Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Up
Toggle notes
Chapter 1
Exod VulgClem 1:1  Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :
Exod VulgClem 1:5  Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.
Exod VulgClem 1:6  Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
Exod VulgClem 1:7  filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
Exod VulgClem 1:8  Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.
Exod VulgClem 1:9  Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
Exod VulgClem 1:10  Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Exod VulgClem 1:11  Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
Exod VulgClem 1:12  Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :
Exod VulgClem 1:13  oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,
Exod VulgClem 1:14  atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
Exod VulgClem 1:15  Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
Exod VulgClem 1:16  præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.
Exod VulgClem 1:17  Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
Exod VulgClem 1:18  Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?
Exod VulgClem 1:19  Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Exod VulgClem 1:20  Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.
Exod VulgClem 1:21  Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
Exod VulgClem 1:22  Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.
Chapter 2
Exod VulgClem 2:1  Egressus est post hæc vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis suæ.
Exod VulgClem 2:2  Quæ concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
Exod VulgClem 2:3  Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis,
Exod VulgClem 2:4  stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.
Exod VulgClem 2:5  Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine : et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis : et allatam
Exod VulgClem 2:6  aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait : De infantibus Hebræorum est hic.
Exod VulgClem 2:7  Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum ?
Exod VulgClem 2:8  Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
Exod VulgClem 2:9  Ad quam locuta filia Pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum : adultumque tradidit filiæ Pharaonis.
Exod VulgClem 2:10  Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum.
Exod VulgClem 2:11  In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.
Exod VulgClem 2:12  Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo.
Exod VulgClem 2:13  Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes : dixitque ei qui faciebat injuriam : Quare percutis proximum tuum ?
Exod VulgClem 2:14  Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
Exod VulgClem 2:15  Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
Exod VulgClem 2:16  Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam : et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Exod VulgClem 2:17  Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
Exod VulgClem 2:18  Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ?
Exod VulgClem 2:19  Responderunt : Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
Exod VulgClem 2:20  At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem.
Exod VulgClem 2:21  Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem :
Exod VulgClem 2:22  quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Exod VulgClem 2:23  Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Exod VulgClem 2:24  Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
Exod VulgClem 2:25  Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos.
Chapter 3
Exod VulgClem 3:1  Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
Exod VulgClem 3:2  Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
Exod VulgClem 3:3  Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
Exod VulgClem 3:4  Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.
Exod VulgClem 3:5  At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Exod VulgClem 3:6  Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.
Exod VulgClem 3:7  Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :
Exod VulgClem 3:8  et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
Exod VulgClem 3:9  Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.
Exod VulgClem 3:10  Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.
Exod VulgClem 3:11  Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ?
Exod VulgClem 3:12  Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.
Exod VulgClem 3:13  Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?
Exod VulgClem 3:14  Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.
Exod VulgClem 3:15  Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Exod VulgClem 3:16  Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
Exod VulgClem 3:17  Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.
Exod VulgClem 3:18  Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Exod VulgClem 3:19  Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
Exod VulgClem 3:20  Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.
Exod VulgClem 3:21  Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :
Exod VulgClem 3:22  sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.
Chapter 4
Exod VulgClem 4:1  Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.
Exod VulgClem 4:2  Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga.
Exod VulgClem 4:3  Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
Exod VulgClem 4:4  Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
Exod VulgClem 4:5  Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.
Exod VulgClem 4:6  Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
Exod VulgClem 4:7  Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.
Exod VulgClem 4:8  Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Exod VulgClem 4:9  Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
Exod VulgClem 4:10  Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum.
Exod VulgClem 4:11  Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum ? nonne ego ?
Exod VulgClem 4:12  Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris.
Exod VulgClem 4:13  At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
Exod VulgClem 4:14  Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.
Exod VulgClem 4:15  Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Exod VulgClem 4:16  Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.
Exod VulgClem 4:17  Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exod VulgClem 4:18  Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.
Exod VulgClem 4:19  Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.
Exod VulgClem 4:20  Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Exod VulgClem 4:21  Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
Exod VulgClem 4:22  Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.
Exod VulgClem 4:23  Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Exod VulgClem 4:24  Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Exod VulgClem 4:25  Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.
Exod VulgClem 4:26  Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
Exod VulgClem 4:27  Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
Exod VulgClem 4:28  Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
Exod VulgClem 4:29  Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.
Exod VulgClem 4:30  Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,
Exod VulgClem 4:31  et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.
Chapter 5
Exod VulgClem 5:1  Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Exod VulgClem 5:2  At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.
Exod VulgClem 5:3  Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Exod VulgClem 5:4  Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
Exod VulgClem 5:5  Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?
Exod VulgClem 5:6  Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :
Exod VulgClem 5:7  Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
Exod VulgClem 5:8  Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
Exod VulgClem 5:9  Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.
Exod VulgClem 5:10  Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :
Exod VulgClem 5:11  ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
Exod VulgClem 5:12  Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.
Exod VulgClem 5:13  Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.
Exod VulgClem 5:14  Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?
Exod VulgClem 5:15  Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
Exod VulgClem 5:16  paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.
Exod VulgClem 5:17  Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.
Exod VulgClem 5:18  Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Exod VulgClem 5:19  Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Exod VulgClem 5:20  Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :
Exod VulgClem 5:21  et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.
Exod VulgClem 5:22  Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?
Exod VulgClem 5:23  ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.
Chapter 6
Exod VulgClem 6:1  Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
Exod VulgClem 6:2  Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus
Exod VulgClem 6:3  qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.
Exod VulgClem 6:4  Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.
Exod VulgClem 6:5  Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.
Exod VulgClem 6:6  Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
Exod VulgClem 6:7  Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,
Exod VulgClem 6:8  et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
Exod VulgClem 6:9  Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
Exod VulgClem 6:11  Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.
Exod VulgClem 6:12  Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?
Exod VulgClem 6:13  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.
Exod VulgClem 6:14  Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :
Exod VulgClem 6:15  hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.
