Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Up
Chapter 1
Luke VulgHetz 1:1  Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
Luke VulgHetz 1:2  sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
Luke VulgHetz 1:3  visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
Luke VulgHetz 1:4  ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
Luke VulgHetz 1:5  Fuit in diebus Herodis, regis Iudææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
Luke VulgHetz 1:6  Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini sine querela,
Luke VulgHetz 1:7  et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
Luke VulgHetz 1:8  Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
Luke VulgHetz 1:9  secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
Luke VulgHetz 1:10  et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
Luke VulgHetz 1:11  Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
Luke VulgHetz 1:12  Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
Luke VulgHetz 1:13  Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem:
Luke VulgHetz 1:14  et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
Luke VulgHetz 1:15  erit enim magnus coram Domino: et vinum, et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
Luke VulgHetz 1:16  et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:
Luke VulgHetz 1:17  et ipse præcedet ante illum in spiritu, et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.
Luke VulgHetz 1:18  Et dixit Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
Luke VulgHetz 1:19  Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
Luke VulgHetz 1:20  Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
Luke VulgHetz 1:21  Et erat plebs expectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Luke VulgHetz 1:22  Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
Luke VulgHetz 1:23  Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam:
Luke VulgHetz 1:24  post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
Luke VulgHetz 1:25  Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
Luke VulgHetz 1:26  In mense autem sexto, missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
Luke VulgHetz 1:27  ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria.
Luke VulgHetz 1:28  Et ingressus Angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus.
Luke VulgHetz 1:29  Quæ cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Luke VulgHetz 1:30  Et ait Angelus ei: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
Luke VulgHetz 1:31  ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius IESUM.
Luke VulgHetz 1:32  hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in æternum,
Luke VulgHetz 1:34  Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Luke VulgHetz 1:35  Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.
Luke VulgHetz 1:36  Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
Luke VulgHetz 1:38  Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus.
Luke VulgHetz 1:39  Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione, in civitatem Iuda:
Luke VulgHetz 1:40  Et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
Luke VulgHetz 1:41  Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exultavit infans in utero eius: et repleta est Spiritu sancto Elisabeth:
Luke VulgHetz 1:42  et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
Luke VulgHetz 1:43  Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?
Luke VulgHetz 1:44  Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo.
Luke VulgHetz 1:45  et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
Luke VulgHetz 1:48  Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Luke VulgHetz 1:49  Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius.
Luke VulgHetz 1:50  Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Luke VulgHetz 1:51  Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Luke VulgHetz 1:53  Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Luke VulgHetz 1:54  Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ.
Luke VulgHetz 1:55  Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in sæcula.
Luke VulgHetz 1:56  Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
Luke VulgHetz 1:57  Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
Luke VulgHetz 1:58  Et audierunt vicini, et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Luke VulgHetz 1:59  Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
Luke VulgHetz 1:60  Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes.
Luke VulgHetz 1:61  Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
Luke VulgHetz 1:62  Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum.
Luke VulgHetz 1:63  Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi.
Luke VulgHetz 1:64  Apertum est autem illico os eius, et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
Luke VulgHetz 1:65  Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Iudææ divulgabantur omnia verba hæc:
Luke VulgHetz 1:66  et posuerunt omnes, qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo.
Luke VulgHetz 1:67  Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu sancto: et prophetavit, dicens:
Luke VulgHetz 1:68  Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
Luke VulgHetz 1:69  Et erexit cornu salutis nobis: in domo David pueri sui.
Luke VulgHetz 1:70  Sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum eius:
Luke VulgHetz 1:71  Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos:
Luke VulgHetz 1:72  Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti.
Luke VulgHetz 1:73  Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis:
Luke VulgHetz 1:74  Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
Luke VulgHetz 1:75  In sanctitate, et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Luke VulgHetz 1:76  Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias eius:
Luke VulgHetz 1:77  Ad dandam scientiam salutis plebi eius: in remissionem peccatorum eorum:
Luke VulgHetz 1:78  Per viscera misericordiæ Dei nostri: in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
Luke VulgHetz 1:79  Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Luke VulgHetz 1:80  Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israel.
Chapter 2
Luke VulgHetz 2:1  Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
Luke VulgHetz 2:2  Hæc descriptio prima, facta est a præside Syriæ Cyrino:
Luke VulgHetz 2:3  et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Luke VulgHetz 2:4  Ascendit autem et Ioseph a Galilæa de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David,
Luke VulgHetz 2:5  ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
Luke VulgHetz 2:6  Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
Luke VulgHetz 2:7  Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
Luke VulgHetz 2:8  Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Luke VulgHetz 2:9  Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
Luke VulgHetz 2:10  Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
Luke VulgHetz 2:11  quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David.
Luke VulgHetz 2:12  Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
Luke VulgHetz 2:13  Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
Luke VulgHetz 2:14  Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Luke VulgHetz 2:15  Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
Luke VulgHetz 2:16  Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in præsepio.
Luke VulgHetz 2:17  Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
Luke VulgHetz 2:18  Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Luke VulgHetz 2:19  Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
Luke VulgHetz 2:20  Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quæ audierant, et viderant sicut dictum est ad illos.
Luke VulgHetz 2:21  Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer: vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur.
Luke VulgHetz 2:22  Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino,
Luke VulgHetz 2:23  sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur.
Luke VulgHetz 2:24  et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum, aut duos pullos columbarum.
Luke VulgHetz 2:25  Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo.
Luke VulgHetz 2:26  Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Luke VulgHetz 2:27  Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo:
Luke VulgHetz 2:28  et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit:
Luke VulgHetz 2:29  Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
Luke VulgHetz 2:32  Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel.
Luke VulgHetz 2:33  Et erat pater eius et mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo.
Luke VulgHetz 2:34  Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum, cui contradicetur:
Luke VulgHetz 2:35  et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Luke VulgHetz 2:36  Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Luke VulgHetz 2:37  Et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor: quæ non discedebat de templo, ieiuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die.
Luke VulgHetz 2:38  Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel.
Luke VulgHetz 2:39  Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
Luke VulgHetz 2:40  Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.
Luke VulgHetz 2:41  Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die sollemni Paschæ.
Luke VulgHetz 2:42  Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi,
Luke VulgHetz 2:43  consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
Luke VulgHetz 2:44  Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos.
Luke VulgHetz 2:45  Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum.
Luke VulgHetz 2:46  Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
Luke VulgHetz 2:47  Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia, et responsis eius.
Luke VulgHetz 2:48  Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus, et ego dolentes quærebamus te.
Luke VulgHetz 2:49  Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his, quæ patris mei sunt, oportet me esse?
Luke VulgHetz 2:50  Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos.
Luke VulgHetz 2:51  Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba hæc in corde suo.
Luke VulgHetz 2:52  Et Iesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum, et homines.
Chapter 3
Luke VulgHetz 3:1  Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
Luke VulgHetz 3:2  sub principibus sacerdotum Anna, et Caipha: factum est verbum Domini super Ioannem, Zachariæ filium, in deserto.
Luke VulgHetz 3:3  Et venit in omnem regionem Iordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
Luke VulgHetz 3:4  sicut scriptum est in Libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius:
Luke VulgHetz 3:5  omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa: et aspera in vias planas:
Luke VulgHetz 3:7  Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
Luke VulgHetz 3:8  Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Luke VulgHetz 3:9  Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Luke VulgHetz 3:10  Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus?
Luke VulgHetz 3:11  Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
Luke VulgHetz 3:12  Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
Luke VulgHetz 3:13  At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
Luke VulgHetz 3:14  Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
Luke VulgHetz 3:15  Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus:
Luke VulgHetz 3:16  respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni:
Luke VulgHetz 3:17  cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Luke VulgHetz 3:18  Multa quidem, et alia exhortans evangelizabat populo.
Luke VulgHetz 3:19  Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quæ fecit Herodes,
Luke VulgHetz 3:20  adiecit et hoc super omnia, et inclusit Ioannem in carcere.
Luke VulgHetz 3:21  Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato, et orante, apertum est cælum:
Luke VulgHetz 3:22  et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Luke VulgHetz 3:23  Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
Luke VulgHetz 3:24  qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Ianne, qui fuit Ioseph,
Luke VulgHetz 3:25  qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
Luke VulgHetz 3:26  qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Ioseph, qui fuit Iuda,
Luke VulgHetz 3:27  qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatheil, qui fuit Neri,
Luke VulgHetz 3:28  qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
Luke VulgHetz 3:29  qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
Luke VulgHetz 3:30  qui fuit Simeon, qui fuit Iuda, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliakim,
Luke VulgHetz 3:31  qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
Luke VulgHetz 3:32  qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
Luke VulgHetz 3:33  qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ,
Luke VulgHetz 3:34  qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
Luke VulgHetz 3:35  qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
Luke VulgHetz 3:36  qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
Luke VulgHetz 3:37  qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
Luke VulgHetz 3:38  qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
Chapter 4
Luke VulgHetz 4:1  Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane: et agebatur a Spiritu in desertum
Luke VulgHetz 4:2  diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.
Luke VulgHetz 4:3  Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
Luke VulgHetz 4:4  Et respondit ad illum Iesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
Luke VulgHetz 4:5  Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
Luke VulgHetz 4:6  et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt: et cui volo do illa.
Luke VulgHetz 4:7  Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
Luke VulgHetz 4:8  Et respondens Iesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Luke VulgHetz 4:9  Et duxit illum in Ierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
Luke VulgHetz 4:10  Scriptum est enim quod Angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
Luke VulgHetz 4:11  et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Luke VulgHetz 4:12  Et respondens Iesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
Luke VulgHetz 4:13  Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
Luke VulgHetz 4:14  Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
Luke VulgHetz 4:15  Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
Luke VulgHetz 4:16  Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
Luke VulgHetz 4:17  Et traditus est illi Liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
Luke VulgHetz 4:18  Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
Luke VulgHetz 4:19  prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum, et diem retributionis.
Luke VulgHetz 4:20  Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Luke VulgHetz 4:21  Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
Luke VulgHetz 4:22  Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph?
Luke VulgHetz 4:23  Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
Luke VulgHetz 4:24  Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
Luke VulgHetz 4:25  In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum annis tribus, et mensibus sex: cum facta esset fames magna in omni terra:
Luke VulgHetz 4:26  et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
Luke VulgHetz 4:27  Et multi leprosi erant in Israel sub Elisæo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
Luke VulgHetz 4:28  Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
Luke VulgHetz 4:29  Et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata ut præcipitarent eum.
Luke VulgHetz 4:31  Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
Luke VulgHetz 4:32  Et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
Luke VulgHetz 4:33  Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
Luke VulgHetz 4:34  dicens: Sine, quid nobis, et tibi Iesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.
Luke VulgHetz 4:35  Et increpavit illum Iesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum proiecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
Luke VulgHetz 4:36  Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
Luke VulgHetz 4:37  Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Luke VulgHetz 4:38  Surgens autem Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
Luke VulgHetz 4:39  Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
Luke VulgHetz 4:40  Cum autem sol occidisset: omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
Luke VulgHetz 4:41  Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.
Luke VulgHetz 4:42  Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.
Luke VulgHetz 4:43  Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
Chapter 5
Luke VulgHetz 5:1  Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
Luke VulgHetz 5:2  Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
Luke VulgHetz 5:3  Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
Luke VulgHetz 5:4  Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
Luke VulgHetz 5:5  Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.
Luke VulgHetz 5:6  Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum.
Luke VulgHetz 5:7  Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi ut venirent, et adiuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
Luke VulgHetz 5:8  Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Luke VulgHetz 5:9  Stupor enim circumdederat eum, et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:
Luke VulgHetz 5:10  Similiter autem Iacobum, et Ioannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere: ex hoc iam homines eris capiens.
Luke VulgHetz 5:11  Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum.
Luke VulgHetz 5:12  Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Iesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Luke VulgHetz 5:13  Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: Mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
Luke VulgHetz 5:14  et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
Luke VulgHetz 5:15  Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
Luke VulgHetz 5:17  Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant Pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilææ, et Iudææ, et Ierusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.
Luke VulgHetz 5:18  Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
Luke VulgHetz 5:19  Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Iesum.
Luke VulgHetz 5:20  Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo remittuntur tibi peccata tua.
Luke VulgHetz 5:21  Et cœperunt cogitare Scribæ, et Pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Luke VulgHetz 5:22  Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
Luke VulgHetz 5:23  Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?
Luke VulgHetz 5:24  Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Luke VulgHetz 5:25  Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum, in quo iacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.
Luke VulgHetz 5:26  Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
Luke VulgHetz 5:27  Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad Telonium, et ait illi: Sequere me.
Luke VulgHetz 5:29  et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Luke VulgHetz 5:30  Et murmurabant Pharisæi, et Scribæ eorum dicentes ad discipulos eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducatis, et bibitis?
Luke VulgHetz 5:31  Et respondens Iesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
Luke VulgHetz 5:32  Non veni vocare iustos, sed peccatores ad pœnitentiam.
Luke VulgHetz 5:33  At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisæorum: tui autem edunt, et bibunt?
Luke VulgHetz 5:34  Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
Luke VulgHetz 5:35  Venient autem dies: cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus.
Luke VulgHetz 5:36  Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
Luke VulgHetz 5:37  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt.
Luke VulgHetz 5:38  sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
Luke VulgHetz 5:39  Et nemo bibens vetus, statim vult novum, dicit enim: Vetus melius est.
Chapter 6
Luke VulgHetz 6:1  Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus.
Luke VulgHetz 6:2  Quidam autem Pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
Luke VulgHetz 6:3  Et respondens Iesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
Luke VulgHetz 6:4  quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his, qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
Luke VulgHetz 6:5  Et dicebat illis: Quia Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
Luke VulgHetz 6:6  Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
Luke VulgHetz 6:7  Observabant autem Scribæ, et Pharisæi si in sabbato curaret: ut invenirent unde accusarent eum.
Luke VulgHetz 6:8  Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini, qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
Luke VulgHetz 6:9  Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
Luke VulgHetz 6:10  Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus eius.
Luke VulgHetz 6:11  Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Iesu.
Luke VulgHetz 6:12  Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
Luke VulgHetz 6:13  Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et Apostolos nominavit)
Luke VulgHetz 6:14  Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomæum,
Luke VulgHetz 6:15  Matthæum, et Thomam, Iacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur zelotes,
Luke VulgHetz 6:16  et Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem, qui fuit proditor.
Luke VulgHetz 6:17  Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudæa, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
Luke VulgHetz 6:18  qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
Luke VulgHetz 6:19  Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Luke VulgHetz 6:20  Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei.
Luke VulgHetz 6:21  Beati, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis: quia ridebitis.
Luke VulgHetz 6:22  Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
Luke VulgHetz 6:23  Gaudete in illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant Prophetis patres eorum.
Luke VulgHetz 6:24  Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
Luke VulgHetz 6:25  Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.
Luke VulgHetz 6:26  Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
Luke VulgHetz 6:27  Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos.
Luke VulgHetz 6:28  Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
Luke VulgHetz 6:29  Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Luke VulgHetz 6:30  Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
Luke VulgHetz 6:31  Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
Luke VulgHetz 6:32  Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
Luke VulgHetz 6:33  Et si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt; quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
Luke VulgHetz 6:34  Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere; quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
Luke VulgHetz 6:35  Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Luke VulgHetz 6:36  Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Luke VulgHetz 6:37  Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
Luke VulgHetz 6:38  Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Luke VulgHetz 6:39  Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
Luke VulgHetz 6:40  Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius.
Luke VulgHetz 6:41  Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?
Luke VulgHetz 6:42  Aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita eiice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
Luke VulgHetz 6:43  Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
Luke VulgHetz 6:44  Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
Luke VulgHetz 6:45  Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Luke VulgHetz 6:46  Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
Luke VulgHetz 6:47  Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos: ostendam vobis cui similis sit:
Luke VulgHetz 6:48  similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram. inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
Luke VulgHetz 6:49  Qui autem audit, et non facit: similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
Chapter 7
Luke VulgHetz 7:1  Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
Luke VulgHetz 7:2  Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
Luke VulgHetz 7:3  Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudæorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum eius.
Luke VulgHetz 7:4  At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum solicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes.
Luke VulgHetz 7:5  diligit enim gentem nostram: et synagogam ipse ædificavit nobis.
Luke VulgHetz 7:6  Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum Centurio amicos, dicens: Domine noli vexari: Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres.
Luke VulgHetz 7:7  propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
Luke VulgHetz 7:8  nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic vade, et vadit: et alii veni, et venit: et servo meo, fac hoc, et facit.
Luke VulgHetz 7:9  Quo audito Iesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni.
Luke VulgHetz 7:10  Et reversi, qui missi fuerant domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
Luke VulgHetz 7:11  Et factum est: deinceps ibat in civitatem, quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa.
Luke VulgHetz 7:12  Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
Luke VulgHetz 7:13  Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
Luke VulgHetz 7:14  Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
Luke VulgHetz 7:15  Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
Luke VulgHetz 7:16  Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
Luke VulgHetz 7:17  Et exiit hic sermo in universam Iudæam de eo, et in omnem circa regionem.
Luke VulgHetz 7:18  Et nunciaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
Luke VulgHetz 7:19  Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus?
Luke VulgHetz 7:20  Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
Luke VulgHetz 7:21  (in ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)
Luke VulgHetz 7:22  Et respondens, dixit illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis: Quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
Luke VulgHetz 7:23  et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
Luke VulgHetz 7:24  Et cum discessissent nuncii Ioannis, cœpit de Ioanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
Luke VulgHetz 7:25  Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Luke VulgHetz 7:26  Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plusquam Prophetam:
Luke VulgHetz 7:27  hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Luke VulgHetz 7:28  Dico enim vobis: Maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est. qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
Luke VulgHetz 7:29  Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis.
Luke VulgHetz 7:30  Pharisæi autem, et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Luke VulgHetz 7:31  Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis huius? et cui similes sunt?
Luke VulgHetz 7:32  Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus adinvicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
Luke VulgHetz 7:33  Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet.
Luke VulgHetz 7:34  Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum, et peccatorum.
Luke VulgHetz 7:35  Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
Luke VulgHetz 7:36  Rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisæi discubuit.
Luke VulgHetz 7:37  Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisæi, attulit alabastrum unguenti:
Luke VulgHetz 7:38  et stans retro secus pedes eius, lacrymis cœpit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat.
Luke VulgHetz 7:39  Videns autem Pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quæ, et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.
Luke VulgHetz 7:40  Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
Luke VulgHetz 7:41  Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Luke VulgHetz 7:42  Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
Luke VulgHetz 7:43  Respondens Simon dixit: Æstimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti.
Luke VulgHetz 7:44  Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Luke VulgHetz 7:45  Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
Luke VulgHetz 7:46  Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos.
Luke VulgHetz 7:47  Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Luke VulgHetz 7:49  Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?
Luke VulgHetz 7:50  Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Chapter 8
Luke VulgHetz 8:1  Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,
Luke VulgHetz 8:2  et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis, et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant,
Luke VulgHetz 8:3  et Ioanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.
Luke VulgHetz 8:4  Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
Luke VulgHetz 8:5  Exiit qui seminat, seminare semen suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.
Luke VulgHetz 8:6  Et aliud cecidit supra petrum: et natum aruit, quia non habebat humorem.
Luke VulgHetz 8:7  Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.
Luke VulgHetz 8:8  Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.
Luke VulgHetz 8:9  Interrogabant autem eum discipuli eius, quæ esset hæc parabola.
Luke VulgHetz 8:10  Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
Luke VulgHetz 8:12  Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Luke VulgHetz 8:13  Nam qui supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
Luke VulgHetz 8:14  Quod autem in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, et a solicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
Luke VulgHetz 8:15  Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Luke VulgHetz 8:16  Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
Luke VulgHetz 8:17  Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
Luke VulgHetz 8:18  Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
Luke VulgHetz 8:19  Venerunt autem ad illum mater, et fratres eius, et non poterant adire eum præ turba.
Luke VulgHetz 8:20  Et nunciatum est illi: Mater tua, et fratres tui stant foris, volentes te videre.
Luke VulgHetz 8:21  Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
Luke VulgHetz 8:22  Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
Luke VulgHetz 8:23  Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
Luke VulgHetz 8:24  Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas.
Luke VulgHetz 8:25  Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
Luke VulgHetz 8:26  Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam.
Luke VulgHetz 8:27  Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
Luke VulgHetz 8:28  Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi, et tibi est Iesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.
Luke VulgHetz 8:29  Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta.
Luke VulgHetz 8:30  Interrogavit autem illum Iesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum.
Luke VulgHetz 8:31  Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
Luke VulgHetz 8:32  Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
Luke VulgHetz 8:33  Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.
Luke VulgHetz 8:34  Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in villas.
Luke VulgHetz 8:35  Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum: et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes eius, et timuerunt.
Luke VulgHetz 8:36  Nunciaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
Luke VulgHetz 8:37  et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
Luke VulgHetz 8:38  Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens:
Luke VulgHetz 8:39  Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Iesus.
Luke VulgHetz 8:40  Factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba. erunt enim omnes expectantes eum.
Luke VulgHetz 8:41  Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius,
Luke VulgHetz 8:42  quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
Luke VulgHetz 8:43  Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:
Luke VulgHetz 8:44  accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius: et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
Luke VulgHetz 8:45  Et ait Iesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?
Luke VulgHetz 8:46  Et dicit Iesus: Tetigit me aliquis. nam ego novi virtutem de me exiisse.
Luke VulgHetz 8:47  Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes eius: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.
Luke VulgHetz 8:48  At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
Luke VulgHetz 8:49  Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
Luke VulgHetz 8:50  Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
Luke VulgHetz 8:51  Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et patrem, et matrem puellæ.
Luke VulgHetz 8:52  Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere, non est mortua puella, sed dormit.
Luke VulgHetz 8:54  Ipse autem tenens manum eius clamavit, dicens: Puella, surge.
Luke VulgHetz 8:55  Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Et iussit illi dari manducare.
Luke VulgHetz 8:56  Et stupuerunt parentes eius, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.
Chapter 9
Luke VulgHetz 9:1  Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.
Luke VulgHetz 9:2  Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Luke VulgHetz 9:3  Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Luke VulgHetz 9:4  Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
Luke VulgHetz 9:5  Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Luke VulgHetz 9:6  Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
Luke VulgHetz 9:7  Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur
Luke VulgHetz 9:8  a quibusdam: Quia Ioannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.
Luke VulgHetz 9:9  Et ait Herodes: Ioannem ego decollavit: Quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum.
Luke VulgHetz 9:10  Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.
Luke VulgHetz 9:11  Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
Luke VulgHetz 9:12  Dies autem cœperat declinare. Et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella, villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.
Luke VulgHetz 9:13  Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
Luke VulgHetz 9:14  Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
Luke VulgHetz 9:16  Acceptis autem quinque panibus, et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
Luke VulgHetz 9:17  Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
Luke VulgHetz 9:18  Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ?
Luke VulgHetz 9:19  At illi responderunt, et dixerunt: Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus Propheta de prioribus surrexit.
Luke VulgHetz 9:20  Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit: Christum Dei.
Luke VulgHetz 9:21  At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,
Luke VulgHetz 9:22  dicens: Quia oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et Scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
Luke VulgHetz 9:23  Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
Luke VulgHetz 9:24  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
Luke VulgHetz 9:25  quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?
Luke VulgHetz 9:26  Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
Luke VulgHetz 9:27  Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
Luke VulgHetz 9:28  Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ascendit in montem ut oraret.
Luke VulgHetz 9:29  Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera: et vestitus eius albus et refulgens.
Luke VulgHetz 9:30  Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses, et Elias,
Luke VulgHetz 9:31  visi in maiestate: et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem.
Luke VulgHetz 9:32  Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt maiestatem eius, et duos viros, qui stabant cum illo.
Luke VulgHetz 9:33  Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum Tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret.
Luke VulgHetz 9:34  Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
Luke VulgHetz 9:35  Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
Luke VulgHetz 9:36  Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quæ viderant.
Luke VulgHetz 9:37  Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
Luke VulgHetz 9:38  Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
Luke VulgHetz 9:39  et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:
Luke VulgHetz 9:40  et rogavi discipulos tuos ut eiicerent illum, et non potuerunt.
Luke VulgHetz 9:41  Respondens autem Iesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Adduc huc filium tuum.
Luke VulgHetz 9:42  Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.
Luke VulgHetz 9:43  Et increpavit Iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius.
Luke VulgHetz 9:44  Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus, quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Luke VulgHetz 9:45  At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.
Luke VulgHetz 9:46  Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
Luke VulgHetz 9:47  At Iesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
Luke VulgHetz 9:48  et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est.
Luke VulgHetz 9:49  Respondens autem Ioannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum.
Luke VulgHetz 9:50  Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Luke VulgHetz 9:51  Factum est autem dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Ierusalem.
Luke VulgHetz 9:52  Et misit nuncios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
Luke VulgHetz 9:53  Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis in Ierusalem.
Luke VulgHetz 9:54  Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus, et Ioannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?
Luke VulgHetz 9:55  Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cuius spiritus estis.
Luke VulgHetz 9:56  Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
Luke VulgHetz 9:57  Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
Luke VulgHetz 9:58  Dixit illi Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Luke VulgHetz 9:59  Ait autem ad alterum: Sequere me. ille autem dixit: Domine permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
Luke VulgHetz 9:60  Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuncia regnum Dei.
Luke VulgHetz 9:61  Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his, quæ domi sunt.
Luke VulgHetz 9:62  Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Chapter 10
Luke VulgHetz 10:1  Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos. et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quo erat ipse venturus.
Luke VulgHetz 10:2  Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
Luke VulgHetz 10:4  Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
Luke VulgHetz 10:5  In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
Luke VulgHetz 10:6  et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
Luke VulgHetz 10:7  In eadem autem domo manete edentes, et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
Luke VulgHetz 10:8  Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:
Luke VulgHetz 10:9  et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Luke VulgHetz 10:10  In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite:
Luke VulgHetz 10:11  Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
Luke VulgHetz 10:12  Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
Luke VulgHetz 10:13  Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia si in Tyro, et Sidone factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere sedentes pœniterent.
Luke VulgHetz 10:14  Verumtamen Tyro, et Sidoni remissius erit in iudicio, quam vobis.
Luke VulgHetz 10:15  Et tu Capharnaum usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
Luke VulgHetz 10:16  Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me.
Luke VulgHetz 10:17  Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subiiciuntur nobis in nomine tuo.
Luke VulgHetz 10:18  Et ait illis: Videbam satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
Luke VulgHetz 10:19  Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
Luke VulgHetz 10:20  Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
Luke VulgHetz 10:21  In ipsa hora exultavit Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
Luke VulgHetz 10:22  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Luke VulgHetz 10:23  Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi, qui vident quæ vos videtis.
Luke VulgHetz 10:24  Dico enim vobis, quod multi prophetæ, et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
Luke VulgHetz 10:25  Et ecce quidam Legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo?
Luke VulgHetz 10:26  At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
Luke VulgHetz 10:27  Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
Luke VulgHetz 10:28  Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
Luke VulgHetz 10:29  Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus?
Luke VulgHetz 10:30  Suscipiens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
Luke VulgHetz 10:31  Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.
Luke VulgHetz 10:32  Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
Luke VulgHetz 10:33  Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
Luke VulgHetz 10:34  Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum, et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit.
Luke VulgHetz 10:35  Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
Luke VulgHetz 10:36  Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
Luke VulgHetz 10:37  At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter.
Luke VulgHetz 10:38  Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam Martha nomine, excepit illum in domum suam,
Luke VulgHetz 10:39  et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
Luke VulgHetz 10:40  Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adiuvet.
Luke VulgHetz 10:41  Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima.
Luke VulgHetz 10:42  Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.
Chapter 11
Luke VulgHetz 11:1  Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Ioannes discipulos suos.
Luke VulgHetz 11:2  Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Luke VulgHetz 11:4  Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Luke VulgHetz 11:5  Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,
Luke VulgHetz 11:6  quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
Luke VulgHetz 11:7  et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
Luke VulgHetz 11:8  Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
Luke VulgHetz 11:9  Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Luke VulgHetz 11:10  Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
Luke VulgHetz 11:11  Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi?
Luke VulgHetz 11:12  Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem?
Luke VulgHetz 11:13  Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?
Luke VulgHetz 11:14  Et erat eiiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
Luke VulgHetz 11:15  Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum eiicit dæmonia.
Luke VulgHetz 11:16  Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
Luke VulgHetz 11:17  Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
Luke VulgHetz 11:18  Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? quia dicitis in Beelzebub me eiicere dæmonia.
Luke VulgHetz 11:19  Si autem ego in Beelzebub eiicio dæmonia: filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Luke VulgHetz 11:20  Porro si in digito Dei eiicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
Luke VulgHetz 11:21  Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quæ possidet.
Luke VulgHetz 11:22  Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Luke VulgHetz 11:23  Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
Luke VulgHetz 11:24  Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
Luke VulgHetz 11:25  Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
Luke VulgHetz 11:26  Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus.
Luke VulgHetz 11:27  Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ suxisti.
Luke VulgHetz 11:28  At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
Luke VulgHetz 11:29  Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ.
Luke VulgHetz 11:30  Nam sicut fuit Ionas signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis generationi isti.
Luke VulgHetz 11:31  Regina Austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.
Luke VulgHetz 11:32  Viri Ninivitæ surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Ionæ, et ecce plus quam Ionas hic.
Luke VulgHetz 11:33  Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
Luke VulgHetz 11:34  Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Luke VulgHetz 11:35  Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebræ sint.
Luke VulgHetz 11:36  Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Luke VulgHetz 11:37  Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
Luke VulgHetz 11:38  Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Luke VulgHetz 11:39  Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisæi quod deforis est calicis, et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et iniquitate.
Luke VulgHetz 11:40  Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit?
Luke VulgHetz 11:41  Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
Luke VulgHetz 11:42  Sed væ vobis Pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis iudicium, et charitatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
Luke VulgHetz 11:43  Væ vobis Pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
Luke VulgHetz 11:44  Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
Luke VulgHetz 11:45  Respondens autem quidam ex Legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
Luke VulgHetz 11:46  At ille ait: Et vobis Legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
Luke VulgHetz 11:47  Væ vobis, qui ædificatis monumenta Prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
Luke VulgHetz 11:48  Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
Luke VulgHetz 11:49  Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos Prophetas, et Apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
Luke VulgHetz 11:50  ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
Luke VulgHetz 11:51  a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare, et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
Luke VulgHetz 11:52  Væ vobis Legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ, ipsi non introistis, et eos, qui introibant, prohibuistis.
Luke VulgHetz 11:53  Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et Legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis,
Luke VulgHetz 11:54  insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum.
Chapter 12
Luke VulgHetz 12:1  Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis.
Luke VulgHetz 12:2  Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.
Luke VulgHetz 12:3  Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.
Luke VulgHetz 12:4  Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.
Luke VulgHetz 12:5  Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete.
Luke VulgHetz 12:6  Nonne quinque passeres væneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
Luke VulgHetz 12:7  Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos:
Luke VulgHetz 12:8  Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei:
Luke VulgHetz 12:9  qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.
Luke VulgHetz 12:10  Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Luke VulgHetz 12:11  Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite soliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Luke VulgHetz 12:12  Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
Luke VulgHetz 12:13  Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
Luke VulgHetz 12:14  At ille dixit illi: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos?
Luke VulgHetz 12:15  Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quæ possidet.
Luke VulgHetz 12:16  Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit:
Luke VulgHetz 12:17  et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregam fructus meos?
Luke VulgHetz 12:18  Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quæ nata sunt mihi, et bona mea,
Luke VulgHetz 12:19  et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
Luke VulgHetz 12:20  Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cuius erunt?
Luke VulgHetz 12:21  Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Luke VulgHetz 12:22  Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite soliciti esse animæ vestræ quid manducetis: neque corpori quid induamini.
Luke VulgHetz 12:23  Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
Luke VulgHetz 12:24  Considerate corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
Luke VulgHetz 12:25  Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Luke VulgHetz 12:26  Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris soliciti estis?
Luke VulgHetz 12:27  Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Luke VulgHetz 12:28  Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei?
Luke VulgHetz 12:29  Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
Luke VulgHetz 12:30  hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Luke VulgHetz 12:31  Verumtamen quærite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis.
Luke VulgHetz 12:32  Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum.
Luke VulgHetz 12:33  Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
Luke VulgHetz 12:34  Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Luke VulgHetz 12:35  Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,
Luke VulgHetz 12:36  et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Luke VulgHetz 12:37  Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Luke VulgHetz 12:38  Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
Luke VulgHetz 12:39  Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Luke VulgHetz 12:40  Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Luke VulgHetz 12:41  Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes?
Luke VulgHetz 12:42  Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
Luke VulgHetz 12:43  Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
Luke VulgHetz 12:44  Vere dico vobis, quoniam supra omnia, quæ possidet, constituet illum.
Luke VulgHetz 12:45  Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
Luke VulgHetz 12:46  veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet.
Luke VulgHetz 12:47  Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis:
Luke VulgHetz 12:48  qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Luke VulgHetz 12:49  Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
Luke VulgHetz 12:50  Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur?
Luke VulgHetz 12:51  Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem:
Luke VulgHetz 12:52  erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
Luke VulgHetz 12:53  dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Luke VulgHetz 12:54  Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
Luke VulgHetz 12:55  Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
Luke VulgHetz 12:56  Hypocritæ faciem cæli, et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
Luke VulgHetz 12:57  Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est?
Luke VulgHetz 12:58  Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Luke VulgHetz 12:59  Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Chapter 13
Luke VulgHetz 13:1  Aderant autem quidam ipso in tempore, nunciantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Luke VulgHetz 13:2  Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
Luke VulgHetz 13:3  Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Luke VulgHetz 13:4  Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Ierusalem?
Luke VulgHetz 13:5  Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
Luke VulgHetz 13:6  Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
Luke VulgHetz 13:7  Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
Luke VulgHetz 13:8  At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora:
Luke VulgHetz 13:9  et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.
Luke VulgHetz 13:11  Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
Luke VulgHetz 13:12  Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Luke VulgHetz 13:13  Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
Luke VulgHetz 13:14  Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus: dicebat turbæ: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
Luke VulgHetz 13:15  Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?
Luke VulgHetz 13:16  Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
Luke VulgHetz 13:17  Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.
Luke VulgHetz 13:18  Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud?
Luke VulgHetz 13:19  Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis eius.
Luke VulgHetz 13:20  Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei?
Luke VulgHetz 13:21  Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
Luke VulgHetz 13:22  Et ibat per civitates, et castella docens, et iter faciens in Ierusalem.
Luke VulgHetz 13:23  Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Luke VulgHetz 13:24  Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
Luke VulgHetz 13:25  Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
Luke VulgHetz 13:26  tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Luke VulgHetz 13:27  Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Luke VulgHetz 13:28  Ibi erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Luke VulgHetz 13:29  Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei.
Luke VulgHetz 13:30  Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
Luke VulgHetz 13:31  In ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
Luke VulgHetz 13:32  Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
Luke VulgHetz 13:33  Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Ierusalem.
Luke VulgHetz 13:34  Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis Prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?
Luke VulgHetz 13:35  Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Chapter 14
Luke VulgHetz 14:1  Et factum est cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
Luke VulgHetz 14:3  Et respondens Iesus dixit ad Legisperitos, et Pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare?
Luke VulgHetz 14:4  At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
Luke VulgHetz 14:5  Et respondens ad illos dixit: Cuius vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?
Luke VulgHetz 14:7  Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
Luke VulgHetz 14:8  Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo,
Luke VulgHetz 14:9  et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
Luke VulgHetz 14:10  sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
Luke VulgHetz 14:11  quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Luke VulgHetz 14:12  Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio.
Luke VulgHetz 14:13  sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos:
Luke VulgHetz 14:14  et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum.
Luke VulgHetz 14:15  Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei.
Luke VulgHetz 14:16  At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
Luke VulgHetz 14:17  Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia.
Luke VulgHetz 14:18  Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te habe me excusatum.
Luke VulgHetz 14:19  Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excusatum.
Luke VulgHetz 14:20  Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
Luke VulgHetz 14:21  Et reversus servus nunciavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas, et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
Luke VulgHetz 14:22  Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
Luke VulgHetz 14:23  Et ait dominus servo: Exi in vias, et sepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
Luke VulgHetz 14:24  Dico autem vobis quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
Luke VulgHetz 14:25  Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos:
Luke VulgHetz 14:26  Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
Luke VulgHetz 14:27  Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
Luke VulgHetz 14:28  Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
Luke VulgHetz 14:29  ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei,
Luke VulgHetz 14:30  dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare?
Luke VulgHetz 14:31  Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
Luke VulgHetz 14:32  alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quæ pacis sunt.
Luke VulgHetz 14:33  Sic ergo omnis ex vobis, qui non renunciat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus.
Luke VulgHetz 14:34  Bonum est sal. Si autem sal evanuerit, in quo condietur?
Luke VulgHetz 14:35  Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Chapter 15
Luke VulgHetz 15:1  Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
Luke VulgHetz 15:2  Et murmurabant Pharisæi, et Scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
Luke VulgHetz 15:4  Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanovem in deserto, et vadit ad illam, quæ perierat, donec inveniat eam?
Luke VulgHetz 15:5  Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
Luke VulgHetz 15:6  et veniens domum convocat amicos, et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam, quæ perierat.
Luke VulgHetz 15:7  Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis, qui non indigent pœnitentia.
Luke VulgHetz 15:8  Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat?
Luke VulgHetz 15:9  Et cum invenerit, convocat amicas, et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram?
Luke VulgHetz 15:10  Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
Luke VulgHetz 15:12  et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
Luke VulgHetz 15:13  Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Luke VulgHetz 15:14  Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
Luke VulgHetz 15:15  Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Luke VulgHetz 15:16  Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
Luke VulgHetz 15:17  In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!
Luke VulgHetz 15:18  Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:
Luke VulgHetz 15:19  iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
Luke VulgHetz 15:20  Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum.
Luke VulgHetz 15:21  Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus.
