Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Up
Chapter 1
Luke VulgSist 1:1  Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum:
Luke VulgSist 1:2  sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
Luke VulgSist 1:3  visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
Luke VulgSist 1:4  ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
Luke VulgSist 1:5  Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
Luke VulgSist 1:6  Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini sine querela,
Luke VulgSist 1:7  et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
Luke VulgSist 1:8  Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Deum,
Luke VulgSist 1:9  secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
Luke VulgSist 1:10  et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
Luke VulgSist 1:11  Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
Luke VulgSist 1:12  Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
Luke VulgSist 1:13  Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem:
Luke VulgSist 1:14  et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
Luke VulgSist 1:15  erit enim magnus coram Domino: vinum, et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:
Luke VulgSist 1:16  et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:
Luke VulgSist 1:17  et ipse praecedet ante illum in spiritu, et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.
Luke VulgSist 1:18  Et dixit Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
Luke VulgSist 1:19  Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.
Luke VulgSist 1:20  Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.
Luke VulgSist 1:21  Et erat plebs expectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Luke VulgSist 1:22  Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
Luke VulgSist 1:23  Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam:
Luke VulgSist 1:24  post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
Luke VulgSist 1:25  Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
Luke VulgSist 1:26  In mense autem sexto, missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
Luke VulgSist 1:27  ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria.
Luke VulgSist 1:28  Et ingressus Angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus.
Luke VulgSist 1:29  Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Luke VulgSist 1:30  Et ait Angelus ei: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
Luke VulgSist 1:31  ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius IESUM.
Luke VulgSist 1:32  hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aeternum,
Luke VulgSist 1:34  Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Luke VulgSist 1:35  Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.
Luke VulgSist 1:36  Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis:
Luke VulgSist 1:38  Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus.
Luke VulgSist 1:39  Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione, in civitatem Iuda:
Luke VulgSist 1:40  Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.
Luke VulgSist 1:41  Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero eius: et repleta est Spiritu sancto Elisabeth:
Luke VulgSist 1:42  et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
Luke VulgSist 1:43  Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?
Luke VulgSist 1:44  Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo.
Luke VulgSist 1:45  et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.
Luke VulgSist 1:48  Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Luke VulgSist 1:49  Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius.
Luke VulgSist 1:50  Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Luke VulgSist 1:51  Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Luke VulgSist 1:53  Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Luke VulgSist 1:54  Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
Luke VulgSist 1:55  Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in saecula.
Luke VulgSist 1:56  Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
Luke VulgSist 1:57  Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
Luke VulgSist 1:58  Et audierunt vicini, et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Luke VulgSist 1:59  Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
Luke VulgSist 1:60  Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes.
Luke VulgSist 1:61  Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
Luke VulgSist 1:62  Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum.
Luke VulgSist 1:63  Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi.
Luke VulgSist 1:64  Apertum est autem illico os eius, et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
Luke VulgSist 1:65  Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec:
Luke VulgSist 1:66  et posuerunt omnes, qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo.
Luke VulgSist 1:67  Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu sancto: et prophetavit, dicens:
Luke VulgSist 1:68  Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:
Luke VulgSist 1:69  Et erexit cornu salutis nobis: in domo David pueri sui.
Luke VulgSist 1:70  Sicut locutum est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius:
Luke VulgSist 1:71  Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos:
Luke VulgSist 1:72  Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti.
Luke VulgSist 1:73  Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis:
Luke VulgSist 1:74  Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
Luke VulgSist 1:75  In sanctitate, et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Luke VulgSist 1:76  Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius:
Luke VulgSist 1:77  Ad dandam scientiam salutis plebi eius: in remissionem peccatorum eorum:
Luke VulgSist 1:78  Per viscera misericordiae Dei nostri: in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
Luke VulgSist 1:79  Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Luke VulgSist 1:80  Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.
Chapter 2
Luke VulgSist 2:1  Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis.
Luke VulgSist 2:2  Haec descriptio prima, facta est a praeside Syriae Cyrino:
Luke VulgSist 2:3  et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Luke VulgSist 2:4  Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David,
Luke VulgSist 2:5  ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.
Luke VulgSist 2:6  Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
Luke VulgSist 2:7  Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat ei locus in diversorio.
Luke VulgSist 2:8  Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Luke VulgSist 2:9  Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
Luke VulgSist 2:10  Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
Luke VulgSist 2:11  quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David.
Luke VulgSist 2:12  Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio.
Luke VulgSist 2:13  Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium:
Luke VulgSist 2:14  Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Luke VulgSist 2:15  Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in caelum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque ad Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis.
Luke VulgSist 2:16  Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in praesepio.
Luke VulgSist 2:17  Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
Luke VulgSist 2:18  Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Luke VulgSist 2:19  Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
Luke VulgSist 2:20  Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierant, et viderant sicut dictum est ad illos.
Luke VulgSist 2:21  Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer: vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur.
Luke VulgSist 2:22  Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino,
Luke VulgSist 2:23  sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur.
Luke VulgSist 2:24  et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum, aut duos pullos columbarum.
Luke VulgSist 2:25  Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo.
Luke VulgSist 2:26  Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Luke VulgSist 2:27  Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo:
Luke VulgSist 2:28  et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit:
Luke VulgSist 2:29  Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
Luke VulgSist 2:32  Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
Luke VulgSist 2:33  Et erat pater et mater eius mirantes super his, quae dicebantur de illo.
Luke VulgSist 2:34  Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum, cui contradicetur:
Luke VulgSist 2:35  et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Luke VulgSist 2:36  Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Luke VulgSist 2:37  Et haec vidua erat usque ad annos octoginta quattuor: quae non discedebat de templo, ieiuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die.
Luke VulgSist 2:38  Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel.
Luke VulgSist 2:39  Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
Luke VulgSist 2:40  Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.
Luke VulgSist 2:41  Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die sollemni Paschae.
Luke VulgSist 2:42  Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi,
Luke VulgSist 2:43  consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
Luke VulgSist 2:44  Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos.
Luke VulgSist 2:45  Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum.
Luke VulgSist 2:46  Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
Luke VulgSist 2:47  Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia, et responsis eius.
Luke VulgSist 2:48  Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus, et ego dolentes quaerebamus te.
Luke VulgSist 2:49  Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse?
Luke VulgSist 2:50  Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos.
Luke VulgSist 2:51  Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo.
Luke VulgSist 2:52  Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum, et homines.
Chapter 3
Luke VulgSist 3:1  Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galiaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
Luke VulgSist 3:2  sub principibus sacerdotum Anna, et Caipha: factum est verbum Domini super Ioannem, Zachariae filium, in deserto.
Luke VulgSist 3:3  Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,
Luke VulgSist 3:4  sicut scriptum est in Libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius:
Luke VulgSist 3:5  omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa: et aspera in vias planas:
Luke VulgSist 3:7  Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
Luke VulgSist 3:8  Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
Luke VulgSist 3:9  Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Luke VulgSist 3:10  Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus?
Luke VulgSist 3:11  Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
Luke VulgSist 3:12  Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
Luke VulgSist 3:13  At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
Luke VulgSist 3:14  Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: sed contenti estote stipendiis vestris.
Luke VulgSist 3:15  Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus:
Luke VulgSist 3:16  respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corigiam calceamentorum: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igne:
Luke VulgSist 3:17  cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili.
Luke VulgSist 3:18  Multa quidem, et alia exhortans evangelizabat populo.
Luke VulgSist 3:19  Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quae fecit Herodes,
Luke VulgSist 3:20  adiecit et hoc super omnia, et inclusit Ioannem in carcere.
Luke VulgSist 3:21  Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato, et orante, apertum est caelum:
Luke VulgSist 3:22  et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Luke VulgSist 3:23  Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
Luke VulgSist 3:24  qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iamne, qui fuit Ioseph,
Luke VulgSist 3:25  qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
Luke VulgSist 3:26  qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Ioseph, qui fuit Iuda,
Luke VulgSist 3:27  qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatheil, qui fuit Neri,
Luke VulgSist 3:28  qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
Luke VulgSist 3:29  qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
Luke VulgSist 3:30  qui fuit Simeon, qui fuit Iuda, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliakim,
Luke VulgSist 3:31  qui fuit Melcha, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
Luke VulgSist 3:32  qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
Luke VulgSist 3:33  qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Iudae,
Luke VulgSist 3:34  qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
Luke VulgSist 3:35  qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
Luke VulgSist 3:36  qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
Luke VulgSist 3:37  qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
Luke VulgSist 3:38  qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
Chapter 4
Luke VulgSist 4:1  Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane: et agebatur a Spiritu in desertum
Luke VulgSist 4:2  diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.
Luke VulgSist 4:3  Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
Luke VulgSist 4:4  Et respondit ad illum Iesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
Luke VulgSist 4:5  Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,
Luke VulgSist 4:6  et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt: et cui volo do illa.
Luke VulgSist 4:7  Tu ergo si procidens adoraveris coram me, erunt tua omnia.
Luke VulgSist 4:8  Et respondens Iesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Luke VulgSist 4:9  Et duxit illum in Ierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
Luke VulgSist 4:10  Scriptum est enim quod Angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
Luke VulgSist 4:11  et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Luke VulgSist 4:12  Et respondens Iesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
Luke VulgSist 4:13  Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
Luke VulgSist 4:14  Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.
Luke VulgSist 4:15  Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
Luke VulgSist 4:16  Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
Luke VulgSist 4:17  Et traditus est illi Liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
Luke VulgSist 4:18  Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me sanare contritos corde,
Luke VulgSist 4:19  praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis.
Luke VulgSist 4:20  Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Luke VulgSist 4:21  Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
Luke VulgSist 4:22  Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph?
Luke VulgSist 4:23  Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
Luke VulgSist 4:24  Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
Luke VulgSist 4:25  In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus, et mensibus sex: cum facta esset fames magna in omni terra:
Luke VulgSist 4:26  et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.
Luke VulgSist 4:27  Et multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
Luke VulgSist 4:28  Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.
Luke VulgSist 4:29  Et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum.
Luke VulgSist 4:31  Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis.
Luke VulgSist 4:32  Et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
Luke VulgSist 4:33  Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna,
Luke VulgSist 4:34  dicens: Sine, quid nobis, et tibi Iesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te qui sis, Sanctus Dei.
Luke VulgSist 4:35  Et increpavit illum Iesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
Luke VulgSist 4:36  Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
Luke VulgSist 4:37  Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Luke VulgSist 4:38  Surgens autem Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
Luke VulgSist 4:39  Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
Luke VulgSist 4:40  Cum autem sol occidisset: omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
Luke VulgSist 4:41  Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.
Luke VulgSist 4:42  Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.
Luke VulgSist 4:43  Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
Chapter 5
Luke VulgSist 5:1  Factum est autem, cum turbae irruerunt in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
Luke VulgSist 5:2  Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
Luke VulgSist 5:3  Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
Luke VulgSist 5:4  Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
Luke VulgSist 5:5  Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.
Luke VulgSist 5:6  Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum.
Luke VulgSist 5:7  Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi ut venirent, et adiuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
Luke VulgSist 5:8  Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum.
Luke VulgSist 5:9  Stupor enim circumdederat eum, et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:
Luke VulgSist 5:10  Similiter autem Iacobum, et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere: ex hoc iam homines eris capiens.
Luke VulgSist 5:11  Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum.
Luke VulgSist 5:12  Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Iesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Luke VulgSist 5:13  Et extendens manum, tetigit eum Iesus dicens: Volo: Mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
Luke VulgSist 5:14  et ipse praecepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis.
Luke VulgSist 5:15  Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
Luke VulgSist 5:17  Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant Pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Iudaeae, et Ierusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.
Luke VulgSist 5:18  Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum.
Luke VulgSist 5:19  Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Iesum.
Luke VulgSist 5:20  Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo remittuntur tibi peccata tua.
Luke VulgSist 5:21  Et coeperunt cogitare Scribae, et Pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Luke VulgSist 5:22  Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Luke VulgSist 5:23  Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?
Luke VulgSist 5:24  Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Luke VulgSist 5:25  Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum, in quo iacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.
Luke VulgSist 5:26  Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
Luke VulgSist 5:27  Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad Telonium, et ait illi: Sequere me.
Luke VulgSist 5:29  et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Luke VulgSist 5:30  Et murmurabant Pharisaei, et Scribae eorum dicentes ad discipulos eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducatis, et bibitis?
Luke VulgSist 5:31  Et respondens Iesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
Luke VulgSist 5:32  Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam.
Luke VulgSist 5:33  At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum: tui autem edunt, et bibunt?
Luke VulgSist 5:34  Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
Luke VulgSist 5:35  Venient autem dies: cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus.
Luke VulgSist 5:36  Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
Luke VulgSist 5:37  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt.
Luke VulgSist 5:38  sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
Luke VulgSist 5:39  Et nemo bibens vetus, statim vult novum, dicit enim: Vetus melius est.
Chapter 6
Luke VulgSist 6:1  Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus.
Luke VulgSist 6:2  Quidam autem Pharisaeorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
Luke VulgSist 6:3  Et respondens Iesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
Luke VulgSist 6:4  quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his, qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
Luke VulgSist 6:5  Et dicebat illis: Quia Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
Luke VulgSist 6:6  Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
Luke VulgSist 6:7  Observabant autem Scribae, et Pharisaei si in sabbato curaret: ut invenirent unde accusarent eum.
Luke VulgSist 6:8  Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini, qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
Luke VulgSist 6:9  Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
Luke VulgSist 6:10  Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus eius.
Luke VulgSist 6:11  Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent de Iesu.
Luke VulgSist 6:12  Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
Luke VulgSist 6:13  Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et Apostolos nominavit)
Luke VulgSist 6:14  Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum,
Luke VulgSist 6:15  Matthaeum, et Thomam, Iacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur zelotes,
Luke VulgSist 6:16  et Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem, qui fuit proditor.
Luke VulgSist 6:17  Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
Luke VulgSist 6:18  qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
Luke VulgSist 6:19  Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Luke VulgSist 6:20  Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei.
Luke VulgSist 6:21  Beati, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis: quia ridebitis.
Luke VulgSist 6:22  Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
Luke VulgSist 6:23  Gaudete in illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo: secundum haec enim faciebant Prophetis patres eorum.
Luke VulgSist 6:24  Verumtamen vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram.
Luke VulgSist 6:25  Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.
Luke VulgSist 6:26  Vae cum benedixerint vobis omnes homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
Luke VulgSist 6:27  Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos.
Luke VulgSist 6:28  Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
Luke VulgSist 6:29  Et qui te percutit in maxillam unam, praebe illi et alteram. Et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Luke VulgSist 6:30  Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.
Luke VulgSist 6:31  Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
Luke VulgSist 6:32  Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
Luke VulgSist 6:33  Et si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt; quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
Luke VulgSist 6:34  Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere; quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia.