Exod VulgClem 6:16  Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
Exod VulgClem 6:17  Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.
Exod VulgClem 6:18  Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
Exod VulgClem 6:19  Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.
Exod VulgClem 6:20  Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
Exod VulgClem 6:22  Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.
Exod VulgClem 6:23  Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Exod VulgClem 6:24  Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.
Exod VulgClem 6:25  At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Exod VulgClem 6:26  Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Exod VulgClem 6:27  Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,
Exod VulgClem 6:28  in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.
Exod VulgClem 6:29  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.
Exod VulgClem 6:30  Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?
Chapter 7
Exod VulgClem 7:1  Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Exod VulgClem 7:2  Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.
Exod VulgClem 7:3  Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,
Exod VulgClem 7:4  et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.
Exod VulgClem 7:5  Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
Exod VulgClem 7:6  Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.
Exod VulgClem 7:7  Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
Exod VulgClem 7:9  Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
Exod VulgClem 7:10  Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.
Exod VulgClem 7:11  Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.
Exod VulgClem 7:12  Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Exod VulgClem 7:13  Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgClem 7:14  Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
Exod VulgClem 7:15  Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.
Exod VulgClem 7:16  Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti.
Exod VulgClem 7:17  Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
Exod VulgClem 7:18  Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.
Exod VulgClem 7:19  Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Exod VulgClem 7:20  Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem.
Exod VulgClem 7:21  Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.
Exod VulgClem 7:22  Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgClem 7:23  Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
Exod VulgClem 7:24  Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
Exod VulgClem 7:25  Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
Chapter 8
Exod VulgClem 8:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi :
Exod VulgClem 8:2  sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,
Exod VulgClem 8:3  et ebulliet fluvius ranas : quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum :
Exod VulgClem 8:4  et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.
Exod VulgClem 8:5  Dixitque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti.
Exod VulgClem 8:6  Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti.
Exod VulgClem 8:7  Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti.
Exod VulgClem 8:8  Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.
Exod VulgClem 8:9  Dixitque Moyses ad Pharaonem : Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remaneant.
Exod VulgClem 8:10  Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
Exod VulgClem 8:11  Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remanebunt.
Exod VulgClem 8:12  Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone : et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni.
Exod VulgClem 8:13  Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris.
Exod VulgClem 8:14  Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
Exod VulgClem 8:15  Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgClem 8:16  Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron : Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ : et sint sciniphes in universa terra Ægypti.
Exod VulgClem 8:17  Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis : omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti.
Exod VulgClem 8:18  Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis.
Exod VulgClem 8:19  Et dixerunt malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hic ; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.
Exod VulgClem 8:20  Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgClem 8:21  Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum : et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.
Exod VulgClem 8:22  Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ : et scias quoniam ego Dominus in medio terræ.
Exod VulgClem 8:23  Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum : cras erit signum istud.
Exod VulgClem 8:24  Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.
Exod VulgClem 8:25  Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis : Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.
Exod VulgClem 8:26  Et ait Moyses : Non potest ita fieri : abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro : quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent.
Exod VulgClem 8:27  Viam trium dierum pergemus in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis.
Exod VulgClem 8:28  Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
Exod VulgClem 8:29  At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
Exod VulgClem 8:31  Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus : non superfuit ne una quidem.
Exod VulgClem 8:32  Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
Chapter 9
Exod VulgClem 9:1  Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgClem 9:3  ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
Exod VulgClem 9:4  Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
Exod VulgClem 9:5  Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Exod VulgClem 9:6  Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
Exod VulgClem 9:7  Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
Exod VulgClem 9:8  Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
Exod VulgClem 9:9  Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.
Exod VulgClem 9:10  Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :
Exod VulgClem 9:11  nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.
Exod VulgClem 9:12  Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
Exod VulgClem 9:13  Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgClem 9:14  Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Exod VulgClem 9:15  Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Exod VulgClem 9:16  Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Exod VulgClem 9:17  Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
Exod VulgClem 9:18  En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
Exod VulgClem 9:19  Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
Exod VulgClem 9:20  Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :
Exod VulgClem 9:21  qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
Exod VulgClem 9:22  Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.
Exod VulgClem 9:23  Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.
Exod VulgClem 9:24  Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
Exod VulgClem 9:25  Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Exod VulgClem 9:26  Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
Exod VulgClem 9:27  Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.
Exod VulgClem 9:28  Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Exod VulgClem 9:29  Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :
Exod VulgClem 9:30  novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
Exod VulgClem 9:31  Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
Exod VulgClem 9:32  triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.
Exod VulgClem 9:33  Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
Exod VulgClem 9:34  Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :
Exod VulgClem 9:35  et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.
Chapter 10
Exod VulgClem 10:1  Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo :
Exod VulgClem 10:2  et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.
Exod VulgClem 10:3  Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Exod VulgClem 10:4  Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :
Exod VulgClem 10:5  quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.
Exod VulgClem 10:6  Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
Exod VulgClem 10:7  Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ?
Exod VulgClem 10:8  Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?
Exod VulgClem 10:9  Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.
Exod VulgClem 10:10  Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?
Exod VulgClem 10:11  non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
Exod VulgClem 10:12  Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.
Exod VulgClem 10:13  Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.
Exod VulgClem 10:14  Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
Exod VulgClem 10:15  Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
Exod VulgClem 10:16  Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
Exod VulgClem 10:17  Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
Exod VulgClem 10:18  Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
Exod VulgClem 10:19  Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.
Exod VulgClem 10:20  Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
Exod VulgClem 10:21  Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.
Exod VulgClem 10:22  Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.
Exod VulgClem 10:23  Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.
Exod VulgClem 10:24  Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
Exod VulgClem 10:25  Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.
Exod VulgClem 10:26  Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
Exod VulgClem 10:27  Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
Exod VulgClem 10:28  Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.
Exod VulgClem 10:29  Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.
Chapter 11
Exod VulgClem 11:1  Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.
