | Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas: | |
Chapter 25
Prov | VulgHetz | 25:8 | Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito: ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. | |
Prov | VulgHetz | 25:10 | ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. | |
Prov | VulgHetz | 25:12 | Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem. | |
Prov | VulgHetz | 25:13 | Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit. | |
Prov | VulgHetz | 25:14 | Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens. | |
Prov | VulgHetz | 25:18 | Iaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. | |
Prov | VulgHetz | 25:20 | et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi. | |
Prov | VulgHetz | 25:24 | Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. | |
Prov | VulgHetz | 25:27 | Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. | |
Chapter 26
Prov | VulgHetz | 26:2 | Sicut avis ad alia transvolans, et passer quo libet vadens: sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. | |
Prov | VulgHetz | 26:7 | Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias: sic indecens est in ore stultorum parabola. | |
Prov | VulgHetz | 26:8 | Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii: ita qui tribuit insipienti honorem. | |
Prov | VulgHetz | 26:11 | Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens, qui iterat stultitiam suam. | |
Prov | VulgHetz | 26:15 | Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. | |
Prov | VulgHetz | 26:17 | Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens, et commiscetur rixæ alterius. | |
Prov | VulgHetz | 26:19 | ita vir, fraudulenter nocet amico suo: et cum fuerit deprehensus, dicit: Ludens feci. | |
Prov | VulgHetz | 26:20 | Cum defecerint ligna, extinguetur ignis: et susurrone subtracto, iurgia conquiescent. | |
Prov | VulgHetz | 26:23 | Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. | |
Prov | VulgHetz | 26:25 | Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei: quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. | |
Chapter 27
Prov | VulgHetz | 27:4 | Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor: et impetum concitati ferre quis poterit? | |
Prov | VulgHetz | 27:9 | Unguento et variis odoribus delectatur cor: et bonis amici consiliis anima dulcoratur. | |
Prov | VulgHetz | 27:10 | Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris: et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus iuxta, quam frater procul. | |
Prov | VulgHetz | 27:11 | Stude sapientiæ fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. | |
Prov | VulgHetz | 27:12 | Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. | |
Prov | VulgHetz | 27:13 | Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo: et pro alienis, aufer ei pignus. | |
Prov | VulgHetz | 27:14 | Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. | |
Prov | VulgHetz | 27:18 | Qui servat ficum, comedet fructus eius: et qui custos est domini sui, glorificabitur. | |
Prov | VulgHetz | 27:19 | Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. | |
Prov | VulgHetz | 27:20 | Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles: | |
Prov | VulgHetz | 27:21 | Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum: sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. | |
Prov | VulgHetz | 27:22 | Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius. | |
Prov | VulgHetz | 27:24 | Non enim habebis iugiter potestatem: sed corona tribuetur in generationem et generationem. | |
Prov | VulgHetz | 27:25 | Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus. | |
Chapter 28
Prov | VulgHetz | 28:1 | Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit. | |
Prov | VulgHetz | 28:2 | Propter peccata terræ multi principes eius: et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. | |
Prov | VulgHetz | 28:3 | Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. | |
Prov | VulgHetz | 28:5 | Viri mali non cogitant iudicium: qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia. | |
Prov | VulgHetz | 28:7 | Qui custodit legem, filius sapiens est: qui autem comessatores pascit, confundit patrem suum. | |
Prov | VulgHetz | 28:10 | Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet: et simplices possidebunt bona eius. | |
Prov | VulgHetz | 28:13 | Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. | |
Prov | VulgHetz | 28:14 | Beatus homo, qui semper est pavidus: qui vero mentis est duræ, corruet in malum. | |
Prov | VulgHetz | 28:16 | Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam: qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius. | |
Prov | VulgHetz | 28:17 | Hominem, qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. | |
Prov | VulgHetz | 28:18 | Qui ambulat simpliciter, salvus erit: qui perversis graditur viis, concidet semel. | |
Prov | VulgHetz | 28:19 | Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur egestate. | |
Prov | VulgHetz | 28:21 | Qui cognoscit in iudicio faciem, non benefacit: iste et pro buccella panis deserit veritatem. | |
Prov | VulgHetz | 28:22 | Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. | |
Prov | VulgHetz | 28:23 | Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per linguæ blandimenta decipit. | |
Prov | VulgHetz | 28:24 | Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre: et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. | |
Prov | VulgHetz | 28:25 | Qui se iactat, et dilatat, iurgia concitat: qui vero sperat in Domino, sanabitur. | |
Prov | VulgHetz | 28:26 | Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. | |
Chapter 29
Prov | VulgHetz | 29:1 | Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur. | |
Prov | VulgHetz | 29:2 | In multiplicatione iustorum lætabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemet populus. | |
Prov | VulgHetz | 29:3 | Vir, qui amat sapientiam, lætificat patrem suum: qui autem nutrit scorta, perdet substantiam. | |
Prov | VulgHetz | 29:5 | Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius. | |
Prov | VulgHetz | 29:9 | Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. | |
Prov | VulgHetz | 29:15 | Virga atque correptio tribuit sapientiam: puer autem, qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam. | |
Prov | VulgHetz | 29:16 | In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: et iusti ruinas eorum videbunt. | |
Prov | VulgHetz | 29:18 | Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: qui vero custodit legem, beatus est. | |
Prov | VulgHetz | 29:19 | Servus verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. | |
Prov | VulgHetz | 29:20 | Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio. | |
Prov | VulgHetz | 29:22 | Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. | |
Chapter 30
Prov | VulgHetz | 30:1 | Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: | |
Prov | VulgHetz | 30:4 | Quis ascendit in cælum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? | |
Prov | VulgHetz | 30:8 | Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria: | |
Prov | VulgHetz | 30:9 | ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei. | |
Prov | VulgHetz | 30:14 | Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. | |
Prov | VulgHetz | 30:15 | Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit. | |
Prov | VulgHetz | 30:16 | Infernus, et os vulvæ, et terra, quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. | |
Prov | VulgHetz | 30:17 | Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ. | |
Prov | VulgHetz | 30:19 | Viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. | |
Prov | VulgHetz | 30:20 | Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. | |
Prov | VulgHetz | 30:23 | per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominæ suæ. | |
Prov | VulgHetz | 30:32 | Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. | |
Chapter 31
Prov | VulgHetz | 31:4 | Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. | |
Prov | VulgHetz | 31:5 | et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. | |
Prov | VulgHetz | 31:15 | Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. | |
Prov | VulgHetz | 31:18 | Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius. | |
Prov | VulgHetz | 31:21 | Non timebit domui suæ a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. | |
Prov | VulgHetz | 31:28 | Surrexerunt filii eius, et beatissimam prædicaverunt: vir eius, et laudavit eam. | |