Luke VulgSist 6:35  Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Luke VulgSist 6:36  Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Luke VulgSist 6:37  Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
Luke VulgSist 6:38  Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Luke VulgSist 6:39  Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
Luke VulgSist 6:40  Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius.
Luke VulgSist 6:41  Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?
Luke VulgSist 6:42  Aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita eiice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
Luke VulgSist 6:43  Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
Luke VulgSist 6:44  Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
Luke VulgSist 6:45  Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Luke VulgSist 6:46  Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quae dico?
Luke VulgSist 6:47  Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos: ostendam vobis cui similis sit:
Luke VulgSist 6:48  similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat supra petram.
Luke VulgSist 6:49  Qui autem audit, et non facit: similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
Chapter 7
Luke VulgSist 7:1  Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
Luke VulgSist 7:2  Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
Luke VulgSist 7:3  Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret, et sanaret servum eius.
Luke VulgSist 7:4  At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum solicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes.
Luke VulgSist 7:5  diligit enim gentem nostram: et synagogam ipse aedificavit nobis.
Luke VulgSist 7:6  Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum Centurio amicos, dicens: Domine noli vexari: Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres.
Luke VulgSist 7:7  propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
Luke VulgSist 7:8  nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic vade, et vadit: et alio veni, et venit: et servo meo, fac hoc, et facit.
Luke VulgSist 7:9  Quo audito Iesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni.
Luke VulgSist 7:10  Et reversi, qui missi fuerant domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
Luke VulgSist 7:11  Et factum est: deinceps ibat Iesus in civitatem, quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa.
Luke VulgSist 7:12  Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
Luke VulgSist 7:13  Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
Luke VulgSist 7:14  Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
Luke VulgSist 7:15  Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.
Luke VulgSist 7:16  Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
Luke VulgSist 7:17  Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo, et in omnem circa regionem.
Luke VulgSist 7:18  Et nunciaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
Luke VulgSist 7:19  Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus?
Luke VulgSist 7:20  Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
Luke VulgSist 7:21  (in ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.)
Luke VulgSist 7:22  Et respondens, dixit illis: Euntes renunciate Ioanni quae audistis, et vidistis: Quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
Luke VulgSist 7:23  et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
Luke VulgSist 7:24  Et cum discessissent nuncii Ioannis, coepit de Ioanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
Luke VulgSist 7:25  Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Luke VulgSist 7:26  Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plusquam Prophetam:
Luke VulgSist 7:27  hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
Luke VulgSist 7:28  Dico enim vobis: Maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est. qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
Luke VulgSist 7:29  Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis.
Luke VulgSist 7:30  Pharisaei autem, et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Luke VulgSist 7:31  Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis huius? et cui similes sunt?
Luke VulgSist 7:32  Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus adinvicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
Luke VulgSist 7:33  Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet.
Luke VulgSist 7:34  Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum, et peccatorum.
Luke VulgSist 7:35  Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
Luke VulgSist 7:36  Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei discubuit.
Luke VulgSist 7:37  Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Iesus accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti:
Luke VulgSist 7:38  et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat.
Luke VulgSist 7:39  Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quae, et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est.
Luke VulgSist 7:40  Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
Luke VulgSist 7:41  Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Luke VulgSist 7:42  Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
Luke VulgSist 7:43  Respondens Simon dixit: Aestimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti.
Luke VulgSist 7:44  Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Luke VulgSist 7:45  Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
Luke VulgSist 7:46  Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos.
Luke VulgSist 7:47  Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Luke VulgSist 7:48  Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata tua.
Luke VulgSist 7:49  Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?
Luke VulgSist 7:50  Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Chapter 8
Luke VulgSist 8:1  Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,
Luke VulgSist 8:2  et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis, et infirmatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,
Luke VulgSist 8:3  et Ioanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.
Luke VulgSist 8:4  Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
Luke VulgSist 8:5  Exiit qui seminat, seminare semen suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
Luke VulgSist 8:6  Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem.
Luke VulgSist 8:7  Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
Luke VulgSist 8:8  Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.
Luke VulgSist 8:9  Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.
Luke VulgSist 8:10  Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
Luke VulgSist 8:12  Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Luke VulgSist 8:13  Nam qui supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
Luke VulgSist 8:14  Quod autem in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, et a solicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
Luke VulgSist 8:15  Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Luke VulgSist 8:16  Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
Luke VulgSist 8:17  Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
Luke VulgSist 8:18  Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
Luke VulgSist 8:19  Venerunt autem ad illum mater, et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba.
Luke VulgSist 8:20  Et nunciatum est illi: Mater tua, et fratres tui stant foris, volentes te videre.
Luke VulgSist 8:21  Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
Luke VulgSist 8:22  Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
Luke VulgSist 8:23  Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et compellebantur, et periclitabantur.
Luke VulgSist 8:24  Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas.
Luke VulgSist 8:25  Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
Luke VulgSist 8:26  Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.
Luke VulgSist 8:27  Et cum de navi egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
Luke VulgSist 8:28  Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi, et tibi est Iesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.
Luke VulgSist 8:29  Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.
Luke VulgSist 8:30  Interrogavit autem illum Iesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant daemonia multa in eum.
Luke VulgSist 8:31  Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
Luke VulgSist 8:32  Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
Luke VulgSist 8:33  Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.
Luke VulgSist 8:34  Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in villas.
Luke VulgSist 8:35  Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum: et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes eius, et timuerunt.
Luke VulgSist 8:36  Nunciaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
Luke VulgSist 8:37  et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
Luke VulgSist 8:38  Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens:
Luke VulgSist 8:39  Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Iesus.
Luke VulgSist 8:40  Factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba. erunt enim omnes expectantes eum.
Luke VulgSist 8:41  Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius,
Luke VulgSist 8:42  quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
Luke VulgSist 8:43  Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:
Luke VulgSist 8:44  accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius: et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
Luke VulgSist 8:45  Et ait Iesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?
Luke VulgSist 8:46  Et dicit Iesus: Tetigit me aliquis. nam et ego novi virtutem de me exiisse.
Luke VulgSist 8:47  Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes eius: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.
Luke VulgSist 8:48  At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
Luke VulgSist 8:49  Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
Luke VulgSist 8:50  Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
Luke VulgSist 8:51  Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et patrem, et matrem puellae.
Luke VulgSist 8:52  Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere, non est mortua puella, sed dormit.
Luke VulgSist 8:54  Ipse autem tenens manum eius clamavit, dicens: Puella, surge.
Luke VulgSist 8:55  Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Et iussit illi dari manducare.
Luke VulgSist 8:56  Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.
Chapter 9
Luke VulgSist 9:1  Convocatis autem Iesus duodecim Apostolis, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.
Luke VulgSist 9:2  Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Luke VulgSist 9:3  Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Luke VulgSist 9:4  Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
Luke VulgSist 9:5  Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Luke VulgSist 9:6  Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
Luke VulgSist 9:7  Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur
Luke VulgSist 9:8  a quibusdam: Quia Ioannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.
Luke VulgSist 9:9  Et ait Herodes: Ioannem ego decollavi: Quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quaerebat videre eum.
Luke VulgSist 9:10  Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae.
Luke VulgSist 9:11  Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
Luke VulgSist 9:12  Dies autem coeperat declinare. Et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella, villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.
Luke VulgSist 9:13  Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
Luke VulgSist 9:14  Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
Luke VulgSist 9:16  Acceptis autem quinque panibus, et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
Luke VulgSist 9:17  Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
Luke VulgSist 9:18  Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae?
