Toggle notes
Chapter 1
Prov | Vulgate | 1:3 | ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem | |
Prov | Vulgate | 1:11 | si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra | |
Prov | Vulgate | 1:22 | usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam | |
Prov | Vulgate | 1:23 | convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea | |
Prov | Vulgate | 1:26 | ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit | |
Prov | Vulgate | 1:27 | cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia | |
Chapter 2
Prov | Vulgate | 2:18 | et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius | |
Chapter 3
Prov | Vulgate | 3:3 | misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui | |
Prov | Vulgate | 3:15 | pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari | |
Chapter 4
Prov | Vulgate | 4:4 | et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives | |
Prov | Vulgate | 4:5 | posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei | |
Prov | Vulgate | 4:7 | principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam | |
Prov | Vulgate | 4:12 | quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum | |
Prov | Vulgate | 4:18 | iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem | |
Chapter 5
Prov | Vulgate | 5:19 | cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter | |
Chapter 6
Prov | Vulgate | 6:3 | fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum | |
Prov | Vulgate | 6:15 | huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam | |
Prov | Vulgate | 6:22 | cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis | |
Prov | Vulgate | 6:30 | non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam | |
Chapter 7
Prov | Vulgate | 7:10 | et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga | |
Prov | Vulgate | 7:22 | statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur | |
Prov | Vulgate | 7:23 | donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur | |
Chapter 8
Prov | Vulgate | 8:6 | audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent | |
Prov | Vulgate | 8:11 | melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari | |
Prov | Vulgate | 8:13 | timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor | |
Prov | Vulgate | 8:29 | quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae | |
Prov | Vulgate | 8:30 | cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore | |
Prov | Vulgate | 8:34 | beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei | |
Chapter 9
Prov | Vulgate | 9:7 | qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi | |
Chapter 10
Prov | Vulgate | 10:1 | parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae | |
Prov | Vulgate | 10:5 | qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis | |
Prov | Vulgate | 10:9 | qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit | |
Prov | Vulgate | 10:13 | in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde | |
Prov | Vulgate | 10:19 | in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est | |
Prov | Vulgate | 10:21 | labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur | |
Prov | Vulgate | 10:25 | quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum | |
Chapter 11
Prov | Vulgate | 11:13 | qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum | |
Prov | Vulgate | 11:15 | adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit | |
Prov | Vulgate | 11:24 | alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt | |
Prov | Vulgate | 11:26 | qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium | |
Prov | Vulgate | 11:27 | bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis | |
Prov | Vulgate | 11:28 | qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt | |
Chapter 12
Prov | Vulgate | 12:1 | qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est | |
Prov | Vulgate | 12:2 | qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit | |
Prov | Vulgate | 12:4 | mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit | |
Prov | Vulgate | 12:11 | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est | |
Prov | Vulgate | 12:14 | de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei | |
Prov | Vulgate | 12:17 | qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus | |
Prov | Vulgate | 12:18 | est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est | |
Prov | Vulgate | 12:19 | labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii | |
Prov | Vulgate | 12:20 | dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium | |
Chapter 13
Prov | Vulgate | 13:3 | qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala | |
Prov | Vulgate | 13:8 | redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet | |
Prov | Vulgate | 13:10 | inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia | |
Prov | Vulgate | 13:11 | substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur | |
Prov | Vulgate | 13:13 | qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur | |
Prov | Vulgate | 13:18 | egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur | |
Prov | Vulgate | 13:22 | bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris | |
Chapter 14
Prov | Vulgate | 14:1 | sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus | |
Prov | Vulgate | 14:4 | ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis | |
Prov | Vulgate | 14:29 | qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam | |
Prov | Vulgate | 14:31 | qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis | |
Chapter 15
Prov | Vulgate | 15:5 | stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet | |
Prov | Vulgate | 15:22 | dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur | |
Prov | Vulgate | 15:32 | qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis | |
Chapter 16
Prov | Vulgate | 16:6 | misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo | |
Prov | Vulgate | 16:16 | posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento | |
Prov | Vulgate | 16:21 | qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet | |
Chapter 17
Prov | Vulgate | 17:5 | qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus | |
Prov | Vulgate | 17:8 | gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit | |
Prov | Vulgate | 17:9 | qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos | |
Prov | Vulgate | 17:12 | expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua | |
Prov | Vulgate | 17:14 | qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit | |
Prov | Vulgate | 17:15 | et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum | |
Prov | Vulgate | 17:20 | qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum | |
Prov | Vulgate | 17:27 | qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus | |
Chapter 18
Prov | Vulgate | 18:3 | impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium | |
Prov | Vulgate | 18:14 | spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere | |
Prov | Vulgate | 18:20 | de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum | |
Chapter 19
Prov | Vulgate | 19:7 | fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit | |
Prov | Vulgate | 19:8 | qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona | |
Prov | Vulgate | 19:12 | sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius | |
Prov | Vulgate | 19:16 | qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur | |
Prov | Vulgate | 19:25 | pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam | |
Chapter 20
Prov | Vulgate | 20:1 | luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens | |
Prov | Vulgate | 20:3 | honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis | |
Prov | Vulgate | 20:13 | noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus | |
Prov | Vulgate | 20:16 | tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo | |
Prov | Vulgate | 20:19 | ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis | |
Chapter 21
Prov | Vulgate | 21:1 | sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud | |
Prov | Vulgate | 21:11 | multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam | |
Prov | Vulgate | 21:20 | thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud | |
Prov | Vulgate | 21:29 | vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam | |
Chapter 22
Prov | Vulgate | 22:11 | qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem | |
Prov | Vulgate | 22:18 | quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis | |
Prov | Vulgate | 22:21 | ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te | |
Prov | Vulgate | 22:27 | si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo | |
Chapter 23
Prov | Vulgate | 23:1 | quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam | |
Prov | Vulgate | 23:5 | ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum | |
Prov | Vulgate | 23:7 | quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum | |
Prov | Vulgate | 23:20 | noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt | |
Prov | Vulgate | 23:21 | quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio | |
Prov | Vulgate | 23:29 | cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum | |
Prov | Vulgate | 23:31 | ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande | |
Chapter 24
Prov | Vulgate | 24:12 | si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua | |
Prov | Vulgate | 24:14 | sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit | |
Prov | Vulgate | 24:27 | praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam | |
Prov | Vulgate | 24:31 | et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat | |
Chapter 25
Prov | Vulgate | 25:8 | quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum | |
Prov | Vulgate | 25:13 | sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit | |
Prov | Vulgate | 25:18 | iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum | |
Prov | Vulgate | 25:20 | et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo | |
Prov | Vulgate | 25:24 | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi | |
Prov | Vulgate | 25:27 | sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria | |
Chapter 26
Prov | Vulgate | 26:2 | sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet | |
Prov | Vulgate | 26:7 | quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola | |
Prov | Vulgate | 26:11 | sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam | |
Prov | Vulgate | 26:17 | sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius | |
Prov | Vulgate | 26:19 | sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci | |
Prov | Vulgate | 26:20 | cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt | |
Prov | Vulgate | 26:23 | quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata | |
Prov | Vulgate | 26:25 | quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius | |
Chapter 27
Prov | Vulgate | 27:4 | ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit | |
Prov | Vulgate | 27:9 | unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur | |
Prov | Vulgate | 27:10 | amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul | |
Prov | Vulgate | 27:11 | stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem | |
Prov | Vulgate | 27:14 | qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit | |
Prov | Vulgate | 27:18 | qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur | |
Prov | Vulgate | 27:19 | quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus | |
Prov | Vulgate | 27:21 | quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis | |
Prov | Vulgate | 27:22 | si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius | |
Prov | Vulgate | 27:24 | non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum | |
Prov | Vulgate | 27:25 | aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus | |
Chapter 28
Prov | Vulgate | 28:1 | fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit | |
Prov | Vulgate | 28:2 | propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit | |
Prov | Vulgate | 28:7 | qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum | |
Prov | Vulgate | 28:10 | qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona | |
Prov | Vulgate | 28:13 | qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur | |
Prov | Vulgate | 28:16 | dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius | |
Prov | Vulgate | 28:17 | hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet | |
Prov | Vulgate | 28:19 | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate | |
Prov | Vulgate | 28:21 | qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem | |
Prov | Vulgate | 28:23 | qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit | |
Prov | Vulgate | 28:24 | qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est | |
Prov | Vulgate | 28:26 | qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur | |
Chapter 29
Prov | Vulgate | 29:1 | viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur | |
Prov | Vulgate | 29:2 | in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus | |
Prov | Vulgate | 29:3 | vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam | |
Prov | Vulgate | 29:5 | homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius | |
Prov | Vulgate | 29:9 | vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem | |
Prov | Vulgate | 29:15 | virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam | |
Prov | Vulgate | 29:16 | in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt | |
Prov | Vulgate | 29:19 | servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit | |
Prov | Vulgate | 29:20 | vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio | |
Prov | Vulgate | 29:22 | vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior | |
Chapter 30
Prov | Vulgate | 30:1 | verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait | |
Prov | Vulgate | 30:4 | quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti | |
Prov | Vulgate | 30:8 | vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria | |
Prov | Vulgate | 30:9 | ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei | |
Prov | Vulgate | 30:14 | generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus | |
Prov | Vulgate | 30:15 | sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit | |
Prov | Vulgate | 30:16 | infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit | |
Prov | Vulgate | 30:17 | oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae | |
Prov | Vulgate | 30:19 | viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula | |
Prov | Vulgate | 30:20 | talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum | |
Prov | Vulgate | 30:23 | per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae | |
Prov | Vulgate | 30:32 | et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum | |
Chapter 31
Prov | Vulgate | 31:4 | noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas | |
Prov | Vulgate | 31:15 | vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis | |
Prov | Vulgate | 31:18 | teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius | |
Prov | Vulgate | 31:21 | lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus | |
Prov | Vulgate | 31:28 | coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam | |