Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Up
Chapter 1
Exod VulgHetz 1:1  Hæc sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Ægyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:
Exod VulgHetz 1:5  Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Ægypto erat.
Exod VulgHetz 1:6  Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa,
Exod VulgHetz 1:7  filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
Exod VulgHetz 1:8  Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Ioseph:
Exod VulgHetz 1:9  et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
Exod VulgHetz 1:10  Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Exod VulgHetz 1:11  Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.
Exod VulgHetz 1:12  Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
Exod VulgHetz 1:13  oderantque filios Israel Ægyptii, et affligebant illudentes eis:
Exod VulgHetz 1:14  atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
Exod VulgHetz 1:15  Dixit autem Rex Ægypti obstetricibus Hebræorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
Exod VulgHetz 1:16  præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
Exod VulgHetz 1:17  Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
Exod VulgHetz 1:18  Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
Exod VulgHetz 1:19  Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut Ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Exod VulgHetz 1:20  Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
Exod VulgHetz 1:21  Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
Exod VulgHetz 1:22  Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.
Chapter 2
Exod VulgHetz 2:1  Egressus est post hæc vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suæ.
Exod VulgHetz 2:2  quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
Exod VulgHetz 2:3  Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis,
Exod VulgHetz 2:4  stante procul sorore eius, et considerante eventum rei.
Exod VulgHetz 2:5  Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellæ eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam
Exod VulgHetz 2:6  aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius, ait: De infantibus Hebræorum est hic.
Exod VulgHetz 2:7  Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem Hebræam, quæ nutrire possit infantulum?
Exod VulgHetz 2:8  Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
Exod VulgHetz 2:9  Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis.
Exod VulgHetz 2:10  Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen eius Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
Exod VulgHetz 2:11  In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum Ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.
Exod VulgHetz 2:12  Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo.
Exod VulgHetz 2:13  Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes: dixitque ei qui faciebat iniuriam: Quare percutis proximum tuum?
Exod VulgHetz 2:14  Qui respondit: Quis te constituit principem et iudicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
Exod VulgHetz 2:15  Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu eius, moratus est in Terra Madian, et sedit iuxta puteum.
Exod VulgHetz 2:16  Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Exod VulgHetz 2:17  Supervenere pastores, et eiecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
Exod VulgHetz 2:18  Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?
Exod VulgHetz 2:19  Responderunt: Vir Ægyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
Exod VulgHetz 2:20  At ille: Ubi est? inquit, Quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.
Exod VulgHetz 2:21  Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam eius uxorem:
Exod VulgHetz 2:22  quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adiutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Exod VulgHetz 2:23  Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Exod VulgHetz 2:24  Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac, et Iacob.
Exod VulgHetz 2:25  Et respexit Dominus filios Israel et cognovit eos.
Chapter 3
Exod VulgHetz 3:1  Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
Exod VulgHetz 3:2  Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
Exod VulgHetz 3:3  Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
Exod VulgHetz 3:4  Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.
Exod VulgHetz 3:5  At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Exod VulgHetz 3:6  Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.
Exod VulgHetz 3:7  Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus:
Exod VulgHetz 3:8  et sciens dolorem eius, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Iebusæi.
Exod VulgHetz 3:9  Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.
Exod VulgHetz 3:10  Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel de Ægypto.
Exod VulgHetz 3:11  Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Ægypto?
Exod VulgHetz 3:12  Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: Cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.
Exod VulgHetz 3:13  Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen eius? quid dicam eis?
Exod VulgHetz 3:14  Dixit Deus ad Moysen: EGO SUM QUI SUM. Ait: Sic dices filiis Israel: QUI EST, misit me ad vos.
Exod VulgHetz 3:15  Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Exod VulgHetz 3:16  Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos, et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto:
Exod VulgHetz 3:17  Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi et Hethæi et Amorrhæi et Pherezæi et Hevæi et Iebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.
Exod VulgHetz 3:18  Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel ad regem Ægypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Exod VulgHetz 3:19  Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
Exod VulgHetz 3:20  Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum: post hæc dimittet vos.
Exod VulgHetz 3:21  Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:
Exod VulgHetz 3:22  sed postulabit mulier a vicina sua, et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.
Chapter 4
Exod VulgHetz 4:1  Respondens Moyses, ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Exod VulgHetz 4:2  Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
Exod VulgHetz 4:3  Dixitque Dominus: Proiice eam in terram. Proiecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
Exod VulgHetz 4:4  Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
Exod VulgHetz 4:5  Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob.
Exod VulgHetz 4:6  Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
Exod VulgHetz 4:7  Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.
Exod VulgHetz 4:8  Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Exod VulgHetz 4:9  Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
Exod VulgHetz 4:10  Ait Moyses: Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum.
Exod VulgHetz 4:11  Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego?
Exod VulgHetz 4:12  Perge igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.
Exod VulgHetz 4:13  At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
Exod VulgHetz 4:14  Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.
Exod VulgHetz 4:15  Loquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Exod VulgHetz 4:16  ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.
Exod VulgHetz 4:17  Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exod VulgHetz 4:18  Abiit Moyses, et reversus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace.
Exod VulgHetz 4:19  Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum: mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.
Exod VulgHetz 4:20  Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Exod VulgHetz 4:21  Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
Exod VulgHetz 4:22  Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
Exod VulgHetz 4:23  Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Exod VulgHetz 4:24  Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Exod VulgHetz 4:25  Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Exod VulgHetz 4:26  Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
Exod VulgHetz 4:27  Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in Montem Dei, et osculatus est eum.