Exod VulgClem 11:2  Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
Exod VulgClem 11:3  Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.
Exod VulgClem 11:4  Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :
Exod VulgClem 11:5  et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
Exod VulgClem 11:6  Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Exod VulgClem 11:7  Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.
Exod VulgClem 11:8  Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur.
Exod VulgClem 11:9  Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.
Exod VulgClem 11:10  Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.
Chapter 12
Exod VulgClem 12:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :
Exod VulgClem 12:2  Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.
Exod VulgClem 12:3  Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Exod VulgClem 12:4  Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
Exod VulgClem 12:5  Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.
Exod VulgClem 12:6  Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
Exod VulgClem 12:7  Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
Exod VulgClem 12:8  Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
Exod VulgClem 12:9  Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
Exod VulgClem 12:10  Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Exod VulgClem 12:11  Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.
Exod VulgClem 12:12  Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.
Exod VulgClem 12:13  Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
Exod VulgClem 12:14  Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Exod VulgClem 12:15  Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
Exod VulgClem 12:16  Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Exod VulgClem 12:17  Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Exod VulgClem 12:18  Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
Exod VulgClem 12:19  Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
Exod VulgClem 12:20  Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
Exod VulgClem 12:21  Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
Exod VulgClem 12:22  Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
Exod VulgClem 12:23  Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
Exod VulgClem 12:24  Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
Exod VulgClem 12:25  Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.
Exod VulgClem 12:26  Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?
Exod VulgClem 12:27  Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
Exod VulgClem 12:28  Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgClem 12:29  Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
Exod VulgClem 12:30  Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
Exod VulgClem 12:31  Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.
Exod VulgClem 12:32  Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
Exod VulgClem 12:33  Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.
Exod VulgClem 12:34  Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
Exod VulgClem 12:35  Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
Exod VulgClem 12:36  Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.
Exod VulgClem 12:37  Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
Exod VulgClem 12:38  Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
Exod VulgClem 12:39  Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.
Exod VulgClem 12:40  Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Exod VulgClem 12:41  Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
Exod VulgClem 12:42  Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
Exod VulgClem 12:43  Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.
Exod VulgClem 12:44  Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
Exod VulgClem 12:46  In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
Exod VulgClem 12:48  Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Exod VulgClem 12:49  Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Exod VulgClem 12:50  Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgClem 12:51  Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Chapter 13
Exod VulgClem 13:2  Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.
Exod VulgClem 13:3  Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.
Exod VulgClem 13:5  Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
Exod VulgClem 13:6  Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.
Exod VulgClem 13:7  Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
Exod VulgClem 13:8  Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.
Exod VulgClem 13:9  Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.
Exod VulgClem 13:10  Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
Exod VulgClem 13:11  Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :
Exod VulgClem 13:12  separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Exod VulgClem 13:13  Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
Exod VulgClem 13:14  Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
Exod VulgClem 13:15  Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
Exod VulgClem 13:16  Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.
Exod VulgClem 13:17  Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.
Exod VulgClem 13:18  Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.
Exod VulgClem 13:19  Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.
Exod VulgClem 13:20  Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
Exod VulgClem 13:21  Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.
Exod VulgClem 13:22  Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Chapter 14
Exod VulgClem 14:2  Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.
Exod VulgClem 14:3  Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum.
Exod VulgClem 14:4  Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Exod VulgClem 14:5  Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ?
Exod VulgClem 14:6  Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
Exod VulgClem 14:7  Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus.
Exod VulgClem 14:8  Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa.
Exod VulgClem 14:9  Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
Exod VulgClem 14:10  Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,
Exod VulgClem 14:11  et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto ?
Exod VulgClem 14:12  nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
Exod VulgClem 14:13  Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie : Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Exod VulgClem 14:15  Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur.
Exod VulgClem 14:16  Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
Exod VulgClem 14:17  Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
Exod VulgClem 14:18  Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
Exod VulgClem 14:19  Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
Exod VulgClem 14:20  stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Exod VulgClem 14:21  Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.
Exod VulgClem 14:22  Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.
Exod VulgClem 14:23  Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
Exod VulgClem 14:24  Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
Exod VulgClem 14:25  et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Exod VulgClem 14:26  Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.
Exod VulgClem 14:27  Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Exod VulgClem 14:28  Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.
Exod VulgClem 14:29  Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :
Exod VulgClem 14:30  liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.
Exod VulgClem 14:31  Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
Chapter 15
Exod VulgClem 15:1  Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
Exod VulgClem 15:2  Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.
Exod VulgClem 15:3  Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
Exod VulgClem 15:4  currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
Exod VulgClem 15:5  Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.
Exod VulgClem 15:6  Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Exod VulgClem 15:7  Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
Exod VulgClem 15:8  Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
Exod VulgClem 15:9  Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
Exod VulgClem 15:10  Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Exod VulgClem 15:11  Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
Exod VulgClem 15:13  Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
Exod VulgClem 15:14  Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
Exod VulgClem 15:15  Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Exod VulgClem 15:16  Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Exod VulgClem 15:17  Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
Exod VulgClem 15:19  Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.
Exod VulgClem 15:20  Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
Exod VulgClem 15:21  quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.
Exod VulgClem 15:22  Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
Exod VulgClem 15:23  Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
Exod VulgClem 15:24  Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?
Exod VulgClem 15:25  At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
Exod VulgClem 15:26  dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.
Exod VulgClem 15:27  Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.
Chapter 16
Exod VulgClem 16:1  Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.
Exod VulgClem 16:2  Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.
Exod VulgClem 16:3  Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?
Exod VulgClem 16:4  Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
Exod VulgClem 16:5  Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
Exod VulgClem 16:6  Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,
Exod VulgClem 16:7  et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?
Exod VulgClem 16:8  Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
Exod VulgClem 16:9  Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.
Exod VulgClem 16:10  Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Exod VulgClem 16:12  Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
Exod VulgClem 16:13  Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
Exod VulgClem 16:14  Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.
Exod VulgClem 16:15  Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
Exod VulgClem 16:16  Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.
