EZEKIEL
Up
Chapter 1
Ezek | VulgSist | 1:1 | Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. | |
Ezek | VulgSist | 1:3 | factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. | |
Ezek | VulgSist | 1:4 | Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone: et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu eius: et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis: | |
Ezek | VulgSist | 1:5 | et in medio eius similitudo quattuor animalium: et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. | |
Ezek | VulgSist | 1:7 | Pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillae quasi aspectus aeris candentis. | |
Ezek | VulgSist | 1:8 | Et manus hominis sub pennis eorum in quattuor partibus: et facies, et pennas per quattuor partes habebant. | |
Ezek | VulgSist | 1:9 | Iunctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum. non revertebantur cum incederent: sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. | |
Ezek | VulgSist | 1:10 | Similitudo autem vultus eorum: facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quattuor: facies autem bovis, a sinistris ipsorum quattuor, et facies aquilae desuper ipsorum quattuor. | |
Ezek | VulgSist | 1:11 | Facies eorum, et pennae eorum extentae desuper: duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum: | |
Ezek | VulgSist | 1:12 | et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. | |
Ezek | VulgSist | 1:13 | Et similitudo animalium, et aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. | |
Ezek | VulgSist | 1:15 | Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta animalia, habens quattuor facies. | |
Ezek | VulgSist | 1:16 | et aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quattuor: et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. | |
Ezek | VulgSist | 1:18 | Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quattuor. | |
Ezek | VulgSist | 1:19 | Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. | |
Ezek | VulgSist | 1:20 | Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur, sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. | |
Ezek | VulgSist | 1:21 | Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae, sequentes ea: quia spiritus vitae erat in rotis. | |
Ezek | VulgSist | 1:22 | Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper. | |
Ezek | VulgSist | 1:23 | Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. | |
Ezek | VulgSist | 1:24 | Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum. cumque starent, demittebantur pennae eorum. | |
Ezek | VulgSist | 1:25 | Nam cum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas. | |
Ezek | VulgSist | 1:26 | Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. | |
Ezek | VulgSist | 1:27 | Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus eius per circuitum: a lumbis eius et desuper, et a lumbis eius usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu: | |
Chapter 2
Ezek | VulgSist | 2:1 | Haec visio similitudinis gloriae Domini. et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. Et dixit ad me: Fili hominis sta super pedes tuos, et loquar tecum. | |
Ezek | VulgSist | 2:2 | Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, | |
Ezek | VulgSist | 2:3 | et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad Gentes apostatrices, quae recesserunt a me: ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc. | |
Ezek | VulgSist | 2:4 | Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: | |
Ezek | VulgSist | 2:5 | Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 2:6 | Tu ergo fili hominis ne timeas eos, neque sermones eorum metuas: quoniam increduli, et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides: quia domus exasperans est. | |
Ezek | VulgSist | 2:7 | Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt. | |
Ezek | VulgSist | 2:8 | Tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te: et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi. | |
Chapter 3
Ezek | VulgSist | 3:1 | Et dixit ad me: Fili hominis quodcumque inveneris comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel. | |
Ezek | VulgSist | 3:3 | et dixit ad me: Fili hominis venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Et comedi illud: et factum est in ore meo sicut mel dulce. | |
Ezek | VulgSist | 3:5 | Non enim ad populum profundi sermonis, et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israel: | |
Ezek | VulgSist | 3:6 | neque ad populos profundi sermonis, et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. | |
Ezek | VulgSist | 3:7 | Domus autem Israel nolunt audire te: quia nolunt audire me. omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. | |
Ezek | VulgSist | 3:8 | Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. | |
Ezek | VulgSist | 3:9 | Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum: quia domus exasperans est. | |
Ezek | VulgSist | 3:10 | Et dixit ad me: Fili hominis omnes sermones meos, quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: | |
Ezek | VulgSist | 3:11 | Et vade ad transmigrationem, et ingredere ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant, et quiescant. | |
Ezek | VulgSist | 3:12 | Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo, | |
Ezek | VulgSist | 3:13 | et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. | |
Ezek | VulgSist | 3:14 | Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. | |
Ezek | VulgSist | 3:15 | Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar, et sedi ubi illi sedebant: et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 3:17 | Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel: et audies de ore meo verbum, et annunciabis eis ex me. | |
Ezek | VulgSist | 3:18 | Si dicente me ad impium: Morte morieris: non annunciaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. | |
Ezek | VulgSist | 3:19 | Si autem tu annunciaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. | |
Ezek | VulgSist | 3:20 | Sed et si conversus iustus a iustitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem: ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non annunciasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit: sanguinem vero cuis de manu tua requiram. | |
Ezek | VulgSist | 3:21 | Si autem tu annunciaveris iusto ut non peccet iustus, et ille non peccaverit: vivens vivet, quia annunciasti ei, et tu animam tuam liberasti. | |
Ezek | VulgSist | 3:22 | Et facta est ibi super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. | |
Ezek | VulgSist | 3:23 | Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam. | |
Ezek | VulgSist | 3:24 | Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos: et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuae. | |
Ezek | VulgSist | 3:25 | Et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis: et non egredieris de medio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 3:26 | Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans: quia domus exasperans est. | |
Chapter 4
Ezek | VulgSist | 4:1 | Et tu fili hominis sume tibi laterem, et pones eum coram te: et describes in eo civitatem Ierusalem. | |
Ezek | VulgSist | 4:2 | Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. | |
Ezek | VulgSist | 4:3 | Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te, et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel. | |
Ezek | VulgSist | 4:4 | Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo numero dierum, quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum. | |
Ezek | VulgSist | 4:5 | Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israel. | |
Ezek | VulgSist | 4:6 | Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo: et assumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus. diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. | |
Ezek | VulgSist | 4:7 | Et ad obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam. | |
Ezek | VulgSist | 4:8 | Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae. | |
Ezek | VulgSist | 4:9 | Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum, quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. | |
Ezek | VulgSist | 4:10 | Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. | |
Ezek | VulgSist | 4:11 | Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud. | |
Ezek | VulgSist | 4:12 | Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud: et stercore, quod egreditur de homine, operies illud in oculis eorum. | |
Ezek | VulgSist | 4:13 | Et dixit Dominus: Si comedent filii Israel panem suum pollutum inter Gentes, ad quas eiiciam eos. | |
Ezek | VulgSist | 4:14 | Et dixi: Ah, ah, ah, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. | |
Ezek | VulgSist | 4:15 | Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis: et facies panem tuum in eo. | |
Ezek | VulgSist | 4:16 | Et dixit ad me: Fili hominis: Ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem: et comedent panem in pondere, et in solicitudine: et aquam in mensura, et in angustia bibent: | |
Chapter 5
Ezek | VulgSist | 5:1 | Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum, radentem pilos: et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam tuam: et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos. | |
Ezek | VulgSist | 5:2 | Tertiam partem igne combures in medio civitatis, iuxta completionem dierum obsidionis: et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu eius: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. | |
Ezek | VulgSist | 5:4 | Et ex eis rursum tolles, et proiicies eos in medio ignis, et combures eos igne: et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel. | |
Ezek | VulgSist | 5:5 | Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem, in medio Gentium posui eam, et in circuitu eius terras. | |
Ezek | VulgSist | 5:6 | Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam Gentes: et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt. iudicia enim ea proiecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt. | |
Ezek | VulgSist | 5:7 | Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis Gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, et iuxta iustitias Gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati; | |
Ezek | VulgSist | 5:8 | Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis Gentium. | |
Ezek | VulgSist | 5:9 | et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas. | |
Ezek | VulgSist | 5:10 | Ideo patres comedent filios suos in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te iudicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. | |
Ezek | VulgSist | 5:11 | Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: Nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis: ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor. | |
Ezek | VulgSist | 5:12 | Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui: et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. | |
Ezek | VulgSist | 5:13 | Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. | |
Ezek | VulgSist | 5:14 | Et dabo te in desertum, et in opprobrium Gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis. | |
Ezek | VulgSist | 5:15 | Et eris opprobrium, et blasphemia, exemplum, et stupor in Gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae. | |
Ezek | VulgSist | 5:16 | Ego Dominus locutus sum: Quando misero sagittas famis pessimas in eos: quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis. | |
Chapter 6
Ezek | VulgSist | 6:3 | et dices: Montes Israel audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus, et collibus, rupibus, et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, | |
Ezek | VulgSist | 6:4 | et demoliar aras vestras, et confringentur simulachra vestra: et deiiciam interfectos vestros ante idola vestra. | |
Ezek | VulgSist | 6:5 | Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulachrorum vestrorum: et dispergam ossa vestra circum aras vestras | |
Ezek | VulgSist | 6:6 | in omnibus habitationibus vestris. Urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, et dissipabuntur: et interibunt arae vestrae, et confringentur: et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra. | |
Ezek | VulgSist | 6:8 | Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in Gentibus, cum dispersero vos in terris. | |
Ezek | VulgSist | 6:9 | Et recordabuntur mei liberati vestri in Gentibus, ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans, et recedens a me; et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quae fecerant in universis abominationibus suis. | |
Ezek | VulgSist | 6:11 | Haec dicit Dominus Deus: Percute manum tuam, et allide pedem tuum, et dic: Heu, ad omnes abominationes malorum domus Israel: quia gladio, fame, et peste ruituri sunt. | |
Ezek | VulgSist | 6:12 | Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit, et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis. | |
Ezek | VulgSist | 6:13 | Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis. | |
Chapter 7
Ezek | VulgSist | 7:2 | Et tu fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, venit finis super quattuor plagas terrae. | |
Ezek | VulgSist | 7:3 | Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et iudicabo te iuxta vias tuas: et ponam contra te omnes abominationes tuas. | |
Ezek | VulgSist | 7:4 | Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt: et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 7:7 | Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium. | |
Ezek | VulgSist | 7:8 | Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et iudicabo te iuxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua: | |
Ezek | VulgSist | 7:9 | Et non parcet oculus meus, nec miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt: et scietis quia ego sum Dominus percutiens. | |
Ezek | VulgSist | 7:10 | Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia: | |
Ezek | VulgSist | 7:11 | Iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis. | |
Ezek | VulgSist | 7:12 | Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur: et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum eius. | |
Ezek | VulgSist | 7:13 | Quia qui vendit, ad id, quod vendidit, non revertetur, et adhuc in viventibus vita eorum. visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur: et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur. | |
Ezek | VulgSist | 7:14 | Canite tuba, praeparentur omnes, et non est qui vadat ad praelium: ira enim mea super universum populum eius. | |
Ezek | VulgSist | 7:15 | Gladium foris: et pestis, et fames intrinsecus: qui in agro est, gladio morietur: et qui in civitate, pestilentia, et fame devorabuntur. | |
Ezek | VulgSist | 7:16 | Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua. | |
Ezek | VulgSist | 7:18 | Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido, et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium. | |
Ezek | VulgSist | 7:19 | Argentum eorum foras proiicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit. Argentum eorum, et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur: quia scandalum iniquitatis eorum factum est. | |
Ezek | VulgSist | 7:20 | Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum, et simulachrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam: | |
Ezek | VulgSist | 7:21 | et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. | |
Ezek | VulgSist | 7:22 | Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum: et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud. | |
Ezek | VulgSist | 7:23 | Fac conclusionem: quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. | |
Ezek | VulgSist | 7:24 | Et adducam pessimos de Gentibus, et possidebunt domos eorum. et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. | |
Ezek | VulgSist | 7:26 | Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. | |
Chapter 8
Ezek | VulgSist | 8:1 | Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis: ego sedebam in domo mea, et senes Iuda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei. | |
Ezek | VulgSist | 8:2 | Et vidi, et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum eius, et deorsum, ignis: et a lumbis eius, et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. | |
Ezek | VulgSist | 8:3 | Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei: et elevavit me Spiritus inter terram, et caelum: et adduxit me in Ierusalem in visione Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat ad Aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. | |
Ezek | VulgSist | 8:5 | Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam Aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam Aquilonis: et ecce ab Aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu. | |
Ezek | VulgSist | 8:6 | Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes maiores. | |
Ezek | VulgSist | 8:8 | Et dixit ad me: Fili hominis fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. | |
Ezek | VulgSist | 8:10 | Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium, abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum. | |
Ezek | VulgSist | 8:11 | Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum, stantium ante picturas: et unusquisque habebat thuribulum in manu sua: et vapor nebulae de thure consurgebat. | |
Ezek | VulgSist | 8:12 | Et dixit ad me: Certe vides fili hominis quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram. | |
Ezek | VulgSist | 8:13 | Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes maiores, quas isti faciunt. | |
Ezek | VulgSist | 8:14 | Et introduxit me per ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad Aquilonem: et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem. | |
Ezek | VulgSist | 8:15 | Et dixit ad me: Certe vidisti fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes maiores his. | |
Ezek | VulgSist | 8:16 | Et introduxit me in atrium domus Domini interius: et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare, quasi vigintiquinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad Orientem: et adorabant ad ortum Solis. | |
Ezek | VulgSist | 8:17 | Et dixit ad me: Certe vidisti fili hominis: numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic: quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. | |
Chapter 9
Ezek | VulgSist | 9:1 | Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. | |
Ezek | VulgSist | 9:2 | Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad Aquilonem: et uniuscuiusque vas interitus in manu eius: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius: et ingressi sunt, et steterunt iuxta altare aereum: | |
Ezek | VulgSist | 9:3 | Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus: et vocavit virum, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. | |
Ezek | VulgSist | 9:4 | Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem: et signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 9:5 | Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini. | |
Ezek | VulgSist | 9:6 | Senem, adolescentulum, et virginem, parvulos, et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. | |
Ezek | VulgSist | 9:7 | Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis: egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos, qui erant in civitate. | |
Ezek | VulgSist | 9:8 | Et caede completa, remansi ego: ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu, heu, heu Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem? | |
Ezek | VulgSist | 9:9 | Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel, et Iuda, magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. | |
Ezek | VulgSist | 9:10 | Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. | |
Chapter 10
Ezek | VulgSist | 10:1 | Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. | |
Ezek | VulgSist | 10:2 | Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo: | |
Ezek | VulgSist | 10:3 | cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. | |
Ezek | VulgSist | 10:4 | Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. | |
Ezek | VulgSist | 10:5 | Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. | |
Ezek | VulgSist | 10:6 | Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum, quae sunt inter cherubim: ingressus ille stetit iuxta rotam. | |
Ezek | VulgSist | 10:7 | Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim: et sumpsit, et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est. | |
Ezek | VulgSist | 10:9 | et vidi, et ecce quattuor rotae iuxta cherubim: rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi. | |
Ezek | VulgSist | 10:11 | Cumque ambularent, in quattuor partes gradiebantur: et non revertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur. | |
Ezek | VulgSist | 10:12 | Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli plena erant oculis, in circuitu quattuor rotarum. | |
Ezek | VulgSist | 10:14 | Quattuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquilae. | |
Ezek | VulgSist | 10:16 | Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae iuxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae iuxta erant. | |
Ezek | VulgSist | 10:17 | Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur. spiritus enim vitae erat in eis. | |
Ezek | VulgSist | 10:19 | Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt: et stetit in introitu portae domus Domini orientalis: et gloria Dei Israel erat super ea. | |
Ezek | VulgSist | 10:20 | Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar: et intellexi quia cherubim essent. | |
Ezek | VulgSist | 10:21 | Quattuor vultus uni, et quattuor alae uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum. | |
Chapter 11
Ezek | VulgSist | 11:1 | Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. | |
Ezek | VulgSist | 11:2 | Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, | |
Ezek | VulgSist | 11:5 | Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. | |
Ezek | VulgSist | 11:7 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 11:9 | Et eiiciam vos de medio eius, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis iudicia. | |
Ezek | VulgSist | 11:11 | Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos. | |
Ezek | VulgSist | 11:12 | Et scietis quia ego Dominus: quia in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia Gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati. | |
Ezek | VulgSist | 11:13 | Et factum est, cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel? | |
Ezek | VulgSist | 11:15 | Fili hominis, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. | |
Ezek | VulgSist | 11:16 | Propterea haec dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in Gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. | |
Ezek | VulgSist | 11:17 | Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. | |
Ezek | VulgSist | 11:18 | Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes eius de illa. | |
Ezek | VulgSist | 11:19 | Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: | |
Ezek | VulgSist | 11:20 | Ut in praeceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. | |
Ezek | VulgSist | 11:21 | Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 11:22 | Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea. | |
Ezek | VulgSist | 11:23 | Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis. | |
Ezek | VulgSist | 11:24 | Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione in spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram. | |
Chapter 12
Ezek | VulgSist | 12:2 | Fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. | |
Ezek | VulgSist | 12:3 | Tu ergo fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est. | |
Ezek | VulgSist | 12:4 | Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. | |
Ezek | VulgSist | 12:6 | In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram. quia portentum dedi te domui Israel. | |
Ezek | VulgSist | 12:7 | Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. | |
Ezek | VulgSist | 12:9 | Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis? | |
Ezek | VulgSist | 12:10 | Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 12:11 | Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis. in transmigrationem, et in captivitatem ibunt. | |
Ezek | VulgSist | 12:12 | Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient ut educant eum: facies eius operietur ut non videat oculo terram. | |
Ezek | VulgSist | 12:13 | Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum: et ipsam non videbit, ibique morietur. | |
Ezek | VulgSist | 12:14 | Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius, et agmina eius dispergam in omnem ventum: et gladium evaginabo post eos. | |
Ezek | VulgSist | 12:15 | Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in Gentibus, et disseminavero eos in terris. | |
Ezek | VulgSist | 12:16 | Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia scelera eorum in Gentibus, ad quas ingredientur: et scient quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 12:18 | Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede: sed et aquam tuam in festinatione, et moerore bibe. | |
Ezek | VulgSist | 12:19 | Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in solicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium, qui habitant in ea. | |
Ezek | VulgSist | 12:20 | Et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta: et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 12:22 | Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel? dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio. | |
Ezek | VulgSist | 12:23 | Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. | |
Ezek | VulgSist | 12:24 | Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel. | |
Ezek | VulgSist | 12:25 | Quia ego Dominus loquar: et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 12:27 | Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio, quam hic videt, in dies multos: et in tempora longa iste prophetat. | |
Chapter 13
Ezek | VulgSist | 13:2 | Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant: et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. | |
Ezek | VulgSist | 13:3 | Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. | |
Ezek | VulgSist | 13:5 | Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. | |
Ezek | VulgSist | 13:6 | Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus: cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem. | |
Ezek | VulgSist | 13:7 | Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis? et dicitis, ait Dominus: cum ego non sim locutus. | |
Ezek | VulgSist | 13:8 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium: ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus: | |
Ezek | VulgSist | 13:9 | Et erit manus mea super prophetas, qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur: et scietis quia ego Dominus Deus: | |
Ezek | VulgSist | 13:10 | Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. | |
Ezek | VulgSist | 13:11 | Dic ad eos, qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem. | |
Ezek | VulgSist | 13:12 | Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura, qua linistis? | |
Ezek | VulgSist | 13:13 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit: et lapides grandes in ira in consumptionem. | |
Ezek | VulgSist | 13:14 | Et destruam parietem, quem linistis absque temperamento: et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum eius: et cadet, et consumetur in medio eius: et scietis quia ego sum Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 13:15 | Et complebo indignationem meam in pariete, et in his, qui liniunt eum absque temperamento, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum. | |
Ezek | VulgSist | 13:16 | Prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem, et vident ei visionem pacis: et non est pax, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 13:17 | Et tu fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, | |
Ezek | VulgSist | 13:18 | et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum. | |
Ezek | VulgSist | 13:19 | Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas, quae non moriuntur, et vivificarent animas, quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. | |
Ezek | VulgSist | 13:20 | Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris: et dimittam animas, quas vos capitis, animas ad volandum. | |
Ezek | VulgSist | 13:21 | Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum: et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 13:22 | Pro eo quod moerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi: et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret: | |
Chapter 14
Ezek | VulgSist | 14:3 | Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis? | |
Ezek | VulgSist | 14:4 | Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum: | |
Ezek | VulgSist | 14:5 | ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. | |
Ezek | VulgSist | 14:6 | Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. | |
Ezek | VulgSist | 14:7 | Quia homo homo de domo Israel, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me. | |
Ezek | VulgSist | 14:8 | Et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum, et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 14:9 | Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum: ego Dominus decepi prophetam illum: et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israel. | |
Ezek | VulgSist | 14:10 | Et portabunt iniquitatem suam: iuxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit: | |
Ezek | VulgSist | 14:11 | ut non erret ultra domus Israel a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum. | |
Ezek | VulgSist | 14:13 | Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis eius: et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem, et iumentum. | |
Ezek | VulgSist | 14:14 | Et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel, et Iob: ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum. | |
Ezek | VulgSist | 14:15 | Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam; et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias: | |
Ezek | VulgSist | 14:16 | Tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios, nec filias liberabunt: sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. | |
Ezek | VulgSist | 14:17 | Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per terram: et interfecero de ea hominem, et iumentum: | |
Ezek | VulgSist | 14:18 | et tres viri isti fuerint in medio eius: vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios, neque filias: sed ipsi soli liberabuntur. | |
Ezek | VulgSist | 14:19 | Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem, et iumentum: | |
Ezek | VulgSist | 14:20 | Et Noe, et Daniel, et Iob fuerint in medio eius: vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium, et filiam non liberabunt: sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. | |
Ezek | VulgSist | 14:21 | Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod et si quattuor iudicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam immisero in Ierusalem ut interficiam de ea hominem, et pecus: | |
Ezek | VulgSist | 14:22 | tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios, et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum, et adinventiones eorum, et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam. | |
Chapter 15
Ezek | VulgSist | 15:2 | Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna silvarum? | |
Ezek | VulgSist | 15:3 | Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? | |
Ezek | VulgSist | 15:4 | Ecce igni datum est in escam: utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? | |
Ezek | VulgSist | 15:5 | Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis? | |
Ezek | VulgSist | 15:6 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem. | |
Ezek | VulgSist | 15:7 | Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, | |
Chapter 16
Ezek | VulgSist | 16:3 | et dices: Haec dicit Dominus Deus Ierusalem: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. | |
Ezek | VulgSist | 16:4 | Et quando nata es in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. | |
Ezek | VulgSist | 16:5 | Non pepercit super te oculus ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae, in die qua nata es. | |
Ezek | VulgSist | 16:6 | Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo. et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive. dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive. | |
Ezek | VulgSist | 16:7 | Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena. | |
Ezek | VulgSist | 16:8 | Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. Et iuravi tibi, et ingressus sum pactum tecum: ait Dominus Deus: et facta es mihi. | |
Ezek | VulgSist | 16:10 | Et vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus. | |
Ezek | VulgSist | 16:11 | Et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum. | |
Ezek | VulgSist | 16:12 | Et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. | |
Ezek | VulgSist | 16:13 | Et ornata es auro, et argento, et vestita es bysso, et polymito, similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis: et profecisti in regnum. | |
Ezek | VulgSist | 16:14 | Et egressum est nomen tuum in Gentes propter speciem tuam: quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 16:15 | Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres. | |
Ezek | VulgSist | 16:16 | Et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta: et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum est. | |
Ezek | VulgSist | 16:17 | Et tulisti vasa decoris tui de auro meo, atque argento meo, quae dedi tibi: et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. | |
Ezek | VulgSist | 16:18 | Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et restita es eis: et oleum meum, et thymiama meum posuisti coram eis. | |
Ezek | VulgSist | 16:19 | Et panem meum, quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 16:20 | Et tulisti filios tuos, et filias tuas, quas generasti mihi: et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? | |
Ezek | VulgSist | 16:22 | Et post omnes abominationes tuas, et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. | |
Ezek | VulgSist | 16:25 | Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae: et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas. | |
Ezek | VulgSist | 16:26 | Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. | |
Ezek | VulgSist | 16:27 | Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam iustificationem tuam: et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. | |
Ezek | VulgSist | 16:28 | Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata. | |
Ezek | VulgSist | 16:29 | Et multiplicasti fornicationem tuam in Terra Chanaan cum Chaldaeis: et nec sic satiata es. | |
Ezek | VulgSist | 16:30 | In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus; cum facias omnia haec opera mulieris meretricis, et procacis? | |
Ezek | VulgSist | 16:31 | Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, | |
Ezek | VulgSist | 16:33 | Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis vi intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. | |
Ezek | VulgSist | 16:34 | Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. | |