Luke VulgSist 9:19  At illi responderunt, et dixerunt: Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus Propheta de prioribus surrexit.
Luke VulgSist 9:20  Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit: Christum Dei.
Luke VulgSist 9:21  At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,
Luke VulgSist 9:22  dicens: Quia oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et Scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
Luke VulgSist 9:23  Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
Luke VulgSist 9:24  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
Luke VulgSist 9:25  quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?
Luke VulgSist 9:26  Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
Luke VulgSist 9:27  Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
Luke VulgSist 9:28  Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ascendit in montem ut oraret.
Luke VulgSist 9:29  Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera: et vestitus eius albus et refulgens.
Luke VulgSist 9:30  Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses, et Elias,
Luke VulgSist 9:31  visi in maiestate: et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem.
Luke VulgSist 9:32  Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt maiestatem eius, et duos viros, qui stabant cum illo.
Luke VulgSist 9:33  Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum Tibi, et unum Moysi, et unum Eliae: nesciens quid diceret.
Luke VulgSist 9:34  Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
Luke VulgSist 9:35  Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
Luke VulgSist 9:36  Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
Luke VulgSist 9:37  Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
Luke VulgSist 9:38  Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
Luke VulgSist 9:39  et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:
Luke VulgSist 9:40  et rogavi discipulos tuos ut eiicerent illum, et non potuerunt.
Luke VulgSist 9:41  Respondens autem Iesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Adduc huc filium tuum.
Luke VulgSist 9:42  Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.
Luke VulgSist 9:43  Et increpavit Iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius.
Luke VulgSist 9:44  Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Luke VulgSist 9:45  At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.
Luke VulgSist 9:46  Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
Luke VulgSist 9:47  At Iesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
Luke VulgSist 9:48  et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est.
Luke VulgSist 9:49  Respondens autem Ioannes dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nos.
Luke VulgSist 9:50  Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Luke VulgSist 9:51  Factum est autem dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Ierusalem.
Luke VulgSist 9:52  Et misit nuncios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
Luke VulgSist 9:53  Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis in Ierusalem.
Luke VulgSist 9:54  Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus, et Ioannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?
Luke VulgSist 9:55  Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cuius spiritus estis.
Luke VulgSist 9:56  Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
Luke VulgSist 9:57  Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
Luke VulgSist 9:58  Dixit illi Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.
Luke VulgSist 9:59  Ait autem ad alterum: Sequere me. ille autem dixit: Domine permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
Luke VulgSist 9:60  Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
Luke VulgSist 9:61  Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renunciare his, quae domi sunt.
Luke VulgSist 9:62  Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Chapter 10
Luke VulgSist 10:1  Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos. et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quo erat ipse venturus.
Luke VulgSist 10:2  Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
Luke VulgSist 10:4  Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
Luke VulgSist 10:5  In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
Luke VulgSist 10:6  et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
Luke VulgSist 10:7  In eadem autem domo manete edentes, et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
Luke VulgSist 10:8  Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis:
Luke VulgSist 10:9  et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Luke VulgSist 10:10  In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite:
Luke VulgSist 10:11  Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
Luke VulgSist 10:12  Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
Luke VulgSist 10:13  Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia si in Tyro, et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere sedentes poeniterent.
Luke VulgSist 10:14  Verumtamen Tyro, et Sidoni remissius erit in iudicio, quam vobis.
Luke VulgSist 10:15  Et tu Capharnaum usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris.
Luke VulgSist 10:16  Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me.
Luke VulgSist 10:17  Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo.
Luke VulgSist 10:18  Et ait illis: Videbam satanam sicut fulgor de caelo cadentem.
Luke VulgSist 10:19  Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
Luke VulgSist 10:20  Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.
Luke VulgSist 10:21  In ipsa hora exultavit in Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
Luke VulgSist 10:22  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Luke VulgSist 10:23  Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi, qui vident quae vos videtis.
Luke VulgSist 10:24  Dico enim vobis, quod multi prophetae, et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.
Luke VulgSist 10:25  Et ecce quidam Legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?
Luke VulgSist 10:26  At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
Luke VulgSist 10:27  Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
Luke VulgSist 10:28  Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
Luke VulgSist 10:29  Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus?
Luke VulgSist 10:30  Suspiciens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
Luke VulgSist 10:31  Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit.
Luke VulgSist 10:32  Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
Luke VulgSist 10:33  Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
Luke VulgSist 10:34  Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum, et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit.
Luke VulgSist 10:35  Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
Luke VulgSist 10:36  Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
Luke VulgSist 10:37  At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter.
Luke VulgSist 10:38  Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam Martha nomine, excepit illum in domum suam,
Luke VulgSist 10:39  et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
Luke VulgSist 10:40  Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adiuvet.
Luke VulgSist 10:41  Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, solicita es, et turbaris erga plurima.
Luke VulgSist 10:42  Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.
Chapter 11
Luke VulgSist 11:1  Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Ioannes discipulos suos.
Luke VulgSist 11:2  Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra.
Luke VulgSist 11:4  Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Luke VulgSist 11:5  Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,
Luke VulgSist 11:6  quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
Luke VulgSist 11:7  et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
Luke VulgSist 11:8  Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
Luke VulgSist 11:9  Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Luke VulgSist 11:10  Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.
Luke VulgSist 11:11  Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi?
Luke VulgSist 11:12  Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem?
Luke VulgSist 11:13  Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester coelestis de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?
Luke VulgSist 11:14  Et erat eiiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
Luke VulgSist 11:15  Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia.
Luke VulgSist 11:16  Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.
Luke VulgSist 11:17  Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
Luke VulgSist 11:18  Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? quia dicitis in Beelzebub me eiicere daemonia.
Luke VulgSist 11:19  Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia: filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Luke VulgSist 11:20  Porro si in digito Dei eiicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
Luke VulgSist 11:21  Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, quae possidet.
Luke VulgSist 11:22  Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Luke VulgSist 11:23  Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
Luke VulgSist 11:24  Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
Luke VulgSist 11:25  Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
Luke VulgSist 11:26  Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus.
Luke VulgSist 11:27  Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti.
Luke VulgSist 11:28  At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
Luke VulgSist 11:29  Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
Luke VulgSist 11:30  Nam sicut fuit Ionas signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis generationi isti.
Luke VulgSist 11:31  Regina Austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.
Luke VulgSist 11:32  Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus quam Ionas hic.
Luke VulgSist 11:33  Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
Luke VulgSist 11:34  Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Luke VulgSist 11:35  Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.
Luke VulgSist 11:36  Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Luke VulgSist 11:37  Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se. Iesus autem ingressus recubuit.
Luke VulgSist 11:38  Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Luke VulgSist 11:39  Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisaei quod deforis est calicis, et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et iniquitate.
Luke VulgSist 11:40  Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit?
Luke VulgSist 11:41  Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
Luke VulgSist 11:42  Sed vae vobis Pharisaeis, qui decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis iudicium, et charitatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere.
Luke VulgSist 11:43  Vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
Luke VulgSist 11:44  Vae vobis, qui estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
Luke VulgSist 11:45  Respondens autem quidam ex Legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.
Luke VulgSist 11:46  At ille ait: Et vobis Legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
Luke VulgSist 11:47  Vae vobis, qui aedificatis monumenta Prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
Luke VulgSist 11:48  Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.
Luke VulgSist 11:49  Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos Prophetas, et Apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
Luke VulgSist 11:50  ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
Luke VulgSist 11:51  a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare, et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
Luke VulgSist 11:52  Vae vobis Legisperitis, qui tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos, qui introibant, prohibuistis.