Exod VulgHetz 4:28  Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
Exod VulgHetz 4:29  Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
Exod VulgHetz 4:30  Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,
Exod VulgHetz 4:31  et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.
Chapter 5
Exod VulgHetz 5:1  Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Exod VulgHetz 5:2  At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam.
Exod VulgHetz 5:3  Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Exod VulgHetz 5:4  Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron solicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra.
Exod VulgHetz 5:5  Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?
Exod VulgHetz 5:6  Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens:
Exod VulgHetz 5:7  Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
Exod VulgHetz 5:8  Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
Exod VulgHetz 5:9  Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.
Exod VulgHetz 5:10  Igitur egressi præfecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
Exod VulgHetz 5:11  ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
Exod VulgHetz 5:12  Dispersusque est populus per omnem Terram Ægypti ad colligendas paleas.
Exod VulgHetz 5:13  Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.
Exod VulgHetz 5:14  Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?
Exod VulgHetz 5:15  Veneruntque præpositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
Exod VulgHetz 5:16  Paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et iniuste agitur contra populum tuum.
Exod VulgHetz 5:17  Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.
Exod VulgHetz 5:18  Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Exod VulgHetz 5:19  Videbantque se præpositi filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Exod VulgHetz 5:20  Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:
Exod VulgHetz 5:21  et dixerunt ad eos: Videat Dominus et iudicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.
Exod VulgHetz 5:22  Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?
Exod VulgHetz 5:23  Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.
Chapter 6
Exod VulgHetz 6:1  Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta eiiciet illos de terra sua.
Exod VulgHetz 6:2  Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
Exod VulgHetz 6:3  qui apparui Abraham, Isaac, et Iacob in Deo omnipotente: et nomen meum ADONAI non indicavi eis.
Exod VulgHetz 6:4  Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis Terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.
Exod VulgHetz 6:5  Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Ægyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
Exod VulgHetz 6:6  Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute: ac redimam in brachio excelso, et iudiciis magnis.
Exod VulgHetz 6:7  Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum:
Exod VulgHetz 6:8  et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac, et Iacob: daboque illam vobis possidendam, ego Dominus.
Exod VulgHetz 6:9  Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
Exod VulgHetz 6:11  Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
Exod VulgHetz 6:12  Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quo modo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis?
Exod VulgHetz 6:13  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israel de terra Ægypti.
Exod VulgHetz 6:14  Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
Exod VulgHetz 6:15  hæ cognationes Ruben. Filii Simeon: Iamuel et Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hæ progenies Simeon.
Exod VulgHetz 6:16  Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
Exod VulgHetz 6:17  Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
Exod VulgHetz 6:18  Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron et Oziel. anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
Exod VulgHetz 6:19  Filii Merari: Moholi et Musi. hæ cognationes Levi per familias suas.
Exod VulgHetz 6:20  Accepit autem Amram uxorem Iochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
Exod VulgHetz 6:22  Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan et Sethri.
Exod VulgHetz 6:23  Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Exod VulgHetz 6:24  Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph. hæ sunt cognationes Coritarum.
Exod VulgHetz 6:25  At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Exod VulgHetz 6:26  Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israel de Terra Ægypti per turmas suas.
Exod VulgHetz 6:27  Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israel de Ægypto: iste est Moyses et Aaron,
Exod VulgHetz 6:28  in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 6:29  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.
Exod VulgHetz 6:30  Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quo modo audiet me Pharao?
Chapter 7
Exod VulgHetz 7:1  Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Exod VulgHetz 7:2  Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
Exod VulgHetz 7:3  Sed ego indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in Terra Ægypti,
Exod VulgHetz 7:4  et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de Terra Ægypti per iudicia maxima.
Exod VulgHetz 7:5  Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum.
Exod VulgHetz 7:6  Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: ita egerunt.
Exod VulgHetz 7:7  Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
Exod VulgHetz 7:9  Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et proiice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
Exod VulgHetz 7:10  Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus. tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis eius, quæ versa est in colubrum.
Exod VulgHetz 7:11  Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes Ægyptiacas et arcana quædam similiter.
Exod VulgHetz 7:12  Proieceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Exod VulgHetz 7:13  Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgHetz 7:14  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum.
Exod VulgHetz 7:15  Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum eius super ripam fluminis: et virgam, quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.
Exod VulgHetz 7:16  Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad præsens audire noluisti.
Exod VulgHetz 7:17  Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
Exod VulgHetz 7:18  Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.
Exod VulgHetz 7:19  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni Terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Exod VulgHetz 7:20  Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis eius: quæ versa est in sanguinem.
Exod VulgHetz 7:21  Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 7:22  Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgHetz 7:23  Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
Exod VulgHetz 7:24  Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.
Exod VulgHetz 7:25  Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
Chapter 8
Exod VulgHetz 8:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi:
Exod VulgHetz 8:2  sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis.
Exod VulgHetz 8:3  Et ebulliet fluvius ranis: quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:
Exod VulgHetz 8:4  et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.
Exod VulgHetz 8:5  Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super Terram Ægypti.
Exod VulgHetz 8:6  Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque Terram Ægypti.
Exod VulgHetz 8:7  Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super Terram Ægypti.
Exod VulgHetz 8:8  Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo: et dimittam populum ut sacrificet Domino.
Exod VulgHetz 8:9  Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant.