Exod VulgClem 16:17  Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.
Exod VulgClem 16:18  Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Exod VulgClem 16:19  Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.
Exod VulgClem 16:20  Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.
Exod VulgClem 16:21  Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.
Exod VulgClem 16:22  In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
Exod VulgClem 16:23  Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
Exod VulgClem 16:24  Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Exod VulgClem 16:25  Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.
Exod VulgClem 16:26  Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
Exod VulgClem 16:27  Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
Exod VulgClem 16:28  Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?
Exod VulgClem 16:29  videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
Exod VulgClem 16:31  Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.
Exod VulgClem 16:32  Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.
Exod VulgClem 16:33  Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
Exod VulgClem 16:34  sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
Exod VulgClem 16:35  Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.
Chapter 17
Exod VulgClem 17:1  Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Exod VulgClem 17:2  Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ?
Exod VulgClem 17:3  Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ?
Exod VulgClem 17:4  Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me.
Exod VulgClem 17:5  Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
Exod VulgClem 17:6  En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël :
Exod VulgClem 17:7  et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?
Exod VulgClem 17:8  Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.
Exod VulgClem 17:9  Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
Exod VulgClem 17:10  Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
Exod VulgClem 17:11  Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
Exod VulgClem 17:12  Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
Exod VulgClem 17:13  Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
Exod VulgClem 17:14  Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.
Exod VulgClem 17:15  Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :
Exod VulgClem 17:16  Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
Chapter 18
Exod VulgClem 18:1  Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,
Exod VulgClem 18:3  et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;
Exod VulgClem 18:4  alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
Exod VulgClem 18:5  Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
Exod VulgClem 18:6  Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
Exod VulgClem 18:7  Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Exod VulgClem 18:8  narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
Exod VulgClem 18:9  Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.
Exod VulgClem 18:10  Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.
Exod VulgClem 18:11  Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.
Exod VulgClem 18:12  Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.
Exod VulgClem 18:13  Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
Exod VulgClem 18:14  Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?
Exod VulgClem 18:15  Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :
Exod VulgClem 18:16  cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.
Exod VulgClem 18:18  Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.
Exod VulgClem 18:19  Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :
Exod VulgClem 18:20  ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
Exod VulgClem 18:21  Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
Exod VulgClem 18:22  qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.
Exod VulgClem 18:23  Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
Exod VulgClem 18:24  Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.
Exod VulgClem 18:25  Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
Exod VulgClem 18:26  Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
Exod VulgClem 18:27  Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.
Chapter 19
Exod VulgClem 19:1  Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Exod VulgClem 19:2  Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
Exod VulgClem 19:3  Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :
Exod VulgClem 19:4  Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
Exod VulgClem 19:5  Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
Exod VulgClem 19:6  et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.
Exod VulgClem 19:7  Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
Exod VulgClem 19:8  Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Exod VulgClem 19:9  ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exod VulgClem 19:10  Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
Exod VulgClem 19:11  Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
Exod VulgClem 19:12  Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
Exod VulgClem 19:13  Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
Exod VulgClem 19:14  Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
Exod VulgClem 19:15  ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Exod VulgClem 19:16  Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.
Exod VulgClem 19:17  Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Exod VulgClem 19:18  Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
Exod VulgClem 19:19  Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
Exod VulgClem 19:20  Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
Exod VulgClem 19:21  dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
Exod VulgClem 19:22  Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
Exod VulgClem 19:23  Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
Exod VulgClem 19:24  Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
Exod VulgClem 19:25  Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
Chapter 20
Exod VulgClem 20:2  Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Exod VulgClem 20:4  Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
Exod VulgClem 20:5  Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
Exod VulgClem 20:6  et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
Exod VulgClem 20:7  Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Exod VulgClem 20:9  Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Exod VulgClem 20:10  Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
Exod VulgClem 20:11  Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
Exod VulgClem 20:12  Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Exod VulgClem 20:16  Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Exod VulgClem 20:17  Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
Exod VulgClem 20:18  Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
Exod VulgClem 20:19  dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
Exod VulgClem 20:20  Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
Exod VulgClem 20:21  Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
Exod VulgClem 20:22  Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
Exod VulgClem 20:23  Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Exod VulgClem 20:24  Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
Exod VulgClem 20:25  Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
Exod VulgClem 20:26  Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
Chapter 21
Exod VulgClem 21:2  Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
Exod VulgClem 21:3  Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
Exod VulgClem 21:4  Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
Exod VulgClem 21:5  Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
Exod VulgClem 21:6  offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.
Exod VulgClem 21:7  Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
Exod VulgClem 21:8  Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
Exod VulgClem 21:9  Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
Exod VulgClem 21:10  Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.
Exod VulgClem 21:11  Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
Exod VulgClem 21:12  Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Exod VulgClem 21:13  Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
Exod VulgClem 21:14  Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Exod VulgClem 21:15  Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Exod VulgClem 21:16  Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
Exod VulgClem 21:17  Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Exod VulgClem 21:18  Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
Exod VulgClem 21:19  si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
Exod VulgClem 21:20  Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
Exod VulgClem 21:21  Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
Exod VulgClem 21:22  Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
Exod VulgClem 21:23  Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
Exod VulgClem 21:24  oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Exod VulgClem 21:25  adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Exod VulgClem 21:26  Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
Exod VulgClem 21:27  Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
Exod VulgClem 21:28  Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
Exod VulgClem 21:29  Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
Exod VulgClem 21:30  Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
Exod VulgClem 21:31  Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
Exod VulgClem 21:32  Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
Exod VulgClem 21:33  Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
Exod VulgClem 21:34  reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
Exod VulgClem 21:35  Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
Exod VulgClem 21:36  Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Chapter 22
Exod VulgClem 22:1  Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.
Exod VulgClem 22:2  Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.
Exod VulgClem 22:3  Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.
Exod VulgClem 22:4  Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
Exod VulgClem 22:5  Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet.
Exod VulgClem 22:6  Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
Exod VulgClem 22:7  Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet :
Exod VulgClem 22:8  si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Exod VulgClem 22:9  ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo.
Exod VulgClem 22:10  Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :
Exod VulgClem 22:11  jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.
Exod VulgClem 22:12  Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino ;
Exod VulgClem 22:13  si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.
Exod VulgClem 22:14  Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.
Exod VulgClem 22:15  Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
Exod VulgClem 22:16  Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem.
Exod VulgClem 22:17  Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
Exod VulgClem 22:20  Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.
Exod VulgClem 22:21  Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti.
Exod VulgClem 22:23  Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum :
Exod VulgClem 22:24  et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.
Exod VulgClem 22:25  Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Exod VulgClem 22:26  Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
Exod VulgClem 22:27  Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Exod VulgClem 22:28  Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.
Exod VulgClem 22:29  Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
Exod VulgClem 22:30  De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
Exod VulgClem 22:31  Viri sancti eritis mihi : carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.
Chapter 23
Exod VulgClem 23:1  Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Exod VulgClem 23:2  Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Exod VulgClem 23:4  Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
Exod VulgClem 23:5  Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Exod VulgClem 23:7  Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
Exod VulgClem 23:8  Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
Exod VulgClem 23:9  Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
Exod VulgClem 23:10  Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :
Exod VulgClem 23:11  anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Exod VulgClem 23:12  Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
Exod VulgClem 23:13  Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
Exod VulgClem 23:14  Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Exod VulgClem 23:15  Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.
Exod VulgClem 23:16  Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Exod VulgClem 23:17  Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
Exod VulgClem 23:18  Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
Exod VulgClem 23:19  Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
Exod VulgClem 23:20  Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
Exod VulgClem 23:21  Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
Exod VulgClem 23:22  Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
Exod VulgClem 23:23  Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.
Exod VulgClem 23:24  Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
Exod VulgClem 23:25  Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
Exod VulgClem 23:26  Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.
Exod VulgClem 23:27  Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :
Exod VulgClem 23:28  emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.
Exod VulgClem 23:29  Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
Exod VulgClem 23:30  Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
Exod VulgClem 23:31  Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
Exod VulgClem 23:33  Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.
Chapter 24
Exod VulgClem 24:1  Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.
Exod VulgClem 24:2  Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.
Exod VulgClem 24:3  Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.
Exod VulgClem 24:4  Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
Exod VulgClem 24:5  Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
Exod VulgClem 24:6  Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.
Exod VulgClem 24:7  Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Exod VulgClem 24:8  Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
Exod VulgClem 24:9  Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :
Exod VulgClem 24:10  et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.
Exod VulgClem 24:11  Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Exod VulgClem 24:12  Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.
Exod VulgClem 24:13  Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,
Exod VulgClem 24:14  senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.
Exod VulgClem 24:16  et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
Exod VulgClem 24:17  Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.
Exod VulgClem 24:18  Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
Chapter 25
Exod VulgClem 25:2  Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
Exod VulgClem 25:3  Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,
Exod VulgClem 25:4  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exod VulgClem 25:5  et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :
Exod VulgClem 25:6  oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :
Exod VulgClem 25:7  lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
Exod VulgClem 25:8  Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :
Exod VulgClem 25:9  juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :
Exod VulgClem 25:10  arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Exod VulgClem 25:11  Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :
Exod VulgClem 25:12  et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
Exod VulgClem 25:13  Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Exod VulgClem 25:14  Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :
Exod VulgClem 25:15  qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
Exod VulgClem 25:17  Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
Exod VulgClem 25:18  Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
Exod VulgClem 25:19  Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
Exod VulgClem 25:20  Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
Exod VulgClem 25:22  Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.
Exod VulgClem 25:23  Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
Exod VulgClem 25:24  Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,
Exod VulgClem 25:25  et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.
Exod VulgClem 25:26  Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.
Exod VulgClem 25:27  Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
Exod VulgClem 25:28  Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Exod VulgClem 25:29  Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
Exod VulgClem 25:30  Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
Exod VulgClem 25:31  Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.
Exod VulgClem 25:32  Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
Exod VulgClem 25:33  Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :
Exod VulgClem 25:34  in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.
Exod VulgClem 25:35  Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Exod VulgClem 25:36  Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
Exod VulgClem 25:37  Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
Exod VulgClem 25:38  Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
Exod VulgClem 25:39  Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
Exod VulgClem 25:40  Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Chapter 26
Exod VulgClem 26:1  Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
Exod VulgClem 26:2  Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
Exod VulgClem 26:3  Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
Exod VulgClem 26:4  Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Exod VulgClem 26:5  Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
Exod VulgClem 26:6  Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Exod VulgClem 26:7  Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
Exod VulgClem 26:8  Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.
Exod VulgClem 26:9  E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
Exod VulgClem 26:10  Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Exod VulgClem 26:11  Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
Exod VulgClem 26:12  Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
Exod VulgClem 26:13  Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Exod VulgClem 26:14  Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
Exod VulgClem 26:15  Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
Exod VulgClem 26:16  quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
Exod VulgClem 26:17  In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
Exod VulgClem 26:18  Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
Exod VulgClem 26:19  Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
Exod VulgClem 26:20  In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
Exod VulgClem 26:21  quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.
Exod VulgClem 26:22  Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
Exod VulgClem 26:23  et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
Exod VulgClem 26:24  Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
Exod VulgClem 26:25  Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Exod VulgClem 26:26  Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
Exod VulgClem 26:27  et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
Exod VulgClem 26:28  qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
Exod VulgClem 26:29  Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
Exod VulgClem 26:30  Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Exod VulgClem 26:31  Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
Exod VulgClem 26:32  quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
Exod VulgClem 26:33  Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
Exod VulgClem 26:34  Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
Exod VulgClem 26:35  mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
Exod VulgClem 26:36  Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
Exod VulgClem 26:37  Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.
Chapter 27
Exod VulgClem 27:1  Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Exod VulgClem 27:2  Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.
Exod VulgClem 27:3  Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.