Luke VulgHetz 15:22  Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius:
Luke VulgHetz 15:23  et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:
Luke VulgHetz 15:24  quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
Luke VulgHetz 15:25  Erat autem filius eius senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam, et chorum:
Luke VulgHetz 15:26  et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
Luke VulgHetz 15:27  Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
Luke VulgHetz 15:28  Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
Luke VulgHetz 15:29  At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hœdum ut cum amicis meis epularer:
Luke VulgHetz 15:30  sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
Luke VulgHetz 15:31  At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
Luke VulgHetz 15:32  epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic, mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est.
Chapter 16
Luke VulgHetz 16:1  Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Luke VulgHetz 16:2  Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: iam enim non poteris villicare.
Luke VulgHetz 16:3  Ait autem villicus intra se: Quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco.
Luke VulgHetz 16:4  Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
Luke VulgHetz 16:5  Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?
Luke VulgHetz 16:6  At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
Luke VulgHetz 16:7  Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
Luke VulgHetz 16:8  Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Luke VulgHetz 16:9  Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
Luke VulgHetz 16:10  Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
Luke VulgHetz 16:11  Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis?
Luke VulgHetz 16:12  Et si in alieno fideles non fuistis: quod vestrum est, quis dabit vobis?
Luke VulgHetz 16:13  Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet: non potestis Deo servire, et mammonæ.
Luke VulgHetz 16:14  Audiebant autem omnia hæc Pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.
Luke VulgHetz 16:15  Et ait illis: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Luke VulgHetz 16:16  Lex, et prophetæ usque ad Ioannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Luke VulgHetz 16:17  Facilius est autem cælum, et terram præterire, quam de Lege unum apicem cadere.
Luke VulgHetz 16:18  Omnis, qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
Luke VulgHetz 16:19  Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso: et epulabatur quotidie splendide.
Luke VulgHetz 16:20  Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
Luke VulgHetz 16:21  cupiens saturari de micis, quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.
Luke VulgHetz 16:22  Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
Luke VulgHetz 16:23  Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius:
Luke VulgHetz 16:24  et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Luke VulgHetz 16:25  Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
Luke VulgHetz 16:26  et in his omnibus inter nos, et vos chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
Luke VulgHetz 16:27  Et ait: Rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei.
Luke VulgHetz 16:28  habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
Luke VulgHetz 16:29  Et ait illi Abraham: Habent Moysen, et prophetas: audiant illos.
Luke VulgHetz 16:30  At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
Luke VulgHetz 16:31  Ait autem illi: Si Moysen, et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
Chapter 17
Luke VulgHetz 17:1  Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi, per quem veniunt.
Luke VulgHetz 17:2  Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Luke VulgHetz 17:3  Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
Luke VulgHetz 17:4  Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
Luke VulgHetz 17:6  Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
Luke VulgHetz 17:7  Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
Luke VulgHetz 17:8  et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
Luke VulgHetz 17:9  Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
Luke VulgHetz 17:10  Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
Luke VulgHetz 17:11  Et factum est, dum iret in Ierusalem, transibat per mediam Samariam, et Galilæam.
Luke VulgHetz 17:12  Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
Luke VulgHetz 17:13  et levaverunt vocem, dicentes: Iesu præceptor, miserere nostri.
Luke VulgHetz 17:14  Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Luke VulgHetz 17:15  Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
Luke VulgHetz 17:16  et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
Luke VulgHetz 17:17  Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
Luke VulgHetz 17:18  Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
Luke VulgHetz 17:19  Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
Luke VulgHetz 17:20  Interrogatus autem a Pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
Luke VulgHetz 17:21  neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
Luke VulgHetz 17:22  Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
Luke VulgHetz 17:23  Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
Luke VulgHetz 17:24  nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea, quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
Luke VulgHetz 17:25  Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
Luke VulgHetz 17:26  Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis.
Luke VulgHetz 17:27  Edebant, et bibebant: uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
Luke VulgHetz 17:28  Similiter sicut factum est in diebus Lot: Edebant, et bibebant: emebant, et vendebant: plantabant, et ædificabant:
Luke VulgHetz 17:29  qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem, et sulphur de cælo, et omnes perdidit:
Luke VulgHetz 17:30  secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
Luke VulgHetz 17:31  In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
Luke VulgHetz 17:33  Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Luke VulgHetz 17:34  Dico vobis: in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
Luke VulgHetz 17:35  duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
Luke VulgHetz 17:37  Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.
Chapter 18
Luke VulgHetz 18:1  Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Luke VulgHetz 18:2  dicens: Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
Luke VulgHetz 18:3  Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
Luke VulgHetz 18:4  Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
Luke VulgHetz 18:5  tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
Luke VulgHetz 18:6  Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit:
Luke VulgHetz 18:7  Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
Luke VulgHetz 18:8  Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
Luke VulgHetz 18:9  Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
Luke VulgHetz 18:10  Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisæus, et alter publicanus.
Luke VulgHetz 18:11  Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri: velut etiam hic publicanus.
Luke VulgHetz 18:12  ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium, quæ possideo.
Luke VulgHetz 18:13  Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
Luke VulgHetz 18:14  Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Luke VulgHetz 18:15  Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
Luke VulgHetz 18:16  Iesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. talium est enim regnum Dei.
Luke VulgHetz 18:17  Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Luke VulgHetz 18:18  Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
Luke VulgHetz 18:19  Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
Luke VulgHetz 18:20  Mandata nosti: Non occides: Non mœchaberis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem.
Luke VulgHetz 18:22  Quo audito, Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Luke VulgHetz 18:23  His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
Luke VulgHetz 18:24  Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt.
Luke VulgHetz 18:25  Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Luke VulgHetz 18:26  Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
Luke VulgHetz 18:27  Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Luke VulgHetz 18:28  Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
Luke VulgHetz 18:29  Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
Luke VulgHetz 18:30  et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
Luke VulgHetz 18:31  Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis.
Luke VulgHetz 18:32  tradetur enim Gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
Luke VulgHetz 18:33  et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
Luke VulgHetz 18:34  Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
Luke VulgHetz 18:35  Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
Luke VulgHetz 18:36  Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Luke VulgHetz 18:37  Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret.
Luke VulgHetz 18:38  Et clamavit, dicens: Iesu fili David miserere mei.
Luke VulgHetz 18:39  Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
Luke VulgHetz 18:40  Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
Luke VulgHetz 18:41  dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine ut videam.
Luke VulgHetz 18:42  Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Luke VulgHetz 18:43  Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Chapter 19
Luke VulgHetz 19:2  Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
Luke VulgHetz 19:3  et quærebat videre Iesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
Luke VulgHetz 19:4  Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
Luke VulgHetz 19:5  Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
Luke VulgHetz 19:6  Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
Luke VulgHetz 19:7  Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
Luke VulgHetz 19:8  Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Luke VulgHetz 19:9  Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
Luke VulgHetz 19:10  Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Luke VulgHetz 19:11  Hæc illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Luke VulgHetz 19:12  Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Luke VulgHetz 19:13  Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
Luke VulgHetz 19:14  Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
Luke VulgHetz 19:15  Et factum est ut rediret accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
Luke VulgHetz 19:16  Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
Luke VulgHetz 19:17  Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Luke VulgHetz 19:18  Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
Luke VulgHetz 19:20  Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:
Luke VulgHetz 19:21  timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
Luke VulgHetz 19:22  Dicit ei: De ore tuo te iudico serve nequam. sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
Luke VulgHetz 19:23  et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
Luke VulgHetz 19:24  Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi, qui decem mnas habet.
Luke VulgHetz 19:26  Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem, qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Luke VulgHetz 19:27  Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
Luke VulgHetz 19:28  Et his dictis, præcedebat ascendens Ierosolymam.