Exod VulgHetz 8:10  Qui respondit: Cras. At ille: Iuxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
Exod VulgHetz 8:11  Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt.
Exod VulgHetz 8:12  Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni.
Exod VulgHetz 8:13  Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi: et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris.
Exod VulgHetz 8:14  Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
Exod VulgHetz 8:15  Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgHetz 8:16  Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ: et sint sciniphes in universa Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 8:17  Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in iumentis: omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam Terram Ægypti.
Exod VulgHetz 8:18  Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in iumentis.
Exod VulgHetz 8:19  Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic. induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.
Exod VulgHetz 8:20  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgHetz 8:21  Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas omne genus muscarum: et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.
Exod VulgHetz 8:22  Faciamque mirabilem in die illa Terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quoniam ego Dominus in medio terræ.
Exod VulgHetz 8:23  Ponamque divisionem inter populum meum, et populum tuum: cras erit signum istud.
Exod VulgHetz 8:24  Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius, et in omnem Terram Ægypti: corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis.
Exod VulgHetz 8:25  Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.
Exod VulgHetz 8:26  Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent.
Exod VulgHetz 8:27  Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis.
Exod VulgHetz 8:28  Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
Exod VulgHetz 8:29  At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo eius cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
Exod VulgHetz 8:31  Qui fecit iuxta verbum illius: et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo eius: non superfuit ne una quidem.
Exod VulgHetz 8:32  Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
Chapter 9
Exod VulgHetz 9:1  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgHetz 9:3  ecce manus mea erit super agros tuos: et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
Exod VulgHetz 9:4  Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel, et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israel.
Exod VulgHetz 9:5  Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Exod VulgHetz 9:6  Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum: de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit.
Exod VulgHetz 9:7  Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
Exod VulgHetz 9:8  Et dixit Dominus ad Moysen, et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
Exod VulgHetz 9:9  Sitque pulvis super omnem Terram Ægypti: erunt enim in hominibus, et iumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.
Exod VulgHetz 9:10  Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus, et iumentis:
Exod VulgHetz 9:11  nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni Terra Ægypti:
Exod VulgHetz 9:12  Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
Exod VulgHetz 9:13  Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgHetz 9:14  Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Exod VulgHetz 9:15  Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Exod VulgHetz 9:16  Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Exod VulgHetz 9:17  Adhuc retines populum meum: et non vis dimittere eum?
Exod VulgHetz 9:18  En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
Exod VulgHetz 9:19  Mitte ergo iam nunc, et congrega iumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et iumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
Exod VulgHetz 9:20  Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos, et iumenta in domos:
Exod VulgHetz 9:21  qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos, et iumenta in agris.
Exod VulgHetz 9:22  Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa Terra Ægypti super homines, et super iumenta, et super omnem herbam agri in Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 9:23  Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super Terram Ægypti.
Exod VulgHetz 9:24  Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa Terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
Exod VulgHetz 9:25  Et percussit grando in omni Terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Exod VulgHetz 9:26  Tantum in Terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
Exod VulgHetz 9:27  Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus iustus: ego et populus meus, impii.
Exod VulgHetz 9:28  Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Exod VulgHetz 9:29  Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra:
Exod VulgHetz 9:30  novi autem quod et tu, et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
Exod VulgHetz 9:31  Linum ergo, et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum iam folliculos germinaret:
Exod VulgHetz 9:32  triticum autem, et far non sunt læsa, quia serotina erant.
Exod VulgHetz 9:33  Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
Exod VulgHetz 9:34  Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando et tonitrua, auxit peccatum:
Exod VulgHetz 9:35  et ingravatum est cor eius, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.
Chapter 10
Exod VulgHetz 10:1  Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor eius, et servorum illius: ut faciam signa mea hæc in eo,
Exod VulgHetz 10:2  et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.
Exod VulgHetz 10:3  Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subiici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Exod VulgHetz 10:4  Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:
Exod VulgHetz 10:5  quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam eius appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini. corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.
Exod VulgHetz 10:6  Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum: quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
Exod VulgHetz 10:7  Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum: dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo. nonne vides quod perierit Ægyptus?
Exod VulgHetz 10:8  Revocaveruntque Moysen, et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?
Exod VulgHetz 10:9  Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim sollemnitas Domini Dei nostri.
Exod VulgHetz 10:10  Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quo modo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?
Exod VulgHetz 10:11  Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis.
Exod VulgHetz 10:12  Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super Terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.
Exod VulgHetz 10:13  Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa, et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.
Exod VulgHetz 10:14  Quæ ascenderunt super universam Terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
Exod VulgHetz 10:15  Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis, et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
Exod VulgHetz 10:16  Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
Exod VulgHetz 10:17  Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
Exod VulgHetz 10:18  Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
Exod VulgHetz 10:19  Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam proiecit in Mare rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.
Exod VulgHetz 10:20  Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel.
Exod VulgHetz 10:21  Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super Terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.
Exod VulgHetz 10:22  Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa Terra Ægypti tribus diebus.
Exod VulgHetz 10:23  Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.
Exod VulgHetz 10:24  Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ, et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
Exod VulgHetz 10:25  Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.
Exod VulgHetz 10:26  Cuncti greges pergent nobiscum: non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
Exod VulgHetz 10:27  Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
Exod VulgHetz 10:28  Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
Exod VulgHetz 10:29  Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es, non videbo ultra faciem tuam.
Chapter 11
Exod VulgHetz 11:1  Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.