Ezek | VulgSist | 16:36 | Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis: | |
Ezek | VulgSist | 16:37 | Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, et omnes, quos dilexisti cum universis, quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. | |
Ezek | VulgSist | 16:38 | Et iudicabo te iudiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli. | |
Ezek | VulgSist | 16:39 | Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum: et demolientur prostibulum tuum: et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui: et derelinquent te nudam, plenamque ignominia: | |
Ezek | VulgSist | 16:40 | et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis. | |
Ezek | VulgSist | 16:41 | Et comburent domos tuas igne, et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum: et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis. | |
Ezek | VulgSist | 16:42 | Et requiescet indignatio mea in te: et auferetur zelus meus a te, et quiescam, nec irascar amplius. | |
Ezek | VulgSist | 16:43 | Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his: quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. | |
Ezek | VulgSist | 16:44 | Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia eius. | |
Ezek | VulgSist | 16:45 | Filia matris tuae es tu, quae proiecit virum suum, et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quae proiecerunt viros suos, et filios suos: mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus. | |
Ezek | VulgSist | 16:46 | Et soror tua maior, Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae eius. | |
Ezek | VulgSist | 16:47 | Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. | |
Ezek | VulgSist | 16:48 | Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa, et filiae eius, sicut fecisti tu, et filiae tuae. | |
Ezek | VulgSist | 16:49 | Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum eius: et manum egeno, et pauperi non porrigebant. | |
Ezek | VulgSist | 16:50 | Et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. | |
Ezek | VulgSist | 16:51 | Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. | |
Ezek | VulgSist | 16:52 | Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: iustificatae sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. | |
Ezek | VulgSist | 16:53 | Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae, et filiarum eius: et convertam reversionem tuam in medio earum, | |
Ezek | VulgSist | 16:54 | ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. | |
Ezek | VulgSist | 16:55 | Et soror tua Sodoma, et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam: et Samaria, et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam: et tu, et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram. | |
Ezek | VulgSist | 16:57 | antequam revelaretur malitia tua: sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaesthinarum, quae ambiunt te per gyrum. | |
Ezek | VulgSist | 16:59 | Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum: | |
Ezek | VulgSist | 16:60 | et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae: et suscitabo tibi pactum sempiternum. | |
Ezek | VulgSist | 16:61 | Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis: cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo. | |
Chapter 17
Ezek | VulgSist | 17:3 | et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis, et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. | |
Ezek | VulgSist | 17:4 | Summitatem frondium eius avulsit: et transportavit eam in Terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. | |
Ezek | VulgSist | 17:5 | Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud. | |
Ezek | VulgSist | 17:6 | Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis eius ad eam: et radices eius sub illa erant. facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines. | |
Ezek | VulgSist | 17:7 | Et facta est aquila altera grandis magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. | |
Ezek | VulgSist | 17:8 | In terra bona super aquas multas plantata est: ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem. | |
Ezek | VulgSist | 17:9 | Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices eius evellet, et fructus eius distringet, et siccabit omnes palmites germinis eius, et arescet: et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus? | |
Ezek | VulgSist | 17:10 | Ecce plantata est: ergone prosperabitur? nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur, et in areis germinis sui arescet? | |
Ezek | VulgSist | 17:12 | Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Ierusalem: et assumet regem, et principes eius, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. | |
Ezek | VulgSist | 17:13 | Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus: et ab eo accipiet iusiurandum. sed et fortes terrae tollet, | |
Ezek | VulgSist | 17:14 | ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum eius, et servet illud. | |
Ezek | VulgSist | 17:15 | Qui recedens ab eo misit nuncios ad Aegyptum ut daret sibi equos, et populum multum. Numquid prosperabitur, vel consequetur salutem qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet? | |
Ezek | VulgSist | 17:16 | Vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum, et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. | |
Ezek | VulgSist | 17:17 | Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium: in iactu aggeris, et in extructione vallorum ut interficiat animas multas. | |
Ezek | VulgSist | 17:18 | Spreverat enim iuramentum ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia haec fecerit, non effugiet. | |
Ezek | VulgSist | 17:19 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum, quod sprevit, et foedus, quod praevaricatus est, ponam in caput eius. | |
Ezek | VulgSist | 17:20 | Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et iudicabo eum ibi in praevaricatione, qua despexit me. | |
Ezek | VulgSist | 17:21 | Et omnes profugi eius cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum. | |
Ezek | VulgSist | 17:22 | Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum eius tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem. | |
Ezek | VulgSist | 17:23 | In monte sublimi Israel plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit. | |
Chapter 18
Ezek | VulgSist | 18:2 | Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? | |
Ezek | VulgSist | 18:3 | Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel. | |
Ezek | VulgSist | 18:4 | Ecce omnes animae, meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima, quae peccaverit, ipsa morietur. | |
Ezek | VulgSist | 18:6 | in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: | |
Ezek | VulgSist | 18:7 | et hominem non contristaverit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: | |
Ezek | VulgSist | 18:8 | ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et iudicium verum fecerit inter virum et virum: | |
Ezek | VulgSist | 18:9 | in praeceptis meis ambulaverit, et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem: hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 18:10 | Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis: | |
Ezek | VulgSist | 18:11 | et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem: | |
Ezek | VulgSist | 18:12 | egenum, et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem: | |
Ezek | VulgSist | 18:13 | ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? non vivet. cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur, sanguis eius in ipso erit. | |
Ezek | VulgSist | 18:14 | Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis: | |
Ezek | VulgSist | 18:15 | super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit: | |
Ezek | VulgSist | 18:16 | et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: | |
Ezek | VulgSist | 18:17 | a pauperis iniuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. | |
Ezek | VulgSist | 18:18 | Pater eius quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. | |
Ezek | VulgSist | 18:19 | Et dicitis: Quare non portabit filius iniquitatem patris? Videlicet, quia filius iudicium, et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita. | |
Ezek | VulgSist | 18:20 | Anima quae peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. | |
Ezek | VulgSist | 18:21 | Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit iudicium, et iustitiam: vita vivet, et non morietur. | |
Ezek | VulgSist | 18:22 | Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor: in iustitia sua, quam operatus est, vivet. | |
Ezek | VulgSist | 18:23 | Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? | |
Ezek | VulgSist | 18:24 | Si autem averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. | |
Ezek | VulgSist | 18:25 | Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite ergo domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? | |
Ezek | VulgSist | 18:26 | Cum enim averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in iniustitia, quam operatus est, morietur. | |
Ezek | VulgSist | 18:27 | Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium, et iustitiam: ipse animam suam vivificabit. | |
Ezek | VulgSist | 18:28 | Considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, et non morietur. | |
Ezek | VulgSist | 18:29 | Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? | |
Ezek | VulgSist | 18:30 | Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris: et non erit vobis in ruinam iniquitas. | |
Ezek | VulgSist | 18:31 | Proiicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini domus Israel? | |
Chapter 19
Ezek | VulgSist | 19:2 | et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos? | |
Ezek | VulgSist | 19:3 | Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere praedam, hominemque comedere. | |
Ezek | VulgSist | 19:4 | Et audierunt de eo Gentes, et non absque vulneribus suis ceperunt eum: et adduxerunt eum in catenis in Terram Aegypti. | |
Ezek | VulgSist | 19:5 | Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit expectatio eius: tulit unum de leunculis suis, leonem constituit eum. | |
Ezek | VulgSist | 19:6 | Qui incedebat inter leones, et factus est leo: et didicit praedam capere, et homines devorare: | |
Ezek | VulgSist | 19:7 | Didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra, et plenitudo eius a voce rugitus illius. | |
Ezek | VulgSist | 19:8 | Et convenerunt adversus eum Gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum, in vulneribus earum captus est. | |
Ezek | VulgSist | 19:9 | Et miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis: miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel. | |
Ezek | VulgSist | 19:10 | Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus eius, et frondes eius creverunt ex aquis multis. | |
Ezek | VulgSist | 19:11 | Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius inter frondes: et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum. | |
Ezek | VulgSist | 19:12 | Et evulsa est in ira, in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius: marcuerunt, et arefactae sunt virgae roboris eius: ignis comedit eam. | |
Chapter 20
Ezek | VulgSist | 20:1 | Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis: venerunt viri de senioribus Israel ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me. | |
Ezek | VulgSist | 20:3 | Fili hominis loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 20:5 | Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die, qua elegi Israel, et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob, et apparui eis in Terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester: | |
Ezek | VulgSist | 20:6 | in die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de Terra Aegypti, in Terram, quam provideram eis, fluentem lacte, et melle: quae est egregia inter omnes terras. | |
Ezek | VulgSist | 20:7 | Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abiiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. | |
Ezek | VulgSist | 20:8 | Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt: et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio Terrae Aegypti. | |
Ezek | VulgSist | 20:9 | Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram Gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de Terra Aegypti. | |
Ezek | VulgSist | 20:11 | Et dedi eis praecepta mea, et iudicia mea ostendi eis, quae faciens homo, vivet in eis. | |
Ezek | VulgSist | 20:12 | Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos: et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. | |
Ezek | VulgSist | 20:13 | Et irritaverunt me domus Israel in deserto, in praeceptis meis non ambulaverunt, et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis: et sabbata mea violaverunt vehementer: dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos. | |
Ezek | VulgSist | 20:14 | Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram Gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum. | |
Ezek | VulgSist | 20:15 | Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in Terram, quam dedi eis fluentem lacte, et melle, praecipuam terrarum omnium: | |
Ezek | VulgSist | 20:16 | Quia iudicia mea proiecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur. | |
Ezek | VulgSist | 20:17 | Et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto. | |
Ezek | VulgSist | 20:18 | Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec iudicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini: | |
Ezek | VulgSist | 20:19 | Ego Dominus Deus vester: in praeceptis meis ambulate, iudicia mea custodite, et facite ea: | |
Ezek | VulgSist | 20:20 | Et sabbata mea sanctificate ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. | |
Ezek | VulgSist | 20:21 | Et exacerbaverunt me filii, in praeceptis meis non ambulaverunt: et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea: quae cum fecerit homo, vivet in eis: et sabbata mea violaverunt: et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. | |
Ezek | VulgSist | 20:22 | Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram Gentibus, de quibus eieci eos in oculis earum. | |
Ezek | VulgSist | 20:23 | Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras: | |
Ezek | VulgSist | 20:24 | eo quod iudicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. | |
Ezek | VulgSist | 20:26 | Et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne, quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 20:27 | Quamobrem loquere ad domum Israel, fili hominis: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes: | |
Ezek | VulgSist | 20:28 | et induxissem eos in Terram, super quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas: et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas. | |
Ezek | VulgSist | 20:29 | Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem. | |
Ezek | VulgSist | 20:30 | Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini: | |
Ezek | VulgSist | 20:31 | et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. | |
Ezek | VulgSist | 20:32 | Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium: Erimus sicut Gentes, et sicut cognationes terrae ut colamus ligna, et lapides. | |
Ezek | VulgSist | 20:33 | Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. | |
Ezek | VulgSist | 20:34 | Et educam vos de populis: et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis, in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. | |
Ezek | VulgSist | 20:35 | Et adducam vos in desertum populorum, et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem. | |
Ezek | VulgSist | 20:36 | Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto Terrae Aegypti, sic iudicabo vos, dicit Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 20:38 | Et eligam de vobis transgressores, et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israel non ingredientur: et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 20:39 | Et vos domus Israel, Haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris, et in idolis vestris: | |
Ezek | VulgSist | 20:40 | in monte sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel; omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi, et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. | |
Ezek | VulgSist | 20:41 | In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum. | |
Ezek | VulgSist | 20:42 | Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in Terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. | |
Ezek | VulgSist | 20:43 | Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis. | |
Ezek | VulgSist | 20:44 | Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima domus Israel, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 20:46 | Fili hominis, pone faciem tuam contra viam Austri, et stilla ad Aphricum, et propheta ad saltum agri meridiani. | |
Ezek | VulgSist | 20:47 | Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem. | |
Chapter 21
Ezek | VulgSist | 21:2 | Fili hominis pone faciem tuam ad Ierusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel: | |
Ezek | VulgSist | 21:3 | Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te iustum, et impium. | |
Ezek | VulgSist | 21:4 | Pro eo autem quod occidi in te iustum, et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab Austro usque ad Aquilonem: | |
Ezek | VulgSist | 21:5 | Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. | |
Ezek | VulgSist | 21:6 | Et tu fili hominis ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis. | |
Ezek | VulgSist | 21:7 | Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 21:9 | Fili hominis propheta, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus. | |