Luke VulgHetz 19:29  Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage, et Bethaniam ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
Luke VulgHetz 19:30  dicens: Ite in castellum, quod contra est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
Luke VulgHetz 19:31  Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat.
Luke VulgHetz 19:32  Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Luke VulgHetz 19:33  Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum?
Luke VulgHetz 19:34  At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
Luke VulgHetz 19:35  Et duxerunt illum ad Iesum. Et iacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
Luke VulgHetz 19:36  Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
Luke VulgHetz 19:37  Et cum appropinquaret iam ad descensum Montis oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
Luke VulgHetz 19:38  dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini, pax in cælo, et gloria in excelsis.
Luke VulgHetz 19:39  Et quidam Pharisæorum de turbis, dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
Luke VulgHetz 19:40  Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Luke VulgHetz 19:41  Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
Luke VulgHetz 19:42  Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
Luke VulgHetz 19:43  Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
Luke VulgHetz 19:44  et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
Luke VulgHetz 19:45  Et ingressus in templum, cœpit eiicere vendentes in illo, et ementes,
Luke VulgHetz 19:46  dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Luke VulgHetz 19:47  Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et Scribæ, et Princeps plebis quærebant illum perdere:
Luke VulgHetz 19:48  et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Chapter 20
Luke VulgHetz 20:1  Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et Scribæ cum senioribus,
Luke VulgHetz 20:2  et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis, in qua potestate hæc facis? aut: Quis est, qui dedit tibi hanc potestatem?
Luke VulgHetz 20:3  Respondens autem Iesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:
Luke VulgHetz 20:4  Baptismus Ioannis de cælo erat, an ex hominibus?
Luke VulgHetz 20:5  At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus, de cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
Luke VulgHetz 20:6  Si autem dixerimus, Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim, Ioannem prophetam esse.
Luke VulgHetz 20:8  Et Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Luke VulgHetz 20:9  Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
Luke VulgHetz 20:10  Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
Luke VulgHetz 20:11  Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Luke VulgHetz 20:12  Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes eiecerunt.
Luke VulgHetz 20:13  Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
Luke VulgHetz 20:14  Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est heres, occidamus illum, ut nostra fiat hereditas.
Luke VulgHetz 20:15  Et eiectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?
Luke VulgHetz 20:16  veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.
Luke VulgHetz 20:17  Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc, quod scriptum est: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?
Luke VulgHetz 20:18  Omnis, qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
Luke VulgHetz 20:19  Et quærebant principes sacerdotum, et Scribæ mittere in illum manus illa hora: et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
Luke VulgHetz 20:20  Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caparent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
Luke VulgHetz 20:21  Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis, et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces:
Luke VulgHetz 20:23  Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
Luke VulgHetz 20:24  Ostendite mihi denarium: Cuius habet imaginem, et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
Luke VulgHetz 20:25  Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
Luke VulgHetz 20:26  Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe: et mirati in responso eius, tacuerunt.
Luke VulgHetz 20:27  Accesserunt autem quidam Sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
Luke VulgHetz 20:28  dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo:
Luke VulgHetz 20:29  septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
Luke VulgHetz 20:30  Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
Luke VulgHetz 20:31  Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
Luke VulgHetz 20:33  In resurrectione ergo, cuius eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Luke VulgHetz 20:34  Et ait illis Iesus: Filii huius sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
Luke VulgHetz 20:35  illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
Luke VulgHetz 20:36  neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim Angelis sunt, et filii sunt Dei: cum sint filii resurrectionis.
Luke VulgHetz 20:37  Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob.
Luke VulgHetz 20:38  Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
Luke VulgHetz 20:39  Respondentes autem quidam Scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
Luke VulgHetz 20:40  Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Luke VulgHetz 20:41  Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum, filium esse David?
Luke VulgHetz 20:42  et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis,
Luke VulgHetz 20:43  donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum?
Luke VulgHetz 20:44  David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius eius est?
Luke VulgHetz 20:45  Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
Luke VulgHetz 20:46  Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis:
Luke VulgHetz 20:47  qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem.
Chapter 21
Luke VulgHetz 21:1  Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
Luke VulgHetz 21:2  Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
Luke VulgHetz 21:3  Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper, plus quam omnes misit.
Luke VulgHetz 21:4  Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo, quod deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit.
Luke VulgHetz 21:5  Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus, et donis ornatum esset, dixit:
Luke VulgHetz 21:6  Hæc, quæ videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Luke VulgHetz 21:7  Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient?
Luke VulgHetz 21:8  Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
Luke VulgHetz 21:9  Cum autem audieritis prælia, et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
Luke VulgHetz 21:10  Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
Luke VulgHetz 21:11  Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
Luke VulgHetz 21:12  Sed ante hæc omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas, et custodias, trahentes ad reges, et præsides propter nomen meum:
Luke VulgHetz 21:14  Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis.
Luke VulgHetz 21:15  ego enim dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri.
Luke VulgHetz 21:16  Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
Luke VulgHetz 21:20  Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius:
Luke VulgHetz 21:21  tunc qui in Iudæa sunt, fugiant ad montes: et qui in medio eius, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam.
Luke VulgHetz 21:22  quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quæ scripta sunt.
Luke VulgHetz 21:23  Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus. erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
Luke VulgHetz 21:24  Et cadent in ore gladii: et captivi ducentur in omnes Gentes. et Ierusalem calcabitur a Gentibus: donec impleantur tempora nationum.
Luke VulgHetz 21:25  Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura Gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:
Luke VulgHetz 21:26  arescentibus hominibus præ timore, et expectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:
Luke VulgHetz 21:27  et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate.
Luke VulgHetz 21:28  His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
Luke VulgHetz 21:29  Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
Luke VulgHetz 21:30  cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
Luke VulgHetz 21:31  Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Luke VulgHetz 21:32  Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
Luke VulgHetz 21:33  Cælum, et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
Luke VulgHetz 21:34  Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitæ: et superveniat in vos repentina dies illa:
Luke VulgHetz 21:35  tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terræ.
Luke VulgHetz 21:36  Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Luke VulgHetz 21:37  Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
Luke VulgHetz 21:38  Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
Chapter 22
Luke VulgHetz 22:1  Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha:
Luke VulgHetz 22:2  et quærebant principes sacerdotum, et Scribæ, quomodo Iesum interficerent: timebant vero plebem.
Luke VulgHetz 22:3  Intravit autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim.
Luke VulgHetz 22:4  et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
Luke VulgHetz 22:5  Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
Luke VulgHetz 22:6  Et spopondit. Et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Luke VulgHetz 22:7  Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
Luke VulgHetz 22:8  Et misit Petrum, et Ioannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
Luke VulgHetz 22:10  Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,
Luke VulgHetz 22:11  et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
Luke VulgHetz 22:12  Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
Luke VulgHetz 22:13  Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
Luke VulgHetz 22:14  Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim Apostoli cum eo.
Luke VulgHetz 22:15  et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Luke VulgHetz 22:16  Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
Luke VulgHetz 22:17  Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
Luke VulgHetz 22:18  dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat.
Luke VulgHetz 22:19  Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
Luke VulgHetz 22:20  Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
Luke VulgHetz 22:21  Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
Luke VulgHetz 22:22  Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi, per quem tradetur.
Luke VulgHetz 22:23  Et ipsi cœperunt quærere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
Luke VulgHetz 22:24  Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
Luke VulgHetz 22:25  Dixit autem eis: Reges Gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Luke VulgHetz 22:26  Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.
Luke VulgHetz 22:27  Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:
Luke VulgHetz 22:28  vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis:
Luke VulgHetz 22:29  Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
Luke VulgHetz 22:30  ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo: et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
Luke VulgHetz 22:31  Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
Luke VulgHetz 22:32  ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
Luke VulgHetz 22:33  Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire.