Exod VulgHetz 11:2  Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.
Exod VulgHetz 11:3  Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in Terra Ægypti coram servis Pharaonis, et omni populo.
Exod VulgHetz 11:4  Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:
Exod VulgHetz 11:5  et morietur omne primogenitum in Terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
Exod VulgHetz 11:6  Eritque clamor magnus in universa Terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Exod VulgHetz 11:7  Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israel.
Exod VulgHetz 11:8  Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subiectus est tibi: post hæc egrediemur.
Exod VulgHetz 11:9  Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 11:10  Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
Chapter 12
Exod VulgHetz 12:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen, et Aaron in Terra Ægypti:
Exod VulgHetz 12:2  Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
Exod VulgHetz 12:3  Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Exod VulgHetz 12:4  Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suæ, iuxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
Exod VulgHetz 12:5  Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et hœdum.
Exod VulgHetz 12:6  Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
Exod VulgHetz 12:7  Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
Exod VulgHetz 12:8  Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
Exod VulgHetz 12:9  Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
Exod VulgHetz 12:10  Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Exod VulgHetz 12:11  Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (idest, transitus) Domini.
Exod VulgHetz 12:12  Et transibo per Terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in Terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam iudicia, ego Dominus.
Exod VulgHetz 12:13  Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero Terram Ægypti.
Exod VulgHetz 12:14  Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Exod VulgHetz 12:15  Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
Exod VulgHetz 12:16  Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Exod VulgHetz 12:17  Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de Terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Exod VulgHetz 12:18  Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
Exod VulgHetz 12:19  Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima eius de cœtu Israel, tam de advenis quam de indigenis terræ.
Exod VulgHetz 12:20  Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
Exod VulgHetz 12:21  Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
Exod VulgHetz 12:22  Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
Exod VulgHetz 12:23  Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
Exod VulgHetz 12:24  Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
Exod VulgHetz 12:25  Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis ceremonias istas.
Exod VulgHetz 12:26  Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio?
Exod VulgHetz 12:27  dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
Exod VulgHetz 12:28  Et egressi filii Israel fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgHetz 12:29  Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in Terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Exod VulgHetz 12:30  Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi eius, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus.
Exod VulgHetz 12:31  Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis.
Exod VulgHetz 12:32  Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
Exod VulgHetz 12:33  Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
Exod VulgHetz 12:34  Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
Exod VulgHetz 12:35  Feceruntque filii Israel sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
Exod VulgHetz 12:36  Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.
Exod VulgHetz 12:37  Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
Exod VulgHetz 12:38  Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
Exod VulgHetz 12:39  Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.
Exod VulgHetz 12:40  Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Exod VulgHetz 12:41  Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 12:42  Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de Terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.
Exod VulgHetz 12:43  Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo.
Exod VulgHetz 12:44  Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
Exod VulgHetz 12:46  In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, nec os illius confringetis.
Exod VulgHetz 12:48  Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Exod VulgHetz 12:49  Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Exod VulgHetz 12:50  Feceruntque omnes filii Israel sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgHetz 12:51  Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.
Chapter 13
Exod VulgHetz 13:2  Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia.
Exod VulgHetz 13:3  Et ait Moyses ad populum: Mementote diei huius in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Exod VulgHetz 13:5  Cumque introduxerit te Dominus in Terram Chananæi et Hethæi et Amorrhæi et Hevæi et Iebusæi, quam iuravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
Exod VulgHetz 13:6  Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit sollemnitas Domini.
Exod VulgHetz 13:7  Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
Exod VulgHetz 13:8  Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.
Exod VulgHetz 13:9  Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.
Exod VulgHetz 13:10  Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
Exod VulgHetz 13:11  Cumque introduxerit te Dominus in Terram Chananæi, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam:
Exod VulgHetz 13:12  separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Exod VulgHetz 13:13  Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
Exod VulgHetz 13:14  Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
Exod VulgHetz 13:15  Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in Terra Ægypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
Exod VulgHetz 13:16  Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.
Exod VulgHetz 13:17  Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam Terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.
Exod VulgHetz 13:18  Sed circumduxit per viam deserti, quæ est iuxta Mare rubrum: et armati ascenderunt filii Israel de Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 13:19  Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum: eo quod adiurasset filios Israel, dicens: Visitabit vos Deus, efferte ossa mea hinc vobiscum.
Exod VulgHetz 13:20  Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis.
Exod VulgHetz 13:21  Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore.
Exod VulgHetz 13:22  Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Chapter 14
Exod VulgHetz 14:2  Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu eius castra ponetis super mare.
Exod VulgHetz 14:3  Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum.
Exod VulgHetz 14:4  Et indurabo cor eius, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius. scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Exod VulgHetz 14:5  Et nunciatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?
Exod VulgHetz 14:6  Iunxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
Exod VulgHetz 14:7  Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
Exod VulgHetz 14:8  Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa.
Exod VulgHetz 14:9  Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
Exod VulgHetz 14:10  Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Ægyptios post se: et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
Exod VulgHetz 14:11  et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto?
Exod VulgHetz 14:12  Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
Exod VulgHetz 14:13  Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Exod VulgHetz 14:15  Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel ut proficiscantur.
Exod VulgHetz 14:16  Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
Exod VulgHetz 14:17  Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius, et in curribus et in equitibus illius.
Exod VulgHetz 14:18  Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus eius.