Ezek | VulgSist | 21:10 | Ut caedat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. | |
Ezek | VulgSist | 21:11 | Et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est ut sit in manu interficientis. | |
Ezek | VulgSist | 21:12 | Clama, et ulula fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel, qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo, idcirco plaude super foemur, | |
Ezek | VulgSist | 21:13 | quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 21:14 | Tu ergo fili hominis propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit, | |
Ezek | VulgSist | 21:15 | et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem. | |
Ezek | VulgSist | 21:16 | Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus. | |
Ezek | VulgSist | 21:17 | Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum. | |
Ezek | VulgSist | 21:19 | Et tu fili hominis pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambae: et manu capiet coniecturam, in capite viae civitatis coniiciet. | |
Ezek | VulgSist | 21:20 | Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. | |
Ezek | VulgSist | 21:21 | Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. | |
Ezek | VulgSist | 21:22 | Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. | |
Ezek | VulgSist | 21:23 | Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. | |
Ezek | VulgSist | 21:24 | Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris: pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. | |
Ezek | VulgSist | 21:25 | Tu autem profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita: | |
Ezek | VulgSist | 21:26 | Haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne haec est, quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? | |
Ezek | VulgSist | 21:27 | Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est donec veniret cuius est iudicium, et tradam ei. | |
Ezek | VulgSist | 21:28 | Et tu fili hominis propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices: Mucro, mucro evagina te ad occidendum, lima te ut interficias, et fulgeas, | |
Ezek | VulgSist | 21:29 | cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia: ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita. | |
Ezek | VulgSist | 21:30 | Revertere ad vaginam tuam in loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te, | |
Ezek | VulgSist | 21:31 | et effundam super te indignationem meam: in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum. | |
Chapter 22
Ezek | VulgSist | 22:3 | et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius: et quae fecit idola contra semetipsam ut pollueretur. | |
Ezek | VulgSist | 22:4 | In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti: et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium Gentibus, et irrisionem universis terris. | |
Ezek | VulgSist | 22:5 | Quae iuxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te: sordida, nobilis, grandis interitu. | |
Ezek | VulgSist | 22:6 | Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. | |
Ezek | VulgSist | 22:7 | Patrem, et matrem contumeliis affecerunt in te, advenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et viduam contristaverunt apud te: | |
Ezek | VulgSist | 22:9 | Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te, scelus operati sunt in medio tui. | |
Ezek | VulgSist | 22:10 | Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te. | |
Ezek | VulgSist | 22:11 | Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te. | |
Ezek | VulgSist | 22:12 | Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram, et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 22:13 | Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui. | |
Ezek | VulgSist | 22:14 | Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? ego Dominus locutus sum, et faciam. | |
Ezek | VulgSist | 22:15 | Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te. | |
Ezek | VulgSist | 22:18 | Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. | |
Ezek | VulgSist | 22:19 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem, | |
Ezek | VulgSist | 22:20 | congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi in medio fornacis: ut succendam in ea ignem ad conflandum. sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam: et conflabo vos. | |
Ezek | VulgSist | 22:21 | Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 22:22 | Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio eius: et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos. | |
Ezek | VulgSist | 22:25 | Coniuratio prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. | |
Ezek | VulgSist | 22:26 | Sacerdotes eius contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam: et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 22:27 | Principes eius in medio illius, quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra. | |
Ezek | VulgSist | 22:28 | Prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Haec dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus. | |
Ezek | VulgSist | 22:29 | Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum, et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque iudicio. | |
Ezek | VulgSist | 22:30 | Et quaesivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni. | |
Chapter 23
Ezek | VulgSist | 23:3 | et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum. | |
Ezek | VulgSist | 23:4 | Nomina autem earum Oolla maior, et Ooliba soror eius minor: et habui eas, et pepererunt filios, et filias. Porro earum nomina Samaria Oolla, et Ierusalem Ooliba. | |
Ezek | VulgSist | 23:5 | Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, | |
Ezek | VulgSist | 23:6 | vestitos hyacintho, principes, et magistratus, iuvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum. | |
Ezek | VulgSist | 23:7 | Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus, in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est. | |
Ezek | VulgSist | 23:8 | Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia eius, et illi confregerunt ubera pubertatis eius, et effuderunt fornicationem suam super eam. | |
Ezek | VulgSist | 23:9 | Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. | |
Ezek | VulgSist | 23:10 | Ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios, et filias eius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factae sunt famosae mulieres, et iudicia perpetraverunt in ea. | |
Ezek | VulgSist | 23:11 | Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae | |
Ezek | VulgSist | 23:12 | ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus, et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. | |
Ezek | VulgSist | 23:14 | Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, | |
Ezek | VulgSist | 23:15 | et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt, | |
Ezek | VulgSist | 23:16 | insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuncios ad eos in Chaldaeam. | |
Ezek | VulgSist | 23:17 | Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est ab eis, et saturata est anima eius ab illis. | |
Ezek | VulgSist | 23:18 | Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. | |
Ezek | VulgSist | 23:19 | Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in Terra Aegypti. | |
Ezek | VulgSist | 23:20 | Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum fluxus eorum. | |
Ezek | VulgSist | 23:21 | Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae. | |
Ezek | VulgSist | 23:22 | Propterea Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua: et congregabo eos adversum te in circuitu, | |
Ezek | VulgSist | 23:23 | Filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, iuvenes forma egregia, duces, et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum: | |
Ezek | VulgSist | 23:24 | et venient super te instructi curru, et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis. | |
Ezek | VulgSist | 23:25 | Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum, et aures tuas praecident: et quae remanserint, gladio concident: ipsi filios tuos, et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igne. | |
Ezek | VulgSist | 23:27 | Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de Terra Aegypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. | |
Ezek | VulgSist | 23:28 | Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti, in manus, de quibus satiata est anima tua. | |
Ezek | VulgSist | 23:29 | Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae. | |
Ezek | VulgSist | 23:30 | Fecerunt haec tibi quia fornicata es post Gentes, inter quas polluta es in idolis earum. | |
Ezek | VulgSist | 23:32 | Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum, et latum: eris in derisum, et in subsannationem, quae est capacissima. | |
Ezek | VulgSist | 23:33 | Ebrietate, et dolore repleberis: calice moeroris, et tristitiae, calice sororis tuae Samariae. | |
Ezek | VulgSist | 23:34 | Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces, et fragmenta eius devorabis, et ubera tua lacerabis: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 23:35 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et proiecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum, et fornicationes tuas. | |
Ezek | VulgSist | 23:36 | Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis numquid iudicas Oollam, et Oolibam, et annuncias eis scelera earum? | |
Ezek | VulgSist | 23:37 | Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt: insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. | |
Ezek | VulgSist | 23:38 | Sed et hoc fecerunt mihi: Polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. | |
Ezek | VulgSist | 23:39 | Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud: etiam haec fecerunt in medio domus meae. | |
Ezek | VulgSist | 23:40 | Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuncium miserant: itaque ecce venerunt: quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. | |
Ezek | VulgSist | 23:41 | Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum, et unguentum meum posuisti super eam. | |
Ezek | VulgSist | 23:42 | Et vox multitudinis exultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. | |
Ezek | VulgSist | 23:43 | Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. | |
Ezek | VulgSist | 23:44 | Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam, et Oolibam mulieres nefarias. | |
Ezek | VulgSist | 23:45 | Viri ergo iusti sunt: hi iudicabunt eas iudicio adulterarum, et iudicio effundentium sanguinem: quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt. | |
Ezek | VulgSist | 23:46 | Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum, et in rapinam: | |
Ezek | VulgSist | 23:47 | Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios, et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. | |
Ezek | VulgSist | 23:48 | Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. | |
Chapter 24
Ezek | VulgSist | 24:1 | Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 24:2 | Fili hominis scribe tibi nomen diei huius, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. | |
Ezek | VulgSist | 24:3 | Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. | |
Ezek | VulgSist | 24:4 | Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. | |
Ezek | VulgSist | 24:5 | Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 24:6 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea: per partes et per partes suas eiice eam, non cecidit super eam sors. | |
Ezek | VulgSist | 24:7 | Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere. | |
Ezek | VulgSist | 24:8 | Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur. | |
Ezek | VulgSist | 24:9 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram. | |
Ezek | VulgSist | 24:10 | Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. | |
Ezek | VulgSist | 24:11 | Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes eius: et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius: | |
Ezek | VulgSist | 24:12 | multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. | |
Ezek | VulgSist | 24:13 | Immunditia tua execrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. | |
Ezek | VulgSist | 24:14 | Ego Dominus locutus sum: Veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: iuxta vias tuas, et iuxta adinventiones tuas iudicabo te, dicit Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 24:16 | Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. | |
Ezek | VulgSist | 24:17 | Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. | |
Ezek | VulgSist | 24:18 | Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut praeceperat mihi. | |
Ezek | VulgSist | 24:19 | Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, quae tu facis? | |
Ezek | VulgSist | 24:21 | Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: et filii vestri, filiae vestrae, quas reliquistis, gladio cadent. | |
Ezek | VulgSist | 24:22 | Et facietis sicut feci: Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. | |
Ezek | VulgSist | 24:23 | Coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. | |
Ezek | VulgSist | 24:24 | Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 24:25 | Et tu fili hominis ecce in die, qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios, et filias eorum: | |
Chapter 25
Ezek | VulgSist | 25:3 | Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est: et super terram Israel, quoniam desolata est: et super domum Iuda, quoniam ducti sunt in captivitatem: | |
Ezek | VulgSist | 25:4 | Idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas: et ipsi bibent lac tuum. | |
Ezek | VulgSist | 25:5 | Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 25:6 | Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel: | |
Ezek | VulgSist | 25:7 | idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem Gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 25:8 | Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab, et Seir: Ecce sicut omnes Gentes, domus Iuda: | |
Ezek | VulgSist | 25:9 | idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, eius, et de finibus eius inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim, | |
Ezek | VulgSist | 25:10 | filios Orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hereditatem: ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in Gentibus. | |
Ezek | VulgSist | 25:12 | Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis; | |
Ezek | VulgSist | 25:13 | idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem, et iumentum, et faciam eam desertam ab Austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent. | |
Ezek | VulgSist | 25:14 | Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel: et facient in Edom iuxta iram meam, et furorem meum: et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 25:15 | Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres: | |
Ezek | VulgSist | 25:16 | propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis: | |
Chapter 26
Ezek | VulgSist | 26:1 | Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 26:2 | Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: Euge confractae sunt portae populorum, conversa est ad me: implebor, deserta est. | |
Ezek | VulgSist | 26:3 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. | |
Ezek | VulgSist | 26:4 | Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres eius: et radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. | |
Ezek | VulgSist | 26:5 | Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem Gentibus. | |
Ezek | VulgSist | 26:6 | Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 26:7 | Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno. | |
Ezek | VulgSist | 26:8 | Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra te clypeum. | |
Ezek | VulgSist | 26:9 | Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. | |
Ezek | VulgSist | 26:10 | Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae. | |
Ezek | VulgSist | 26:11 | Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent. | |
Ezek | VulgSist | 26:12 | Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas: et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. | |
Ezek | VulgSist | 26:13 | Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. | |
Ezek | VulgSist | 26:14 | Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 26:15 | Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint, in medio tui commovebuntur insulae? | |
Ezek | VulgSist | 26:16 | Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abiicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur. | |
Ezek | VulgSist | 26:17 | Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? | |
Ezek | VulgSist | 26:18 | Nunc stupebunt naves in die pavoris tui: et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. | |
Ezek | VulgSist | 26:19 | Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur: et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae: | |
Ezek | VulgSist | 26:20 | Et detraxero te cum his, qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his, qui deducuntur in lacum, ut non habiteris: porro cum dedero gloriam in terra viventium, | |
Chapter 27
Ezek | VulgSist | 27:3 | Et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, | |
Ezek | VulgSist | 27:4 | et in corde maris sita. Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum: | |
Ezek | VulgSist | 27:5 | abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum. | |
Ezek | VulgSist | 27:6 | Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. | |
Ezek | VulgSist | 27:7 | Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus, et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. | |
Ezek | VulgSist | 27:8 | Habitatores Sidonis, et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. | |