Luke VulgHetz 22:34  At ille dixit: Dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:
Luke VulgHetz 22:35  Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?
Luke VulgHetz 22:36  At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium.
Luke VulgHetz 22:37  Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea, quæ sunt de me, finem habent.
Luke VulgHetz 22:38  At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
Luke VulgHetz 22:39  Et egressus ibat secundum consuetudinem in Monte olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
Luke VulgHetz 22:40  Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
Luke VulgHetz 22:41  Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis: et positis genibus orabat,
Luke VulgHetz 22:42  dicens: Pater si vis, transfer calicem istum a me: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
Luke VulgHetz 22:43  Apparuit autem illi Angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
Luke VulgHetz 22:44  Et factus est sudor eius, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
Luke VulgHetz 22:45  Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
Luke VulgHetz 22:46  Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
Luke VulgHetz 22:47  Adhuc eo loquente ecce turba: et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos: et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.
Luke VulgHetz 22:48  Iesus autem dixit illi: Iuda, osculo Filium hominis tradis?
Luke VulgHetz 22:49  Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
Luke VulgHetz 22:50  Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram.
Luke VulgHetz 22:51  Respondens autem Iesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
Luke VulgHetz 22:52  Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis, et fustibus?
Luke VulgHetz 22:53  Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
Luke VulgHetz 22:54  Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.
Luke VulgHetz 22:55  Accenso autem igne in medio atrii, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
Luke VulgHetz 22:56  Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
Luke VulgHetz 22:57  At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
Luke VulgHetz 22:58  Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
Luke VulgHetz 22:59  Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.
Luke VulgHetz 22:60  Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
Luke VulgHetz 22:61  Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia prius quam gallus cantet, ter me negabis.
Luke VulgHetz 22:63  Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.
Luke VulgHetz 22:64  Et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?
Luke VulgHetz 22:66  Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et Scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
Luke VulgHetz 22:67  Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:
Luke VulgHetz 22:68  si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
Luke VulgHetz 22:69  Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Luke VulgHetz 22:70  Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.
Luke VulgHetz 22:71  At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius.
Chapter 23
Luke VulgHetz 23:1  Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
Luke VulgHetz 23:2  Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
Luke VulgHetz 23:3  Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Iudæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Luke VulgHetz 23:4  Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum, et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
Luke VulgHetz 23:5  At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Iudæam, incipiens a Galilæa usque huc.
Luke VulgHetz 23:6  Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
Luke VulgHetz 23:7  Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus.
Luke VulgHetz 23:8  Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde. erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Luke VulgHetz 23:9  Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
Luke VulgHetz 23:10  Stabant autem principes sacerdotum, et Scribæ constanter accusantes eum.
Luke VulgHetz 23:11  Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Luke VulgHetz 23:12  Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
Luke VulgHetz 23:13  Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Luke VulgHetz 23:14  dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis.
Luke VulgHetz 23:15  Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Luke VulgHetz 23:17  Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum, unum.
Luke VulgHetz 23:18  Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam,
Luke VulgHetz 23:19  qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem.
Luke VulgHetz 23:20  Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Iesum.
Luke VulgHetz 23:21  At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
Luke VulgHetz 23:22  Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam.
Luke VulgHetz 23:23  At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
Luke VulgHetz 23:25  Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium, et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Luke VulgHetz 23:26  Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
Luke VulgHetz 23:27  Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum: quæ plangebant, et lamentabantur eum.
Luke VulgHetz 23:28  Conversus autem ad illas Iesus, dixit: Filiæ Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.
Luke VulgHetz 23:29  Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quæ non lactaverunt.
Luke VulgHetz 23:30  Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos. et collibus: Operite nos.
Luke VulgHetz 23:31  Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
Luke VulgHetz 23:32  Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Luke VulgHetz 23:33  Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
Luke VulgHetz 23:34  Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes.
Luke VulgHetz 23:35  Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
Luke VulgHetz 23:36  Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
Luke VulgHetz 23:37  et dicentes: Si tu es rex Iudæorum, salvum te fac.
Luke VulgHetz 23:38  Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris Græcis, et Latinis, et Hebraicis: Hic est rex Iudæorum.
Luke VulgHetz 23:39  Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos.
Luke VulgHetz 23:40  Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
Luke VulgHetz 23:41  Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
Luke VulgHetz 23:42  Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
Luke VulgHetz 23:43  Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
Luke VulgHetz 23:44  Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.
Luke VulgHetz 23:45  Et obscuratus est sol: et velum templi scissum est medium.
Luke VulgHetz 23:46  Et clamans voce magna Iesus ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.
Luke VulgHetz 23:47  Videns autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat.
Luke VulgHetz 23:48  Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Luke VulgHetz 23:49  Stabant autem omnes noti eius a longe: et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
Luke VulgHetz 23:50  Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus, et iustus:
Luke VulgHetz 23:51  hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa civitate Iudææ, qui expectabat et ipse regnum Dei.
Luke VulgHetz 23:53  et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
Luke VulgHetz 23:54  Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
Luke VulgHetz 23:55  Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius.
Luke VulgHetz 23:56  Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Chapter 24
Luke VulgHetz 24:1  Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant, aromata:
Luke VulgHetz 24:4  Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Luke VulgHetz 24:5  Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
Luke VulgHetz 24:6  non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
Luke VulgHetz 24:7  dicens: Quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
Luke VulgHetz 24:9  Et regressæ a monumento nunciaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
Luke VulgHetz 24:10  Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et ceteræ, quæ cum eis erant, quæ dicebant ad Apostolos hæc.
Luke VulgHetz 24:11  Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum verba ista: et non crediderunt illis.
Luke VulgHetz 24:12  Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Luke VulgHetz 24:13  Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus.
Luke VulgHetz 24:14  et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quæ acciderant.
Luke VulgHetz 24:15  Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis:
Luke VulgHetz 24:16  oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Luke VulgHetz 24:17  Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Luke VulgHetz 24:18  Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus?
Luke VulgHetz 24:19  Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere, et sermone coram Deo, et omni populo:
Luke VulgHetz 24:20  Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
Luke VulgHetz 24:21  nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
Luke VulgHetz 24:22  Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
Luke VulgHetz 24:23  et, non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Luke VulgHetz 24:24  Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
Luke VulgHetz 24:25  Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quæ locuti sunt Prophetæ!
Luke VulgHetz 24:26  Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
Luke VulgHetz 24:27  Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quæ de ipso erant.
Luke VulgHetz 24:28  Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
Luke VulgHetz 24:29  Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
Luke VulgHetz 24:30  Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Luke VulgHetz 24:31  Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
Luke VulgHetz 24:32  Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
Luke VulgHetz 24:33  Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos, qui cum illis erant,
Luke VulgHetz 24:34  dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
Luke VulgHetz 24:35  Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via: et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Luke VulgHetz 24:36  Dum autem hæc loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
Luke VulgHetz 24:37  Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum videre.
Luke VulgHetz 24:38  Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Luke VulgHetz 24:39  Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum: palpate, et videte: quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Luke VulgHetz 24:40  Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et pedes.
Luke VulgHetz 24:41  Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur?
Luke VulgHetz 24:42  At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
Luke VulgHetz 24:43  Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
Luke VulgHetz 24:44  Et dixit ad eos: Hæc sunt verba, quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
Luke VulgHetz 24:45  Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
Luke VulgHetz 24:46  et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
Luke VulgHetz 24:47  et prædicari in nomine eius pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma.
Luke VulgHetz 24:49  Et ego mitto promissum Patris mei in vos. vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
Luke VulgHetz 24:50  Eduxit autem eos foras in Bethaniam: et elevatis manibus suis benedixit eis.
Luke VulgHetz 24:51  Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
Luke VulgHetz 24:52  Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno:
Luke VulgHetz 24:53  et erant semper in templo, laudantes, et benedicentes Deum. Amen.