Exod VulgClem 27:4  Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
Exod VulgClem 27:5  Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.
Exod VulgClem 27:6  Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :
Exod VulgClem 27:7  et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
Exod VulgClem 27:8  Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
Exod VulgClem 27:9  Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Exod VulgClem 27:10  Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
Exod VulgClem 27:11  Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
Exod VulgClem 27:12  In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
Exod VulgClem 27:13  In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
Exod VulgClem 27:14  In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :
Exod VulgClem 27:15  et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
Exod VulgClem 27:16  In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
Exod VulgClem 27:17  Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
Exod VulgClem 27:18  In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
Exod VulgClem 27:19  Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.
Exod VulgClem 27:20  Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
Exod VulgClem 27:21  in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
Chapter 28
Exod VulgClem 28:1  Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
Exod VulgClem 28:2  Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
Exod VulgClem 28:3  Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Exod VulgClem 28:4  Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgClem 28:5  Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
Exod VulgClem 28:6  Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
Exod VulgClem 28:7  Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
Exod VulgClem 28:8  Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exod VulgClem 28:9  Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :
Exod VulgClem 28:10  sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
Exod VulgClem 28:11  Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :
Exod VulgClem 28:12  et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
Exod VulgClem 28:14  et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
Exod VulgClem 28:15  Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exod VulgClem 28:16  Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Exod VulgClem 28:17  Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :
Exod VulgClem 28:20  in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Exod VulgClem 28:21  Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Exod VulgClem 28:22  Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,
Exod VulgClem 28:23  et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :
Exod VulgClem 28:24  catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,
Exod VulgClem 28:25  et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
Exod VulgClem 28:26  Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
Exod VulgClem 28:27  Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
Exod VulgClem 28:28  et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Exod VulgClem 28:29  Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.
Exod VulgClem 28:30  Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.
Exod VulgClem 28:31  Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exod VulgClem 28:32  in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
Exod VulgClem 28:33  Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
Exod VulgClem 28:34  ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
Exod VulgClem 28:35  Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Exod VulgClem 28:36  Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.
Exod VulgClem 28:37  Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
Exod VulgClem 28:38  imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.
Exod VulgClem 28:39  Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
Exod VulgClem 28:40  Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :
Exod VulgClem 28:41  vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgClem 28:42  Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :
Exod VulgClem 28:43  et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
Chapter 29
Exod VulgClem 29:1  Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
Exod VulgClem 29:2  panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.
Exod VulgClem 29:3  Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.
Exod VulgClem 29:4  Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Exod VulgClem 29:5  indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
Exod VulgClem 29:6  Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,
Exod VulgClem 29:7  et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.
Exod VulgClem 29:8  Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
Exod VulgClem 29:9  Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
Exod VulgClem 29:10  applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,
Exod VulgClem 29:11  et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
Exod VulgClem 29:12  Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
Exod VulgClem 29:13  Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :
Exod VulgClem 29:14  carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Exod VulgClem 29:15  Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
Exod VulgClem 29:16  Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
Exod VulgClem 29:17  Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
Exod VulgClem 29:18  Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
Exod VulgClem 29:19  Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
Exod VulgClem 29:20  Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Exod VulgClem 29:21  Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
Exod VulgClem 29:22  tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :
Exod VulgClem 29:23  tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :
Exod VulgClem 29:24  ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Exod VulgClem 29:25  Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
Exod VulgClem 29:26  Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
Exod VulgClem 29:27  Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
Exod VulgClem 29:28  quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
Exod VulgClem 29:29  Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
Exod VulgClem 29:30  Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
Exod VulgClem 29:31  Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :
Exod VulgClem 29:32  quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
Exod VulgClem 29:33  ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
Exod VulgClem 29:34  Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.
Exod VulgClem 29:35  Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :
Exod VulgClem 29:36  et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Exod VulgClem 29:37  Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Exod VulgClem 29:38  Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
Exod VulgClem 29:40  decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.
Exod VulgClem 29:41  Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :
Exod VulgClem 29:42  sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
Exod VulgClem 29:43  Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.
Exod VulgClem 29:44  Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgClem 29:45  Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,
Exod VulgClem 29:46  et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
Chapter 30
Exod VulgClem 30:1  Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
Exod VulgClem 30:2  habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
Exod VulgClem 30:3  Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
Exod VulgClem 30:4  et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
Exod VulgClem 30:5  Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
Exod VulgClem 30:6  Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
Exod VulgClem 30:7  Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :
Exod VulgClem 30:8  et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
Exod VulgClem 30:9  Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
Exod VulgClem 30:10  Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
Exod VulgClem 30:12  Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
Exod VulgClem 30:13  Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.
Exod VulgClem 30:14  Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
Exod VulgClem 30:15  Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
Exod VulgClem 30:16  Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
Exod VulgClem 30:18  Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
Exod VulgClem 30:19  lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,
Exod VulgClem 30:20  quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
Exod VulgClem 30:21  ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
Exod VulgClem 30:23  dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
Exod VulgClem 30:24  casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :
Exod VulgClem 30:25  faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
Exod VulgClem 30:26  et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
Exod VulgClem 30:27  mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
Exod VulgClem 30:28  et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
Exod VulgClem 30:29  Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
Exod VulgClem 30:30  Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgClem 30:31  Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
Exod VulgClem 30:32  Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
Exod VulgClem 30:33  Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
Exod VulgClem 30:34  Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis ponderis erunt omnia :
Exod VulgClem 30:35  faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
Exod VulgClem 30:36  Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
Exod VulgClem 30:37  Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
Exod VulgClem 30:38  Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Chapter 31
Exod VulgClem 31:2  Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
Exod VulgClem 31:3  et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
Exod VulgClem 31:4  ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
Exod VulgClem 31:6  Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
Exod VulgClem 31:7  tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
Exod VulgClem 31:8  mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
Exod VulgClem 31:9  et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
Exod VulgClem 31:10  vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :
Exod VulgClem 31:11  oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
Exod VulgClem 31:13  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
Exod VulgClem 31:14  Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Exod VulgClem 31:15  Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Exod VulgClem 31:16  Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
Exod VulgClem 31:17  inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
Exod VulgClem 31:18  Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
Chapter 32
Exod VulgClem 32:1  Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.