Luke VulgSist 11:53  Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei, et Legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis,
Luke VulgSist 11:54  insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum.
Chapter 12
Luke VulgSist 12:1  Multis autem turbis concurrentibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis.
Luke VulgSist 12:2  Nihil enim opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.
Luke VulgSist 12:3  Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
Luke VulgSist 12:4  Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
Luke VulgSist 12:5  Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete.
Luke VulgSist 12:6  Nonne quinque passeres vaeneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
Luke VulgSist 12:7  Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos:
Luke VulgSist 12:8  Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei:
Luke VulgSist 12:9  qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.
Luke VulgSist 12:10  Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Luke VulgSist 12:11  Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite soliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Luke VulgSist 12:12  Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
Luke VulgSist 12:13  Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
Luke VulgSist 12:14  At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos?
Luke VulgSist 12:15  Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet.
Luke VulgSist 12:16  Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit:
Luke VulgSist 12:17  et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
Luke VulgSist 12:18  Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et bona mea,
Luke VulgSist 12:19  et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
Luke VulgSist 12:20  Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cuius erunt?
Luke VulgSist 12:21  Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Luke VulgSist 12:22  Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite soliciti esse animae vestrae quid manducetis: neque corpori quid induamini.
Luke VulgSist 12:23  Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
Luke VulgSist 12:24  Considerate corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
Luke VulgSist 12:25  Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Luke VulgSist 12:26  Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris soliciti estis?
Luke VulgSist 12:27  Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Luke VulgSist 12:28  Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei?
Luke VulgSist 12:29  Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
Luke VulgSist 12:30  haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Luke VulgSist 12:31  Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis.
Luke VulgSist 12:32  Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum.
Luke VulgSist 12:33  Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
Luke VulgSist 12:34  Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Luke VulgSist 12:35  Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,
Luke VulgSist 12:36  et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Luke VulgSist 12:37  Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Luke VulgSist 12:38  Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
Luke VulgSist 12:39  Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Luke VulgSist 12:40  Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Luke VulgSist 12:41  Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes?
Luke VulgSist 12:42  Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
Luke VulgSist 12:43  Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
Luke VulgSist 12:44  Vere dico vobis, quoniam supra omnia, quae possidet, constituet illum.
Luke VulgSist 12:45  Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
Luke VulgSist 12:46  veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet.
Luke VulgSist 12:47  Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis:
Luke VulgSist 12:48  qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Luke VulgSist 12:49  Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
Luke VulgSist 12:50  Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur?
Luke VulgSist 12:51  Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem:
Luke VulgSist 12:52  erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
Luke VulgSist 12:53  dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Luke VulgSist 12:54  Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
Luke VulgSist 12:55  Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit.
Luke VulgSist 12:56  Hypocritae faciem caeli, et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
Luke VulgSist 12:57  Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est?
Luke VulgSist 12:58  Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Luke VulgSist 12:59  Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Chapter 13
Luke VulgSist 13:1  Aderant autem quidam ipso in tempore, nunciantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Luke VulgSist 13:2  Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
Luke VulgSist 13:3  Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Luke VulgSist 13:4  Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
Luke VulgSist 13:5  Non, dico vobis: sed si poenitentiam non habueritis, omnes similiter peribitis.
Luke VulgSist 13:6  Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.
Luke VulgSist 13:7  Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
Luke VulgSist 13:8  At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora:
Luke VulgSist 13:9  et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.
Luke VulgSist 13:11  Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
Luke VulgSist 13:12  Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Luke VulgSist 13:13  Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
Luke VulgSist 13:14  Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus: dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
Luke VulgSist 13:15  Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?
Luke VulgSist 13:16  Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
Luke VulgSist 13:17  Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
Luke VulgSist 13:18  Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud?
Luke VulgSist 13:19  Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis eius.
Luke VulgSist 13:20  Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei?
Luke VulgSist 13:21  Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.
Luke VulgSist 13:22  Et ibat per civitates, et castella docens, et iter faciens in Ierusalem.
Luke VulgSist 13:23  Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Luke VulgSist 13:24  Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.
Luke VulgSist 13:25  Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
Luke VulgSist 13:26  tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Luke VulgSist 13:27  Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Luke VulgSist 13:28  Ibi erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Luke VulgSist 13:29  Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei.
Luke VulgSist 13:30  Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi.
Luke VulgSist 13:31  In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
Luke VulgSist 13:32  Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
Luke VulgSist 13:33  Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Ierusalem.
Luke VulgSist 13:34  Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?
Luke VulgSist 13:35  Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Chapter 14
Luke VulgSist 14:1  Et factum est cum introisset Iesus in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
Luke VulgSist 14:3  Et respondens Iesus dixit ad Legisperitos, et Pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare?
Luke VulgSist 14:4  At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
Luke VulgSist 14:5  Et respondens ad illos dixit: Cuius vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?
Luke VulgSist 14:7  Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
Luke VulgSist 14:8  Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo,
Luke VulgSist 14:9  et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
Luke VulgSist 14:10  sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
Luke VulgSist 14:11  quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Luke VulgSist 14:12  Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos neque divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio.
Luke VulgSist 14:13  sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos:
Luke VulgSist 14:14  et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum.
Luke VulgSist 14:15  Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei.
Luke VulgSist 14:16  At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos.
Luke VulgSist 14:17  Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia.
Luke VulgSist 14:18  Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te habe me excusatum.
Luke VulgSist 14:19  Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excusatum.
Luke VulgSist 14:20  Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
Luke VulgSist 14:21  Et reversus servus nunciavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas, et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc.
Luke VulgSist 14:22  Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
Luke VulgSist 14:23  Et ait dominus servo: Exi in vias, et sepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
Luke VulgSist 14:24  Dico autem vobis quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit coenam meam.
Luke VulgSist 14:25  Ibant autem turbae multae cum eo: et conversus dixit ad illos:
Luke VulgSist 14:26  Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
Luke VulgSist 14:27  Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
Luke VulgSist 14:28  Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
Luke VulgSist 14:29  ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei,
Luke VulgSist 14:30  dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?
Luke VulgSist 14:31  Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
Luke VulgSist 14:32  alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt.
Luke VulgSist 14:33  Sic ergo omnis ex vobis, qui non renunciat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Luke VulgSist 14:34  Bonum est sal. Si autem sal evanuerit, in quo condietur?
Luke VulgSist 14:35  Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Chapter 15
Luke VulgSist 15:1  Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
Luke VulgSist 15:2  Et murmurabant Pharisaei, et Scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
Luke VulgSist 15:4  Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanovem in deserto, et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat eam?
Luke VulgSist 15:5  Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
Luke VulgSist 15:6  et veniens domum convocat amicos, et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam, quae perierat.
Luke VulgSist 15:7  Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis, qui non indigent poenitentia.
Luke VulgSist 15:8  Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat eam?
Luke VulgSist 15:9  Et cum invenerit, convocat amicas, et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram?
Luke VulgSist 15:10  Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
Luke VulgSist 15:12  et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam.
Luke VulgSist 15:13  Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Luke VulgSist 15:14  Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.
Luke VulgSist 15:15  Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Luke VulgSist 15:16  Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
Luke VulgSist 15:17  In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!
Luke VulgSist 15:18  Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te:
Luke VulgSist 15:19  iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
Luke VulgSist 15:20  Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum.
Luke VulgSist 15:21  Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus.
Luke VulgSist 15:22  Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius:
Luke VulgSist 15:23  et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:
Luke VulgSist 15:24  quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.