Exod VulgHetz 14:19  Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
Exod VulgHetz 14:20  stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Exod VulgHetz 14:21  Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
Exod VulgHetz 14:22  Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.
Exod VulgHetz 14:23  Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus eius et equites per medium maris.
Exod VulgHetz 14:24  Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum:
Exod VulgHetz 14:25  et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Exod VulgHetz 14:26  Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.
Exod VulgHetz 14:27  Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Exod VulgHetz 14:28  Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
Exod VulgHetz 14:29  Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:
Exod VulgHetz 14:30  liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Ægyptiorum.
Exod VulgHetz 14:31  Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo eius.
Chapter 15
Exod VulgHetz 15:1  Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.
Exod VulgHetz 15:2  Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.
Exod VulgHetz 15:3  Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius.
Exod VulgHetz 15:4  Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare: electi principes eius submersi sunt in Mari rubro.
Exod VulgHetz 15:5  Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.
Exod VulgHetz 15:6  Dextera tua Domine magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Exod VulgHetz 15:7  Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
Exod VulgHetz 15:8  Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
Exod VulgHetz 15:9  Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
Exod VulgHetz 15:10  Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Exod VulgHetz 15:11  Quis similis tui in fortibus Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
Exod VulgHetz 15:13  Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
Exod VulgHetz 15:14  Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
Exod VulgHetz 15:15  Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Exod VulgHetz 15:16  Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Exod VulgHetz 15:17  Introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine: sanctuarium tuum Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
Exod VulgHetz 15:19  Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus eius in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio eius.
Exod VulgHetz 15:20  Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
Exod VulgHetz 15:21  quibus præcinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem eius deiecit in mare.
Exod VulgHetz 15:22  Tulit autem Moyses Israel de mari rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
Exod VulgHetz 15:23  Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
Exod VulgHetz 15:24  Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
Exod VulgHetz 15:25  At ille clamavit ad Dominum. qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt. ibi constituit ei præcepta, atque iudicia, et ibi tentavit eum,
Exod VulgHetz 15:26  dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
Exod VulgHetz 15:27  Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt iuxta aquas.
Chapter 16
Exod VulgHetz 16:1  Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai: quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.
Exod VulgHetz 16:2  Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine.
Exod VulgHetz 16:3  Dixeruntque filii Israel ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in Terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?
Exod VulgHetz 16:4  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce, ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
Exod VulgHetz 16:5  Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
Exod VulgHetz 16:6  Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti:
Exod VulgHetz 16:7  et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?
Exod VulgHetz 16:8  Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum, nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
Exod VulgHetz 16:9  Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universæ congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.
Exod VulgHetz 16:10  Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Exod VulgHetz 16:12  Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
Exod VulgHetz 16:13  Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
Exod VulgHetz 16:14  Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.
Exod VulgHetz 16:15  Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis, quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
Exod VulgHetz 16:16  Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, iuxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.
Exod VulgHetz 16:17  Feceruntque ita filii Israel: et collegerunt, alius plus, alius minus.
Exod VulgHetz 16:18  Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Exod VulgHetz 16:19  Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.
Exod VulgHetz 16:20  Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit. et iratus est contra eos Moyses.
Exod VulgHetz 16:21  Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.
Exod VulgHetz 16:22  In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
Exod VulgHetz 16:23  Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras. quodcumque operandum est, facite: et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
Exod VulgHetz 16:24  Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Exod VulgHetz 16:25  Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
Exod VulgHetz 16:26  Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
Exod VulgHetz 16:27  Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
Exod VulgHetz 16:28  Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea, et legem meam?
Exod VulgHetz 16:29  Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum: nullus egrediatur de loco suo die septimo.
Exod VulgHetz 16:31  Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similæ cum melle.
Exod VulgHetz 16:32  Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 16:33  Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi Man, quantum potest capere gomor: et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras:
Exod VulgHetz 16:34  sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
Exod VulgHetz 16:35  Filii autem Israel comederunt Man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.
Chapter 17
Exod VulgHetz 17:1  Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Exod VulgHetz 17:2  Qui iurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid iurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
Exod VulgHetz 17:3  Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac iumenta siti?
Exod VulgHetz 17:4  Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
Exod VulgHetz 17:5  Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
Exod VulgHetz 17:6  En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel:
Exod VulgHetz 17:7  et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter iurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Est ne Dominus in nobis, an non?
Exod VulgHetz 17:8  Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim.
Exod VulgHetz 17:9  Dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
Exod VulgHetz 17:10  Fecit Iosue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron, et Hur ascenderunt super verticem collis.
Exod VulgHetz 17:11  Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
Exod VulgHetz 17:12  Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
Exod VulgHetz 17:13  Fugavitque Iosue Amalec, et populum eius in ore gladii.
Exod VulgHetz 17:14  Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Iosue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.
Exod VulgHetz 17:15  Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen eius, Dominus exaltatio mea, dicens:
Exod VulgHetz 17:16  Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
Chapter 18
Exod VulgHetz 18:1  Cumque audisset Iethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de Ægypto:
Exod VulgHetz 18:3  et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena.
Exod VulgHetz 18:4  Alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
Exod VulgHetz 18:5  Venit ergo Iethro cognatus Moysi, et filii eius, et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei.
Exod VulgHetz 18:6  Et mandavit Moysi, dicens: Ego Iethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
Exod VulgHetz 18:7  Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Exod VulgHetz 18:8  narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni, et Ægyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
Exod VulgHetz 18:9  Lætatusque est Iethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum,
Exod VulgHetz 18:10  et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Ægypti.