Ezek | VulgSist | 27:9 | Senes Giblii, et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae. | |
Ezek | VulgSist | 27:10 | Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum, et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo. | |
Ezek | VulgSist | 27:11 | Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmaei, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. | |
Ezek | VulgSist | 27:12 | Chartaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas. | |
Ezek | VulgSist | 27:13 | Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa aerea adduxerunt populo tuo. | |
Ezek | VulgSist | 27:15 | Filii Dedan negotiatores tui: insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos, et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. | |
Ezek | VulgSist | 27:16 | Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo. | |
Ezek | VulgSist | 27:17 | Iuda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. | |
Ezek | VulgSist | 27:18 | Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi. | |
Ezek | VulgSist | 27:19 | Dan, et Graecia, et Mosel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte, et calamus in negotiatione tua. | |
Ezek | VulgSist | 27:21 | Arabia, et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae: cum agnis, et arietibus, et hoedis venerunt ad te negotiatores tui. | |
Ezek | VulgSist | 27:22 | Venditores Saba, et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. | |
Ezek | VulgSist | 27:23 | Haran, et Chene, et Eden negotiatores tui: Saba, Assur, et Chelmad venditores tui. | |
Ezek | VulgSist | 27:24 | ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae, et astrictae erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. | |
Ezek | VulgSist | 27:25 | Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris. | |
Ezek | VulgSist | 27:26 | In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris. | |
Ezek | VulgSist | 27:27 | Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te cum universa multitudine tua, quae est in medio tui: cadent in corde maris in die ruinae tuae. | |
Ezek | VulgSist | 27:29 | Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum: nautae, et universi gubernatores maris in terra stabunt: | |
Ezek | VulgSist | 27:30 | et eiulabunt super te voce magna, et clamabunt amare: et superiacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur. | |
Ezek | VulgSist | 27:31 | Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo. | |
Ezek | VulgSist | 27:32 | Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? | |
Ezek | VulgSist | 27:33 | Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum ditasti reges terrae. | |
Ezek | VulgSist | 27:34 | Nunc contrita es a mari, in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt. | |
Ezek | VulgSist | 27:35 | Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate percussi mutaverunt vultus. | |
Chapter 28
Ezek | VulgSist | 28:2 | Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris: cum sis homo, et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. | |
Ezek | VulgSist | 28:4 | In sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem: et acquisisti aurum, et argentum in thesauris tuis. | |
Ezek | VulgSist | 28:5 | In multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem: et elevatum est cor tuum in robore tuo. | |
Ezek | VulgSist | 28:7 | idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos Gentium: et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum. | |
Ezek | VulgSist | 28:9 | Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te: cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium te? | |
Ezek | VulgSist | 28:10 | Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 28:11 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis leva planctum super regem Tyri: | |
Ezek | VulgSist | 28:12 | et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, | |
Ezek | VulgSist | 28:13 | in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et iaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum opus decoris tui: et foramina tua in die, qua conditus es, praeparata sunt. | |
Ezek | VulgSist | 28:14 | Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti. | |
Ezek | VulgSist | 28:15 | Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. | |
Ezek | VulgSist | 28:16 | In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et eieci te de monte sancto Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. | |
Ezek | VulgSist | 28:17 | Et elevatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, in terram proieci te: ante faciem regum dedi te ut cernerent te. | |
Ezek | VulgSist | 28:18 | In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. | |
Ezek | VulgSist | 28:19 | Omnes, qui viderint te in Gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum. | |
Ezek | VulgSist | 28:22 | et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea iudicia, et sanctificatus fuero in ea. | |
Ezek | VulgSist | 28:23 | Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis eius: et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum: et scient quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 28:24 | Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 28:25 | Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram Gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob. | |
Chapter 29
Ezek | VulgSist | 29:1 | In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 29:2 | Fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa: | |
Ezek | VulgSist | 29:3 | Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. | |
Ezek | VulgSist | 29:4 | Et ponam frenum in maxillis tuis: et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis: et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. | |
Ezek | VulgSist | 29:5 | Et proiiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terrae cades, non colligeris, neque congregaberis: bestiis terrae, et volatilibus caeli dedi te ad devorandum. | |
Ezek | VulgSist | 29:6 | Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus: pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel. | |
Ezek | VulgSist | 29:7 | Quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te, comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum. | |
Ezek | VulgSist | 29:8 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium: et interficiam de te hominem, et iumentum. | |
Ezek | VulgSist | 29:9 | Et erit Terra Aegypti in desertum, et in solitudinem: et scient quia ego Dominus: pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. | |
Ezek | VulgSist | 29:10 | Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque Terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes, usque ad terminos Aethiopiae. | |
Ezek | VulgSist | 29:11 | Non pertransibit eam pes hominis, neque pes iumenti gradietur in ea: et non habitabitur quadraginta annis. | |
Ezek | VulgSist | 29:12 | Daboque Terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis: et dispergam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras. | |
Ezek | VulgSist | 29:13 | Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis, in quibus dispersi fuerant. | |
Ezek | VulgSist | 29:14 | Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae: et erunt ibi in regnum humile: | |
Ezek | VulgSist | 29:15 | inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent Gentibus. | |
Ezek | VulgSist | 29:16 | Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem, ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 29:17 | Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 29:18 | Fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit mihi adversus eam. | |
Ezek | VulgSist | 29:19 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in Terra Aegypti: et accipiet multitudinem eius, et depraedabitur manubias eius, et diripiet spolia eius: et erit merces exercitui illius, | |
Ezek | VulgSist | 29:20 | et operi, quo servivit adversus eam: dedi ei Terram Aegypti, pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. | |
Chapter 30
Ezek | VulgSist | 30:3 | quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini: dies nubis, tempus Gentium erit. | |
Ezek | VulgSist | 30:4 | Et veniet gladius in Aegyptum: et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta eius. | |
Ezek | VulgSist | 30:5 | Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent. | |
Ezek | VulgSist | 30:6 | Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii eius: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. | |
Ezek | VulgSist | 30:7 | et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt. | |
Ezek | VulgSist | 30:8 | Et scient quia ego Dominus: cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius. | |
Ezek | VulgSist | 30:9 | In die illa egredientur nuncii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet. | |
Ezek | VulgSist | 30:10 | Haec dicit Dominus Deus: cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis. | |
Ezek | VulgSist | 30:11 | Ipse et populus eius cum eo fortissimi Gentium adducentur ad disperdendam terram: et evaginabunt gladios suos super Aegyptum: et implebunt terram interfectis. | |
Ezek | VulgSist | 30:12 | Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram, et plenitudinem eius manu alienorum, ego Dominus locutus sum. | |
Ezek | VulgSist | 30:13 | Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulachra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de Terra Aegypti non erit amplius: et dabo terrorem in Terra Aegypti. | |
Ezek | VulgSist | 30:14 | Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam iudicia in Alexandria. | |
Ezek | VulgSist | 30:15 | Et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae, | |
Ezek | VulgSist | 30:16 | et dabo ignem in Aegypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae. | |
Ezek | VulgSist | 30:18 | Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius: ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. | |
Ezek | VulgSist | 30:20 | Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 30:21 | Fili hominis brachium Pharaonis regis Aegypti confregi: et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. | |
Ezek | VulgSist | 30:22 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte, sed confractum: et deiiciam gladium de manu eius: | |
Ezek | VulgSist | 30:24 | Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu eius: et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie eius. | |
Ezek | VulgSist | 30:25 | Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super Terram Aegypti. | |
Chapter 31
Ezek | VulgSist | 31:1 | Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 31:2 | Fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti, et populo eius: Cui similis factus es in magnitudine tua? | |
Ezek | VulgSist | 31:3 | Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius. | |
Ezek | VulgSist | 31:4 | Aquae nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum: flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. | |
Ezek | VulgSist | 31:5 | Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis: et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius prae aquis multis. | |
Ezek | VulgSist | 31:6 | Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus Gentium plurimarum. | |
Ezek | VulgSist | 31:7 | Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius iuxta aquas multas. | |
Ezek | VulgSist | 31:8 | Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem eius, et platani non fuerunt aequae frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini eius. | |
Ezek | VulgSist | 31:9 | Quoniam speciosum feci eum, et multis, condensisque frondibus: et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quae erant in paradiso Dei. | |
Ezek | VulgSist | 31:10 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor eius in altitudine sua: | |
Ezek | VulgSist | 31:11 | Tradidi eum in manu fortissimi Gentium, faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum. | |
Ezek | VulgSist | 31:12 | Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et proiicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae: et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae, et relinquent eum. | |
Ezek | VulgSist | 31:13 | In ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli, et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis. | |
Ezek | VulgSist | 31:14 | Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos, qui descendunt in lacum. | |
Ezek | VulgSist | 31:15 | Haec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui eum abysso: et prohibui flumina eius, et coercui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. | |
Ezek | VulgSist | 31:16 | A sonitu ruinae eius commovi Gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia, atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis. | |
Ezek | VulgSist | 31:17 | Nam et ipsi cum eo descendent ad infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum. | |
Chapter 32
Ezek | VulgSist | 32:1 | Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 32:2 | Fili hominis assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum: Leoni Gentium assimilatus es, et draconi, qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. | |
Ezek | VulgSist | 32:3 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. | |
Ezek | VulgSist | 32:4 | Et proiiciam te in terram, super faciem agri abiiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae. | |
Ezek | VulgSist | 32:6 | Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. | |
Ezek | VulgSist | 32:7 | Et operiam, cum extinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. | |
Ezek | VulgSist | 32:8 | Omnia luminaria caeli moerere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terrae, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 32:9 | Et irritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in Gentibus super terras, quas nescis. | |
Ezek | VulgSist | 32:10 | Et stupescere faciam super te populos multos: et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, propter universas iniquitates, quas operatus es, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae. | |
Ezek | VulgSist | 32:12 | in gladiis fortium deiiciam multitudinem tuam: inexpugnabiles omnes Gentes hae: et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo eius. | |
Ezek | VulgSist | 32:13 | Et perdam omnia iumenta eius, quae erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit eas. | |
Ezek | VulgSist | 32:14 | Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus: | |
Ezek | VulgSist | 32:15 | Cum dedero Terram Aegypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius: et scient quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 32:16 | Planctus est, et plangent eum: filiae Gentium plangent eum: super Aegyptum, et super multitudinem eius plangent eum, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 32:17 | Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 32:18 | Fili hominis cane carmen lugubre super multitudinem Aegypti: et detrahe eam ipsam, et filias Gentium robustarum ad terram ultimam cum his, qui descendunt in lacum. | |
Ezek | VulgSist | 32:20 | In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus est, attraxerunt eam, et omnes populos eius. | |
Ezek | VulgSist | 32:21 | Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus eius descenderunt, et dormierunt incircumcisi, interfecti gladio. | |
Ezek | VulgSist | 32:22 | Ibi Assur, et omnis multitudo eius: in circuitu illius sepulchra eius: omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio. | |
Ezek | VulgSist | 32:23 | Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci: et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius: universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. | |
Ezek | VulgSist | 32:24 | Ibi Aelam, et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui, omnes hi interfecti, ruentesque gladio: qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam: qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his, qui descenderunt in lacum. | |
Ezek | VulgSist | 32:25 | In medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius: in circuitu eius sepulchrum illius: omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt. | |
Ezek | VulgSist | 32:26 | Ibi Mosoch, et Thubal, et omnis multitudo eius: in circuitu eius sepulchra illius. omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio: quia dederunt formidinem suam in terra viventium. | |
Ezek | VulgSist | 32:27 | Et non dormient cum fortibus, cadentibusque et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. | |
Ezek | VulgSist | 32:28 | Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio. | |
Ezek | VulgSist | 32:29 | Ibi Idumaea, et reges eius, et omnes duces eius, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio: et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his, qui descenderunt in lacum. | |
Ezek | VulgSist | 32:30 | Ibi principes Aquilonis omnes, et universi venatores: qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi: qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum. | |
Ezek | VulgSist | 32:31 | Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio, Pharao, et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus: | |
Chapter 33
Ezek | VulgSist | 33:2 | Fili hominis loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: | |
Ezek | VulgSist | 33:3 | et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annunciaverit populo: | |
Ezek | VulgSist | 33:4 | Audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit. | |
Ezek | VulgSist | 33:5 | Sonum buccinae audivit, et non se observavit, sanguis eius in ipso erit: si autem se custodierit, animam suam salvabit. | |