Luke VulgSist 15:25  Erat autem filius eius senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam, et chorum:
Luke VulgSist 15:26  et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent.
Luke VulgSist 15:27  Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
Luke VulgSist 15:28  Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.
Luke VulgSist 15:29  At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi: et numquam dedisti mihi hoedum ut cum amicis meis epularer:
Luke VulgSist 15:30  sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
Luke VulgSist 15:31  At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
Luke VulgSist 15:32  epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic, mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est.
Chapter 16
Luke VulgSist 16:1  Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Luke VulgSist 16:2  Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare.
Luke VulgSist 16:3  Ait autem villicus intra se: Quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco.
Luke VulgSist 16:4  Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
Luke VulgSist 16:5  Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?
Luke VulgSist 16:6  At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
Luke VulgSist 16:7  Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
Luke VulgSist 16:8  Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Luke VulgSist 16:9  Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Luke VulgSist 16:10  Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
Luke VulgSist 16:11  Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis?
Luke VulgSist 16:12  Et si in alieno fideles non fuistis: quod vestrum est, quis dabit vobis?
Luke VulgSist 16:13  Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet: non potestis Deo servire, et mammonae.
Luke VulgSist 16:14  Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum.
Luke VulgSist 16:15  Et ait illis: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Luke VulgSist 16:16  Lex, et prophetae usque ad Ioannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Luke VulgSist 16:17  Facilius est autem caelum, et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.
Luke VulgSist 16:18  Omnis, qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur.
Luke VulgSist 16:19  Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso: et epulabatur quotidie splendide.
Luke VulgSist 16:20  Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, vulceribus plenus,
Luke VulgSist 16:21  cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.
Luke VulgSist 16:22  Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
Luke VulgSist 16:23  Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius:
Luke VulgSist 16:24  et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Luke VulgSist 16:25  Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
Luke VulgSist 16:26  et in his omnibus inter nos, et vos chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
Luke VulgSist 16:27  Et ait: Rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei.
Luke VulgSist 16:28  habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
Luke VulgSist 16:29  Et ait illi Abraham: Habent Moysen, et prophetas: audiant illos.
Luke VulgSist 16:30  At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.
Luke VulgSist 16:31  Ait autem illi: Si Moysen, et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
Chapter 17
Luke VulgSist 17:1  Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi, per quem veniunt.
Luke VulgSist 17:2  Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Luke VulgSist 17:3  Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi.
Luke VulgSist 17:4  Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi.
Luke VulgSist 17:6  Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
Luke VulgSist 17:7  Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem boves, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
Luke VulgSist 17:8  et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?
Luke VulgSist 17:9  Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?
Luke VulgSist 17:10  Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
Luke VulgSist 17:11  Et factum est, dum iret in Ierusalem, transibat per mediam Samariam, et Galilaeam.
Luke VulgSist 17:12  Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
Luke VulgSist 17:13  et levaverunt vocem, dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri.
Luke VulgSist 17:14  Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Luke VulgSist 17:15  Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
Luke VulgSist 17:16  et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
Luke VulgSist 17:17  Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
Luke VulgSist 17:18  Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
Luke VulgSist 17:19  Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
Luke VulgSist 17:20  Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non veniet regnum Dei cum observatione:
Luke VulgSist 17:21  neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
Luke VulgSist 17:22  Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
Luke VulgSist 17:23  Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
Luke VulgSist 17:24  nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
Luke VulgSist 17:25  Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
Luke VulgSist 17:26  Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis.
Luke VulgSist 17:27  Edebant, et bibebant: uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
Luke VulgSist 17:28  Similiter sicut factum est in diebus Lot: Edebant, et bibebant: emebant, et vendebant: plantabant, et aedificabant:
Luke VulgSist 17:29  qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem, et sulphur de caelo, et omnes perdidit:
Luke VulgSist 17:30  secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.
Luke VulgSist 17:31  In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
Luke VulgSist 17:33  Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Luke VulgSist 17:34  Dico vobis: in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
Luke VulgSist 17:35  duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
Luke VulgSist 17:37  Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
Chapter 18
Luke VulgSist 18:1  Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Luke VulgSist 18:2  dicens: Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
Luke VulgSist 18:3  Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
Luke VulgSist 18:4  Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
Luke VulgSist 18:5  tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggilet me.
Luke VulgSist 18:6  Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit:
Luke VulgSist 18:7  Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
Luke VulgSist 18:8  Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
Luke VulgSist 18:9  Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam dicens:
Luke VulgSist 18:10  Duo homines ascendebant in templum ut orarent: unus Pharisaeus, et alter publicanus.
Luke VulgSist 18:11  Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri: velut etiam hic publicanus.
Luke VulgSist 18:12  ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium, quae possideo.
Luke VulgSist 18:13  Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
Luke VulgSist 18:14  Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Luke VulgSist 18:15  Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
Luke VulgSist 18:16  Iesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. talium est enim regnum Dei.
Luke VulgSist 18:17  Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Luke VulgSist 18:18  Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?
Luke VulgSist 18:19  Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
Luke VulgSist 18:20  Mandata nosti: Non occides: Non moechaberis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem.
Luke VulgSist 18:22  Quo audito, Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
Luke VulgSist 18:23  His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
Luke VulgSist 18:24  Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
Luke VulgSist 18:25  Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Luke VulgSist 18:26  Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
Luke VulgSist 18:27  Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Luke VulgSist 18:28  Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
Luke VulgSist 18:29  Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
Luke VulgSist 18:30  et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.
Luke VulgSist 18:31  Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis.
Luke VulgSist 18:32  tradetur enim Gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
Luke VulgSist 18:33  et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
Luke VulgSist 18:34  Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.
Luke VulgSist 18:35  Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.
Luke VulgSist 18:36  Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Luke VulgSist 18:37  Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret.
Luke VulgSist 18:38  Et clamavit, dicens: Iesu fili David miserere mei.
Luke VulgSist 18:39  Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
Luke VulgSist 18:40  Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
Luke VulgSist 18:41  dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine ut videam.
Luke VulgSist 18:42  Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Luke VulgSist 18:43  Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Chapter 19
Luke VulgSist 19:2  Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
Luke VulgSist 19:3  et quaerebat videre Iesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
Luke VulgSist 19:4  Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
Luke VulgSist 19:5  Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
Luke VulgSist 19:6  Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
Luke VulgSist 19:7  Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
Luke VulgSist 19:8  Stans autem Zachaeus, dixit ad Iesum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Luke VulgSist 19:9  Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae.
Luke VulgSist 19:10  Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.
Luke VulgSist 19:11  Haec illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Luke VulgSist 19:12  Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Luke VulgSist 19:13  Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
Luke VulgSist 19:14  Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
Luke VulgSist 19:15  Et factum est ut rediret accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
Luke VulgSist 19:16  Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
Luke VulgSist 19:17  Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Luke VulgSist 19:18  Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
Luke VulgSist 19:20  Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:
Luke VulgSist 19:21  timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
Luke VulgSist 19:22  Dicit ei: De ore tuo te iudico serve nequam. sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
Luke VulgSist 19:23  quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
Luke VulgSist 19:24  Et astantibus, dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi, qui decem mnas habet.
Luke VulgSist 19:26  Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem, qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Luke VulgSist 19:27  Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
Luke VulgSist 19:28  Et his dictis, praecedebat ascendens Ierosolymam.
Luke VulgSist 19:29  Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage, et Bethaniam ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
Luke VulgSist 19:30  dicens: Ite in castellum, quod contra vos est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
Luke VulgSist 19:31  Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat.