Exod VulgHetz 18:11  Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
Exod VulgHetz 18:12  Obtulit ergo Iethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
Exod VulgHetz 18:13  Altera autem die sedit Moyses ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
Exod VulgHetz 18:14  Quod cum vidisset cognatus eius, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?
Exod VulgHetz 18:15  Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei.
Exod VulgHetz 18:16  Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut iudicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges eius.
Exod VulgHetz 18:18  stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere.
Exod VulgHetz 18:19  Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum:
Exod VulgHetz 18:20  ostendasque populo ceremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
Exod VulgHetz 18:21  Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos
Exod VulgHetz 18:22  qui iudicent populum omni tempore: quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.
Exod VulgHetz 18:23  Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta eius poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
Exod VulgHetz 18:24  Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.
Exod VulgHetz 18:25  Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
Exod VulgHetz 18:26  Qui iudicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes.
Exod VulgHetz 18:27  Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
Chapter 19
Exod VulgHetz 19:1  Mense tertio egressionis Israel de Terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Exod VulgHetz 19:2  Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Exod VulgHetz 19:3  Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel:
Exod VulgHetz 19:4  Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
Exod VulgHetz 19:5  Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra.
Exod VulgHetz 19:6  Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israel.
Exod VulgHetz 19:7  Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
Exod VulgHetz 19:8  Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Exod VulgHetz 19:9  ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exod VulgHetz 19:10  Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
Exod VulgHetz 19:11  Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
Exod VulgHetz 19:12  Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
Exod VulgHetz 19:13  Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
Exod VulgHetz 19:14  Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
Exod VulgHetz 19:15  ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Exod VulgHetz 19:16  Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Exod VulgHetz 19:17  Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Exod VulgHetz 19:18  Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis.
Exod VulgHetz 19:19  Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
Exod VulgHetz 19:20  Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
Exod VulgHetz 19:21  dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
Exod VulgHetz 19:22  Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
Exod VulgHetz 19:23  Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
Exod VulgHetz 19:24  Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
Exod VulgHetz 19:25  Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
Chapter 20
Exod VulgHetz 20:2  Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Terra Ægypti, de domo servitutis.
Exod VulgHetz 20:4  Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
Exod VulgHetz 20:5  Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
Exod VulgHetz 20:6  et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
Exod VulgHetz 20:7  Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Exod VulgHetz 20:9  Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Exod VulgHetz 20:10  Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
Exod VulgHetz 20:11  Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
Exod VulgHetz 20:12  Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Exod VulgHetz 20:16  Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Exod VulgHetz 20:17  Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
Exod VulgHetz 20:18  Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
Exod VulgHetz 20:19  dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
Exod VulgHetz 20:20  Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
Exod VulgHetz 20:21  Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
Exod VulgHetz 20:22  Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israel: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
Exod VulgHetz 20:23  Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Exod VulgHetz 20:24  Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
Exod VulgHetz 20:25  Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
Exod VulgHetz 20:26  Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
Chapter 21
Exod VulgHetz 21:2  Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
Exod VulgHetz 21:3  Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
Exod VulgHetz 21:4  Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
Exod VulgHetz 21:5  Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber:
Exod VulgHetz 21:6  offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula: et erit ei servus in sæculum.
Exod VulgHetz 21:7  Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
Exod VulgHetz 21:8  Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
Exod VulgHetz 21:9  Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
Exod VulgHetz 21:10  Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.
Exod VulgHetz 21:11  Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
Exod VulgHetz 21:12  Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Exod VulgHetz 21:13  Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius: constituam tibi locum in quem fugere debeat.
Exod VulgHetz 21:14  Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Exod VulgHetz 21:15  Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Exod VulgHetz 21:16  Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
Exod VulgHetz 21:17  Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Exod VulgHetz 21:18  Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo:
Exod VulgHetz 21:19  si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius, et impensas in medicos restituat.
Exod VulgHetz 21:20  Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, criminis reus erit.
Exod VulgHetz 21:21  Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
Exod VulgHetz 21:22  Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subiacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
Exod VulgHetz 21:23  Sin autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
Exod VulgHetz 21:24  oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Exod VulgHetz 21:25  adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Exod VulgHetz 21:26  Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
Exod VulgHetz 21:27  Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
Exod VulgHetz 21:28  Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes eius, dominus quoque bovis innocens erit.
Exod VulgHetz 21:29  Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident.
Exod VulgHetz 21:30  Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
Exod VulgHetz 21:31  Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subiacebit.
Exod VulgHetz 21:32  Si servum, ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
Exod VulgHetz 21:33  Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
Exod VulgHetz 21:34  reddet dominus cisternæ pretium iumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.
Exod VulgHetz 21:35  Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
Exod VulgHetz 21:36  Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Chapter 22
Exod VulgHetz 22:1  Si quis furatus fuerit bovem, aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quattuor oves pro una ove.
Exod VulgHetz 22:2  Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit: percussor non erit reus sanguinis.
Exod VulgHetz 22:3  Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.
Exod VulgHetz 22:4  si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis: duplum restituet.
Exod VulgHetz 22:5  Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet.
Exod VulgHetz 22:6  Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
Exod VulgHetz 22:7  Si quis commendaverit amico pecuniam, aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:
Exod VulgHetz 22:8  si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Exod VulgHetz 22:9  ad perpetrandam fraudem, tam in bove, quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet: et si illi iudicaverit, duplum restituet proximo suo.