Ezek | VulgSist | 33:6 | Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina: et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. | |
Ezek | VulgSist | 33:7 | Et tu fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annunciabis eis ex me. | |
Ezek | VulgSist | 33:8 | Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. | |
Ezek | VulgSist | 33:9 | Si autem annunciante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua: ipse in iniquitate sua morietur: porro tu animam tuam liberasti. | |
Ezek | VulgSist | 33:10 | Tu ergo fili hominis dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? | |
Ezek | VulgSist | 33:11 | Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini domus Israel? | |
Ezek | VulgSist | 33:12 | Tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et iustus non poterit vivere in iustitia sua, in quacumque die peccaverit. | |
Ezek | VulgSist | 33:13 | Etiam si dixero iusto quod vita vivat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem: omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. | |
Ezek | VulgSist | 33:14 | Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, | |
Ezek | VulgSist | 33:15 | et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam iniustum: vita vivet, et non morietur. | |
Ezek | VulgSist | 33:16 | Omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium, et iustitiam fecit, vita vivet. | |
Ezek | VulgSist | 33:17 | Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini, et ipsorum via iniusta est. | |
Ezek | VulgSist | 33:18 | Cum enim recesserit iustus a iustitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. | |
Ezek | VulgSist | 33:19 | Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque iudicium, et iustitiam, vivet in eis. | |
Ezek | VulgSist | 33:20 | Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel. | |
Ezek | VulgSist | 33:21 | Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Ierusalem, dicens: Vastata est civitas. | |
Ezek | VulgSist | 33:22 | Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane, et aperto ore meo non silui amplius. | |
Ezek | VulgSist | 33:24 | Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hereditate possedit terram: nos autem multi sumus, nobis data est terra in possessionem. | |
Ezek | VulgSist | 33:25 | Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis: numquid terram hereditate possidebitis? | |
Ezek | VulgSist | 33:26 | Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hereditate possidebitis? | |
Ezek | VulgSist | 33:27 | Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in praesidiis, et speluncis sunt, peste morientur. | |
Ezek | VulgSist | 33:28 | Et dabo terram in solitudinem, et in desertum, et deficiet superba fortitudo eius: et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos transeat. | |
Ezek | VulgSist | 33:29 | Et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam, et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt. | |
Ezek | VulgSist | 33:30 | Et tu fili hominis: filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta muros, et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. | |
Ezek | VulgSist | 33:31 | Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. | |
Ezek | VulgSist | 33:32 | Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi, dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea. | |
Chapter 34
Ezek | VulgSist | 34:2 | Fili hominis propheta de pastoribus Israel: propheta, et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: nonne greges a pastoribus pascuntur? | |
Ezek | VulgSist | 34:3 | Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. | |
Ezek | VulgSist | 34:4 | Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. | |
Ezek | VulgSist | 34:5 | Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. | |
Ezek | VulgSist | 34:6 | Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret, non erat, inquam, qui requireret. | |
Ezek | VulgSist | 34:8 | Vivo ego, dicit Dominus Deus: quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum:) sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant: | |
Ezek | VulgSist | 34:10 | Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum: et non erit ultra eis in escam. | |
Ezek | VulgSist | 34:11 | Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. | |
Ezek | VulgSist | 34:12 | Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum: sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis, et caliginis. | |
Ezek | VulgSist | 34:13 | Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam: et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terrae. | |
Ezek | VulgSist | 34:14 | In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. | |
Ezek | VulgSist | 34:16 | Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in iudicio. | |
Ezek | VulgSist | 34:17 | Vos autem greges mei, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum, et hircorum. | |
Ezek | VulgSist | 34:18 | Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. | |
Ezek | VulgSist | 34:19 | Et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. | |
Ezek | VulgSist | 34:20 | Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue, et macilentum: | |
Ezek | VulgSist | 34:21 | pro eo quod lateribus, et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras: | |
Ezek | VulgSist | 34:22 | salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus. | |
Ezek | VulgSist | 34:23 | ET SUSCITABO SUPER EAS PASTOREM UNUM, qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. | |
Ezek | VulgSist | 34:24 | Ego autem Dominus ero eis in Deum: et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. | |
Ezek | VulgSist | 34:25 | Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. | |
Ezek | VulgSist | 34:26 | Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem: et deducam imbrem in tempore suo: et pluviae benedictionis erunt. | |
Ezek | VulgSist | 34:27 | Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas iugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. | |
Ezek | VulgSist | 34:28 | Et non erunt ultra in rapinam in Gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. | |
Ezek | VulgSist | 34:29 | Et suscitabo eis germen nominatum: et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium Gentium. | |
Ezek | VulgSist | 34:30 | Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel: ait Dominus Deus. | |
Chapter 35
Ezek | VulgSist | 35:2 | Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: | |
Ezek | VulgSist | 35:3 | Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. | |
Ezek | VulgSist | 35:5 | Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae: | |
Ezek | VulgSist | 35:6 | Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. | |
Ezek | VulgSist | 35:7 | Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem. | |
Ezek | VulgSist | 35:8 | Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent. | |
Ezek | VulgSist | 35:9 | In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 35:10 | Eo quod dixeris: Duae gentes, et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi: | |
Ezek | VulgSist | 35:11 | Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te iudicavero. | |
Ezek | VulgSist | 35:12 | Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati sunt. | |
Ezek | VulgSist | 35:13 | Et insurrexistis super me ore vestro, et rogastis adversum me verba vestra: ego audivi. | |
Chapter 36
Ezek | VulgSist | 36:1 | Tu autem fili hominis propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel audite verbum Domini: | |
Ezek | VulgSist | 36:2 | Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis: | |
Ezek | VulgSist | 36:3 | propterea vaticinare, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hereditatem reliquis Gentibus, et ascendistis super labium linguae, et opprobrium populi: | |
Ezek | VulgSist | 36:4 | propterea montes Israel audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus, et collibus, torrentibus, vallibus et desertis, parietinis, et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt, et subsannatae a reliquis Gentibus per circuitum. | |
Ezek | VulgSist | 36:5 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis Gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio, et toto corde, et ex animo: et eiecerunt eam ut vastarent: | |
Ezek | VulgSist | 36:6 | idcirco vaticinare super humum Israel, et dices montibus, et collibus, iugis, et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. | |
Ezek | VulgSist | 36:7 | Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam ut Gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent. | |
Ezek | VulgSist | 36:8 | Vos autem montes Israel ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope enim est ut veniat: | |
Ezek | VulgSist | 36:10 | Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur. | |
Ezek | VulgSist | 36:11 | Et replebo vos hominibus, et iumentis: et multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo maioribus, quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 36:12 | Et adducam super vos homines populum meum Israel, et hereditate possidebunt te: et eris eis in hereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis. | |
Ezek | VulgSist | 36:13 | Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: | |
Ezek | VulgSist | 36:14 | Propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus: | |
Ezek | VulgSist | 36:15 | Nec auditam faciam in te amplius confusionem Gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 36:17 | Fili hominis domus Israel habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis, et in studiis suis iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. | |
Ezek | VulgSist | 36:18 | Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. | |
Ezek | VulgSist | 36:19 | Et dispersi eos in Gentes, et ventilati sunt in terras: iuxta vias eorum, et adinventiones eorum iudicavi eos. | |
Ezek | VulgSist | 36:20 | Et ingressi sunt ad Gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt. | |
Ezek | VulgSist | 36:21 | Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israel in Gentibus, ad quas ingressi sunt. | |
Ezek | VulgSist | 36:22 | Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in Gentibus, ad quas intrastis. | |
Ezek | VulgSist | 36:23 | Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter Gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant Gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis: | |
Ezek | VulgSist | 36:24 | Tollam quippe vos de Gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. | |
Ezek | VulgSist | 36:25 | Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. | |
Ezek | VulgSist | 36:26 | Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. | |
Ezek | VulgSist | 36:27 | Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis, et operemini. | |
Ezek | VulgSist | 36:28 | Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. | |
Ezek | VulgSist | 36:29 | Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum, et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem. | |
Ezek | VulgSist | 36:30 | Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in Gentibus. | |
Ezek | VulgSist | 36:31 | Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestrae, et scelera vestra. | |
Ezek | VulgSist | 36:32 | Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israel. | |
Ezek | VulgSist | 36:33 | Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, | |
Ezek | VulgSist | 36:34 | et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, | |
Ezek | VulgSist | 36:35 | dicent: Terra illa inculta, facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt. | |
Ezek | VulgSist | 36:36 | Et scient Gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta, ego Dominus locutus sim, et fecerim. | |
Ezek | VulgSist | 36:37 | Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israel, ut faciam eis: Multiplicabo eos sicut gregem hominum, | |
Chapter 37
Ezek | VulgSist | 37:1 | Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus: | |
Ezek | VulgSist | 37:2 | Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. | |
Ezek | VulgSist | 37:3 | Et dixit ad me: Fili hominis putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. | |
Ezek | VulgSist | 37:4 | Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis: et dices eis: Ossa arida audite verbum Domini. | |
Ezek | VulgSist | 37:5 | Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. | |
Ezek | VulgSist | 37:6 | Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem: et dabo vobis spiritum, et vivetis, et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 37:7 | Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. | |
Ezek | VulgSist | 37:8 | Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt: et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant. | |
Ezek | VulgSist | 37:9 | Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum, vaticinare fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. | |
Ezek | VulgSist | 37:10 | Et prophetavi sicut praeceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde. | |
Ezek | VulgSist | 37:11 | Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa, domus Israel est: ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. | |
Ezek | VulgSist | 37:12 | Propterea vaticinare, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus meus: et inducam vos in terram Israel. | |
Ezek | VulgSist | 37:13 | Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris popule meus: | |
Ezek | VulgSist | 37:14 | Et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram: et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 37:16 | Et tu fili hominis sume tibi lignum unum: et scribe super illud: Iudae, et filiis Israel sociis eius: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Ioseph ligno Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius. | |
Ezek | VulgSist | 37:17 | Et adiunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua. | |
Ezek | VulgSist | 37:18 | Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Non indicas nobis quid in his tibi velis? | |
Ezek | VulgSist | 37:19 | loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae sunt ei adiunctae: et dabo eas pariter cum ligno Iuda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu eius. | |
Ezek | VulgSist | 37:21 | Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. | |
Ezek | VulgSist | 37:22 | Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna. | |
Ezek | VulgSist | 37:23 | Neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. | |
Ezek | VulgSist | 37:24 | Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: in iudiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea. | |
Ezek | VulgSist | 37:25 | Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. | |
Ezek | VulgSist | 37:26 | Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis: et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. | |
Chapter 38
Ezek | VulgSist | 38:2 | Fili hominis pone faciem tuam contra Gog, et terram Magog, principem capitis Mosoch, et Thubal: et vaticinare de eo, | |
Ezek | VulgSist | 38:3 | et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal, | |
Ezek | VulgSist | 38:4 | et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium. | |
Ezek | VulgSist | 38:6 | Gomer, et universa agmina eius, domus Thogorma, latera Aquilonis, et totum robur eius, populique multi tecum. | |
Ezek | VulgSist | 38:7 | Praepara, et instrue te, et omnem multitudinem tuam, quae coacervata est ad te: et esto eis in praeceptum. | |
Ezek | VulgSist | 38:8 | Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi. | |
Ezek | VulgSist | 38:9 | Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram tu, et omnia agmina tua, et populi multi tecum. | |
Ezek | VulgSist | 38:10 | Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam: | |
Ezek | VulgSist | 38:11 | et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes, habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro, vectes, et portae non sunt eis: | |
Ezek | VulgSist | 38:12 | Ut diripias spolia, et invadas praedam, ut inferas manum tuam super eos, qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum, qui est congregatus ex Gentibus, qui possidere coepit, et esse habitator umbilici terrae. | |
Ezek | VulgSist | 38:13 | Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones eius dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum, et aurum, et auferas supellectilem, atque substantiam, et diripias manubias infinitas. | |
Ezek | VulgSist | 38:14 | Propterea vaticinare fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, scies? | |
Ezek | VulgSist | 38:15 | Et venies de loco tuo a lateribus Aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi, coetus magnus, et exercitus vehemens. | |
Ezek | VulgSist | 38:16 | Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant Gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. | |
Ezek | VulgSist | 38:17 | Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. | |
Ezek | VulgSist | 38:18 | Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. | |
Ezek | VulgSist | 38:19 | Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum. Quia in die illa erit commotio magna super terram Israel: | |
Ezek | VulgSist | 38:20 | et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram. | |
Ezek | VulgSist | 38:21 | Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur. | |
Ezek | VulgSist | 38:22 | Et iudicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi et lapidibus immensis: ignem, et sulphur pluam super eum, et super exercitum eius, et super populos multos, qui sunt cum eo. | |
Chapter 39