Luke VulgSist 19:32  Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Luke VulgSist 19:33  Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum?
Luke VulgSist 19:34  At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
Luke VulgSist 19:35  Et duxerunt illum ad Iesum. Et iacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
Luke VulgSist 19:36  Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
Luke VulgSist 19:37  Et cum appropinquaret iam ad descensum Montis oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
Luke VulgSist 19:38  dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini, pax in caelo, et gloria in excelsis.
Luke VulgSist 19:39  Et quidam Pharisaeorum de turbis, dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
Luke VulgSist 19:40  Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Luke VulgSist 19:41  Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
Luke VulgSist 19:42  Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
Luke VulgSist 19:43  Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
Luke VulgSist 19:44  et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
Luke VulgSist 19:45  Et ingressus in templum, coepit eiicere vendentes in illo, et ementes,
Luke VulgSist 19:46  dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Luke VulgSist 19:47  Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et Scribae, et Princeps plebis quaerebant illum perdere:
Luke VulgSist 19:48  et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Chapter 20
Luke VulgSist 20:1  Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et Scribae cum senioribus,
Luke VulgSist 20:2  et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis, in qua potestate haec facis? aut: Quis est, qui dedit tibi hanc potestatem?
Luke VulgSist 20:3  Respondens autem Iesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:
Luke VulgSist 20:4  Baptismus Ioannis de caelo erat, an ex hominibus?
Luke VulgSist 20:5  At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus, de caelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
Luke VulgSist 20:6  Si autem dixerimus, Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim, Ioannem prophetam esse.
Luke VulgSist 20:8  Et Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.
Luke VulgSist 20:9  Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo quidam plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
Luke VulgSist 20:10  Et in tempore illo misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem.
Luke VulgSist 20:11  Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Luke VulgSist 20:12  Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes eiecerunt.
Luke VulgSist 20:13  Dixit autem dominus vineae: Quid faciam? mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
Luke VulgSist 20:14  Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est heres, occidamus illum, ut nostra fiat hereditas.
Luke VulgSist 20:15  Et eiectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?
Luke VulgSist 20:16  veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.
Luke VulgSist 20:17  Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc, quod scriptum est: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli?
Luke VulgSist 20:18  Omnis, qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
Luke VulgSist 20:19  Et quaerebant principes sacerdotum, et Scribae mittere in illum manus illa hora: et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
Luke VulgSist 20:20  Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et traderent illum principatui, et potestati praesidis.
Luke VulgSist 20:21  Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis, et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces:
Luke VulgSist 20:23  Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
Luke VulgSist 20:24  Ostendite mihi denarium: Cuius habet imaginem, et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Caesaris.
Luke VulgSist 20:25  Et ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
Luke VulgSist 20:26  Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe: et mirati in responso eius, tacuerunt.
Luke VulgSist 20:27  Accesserunt autem quidam Sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
Luke VulgSist 20:28  dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo:
Luke VulgSist 20:29  septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
Luke VulgSist 20:30  Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
Luke VulgSist 20:31  Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
Luke VulgSist 20:33  In resurrectione ergo, cuius eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Luke VulgSist 20:34  Et ait illis Iesus: Filii huius saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
Luke VulgSist 20:35  illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
Luke VulgSist 20:36  neque etiam ultra mori potuerunt: aequales enim Angelis sunt, et filii sunt Dei: cum sint filii resurrectionis.
Luke VulgSist 20:37  Quia vero resurgent mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob.
Luke VulgSist 20:38  Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
Luke VulgSist 20:39  Respondentes autem quidam Scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
Luke VulgSist 20:40  Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Luke VulgSist 20:41  Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum, filium esse David?
Luke VulgSist 20:42  et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis,
Luke VulgSist 20:43  donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum?
Luke VulgSist 20:44  David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius eius est?
Luke VulgSist 20:45  Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
Luke VulgSist 20:46  Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis:
Luke VulgSist 20:47  qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem.
Chapter 21
Luke VulgSist 21:1  Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
Luke VulgSist 21:2  Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
Luke VulgSist 21:3  Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper, plus quam omnes misit.
Luke VulgSist 21:4  Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo, quo deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit.
Luke VulgSist 21:5  Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus, et donis ornatum esset, dixit:
Luke VulgSist 21:6  Haec, quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Luke VulgSist 21:7  Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?
Luke VulgSist 21:8  Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
Luke VulgSist 21:9  Cum autem audieritis proelia, et seditiones, nolite terreri: oportet enim primum haec fieri, sed nondum statim finis.
Luke VulgSist 21:10  Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
Luke VulgSist 21:11  Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.
Luke VulgSist 21:12  Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas, et custodias, trahentes ad reges, et praesides propter nomen meum:
Luke VulgSist 21:14  Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis.
Luke VulgSist 21:15  ego enim dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri.
Luke VulgSist 21:16  Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
Luke VulgSist 21:17  et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum:
Luke VulgSist 21:20  Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius:
Luke VulgSist 21:21  tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes: et qui in medio eius, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam.
Luke VulgSist 21:22  quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
Luke VulgSist 21:23  Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
Luke VulgSist 21:24  Et cadent in ore gladii: et captivi ducentur in omnes Gentes. et Ierusalem calcabitur a Gentibus: donec impleantur tempora nationum.
Luke VulgSist 21:25  Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura Gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:
Luke VulgSist 21:26  arescentibus hominibus prae timore, et expectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur:
Luke VulgSist 21:27  et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate.
Luke VulgSist 21:28  His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
Luke VulgSist 21:29  Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
Luke VulgSist 21:30  cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
Luke VulgSist 21:31  Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Luke VulgSist 21:32  Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
Luke VulgSist 21:33  Caelum, et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
Luke VulgSist 21:34  Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae: et superveniat in vos repentina dies illa:
Luke VulgSist 21:35  tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.
Luke VulgSist 21:36  Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Luke VulgSist 21:37  Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
Luke VulgSist 21:38  Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
Chapter 22
Luke VulgSist 22:1  Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha:
Luke VulgSist 22:2  et quaerebant principes sacerdotum, et Scribae, quomodo Iesum interficerent: timebant vero plebem.
Luke VulgSist 22:3  Intravit autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim.
Luke VulgSist 22:4  et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
Luke VulgSist 22:5  Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
Luke VulgSist 22:6  Et spopondit. Et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Luke VulgSist 22:7  Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
Luke VulgSist 22:8  Et misit Petrum, et Ioannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
Luke VulgSist 22:10  Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,
Luke VulgSist 22:11  et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
Luke VulgSist 22:12  Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate.
Luke VulgSist 22:13  Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
Luke VulgSist 22:14  Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim Apostoli cum eo.
Luke VulgSist 22:15  et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Luke VulgSist 22:16  Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
Luke VulgSist 22:17  Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
Luke VulgSist 22:18  dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat.
Luke VulgSist 22:19  Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
Luke VulgSist 22:20  Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
Luke VulgSist 22:21  Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
Luke VulgSist 22:22  Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen vae homini illi, per quem tradetur.
Luke VulgSist 22:23  Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
Luke VulgSist 22:24  Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
Luke VulgSist 22:25  Dixit autem eis: Reges Gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Luke VulgSist 22:26  Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator.
Luke VulgSist 22:27  Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:
Luke VulgSist 22:28  vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis:
Luke VulgSist 22:29  Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
Luke VulgSist 22:30  ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo: et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
Luke VulgSist 22:31  Ait autem Dominus Simoni: Simon, ecce satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
Luke VulgSist 22:32  ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
Luke VulgSist 22:33  Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire.