Exod VulgHetz 22:10  Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:
Exod VulgHetz 22:11  iusiurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur.
Exod VulgHetz 22:12  Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino.
Exod VulgHetz 22:13  Si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.
Exod VulgHetz 22:14  Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.
Exod VulgHetz 22:15  Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
Exod VulgHetz 22:16  Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem.
Exod VulgHetz 22:17  Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
Exod VulgHetz 22:20  Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.
Exod VulgHetz 22:21  Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 22:23  Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
Exod VulgHetz 22:24  et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.
Exod VulgHetz 22:25  Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Exod VulgHetz 22:26  Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
Exod VulgHetz 22:27  Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Exod VulgHetz 22:28  Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.
Exod VulgHetz 22:29  Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere, primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
Exod VulgHetz 22:30  De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
Exod VulgHetz 22:31  Viri sancti eritis mihi: carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed proiicietis canibus.
Chapter 23
Exod VulgHetz 23:1  Non suscipies vocem mendacii: nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Exod VulgHetz 23:2  Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Exod VulgHetz 23:4  Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
Exod VulgHetz 23:5  Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Exod VulgHetz 23:7  Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides: quia aversor impium.
Exod VulgHetz 23:8  Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba iustorum.
Exod VulgHetz 23:9  Peregrino molestus non eris. scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 23:10  Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
Exod VulgHetz 23:11  Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Exod VulgHetz 23:12  Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus: et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
Exod VulgHetz 23:13  Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non iurabitis, neque audietur ex ore vestro.
Exod VulgHetz 23:14  Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Exod VulgHetz 23:15  Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
Exod VulgHetz 23:16  Et sollemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro. sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Exod VulgHetz 23:17  Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
Exod VulgHetz 23:18  Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane.
Exod VulgHetz 23:19  Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hœdum in lacte matris suæ.
Exod VulgHetz 23:20  Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
Exod VulgHetz 23:21  Observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
Exod VulgHetz 23:22  Quod si audieris vocem eius, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
Exod VulgHetz 23:23  Præcedetque te Angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Iebusæum, quos ego conteram.
Exod VulgHetz 23:24  Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
Exod VulgHetz 23:25  Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
Exod VulgHetz 23:26  Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
Exod VulgHetz 23:27  Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
Exod VulgHetz 23:28  emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introeas.
Exod VulgHetz 23:29  Non eiiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
Exod VulgHetz 23:30  Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas Terram.
Exod VulgHetz 23:31  Ponam autem terminos tuos a Mari rubro usque ad Mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores Terræ, et eiiciam eos de conspectu vestro.
Exod VulgHetz 23:33  Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
Chapter 24
Exod VulgHetz 24:1  Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
Exod VulgHetz 24:2  Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.
Exod VulgHetz 24:3  Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque iudicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.
Exod VulgHetz 24:4  Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel.
Exod VulgHetz 24:5  Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
Exod VulgHetz 24:6  Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.
Exod VulgHetz 24:7  Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Exod VulgHetz 24:8  Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
Exod VulgHetz 24:9  Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel:
Exod VulgHetz 24:10  et viderunt Deum Israel: et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.
Exod VulgHetz 24:11  Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Exod VulgHetz 24:12  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos.
Exod VulgHetz 24:13  Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius: ascendensque Moyses in montem Dei,
Exod VulgHetz 24:14  senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.
Exod VulgHetz 24:16  et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
Exod VulgHetz 24:17  Erat autem species gloriæ Domini, quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
Exod VulgHetz 24:18  Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
Chapter 25
Exod VulgHetz 25:2  Loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
Exod VulgHetz 25:3  Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: Aurum, et argentum, et æs,
Exod VulgHetz 25:4  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exod VulgHetz 25:5  et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim:
Exod VulgHetz 25:6  oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
Exod VulgHetz 25:7  lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
Exod VulgHetz 25:8  Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
Exod VulgHetz 25:9  iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud:
Exod VulgHetz 25:10  Arcam de lignis setim compingite, cuius longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Exod VulgHetz 25:11  Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
Exod VulgHetz 25:12  et quattuor circulos aureos, quos pones per quattuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
Exod VulgHetz 25:13  Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Exod VulgHetz 25:14  Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis:
Exod VulgHetz 25:15  qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
Exod VulgHetz 25:17  Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
Exod VulgHetz 25:18  Duos quoque Cherubim aureos, et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
Exod VulgHetz 25:19  Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
Exod VulgHetz 25:20  Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
Exod VulgHetz 25:22  Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israel.
Exod VulgHetz 25:23  Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
Exod VulgHetz 25:24  Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,
Exod VulgHetz 25:25  et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
Exod VulgHetz 25:26  Quattuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quattuor angulis eiusdem mensæ per singulos pedes.
Exod VulgHetz 25:27  Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
Exod VulgHetz 25:28  Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Exod VulgHetz 25:29  Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
Exod VulgHetz 25:30  Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
Exod VulgHetz 25:31  Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.
Exod VulgHetz 25:32  Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
Exod VulgHetz 25:33  Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
Exod VulgHetz 25:34  in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.
Exod VulgHetz 25:35  Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Exod VulgHetz 25:36  Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
Exod VulgHetz 25:37  Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
Exod VulgHetz 25:38  Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
Exod VulgHetz 25:39  Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
Exod VulgHetz 25:40  Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Chapter 26
Exod VulgHetz 26:1  Tabernaculum vero ita facies: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
Exod VulgHetz 26:2  Longitudo cortinæ unius habebit vigintiocto cubitos: latitudo, quattuor cubitorum erit. unius mensuræ fient universa tentoria.