Ezek | VulgSist | 39:1 | Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal: | |
Ezek | VulgSist | 39:2 | et circumagam te, et seducam te, et ascendere te faciam de lateribus Aquilonis: et adducam te super montes Israel. | |
Ezek | VulgSist | 39:3 | Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua deiiciam. | |
Ezek | VulgSist | 39:4 | Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui, qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae dedi te ad devorandum. | |
Ezek | VulgSist | 39:6 | Et immittam ignem in Magog, et in his, qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 39:7 | Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient Gentes quia ego Dominus sanctus Israel. | |
Ezek | VulgSist | 39:9 | Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent et comburent arma, clypeum, et hastas, arcum, et sagittas, et baculos manuum, et contos: et succendent ea igne septem annis. | |
Ezek | VulgSist | 39:10 | Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igne, et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 39:11 | Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel: vallem viatorum ad Orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis multitudinis Gog. | |
Ezek | VulgSist | 39:13 | Sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 39:14 | Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant, et requirant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam: post menses autem septem quaerere incipient. | |
Ezek | VulgSist | 39:15 | Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog. | |
Ezek | VulgSist | 39:17 | Tu ergo fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel: ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. | |
Ezek | VulgSist | 39:18 | Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium. | |
Ezek | VulgSist | 39:19 | Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima, quam ego immolabo vobis: | |
Ezek | VulgSist | 39:20 | et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 39:21 | Et ponam gloriam meam in Gentibus: et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos. | |
Ezek | VulgSist | 39:23 | Et scient Gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis: et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi. | |
Ezek | VulgSist | 39:25 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Iacob, et miserebor omnis domus Israel: et assumam zelum pro nomine sancto meo. | |
Ezek | VulgSist | 39:26 | Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem, qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes: | |
Ezek | VulgSist | 39:27 | et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum. | |
Ezek | VulgSist | 39:28 | Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes; et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. | |
Chapter 40
Ezek | VulgSist | 40:1 | In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas: in ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. | |
Ezek | VulgSist | 40:2 | In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis: super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum. | |
Ezek | VulgSist | 40:3 | Et introduxit me illuc: et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius: stabat autem in porta. | |
Ezek | VulgSist | 40:4 | Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi: quia ut ostendantur tibi adductus es huc: annuncia omnia, quae tu vides, domui Israel. | |
Ezek | VulgSist | 40:5 | Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, et palmo: et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. | |
Ezek | VulgSist | 40:6 | Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius: et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine: | |
Ezek | VulgSist | 40:7 | et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos: | |
Ezek | VulgSist | 40:9 | Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem eius duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus. | |
Ezek | VulgSist | 40:10 | Porro thalami portae ad viam Orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. | |
Ezek | VulgSist | 40:11 | Et mensus est latitudinem liminis portae, decem cubitorum: et longitudinem portae, tredecim cubitorum: | |
Ezek | VulgSist | 40:12 | Et marginem ante thalamos cubiti unius: et cubitus unus finis utrimque: thalami autem, sex cubitorum erant hinc et inde. | |
Ezek | VulgSist | 40:13 | Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum eius, latitudinem vigintiquinque cubitorum: ostium contra ostium. | |
Ezek | VulgSist | 40:14 | Et fecit frontes per sexaginta cubitos: et ad frontem atrium portae undique per circuitum. | |
Ezek | VulgSist | 40:15 | Et ante faciem portae, quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos. | |
Ezek | VulgSist | 40:16 | Et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. | |
Ezek | VulgSist | 40:17 | Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. | |
Ezek | VulgSist | 40:19 | Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem. | |
Ezek | VulgSist | 40:20 | Portam quoque, quae respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine, quam in latitudine. | |
Ezek | VulgSist | 40:21 | Et thalamos eius tres hinc, et tres inde: et frontem eius, et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem viginti quinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:22 | Fenestrae autem eius, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae, quae respiciebat ad Orientem: et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum ante eam. | |
Ezek | VulgSist | 40:23 | Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis, et Orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. | |
Ezek | VulgSist | 40:24 | Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad Austrum: et mensus est frontem eius, et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. | |
Ezek | VulgSist | 40:25 | Et fenestras eius, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine vigintiquinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:26 | Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores eius: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde in fronte eius. | |
Ezek | VulgSist | 40:27 | Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. | |
Ezek | VulgSist | 40:28 | Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam iuxta mensuras superiores. | |
Ezek | VulgSist | 40:29 | Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius eisdem mensuris: et fenestras eius, et vestibulum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis vigintiquinque cubitos. | |
Ezek | VulgSist | 40:30 | Et vestibulum per gyrum longitudine vigintiquinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:31 | Et vestibulum eius ad atrium exterius, et palmas eius in fronte: et octo gradus erant, quibus ascendebatur per eam. | |
Ezek | VulgSist | 40:32 | Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. | |
Ezek | VulgSist | 40:33 | Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius sicut supra: et fenestras eius, et vestibula eius in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:34 | Et vestibulum eius, id est atrii exterioris: et palmae caelatae in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus eius. | |
Ezek | VulgSist | 40:35 | Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad Aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores. | |
Ezek | VulgSist | 40:36 | Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius, et fenestras eius per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:37 | Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus eius. | |
Ezek | VulgSist | 40:38 | Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. | |
Ezek | VulgSist | 40:39 | Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde: ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. | |
Ezek | VulgSist | 40:40 | Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae, quae pergit ad Aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. | |
Ezek | VulgSist | 40:41 | Quattuor mensae hinc, et quattuor mensae inde: per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant. | |
Ezek | VulgSist | 40:42 | Quattuor autem mensae ad holocaustum, de lapidibus quadris extructae: longitudine cubiti unius et dimidii: et latitudine cubiti unius et dimidii: et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum, et victima. | |
Ezek | VulgSist | 40:43 | Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. | |
Ezek | VulgSist | 40:44 | Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad Aquilonem: et facies eorum contra viam Australem, una ex latere portae Orientalis, quae respiciebat ad viam Aquilonis. | |
Ezek | VulgSist | 40:45 | Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam Meridianam, sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. | |
Ezek | VulgSist | 40:46 | Porro gazophylacium, quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. | |
Ezek | VulgSist | 40:47 | Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. | |
Ezek | VulgSist | 40:48 | Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. | |
Chapter 41
Ezek | VulgSist | 41:1 | Et introduxit me in templum, et mensus est frontes, sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. | |
Ezek | VulgSist | 41:2 | Et latitudo portae, decem cubitorum erat: et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 41:3 | Et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portae, septem cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 41:4 | Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum, et latitudinem eius viginti cubitorum, ante faciem templi: et dixit ad me: Hoc est sanctum sanctorum. | |
Ezek | VulgSist | 41:5 | Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus. | |
Ezek | VulgSist | 41:6 | Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. | |
Ezek | VulgSist | 41:7 | Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. | |
Ezek | VulgSist | 41:8 | Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: | |
Ezek | VulgSist | 41:9 | et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus. | |
Ezek | VulgSist | 41:11 | et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu. | |
Ezek | VulgSist | 41:12 | Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum. paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo eius nonaginta cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 41:13 | Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat aedificium, et parietes eius, longitudinis centum cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 41:14 | Latitudo autem ante faciem domus: et eius, quod erat separatum contra Orientem, centum cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 41:15 | Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii. | |
Ezek | VulgSist | 41:16 | Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscuiusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia. | |
Ezek | VulgSist | 41:17 | Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus, ad mensuram. | |
Ezek | VulgSist | 41:18 | Et fabrefacta cherubim et palmae: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub. | |
Ezek | VulgSist | 41:19 | Faciem hominis iuxta palmam ex hac parte, et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu. | |
Ezek | VulgSist | 41:20 | De terra usque ad superiora portae, cherubim, et palmae caelatae erant in pariete templi. | |
Ezek | VulgSist | 41:22 | Altaris lignei trium cubitorum altitudo: et longitudo eius duorum cubitorum: et anguli eius, et longitudo eius, et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino. | |
Ezek | VulgSist | 41:24 | Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. | |
Ezek | VulgSist | 41:25 | Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculptura palmarum, sicut in parietibus quoque expressa erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus. | |
Chapter 42
Ezek | VulgSist | 42:1 | Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad Aquilonem. | |
Ezek | VulgSist | 42:2 | In facie longitudinis, centum cubitos ostii Aquilonis: et latitudinis quinquaginta cubitos, | |
Ezek | VulgSist | 42:3 | contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus iuncta porticui triplici. | |
Ezek | VulgSist | 42:4 | Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad Aquilonem: | |
Ezek | VulgSist | 42:5 | Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus, quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii. | |
Ezek | VulgSist | 42:6 | Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. | |
Ezek | VulgSist | 42:7 | Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo eius quinquaginta cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 42:8 | Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum: et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 42:9 | Et erat subter gazophylacia haec introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. | |
Ezek | VulgSist | 42:10 | In latitudine periboli atrii, quod erat contra viam Orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia. | |
Ezek | VulgSist | 42:11 | Et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum, quae erant in via Aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. | |
Ezek | VulgSist | 42:12 | secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad Notum: ostium in capite viae: quae via erat ante vestibulum separatum per viam Orientalem ingredientibus. | |
Ezek | VulgSist | 42:13 | Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri, quae sunt ante aedificium separatum: haec sunt gazophylacia sancta: in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum, et oblationem pro peccato, et pro delicto: locus enim sanctus est. | |
Ezek | VulgSist | 42:14 | Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. | |
Ezek | VulgSist | 42:15 | Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam Orientalem: et mensus est eam undique per circuitum. | |
Ezek | VulgSist | 42:16 | Mensus est autem contra ventum Orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. | |
Ezek | VulgSist | 42:17 | Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. | |
Ezek | VulgSist | 42:18 | Et ad ventum Australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. | |
Chapter 43
Ezek | VulgSist | 43:2 | Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam Orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. | |
Ezek | VulgSist | 43:3 | Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam. | |
Ezek | VulgSist | 43:4 | Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad Orientem. | |
Ezek | VulgSist | 43:5 | Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. | |
Ezek | VulgSist | 43:7 | dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum: et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi, et reges eorum in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis. | |
Ezek | VulgSist | 43:8 | Qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum, et postes suos iuxta postes meos: et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea. | |
Ezek | VulgSist | 43:9 | Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas regum suorum a me: et habitabo in medio eorum semper. | |
Ezek | VulgSist | 43:10 | Tu autem fili hominis ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam: | |
Ezek | VulgSist | 43:11 | et erubescant ex omnibus, quae fecerunt: Figuram domus, et fabricae eius exitus, et introitus, et omnem descriptionem eius, et universa praecepta eius, cunctumque ordinem eius, et omnes leges eius ostende eis, et scribes in oculis eorum: ut custodiant omnes descriptiones eius, et praecepta illius, et faciant ea. | |
Ezek | VulgSist | 43:12 | Ista est lex domus in summitate montis: Omnis finis eius in circuitu, sanctum sanctorum est: haec est ergo lex domus. | |
Ezek | VulgSist | 43:13 | Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum, et palmum: in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine, et definitio eius usque ad labium eius, et in circuitu, palmus unus. haec quoque erat fossa altaris. | |
Ezek | VulgSist | 43:14 | Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius: et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo cubiti unius. | |
Ezek | VulgSist | 43:15 | Ipse autem Ariel quattuor cubitorum: et ab Ariel usque ad sursum, cornua quattuor. | |
Ezek | VulgSist | 43:16 | Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis: quadrangulatum aequis lateribus. | |
Ezek | VulgSist | 43:17 | Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius: et corona in circuitu eius dimidii cubiti, et sinus eius unius cubiti per circuitum: gradus autem eius versi ad Orientem. | |
Ezek | VulgSist | 43:18 | Et dixit ad me: Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum: ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis. | |
Ezek | VulgSist | 43:19 | Et dabis Sacerdotibus, et Levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. | |
Ezek | VulgSist | 43:20 | Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius, et super quattuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud, et expiabis. | |
Ezek | VulgSist | 43:21 | Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato: et combures eum in separato loco domus extra sanctuarium. | |
Ezek | VulgSist | 43:22 | Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo. | |
Ezek | VulgSist | 43:23 | Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum. | |
Ezek | VulgSist | 43:24 | Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino. | |
Ezek | VulgSist | 43:25 | Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent. | |
Chapter 44
Ezek | VulgSist | 44:1 | Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad Orientem: et erat clausa. | |