Exod VulgClem 32:2  Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
Exod VulgClem 32:3  Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.
Exod VulgClem 32:4  Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Exod VulgClem 32:5  Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.
Exod VulgClem 32:6  Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
Exod VulgClem 32:7  Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.
Exod VulgClem 32:8  Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Exod VulgClem 32:9  Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :
Exod VulgClem 32:10  dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
Exod VulgClem 32:11  Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?
Exod VulgClem 32:12  Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Exod VulgClem 32:13  Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
Exod VulgClem 32:14  Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
Exod VulgClem 32:15  Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
Exod VulgClem 32:16  et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
Exod VulgClem 32:17  Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.
Exod VulgClem 32:18  Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.
Exod VulgClem 32:19  Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :
Exod VulgClem 32:20  arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.
Exod VulgClem 32:21  Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?
Exod VulgClem 32:22  Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :
Exod VulgClem 32:23  dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.
Exod VulgClem 32:24  Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
Exod VulgClem 32:25  Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
Exod VulgClem 32:26  et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :
Exod VulgClem 32:27  quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
Exod VulgClem 32:28  Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
Exod VulgClem 32:29  Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
Exod VulgClem 32:30  Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
Exod VulgClem 32:31  Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,
Exod VulgClem 32:32  aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
Exod VulgClem 32:33  Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :
Exod VulgClem 32:34  tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
Exod VulgClem 32:35  Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Chapter 33
Exod VulgClem 33:1  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :
Exod VulgClem 33:2  et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,
Exod VulgClem 33:3  et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.
Exod VulgClem 33:4  Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.
Exod VulgClem 33:5  Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
Exod VulgClem 33:6  Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.
Exod VulgClem 33:7  Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.
Exod VulgClem 33:8  Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
Exod VulgClem 33:9  Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
Exod VulgClem 33:10  cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
Exod VulgClem 33:11  Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
Exod VulgClem 33:12  Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Exod VulgClem 33:13  Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.
Exod VulgClem 33:14  Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.
Exod VulgClem 33:15  Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.
Exod VulgClem 33:16  In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?
Exod VulgClem 33:17  Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
Exod VulgClem 33:19  Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
Exod VulgClem 33:20  Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.
Exod VulgClem 33:21  Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
Exod VulgClem 33:22  Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :
Exod VulgClem 33:23  tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.
Chapter 34
Exod VulgClem 34:1  Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.
Exod VulgClem 34:2  Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
Exod VulgClem 34:3  Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.
Exod VulgClem 34:4  Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Exod VulgClem 34:5  Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Exod VulgClem 34:6  Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
Exod VulgClem 34:7  qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
Exod VulgClem 34:8  Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
Exod VulgClem 34:9  ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Exod VulgClem 34:10  Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
Exod VulgClem 34:11  Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.
Exod VulgClem 34:12  Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :
Exod VulgClem 34:13  sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :
Exod VulgClem 34:14  noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.
Exod VulgClem 34:15  Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
Exod VulgClem 34:16  Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Exod VulgClem 34:18  Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Exod VulgClem 34:19  Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
Exod VulgClem 34:20  Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.
Exod VulgClem 34:21  Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.
Exod VulgClem 34:22  Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Exod VulgClem 34:23  Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.
Exod VulgClem 34:24  Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
Exod VulgClem 34:25  Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
Exod VulgClem 34:26  Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
Exod VulgClem 34:27  Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.
Exod VulgClem 34:28  Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.
Exod VulgClem 34:29  Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
Exod VulgClem 34:30  Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
Exod VulgClem 34:31  Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,
Exod VulgClem 34:32  venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
Exod VulgClem 34:33  Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Exod VulgClem 34:34  Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.
Exod VulgClem 34:35  Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
Chapter 35
Exod VulgClem 35:1  Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
Exod VulgClem 35:2  Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
Exod VulgClem 35:3  Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
Exod VulgClem 35:4  Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :
Exod VulgClem 35:5  Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,
Exod VulgClem 35:6  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exod VulgClem 35:7  pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
Exod VulgClem 35:8  et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
Exod VulgClem 35:9  lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
Exod VulgClem 35:10  Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
Exod VulgClem 35:11  tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
Exod VulgClem 35:12  arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
Exod VulgClem 35:13  mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
Exod VulgClem 35:14  candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
Exod VulgClem 35:15  altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
Exod VulgClem 35:16  altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
Exod VulgClem 35:17  cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
Exod VulgClem 35:18  paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
Exod VulgClem 35:19  vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgClem 35:20  Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
Exod VulgClem 35:21  obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
Exod VulgClem 35:22  viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Exod VulgClem 35:23  Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
Exod VulgClem 35:24  argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
Exod VulgClem 35:25  Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
Exod VulgClem 35:26  et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
Exod VulgClem 35:27  Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Exod VulgClem 35:28  aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
Exod VulgClem 35:29  Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
Exod VulgClem 35:30  Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
Exod VulgClem 35:31  implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
Exod VulgClem 35:32  ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
Exod VulgClem 35:33  sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
Exod VulgClem 35:34  dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
Exod VulgClem 35:35  ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
Chapter 36
Exod VulgClem 36:1  Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
Exod VulgClem 36:2  Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
Exod VulgClem 36:3  tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
Exod VulgClem 36:5  dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
Exod VulgClem 36:6  Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
Exod VulgClem 36:8  Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :
Exod VulgClem 36:9  quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
Exod VulgClem 36:10  Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
Exod VulgClem 36:11  Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
Exod VulgClem 36:12  ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
Exod VulgClem 36:13  Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
Exod VulgClem 36:14  Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :
Exod VulgClem 36:15  unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :
Exod VulgClem 36:16  quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
Exod VulgClem 36:17  Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
Exod VulgClem 36:18  Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
Exod VulgClem 36:19  Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
Exod VulgClem 36:20  Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
Exod VulgClem 36:21  Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
Exod VulgClem 36:22  Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
Exod VulgClem 36:23  E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
Exod VulgClem 36:24  cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
Exod VulgClem 36:25  Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
Exod VulgClem 36:26  cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
Exod VulgClem 36:27  Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
Exod VulgClem 36:28  et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :
Exod VulgClem 36:29  quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :
Exod VulgClem 36:30  ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
Exod VulgClem 36:31  Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
Exod VulgClem 36:32  et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
Exod VulgClem 36:33  Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
Exod VulgClem 36:34  Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.