Luke VulgSist 22:34  At ille dixit: Dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:
Luke VulgSist 22:35  Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?
Luke VulgSist 22:36  At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium.
Luke VulgSist 22:37  Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea, quae sunt de me, finem habent.
Luke VulgSist 22:38  At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
Luke VulgSist 22:39  Et egressus ibat secundum consuetudinem in Monte olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
Luke VulgSist 22:40  Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
Luke VulgSist 22:41  Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis: et positis genibus orabat,
Luke VulgSist 22:42  dicens: Pater si vis, transfer calicem istum a me: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
Luke VulgSist 22:43  Apparuit autem illi Angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
Luke VulgSist 22:44  Et factus est sudor eius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
Luke VulgSist 22:45  Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.
Luke VulgSist 22:46  Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
Luke VulgSist 22:47  Adhuc eo loquente ecce turba: et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos: et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.
Luke VulgSist 22:48  Iesus autem dixit illi: Iuda, osculo Filium hominis tradis?
Luke VulgSist 22:49  Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
Luke VulgSist 22:50  Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram.
Luke VulgSist 22:51  Respondens autem Iesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
Luke VulgSist 22:52  Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis, et fustibus?
Luke VulgSist 22:53  Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.
Luke VulgSist 22:54  Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur eum a longe.
Luke VulgSist 22:55  Accenso autem igne in medio atrii, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
Luke VulgSist 22:56  Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
Luke VulgSist 22:57  At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
Luke VulgSist 22:58  Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
Luke VulgSist 22:59  Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est.
Luke VulgSist 22:60  Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
Luke VulgSist 22:61  Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia prius quam gallus cantet, ter me negabis.
Luke VulgSist 22:63  Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes.
Luke VulgSist 22:64  Et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?
Luke VulgSist 22:66  Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et Scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
Luke VulgSist 22:67  Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:
Luke VulgSist 22:68  si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
Luke VulgSist 22:69  Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Luke VulgSist 22:70  Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.
Luke VulgSist 22:71  At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius.
Chapter 23
Luke VulgSist 23:1  Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
Luke VulgSist 23:2  Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse.
Luke VulgSist 23:3  Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Luke VulgSist 23:4  Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum, et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine.
Luke VulgSist 23:5  At illi invalescebant, dicentes: Commovit populum docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc.
Luke VulgSist 23:6  Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset.
Luke VulgSist 23:7  Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus.
Luke VulgSist 23:8  Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde. erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Luke VulgSist 23:9  Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
Luke VulgSist 23:10  Stabant autem principes sacerdotum, et Scribae constanter accusantes eum.
Luke VulgSist 23:11  Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Luke VulgSist 23:12  Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
Luke VulgSist 23:13  Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Luke VulgSist 23:14  dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis.
Luke VulgSist 23:15  Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Luke VulgSist 23:17  Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum, unum.
Luke VulgSist 23:18  Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam,
Luke VulgSist 23:19  qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem.
Luke VulgSist 23:20  Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Iesum.
Luke VulgSist 23:21  At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
Luke VulgSist 23:22  Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam.
Luke VulgSist 23:23  At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
Luke VulgSist 23:25  Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium, et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Luke VulgSist 23:26  Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
Luke VulgSist 23:27  Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum: quae plangebant, et lamentabantur eum.
Luke VulgSist 23:28  Conversus autem ad illas Iesus, dixit: Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.
Luke VulgSist 23:29  Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt.
Luke VulgSist 23:30  Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos. et collibus: Operite nos.
Luke VulgSist 23:31  Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?
Luke VulgSist 23:32  Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Luke VulgSist 23:33  Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
Luke VulgSist 23:34  Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes.
Luke VulgSist 23:35  Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
Luke VulgSist 23:36  Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
Luke VulgSist 23:37  et dicentes: Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac.
Luke VulgSist 23:38  Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris Graecis, et Latinis, et Hebraicis: Hic est rex Iudaeorum.
Luke VulgSist 23:39  Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos.
Luke VulgSist 23:40  Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es?
Luke VulgSist 23:41  Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
Luke VulgSist 23:42  Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
Luke VulgSist 23:43  Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
Luke VulgSist 23:44  Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam.
Luke VulgSist 23:45  Et obscuratus est sol: et velum templi scissum est medium.
Luke VulgSist 23:46  Et clamans voce magna Iesus ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit.
Luke VulgSist 23:47  Videns autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat.
Luke VulgSist 23:48  Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Luke VulgSist 23:49  Stabant autem omnes noti eius a longe: et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.
Luke VulgSist 23:50  Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus, et iustus:
Luke VulgSist 23:51  hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathia civitate Iudaeae, qui expectabat et ipse regnum Dei.
Luke VulgSist 23:53  et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
Luke VulgSist 23:54  Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
Luke VulgSist 23:55  Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius.
Luke VulgSist 23:56  Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Chapter 24
Luke VulgSist 24:1  Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant, aromata:
Luke VulgSist 24:4  Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Luke VulgSist 24:5  Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis?
Luke VulgSist 24:6  non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
Luke VulgSist 24:7  dicens: Quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
Luke VulgSist 24:9  Et regressae a monumento nunciaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
Luke VulgSist 24:10  Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et ceterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad Apostolos haec.
Luke VulgSist 24:11  Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum verba ista: et non crediderunt illis.
Luke VulgSist 24:12  Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Luke VulgSist 24:13  Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus.
Luke VulgSist 24:14  et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.
Luke VulgSist 24:15  Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent: et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis:
Luke VulgSist 24:16  oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Luke VulgSist 24:17  Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Luke VulgSist 24:18  Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?
Luke VulgSist 24:19  Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere, et sermone coram Deo, et omni populo:
Luke VulgSist 24:20  Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
Luke VulgSist 24:21  nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.
Luke VulgSist 24:22  Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum,
Luke VulgSist 24:23  et, non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Luke VulgSist 24:24  Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
Luke VulgSist 24:25  Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
Luke VulgSist 24:26  Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
Luke VulgSist 24:27  Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quae de ipso erant.
Luke VulgSist 24:28  Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
Luke VulgSist 24:29  Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
Luke VulgSist 24:30  Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Luke VulgSist 24:31  Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
Luke VulgSist 24:32  Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
Luke VulgSist 24:33  Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos, qui cum illis erant,
Luke VulgSist 24:34  dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
Luke VulgSist 24:35  Et ipsi narrabant quae gesta erant in via: et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Luke VulgSist 24:36  Dum autem haec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
Luke VulgSist 24:37  Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum videre.
Luke VulgSist 24:38  Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Luke VulgSist 24:39  Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum: palpate, et videte: quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Luke VulgSist 24:40  Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et pedes.
Luke VulgSist 24:41  Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur?
Luke VulgSist 24:42  At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
Luke VulgSist 24:43  Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
Luke VulgSist 24:44  Et dixit ad eos: Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
Luke VulgSist 24:45  Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
Luke VulgSist 24:46  et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
Luke VulgSist 24:47  et praedicari in nomine eius poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma.
Luke VulgSist 24:49  Et ego mittam promissum Patris mei in vos. vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
Luke VulgSist 24:50  Eduxit autem eos foras in Bethaniam: et elevatis manibus suis benedixit eis.
Luke VulgSist 24:51  Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum.
Luke VulgSist 24:52  Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno:
Luke VulgSist 24:53  et erant semper in templo, laudantes, et benedicentes Deum. Amen.