Ezek | VulgSist | 44:2 | Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam: quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa | |
Ezek | VulgSist | 44:3 | principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam eius egredietur. | |
Ezek | VulgSist | 44:4 | Et adduxit me per viam portae Aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini: et cecidi in faciem meam. | |
Ezek | VulgSist | 44:5 | Et dixit ad me Dominus: Fili hominis pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis ceremoniis domus Domini, et de cunctis legibus eius: et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii. | |
Ezek | VulgSist | 44:6 | Et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel: | |
Ezek | VulgSist | 44:7 | eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem, et sanguinem: et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris. | |
Ezek | VulgSist | 44:8 | Et non servastis praecepta sanctuarii mei: et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis. | |
Ezek | VulgSist | 44:9 | Haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum, omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israel. | |
Ezek | VulgSist | 44:10 | Sed et Levitae, qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam: | |
Ezek | VulgSist | 44:11 | erunt in sanctuario meo aeditui, et ianitores portarum domus, et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta, et victimas populi: et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. | |
Ezek | VulgSist | 44:12 | Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam: | |
Ezek | VulgSist | 44:13 | et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt. | |
Ezek | VulgSist | 44:14 | Et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius, et in universis, quae fient in ea. | |
Ezek | VulgSist | 44:15 | Sacerdotes autem et Levitae filii Sadoc, qui custodierunt ceremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi: et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem, et sanguinem, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 44:16 | Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi, et custodiant ceremonias meas. | |
Ezek | VulgSist | 44:17 | Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. | |
Ezek | VulgSist | 44:18 | Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore. | |
Ezek | VulgSist | 44:19 | Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis, in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii, et vestient se vestimentis aliis: et non sanctificabunt populum in vestibus suis. | |
Ezek | VulgSist | 44:20 | Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent capita sua. | |
Ezek | VulgSist | 44:22 | Et viduam, et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israel: sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote, accipient. | |
Ezek | VulgSist | 44:23 | Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. | |
Ezek | VulgSist | 44:24 | Et cum fuerit controversia, stabunt in iudiciis meis, et iudicabunt: leges meas, et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient, et Sabbata mea sanctificabunt. | |
Ezek | VulgSist | 44:25 | Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem et sororem, quae alterum virum non habuerit: in quibus contaminabuntur. | |
Ezek | VulgSist | 44:27 | Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 44:28 | Non erit autem eis hereditas, ego hereditas eorum: et possessionem non dabitis eis in Israel, ego enim possessio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 44:29 | Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent: et omne votum in Israel ipsorum erit. | |
Ezek | VulgSist | 44:30 | Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus, quae offeruntur, sacerdotum erunt: et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui suae. | |
Chapter 45
Ezek | VulgSist | 45:1 | Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine vigintiquinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum. | |
Ezek | VulgSist | 45:2 | Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum: et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum. | |
Ezek | VulgSist | 45:3 | Et a mensura ista mensurabis longitudinem vigintiquinque millium, et latitudinem decem millium, et in ipso erit templum, sanctumque sanctorum. | |
Ezek | VulgSist | 45:4 | Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis. | |
Ezek | VulgSist | 45:5 | Vigintiquinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui: ipsi possidebunt viginti gazophylacia. | |
Ezek | VulgSist | 45:6 | Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis vigintiquinque millia secundum separationem sanctuarii, omni domui Israel. | |
Ezek | VulgSist | 45:7 | Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis: a latere Maris usque ad Mare, et a latere Orientis usque ad Orientem: Longitudinis autem iuxta unamquamque partem a termino Occidentali usque ad terminum Orientalem. | |
Ezek | VulgSist | 45:8 | De terra erit ei possessio in Israel: et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. | |
Ezek | VulgSist | 45:9 | Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis principes Israel: iniquitatem et rapinas intermittite, et iudicium et iustitiam facite, separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 45:11 | Ephi, et batus aequalia, et unius mensurae erunt: ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: iuxta mensuram cori erit aequa libratio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 45:12 | Siclus autem viginti obolos habet. Porro viginti sicli, et vigintiquinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt. | |
Ezek | VulgSist | 45:13 | Et hae sunt primitiae, quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. | |
Ezek | VulgSist | 45:14 | Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt: quia decem bati implent corum. | |
Ezek | VulgSist | 45:15 | Et arietem unum de grege ducentorum de his, quae nutriunt Israel in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 45:17 | Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina in sollemnitatibus, et in Calendis, et in Sabbatis, et in universis sollemnitatibus domus Israel: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica ad expiandum pro domo Israel. | |
Ezek | VulgSist | 45:18 | Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. | |
Ezek | VulgSist | 45:19 | Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato: et ponet in postibus domus, et in quattuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris. | |
Ezek | VulgSist | 45:20 | Et sic facies in septima mensis pro unoquoque, qui ignoravit, et errore deceptus est, et expiabis pro domo. | |
Ezek | VulgSist | 45:21 | In primo mense, quartadecima die mensis erit vobis Paschae sollemnitas: septem diebus azyma comedentur. | |
Ezek | VulgSist | 45:22 | Et faciet princeps in die illa pro se, et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato. | |
Ezek | VulgSist | 45:23 | Et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos, et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus: et pro peccato hircum caprarum quotidie. | |
Ezek | VulgSist | 45:24 | Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet: et olei hin per singula ephi. | |
Chapter 46
Ezek | VulgSist | 46:1 | Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit: die autem Sabbati aperietur, sed et in die Calendarum aperietur. | |
Ezek | VulgSist | 46:2 | Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae: et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: et adorabit super limen portae, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. | |
Ezek | VulgSist | 46:3 | Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in Sabbatis, et in Calendis coram Domino. | |
Ezek | VulgSist | 46:4 | Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die Sabbati sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum. | |
Ezek | VulgSist | 46:5 | Et sacrificium ephi per arietem: in agnis autem sacrificium quod dederit manus eius: et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgSist | 46:6 | In die autem Calendarum vitulum de armento immaculatum: et sex agni, et arietes immaculati erunt. | |
Ezek | VulgSist | 46:7 | Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem, sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgSist | 46:8 | Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat. | |
Ezek | VulgSist | 46:9 | Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus: qui ingreditur per portam Aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae Meridianae: porro qui ingreditur per viam portae Meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. | |
Ezek | VulgSist | 46:10 | Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. | |
Ezek | VulgSist | 46:11 | Et in nundinis, et in sollemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: de agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgSist | 46:12 | Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino: aperietur ei porta, quae respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. | |
Ezek | VulgSist | 46:13 | Et agnum eiusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. | |
Ezek | VulgSist | 46:14 | Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae: sacrificium Domino legitimum, iuge atque perpetuum. | |
Ezek | VulgSist | 46:16 | Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps domum alicui de filiis suis: hereditas eius, filiorum suorum erit, possidebunt eam hereditarie. | |
Ezek | VulgSist | 46:17 | Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hereditas autem eius, filiis eius erit. | |
Ezek | VulgSist | 46:18 | Et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. | |
Ezek | VulgSist | 46:19 | Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad Aquilonem: et erat ibi locus vergens ad Occidentem. | |
Ezek | VulgSist | 46:20 | Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato, et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. | |
Ezek | VulgSist | 46:21 | Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quattuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. | |
Ezek | VulgSist | 46:22 | In quattuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant. | |
Ezek | VulgSist | 46:23 | Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum. | |
Chapter 47
Ezek | VulgSist | 47:1 | Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad Orientem: facies enim domus respiciebat ad Orientem: aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad Meridiem altaris. | |
Ezek | VulgSist | 47:2 | Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro. | |
Ezek | VulgSist | 47:3 | Cum egrederetur vir ad Orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos: et traduxit me per aquam usque ad talos. | |
Ezek | VulgSist | 47:5 | et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire: quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari. | |
Ezek | VulgSist | 47:6 | Et dixit ad me: Certe vidisti fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. | |
Ezek | VulgSist | 47:7 | Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. | |
Ezek | VulgSist | 47:8 | Et ait ad me: Aquae istae, quae egrediuntur ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquae. | |
Ezek | VulgSist | 47:9 | Et omnis anima vivens, quae serpit, quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. | |
Ezek | VulgSist | 47:10 | Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae: | |
Ezek | VulgSist | 47:11 | in littoribus autem eius, et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. | |
Ezek | VulgSist | 47:12 | Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur: et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam. | |
Ezek | VulgSist | 47:13 | Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Ioseph duplicem funiculum habet. | |
Ezek | VulgSist | 47:14 | Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus: super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. | |
Ezek | VulgSist | 47:15 | Hic est autem terminus terrae: ad plagam Septentrionalem a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada, | |
Ezek | VulgSist | 47:16 | Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est iuxta terminum Auran. | |
Ezek | VulgSist | 47:17 | Et erit terminus a Mari usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem: et terminus Emath plaga Septentrionalis. | |
Ezek | VulgSist | 47:18 | Porro plaga Orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Iordanis disterminans ad mare Orientale, metiemini etiam plagam Orientalem. | |
Ezek | VulgSist | 47:19 | Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad Meridiem australis. | |
Ezek | VulgSist | 47:20 | Et plaga Maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: haec est plaga Maris. | |
Ezek | VulgSist | 47:22 | et mittetis eam in hereditatem vobis, et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. | |
Chapter 48
Ezek | VulgSist | 48:1 | Et haec nomina tribuum a finibus Aquilonis iuxta viam Hethalon pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad Aquilonem iuxta viam Emath. Et erit ei plaga Orientalis Mare, Dan una. | |
Ezek | VulgSist | 48:4 | Et super terminum Nephthali, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Manasse una. | |
Ezek | VulgSist | 48:8 | Et super terminum Iuda, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, erunt primitiae, quas separabitis, vigintiquinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga Orientali usque ad plagam Maris: et erit sanctuarium in medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 48:9 | Primitiae, quas separabitis Domino: longitudo vigintiquinque millibus, et latitudo decem millibus. | |
Ezek | VulgSist | 48:10 | Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum: ad Aquilonem longitudinis vigintiquinque millia, et ad Mare latitudinis decem millia, sed et ad Orientem latitudinis decem millia, et ad Meridiem longitudinis vigintiquinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 48:11 | Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt ceremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt et Levitae. | |
Ezek | VulgSist | 48:12 | Et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum, iuxta terminum Levitarum. | |
Ezek | VulgSist | 48:13 | Sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum vigintiquinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium. | |
Ezek | VulgSist | 48:14 | Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt, neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino. | |
Ezek | VulgSist | 48:15 | Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per vigintiquinque millia, profana erunt urbis in habitaculum, et in suburbana: et erit civitas in medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 48:16 | Et hae mensurae eius: ad plagam Septentrionalem quingenta et quattuor millia: et ad plagam Meridianam, quingenta et quattuor millia: et ad plagam Orientalem, quingenta et quattuor millia: et ad plagam Occidentalem, quingenta et quattuor millia. | |
Ezek | VulgSist | 48:17 | Erunt autem suburbana civitatis ad Aquilonem ducenta quinquaginta, et ad Meridiem ducenta quinquaginta, et ad Orientem ducenta quinquaginta, et ad Mare ducenta quinquaginta. | |
Ezek | VulgSist | 48:18 | Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in Orientem, et decem millia in Occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii: et erunt fruges eius in panes his, qui serviunt civitati. | |
Ezek | VulgSist | 48:20 | Omnes primitiae, vigintiquinque millium, per vigintiquinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis. | |
Ezek | VulgSist | 48:21 | Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione vigintiquinque millium primitiarum usque ad terminum Orientalem: sed et ad Mare e regione vigintiquinque millium usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi in medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 48:22 | De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis: erit in terminum Iuda, et in terminum Beniamin, et ad principem pertinebit. | |
Ezek | VulgSist | 48:23 | Et reliquis tribubus: A plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Beniamin una. | |
Ezek | VulgSist | 48:24 | Et contra terminum Beniamin, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Simeon una. | |
Ezek | VulgSist | 48:25 | Et super terminum Simeonis, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Issachar una. | |
Ezek | VulgSist | 48:26 | Et super terminum Issachar, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Zabulon una. | |
Ezek | VulgSist | 48:28 | Et super terminum Gad, ad plagam Austri in Meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, hereditas contra mare magnum. | |
Ezek | VulgSist | 48:29 | Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel: et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 48:30 | Et hi egressus civitatis: A plaga Septentrionali quingentos et quattuor millia mensurabis. | |
Ezek | VulgSist | 48:31 | Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israel, portae tres a Septentrione, porta Ruben una, porta Iuda una, porta Levi una. | |
Ezek | VulgSist | 48:32 | Et ad plagam Orientalem, quingentos et quattuor millia: et portae tres, porta Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una. | |
Ezek | VulgSist | 48:33 | Et ad plagam Meridianam, quingentos et quattuor millia metieris: et portae tres, porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. | |
Ezek | VulgSist | 48:34 | Et ad plagam Occidentalem, quingentos et quattuor millia, et portae eorum tres, porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. | |