Exod VulgClem 36:35  Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :
Exod VulgClem 36:36  et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Exod VulgClem 36:37  Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :
Exod VulgClem 36:38  et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
Chapter 37
Exod VulgClem 37:1  Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Exod VulgClem 37:3  conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.
Exod VulgClem 37:4  Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
Exod VulgClem 37:5  et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
Exod VulgClem 37:6  Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
Exod VulgClem 37:7  Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :
Exod VulgClem 37:8  cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
Exod VulgClem 37:9  extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
Exod VulgClem 37:10  Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
Exod VulgClem 37:11  Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
Exod VulgClem 37:12  ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
Exod VulgClem 37:13  Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ
Exod VulgClem 37:14  contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
Exod VulgClem 37:15  Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
Exod VulgClem 37:16  Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
Exod VulgClem 37:17  Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :
Exod VulgClem 37:18  sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :
Exod VulgClem 37:19  tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
Exod VulgClem 37:20  In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :
Exod VulgClem 37:21  et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
Exod VulgClem 37:22  Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
Exod VulgClem 37:23  Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
Exod VulgClem 37:24  Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Exod VulgClem 37:25  Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.
Exod VulgClem 37:26  Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Exod VulgClem 37:27  Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Exod VulgClem 37:28  Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
Exod VulgClem 37:29  Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
Chapter 38
Exod VulgClem 38:1  Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine :
Exod VulgClem 38:2  cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis.
Exod VulgClem 38:3  Et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
Exod VulgClem 38:4  Craticulamque ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam,
Exod VulgClem 38:5  fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum :
Exod VulgClem 38:6  quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis :
Exod VulgClem 38:7  induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
Exod VulgClem 38:8  Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi.
Exod VulgClem 38:9  Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
Exod VulgClem 38:10  columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
Exod VulgClem 38:11  Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.
Exod VulgClem 38:12  In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
Exod VulgClem 38:13  Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :
Exod VulgClem 38:14  e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :
Exod VulgClem 38:15  et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.
Exod VulgClem 38:17  Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
Exod VulgClem 38:18  Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
Exod VulgClem 38:19  Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ.
Exod VulgClem 38:20  Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.
Exod VulgClem 38:21  Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis :
Exod VulgClem 38:22  quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,
Exod VulgClem 38:23  juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
Exod VulgClem 38:24  Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Exod VulgClem 38:25  Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
Exod VulgClem 38:26  Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.
Exod VulgClem 38:27  Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
Exod VulgClem 38:28  De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
Exod VulgClem 38:29  Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
Exod VulgClem 38:30  ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent,
Exod VulgClem 38:31  et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
Chapter 39
Exod VulgClem 39:1  De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
Exod VulgClem 39:2  Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
Exod VulgClem 39:3  opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
Exod VulgClem 39:4  duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
Exod VulgClem 39:5  et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 39:6  Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :
Exod VulgClem 39:7  posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 39:8  Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
Exod VulgClem 39:10  Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
Exod VulgClem 39:13  In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
Exod VulgClem 39:14  Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
Exod VulgClem 39:15  Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :
Exod VulgClem 39:16  et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
Exod VulgClem 39:17  e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
Exod VulgClem 39:18  Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
Exod VulgClem 39:19  stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
Exod VulgClem 39:20  Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exod VulgClem 39:21  et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :
Exod VulgClem 39:22  deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
Exod VulgClem 39:23  et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :
Exod VulgClem 39:24  tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 39:25  Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
Exod VulgClem 39:28  cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 39:29  Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
Exod VulgClem 39:30  et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 39:31  Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 39:32  Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Exod VulgClem 39:33  opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
Exod VulgClem 39:36  candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
Exod VulgClem 39:37  altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
Exod VulgClem 39:39  altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
Exod VulgClem 39:40  tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.
Exod VulgClem 39:41  Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
Exod VulgClem 39:42  obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgClem 39:43  Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Chapter 40
Exod VulgClem 40:2  Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
Exod VulgClem 40:3  et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
Exod VulgClem 40:4  et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
Exod VulgClem 40:5  et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
Exod VulgClem 40:7  labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
Exod VulgClem 40:8  Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
Exod VulgClem 40:9  Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
Exod VulgClem 40:11  labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
Exod VulgClem 40:12  Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
Exod VulgClem 40:13  indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
Exod VulgClem 40:15  Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
Exod VulgClem 40:16  Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
Exod VulgClem 40:17  et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
Exod VulgClem 40:18  Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
Exod VulgClem 40:19  Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
Exod VulgClem 40:20  Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
Exod VulgClem 40:21  ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 40:22  Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
Exod VulgClem 40:23  locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
Exod VulgClem 40:24  Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
Exod VulgClem 40:25  et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 40:26  Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
Exod VulgClem 40:27  et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
Exod VulgClem 40:28  Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
Exod VulgClem 40:29  Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
Exod VulgClem 40:30  cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgClem 40:31  Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
Exod VulgClem 40:32  operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
Exod VulgClem 40:33  Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
Exod VulgClem 40:34  Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
Exod VulgClem 40:36  Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.