Exod VulgHetz 26:3  Quinque cortinæ sibi iungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
Exod VulgHetz 26:4  Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Exod VulgHetz 26:5  Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
Exod VulgHetz 26:6  Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Exod VulgHetz 26:7  Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
Exod VulgHetz 26:8  Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos: et latitudo, quattuor: æqua erit mensura sagorum omnium.
Exod VulgHetz 26:9  E quibus quinque iunges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
Exod VulgHetz 26:10  Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut coniungi cum altero queat: et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Exod VulgHetz 26:11  Facies et quinquaginta fibulas æneas, quibus iungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
Exod VulgHetz 26:12  Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.
Exod VulgHetz 26:13  Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Exod VulgHetz 26:14  Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus.
Exod VulgHetz 26:15  Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
Exod VulgHetz 26:16  quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
Exod VulgHetz 26:17  In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
Exod VulgHetz 26:18  Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad Austrum.
Exod VulgHetz 26:19  Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subiiciantur.
Exod VulgHetz 26:20  In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad Aquilonem, viginti tabulæ erunt,
Exod VulgHetz 26:21  quadraginta habentes bases argenteas. binæ bases singulis tabulis supponentur.
Exod VulgHetz 26:22  Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
Exod VulgHetz 26:23  et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
Exod VulgHetz 26:24  Eruntque coniunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis iunctura servabitur.
Exod VulgHetz 26:25  Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Exod VulgHetz 26:26  Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
Exod VulgHetz 26:27  et quinque alios in altero, et eiusdem numeri ad occidentalem plagam:
Exod VulgHetz 26:28  qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
Exod VulgHetz 26:29  Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
Exod VulgHetz 26:30  Et eriges tabernaculum iuxta exemplar quod tibi in Monte monstratum est.
Exod VulgHetz 26:31  Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
Exod VulgHetz 26:32  quod appendes ante quattuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
Exod VulgHetz 26:33  Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et Sanctuarium, et Sanctuarii sanctuaria dividentur.
Exod VulgHetz 26:34  Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum:
Exod VulgHetz 26:35  mensamque extra velum: et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte Aquilonis.
Exod VulgHetz 26:36  Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
Exod VulgHetz 26:37  Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.
Chapter 27
Exod VulgHetz 27:1  Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, idest quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Exod VulgHetz 27:2  Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
Exod VulgHetz 27:3  Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. omnia vasa ex ære fabricabis.
Exod VulgHetz 27:4  Craticulamque in modum retis æneam: per cuius quattuor angulos erunt quattuor annuli ænei,
Exod VulgHetz 27:5  quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
Exod VulgHetz 27:6  Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:
Exod VulgHetz 27:7  et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
Exod VulgHetz 27:8  Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in Monte monstratum est.
Exod VulgHetz 27:9  Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Exod VulgHetz 27:10  Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
Exod VulgHetz 27:11  Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ eiusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
Exod VulgHetz 27:12  In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
Exod VulgHetz 27:13  In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
Exod VulgHetz 27:14  in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem:
Exod VulgHetz 27:15  et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
Exod VulgHetz 27:16  In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quattuor, cum basibus totidem.
Exod VulgHetz 27:17  Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
Exod VulgHetz 27:18  In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit. fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
Exod VulgHetz 27:19  Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et ceremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex ære facies.
Exod VulgHetz 27:20  Præcipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper
Exod VulgHetz 27:21  in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii eius, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
Chapter 28
Exod VulgHetz 28:1  Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
Exod VulgHetz 28:2  Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
Exod VulgHetz 28:3  Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Exod VulgHetz 28:4  Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgHetz 28:5  Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
Exod VulgHetz 28:6  Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
Exod VulgHetz 28:7  Duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
Exod VulgHetz 28:8  Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exod VulgHetz 28:9  Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
Exod VulgHetz 28:10  sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
Exod VulgHetz 28:11  Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos:
Exod VulgHetz 28:12  et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
Exod VulgHetz 28:14  et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
Exod VulgHetz 28:15  Rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superhumeralis ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exod VulgHetz 28:16  Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Exod VulgHetz 28:17  Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
Exod VulgHetz 28:20  in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. inclusi auro erunt per ordines suos.
Exod VulgHetz 28:21  Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Exod VulgHetz 28:22  Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo:
Exod VulgHetz 28:23  et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:
Exod VulgHetz 28:24  catenasque aureas iunges annulis, qui sunt in marginibus eius:
Exod VulgHetz 28:25  et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
Exod VulgHetz 28:26  Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora eius aspiciunt.
Exod VulgHetz 28:27  Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem iuncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
Exod VulgHetz 28:28  et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta, et a seinvicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Exod VulgHetz 28:29  Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali iudicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.
Exod VulgHetz 28:30  Pones autem in rationali iudicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper.
Exod VulgHetz 28:31  Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exod VulgHetz 28:32  in cuius medio supra erit capitium, et ora per gyrum eius textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
Exod VulgHetz 28:33  Deorsum vero, ad pedes eiusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
Exod VulgHetz 28:34  ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
Exod VulgHetz 28:35  Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur Sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Exod VulgHetz 28:36  Facies et laminam de auro purissimo: in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.
Exod VulgHetz 28:37  Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
Exod VulgHetz 28:38  imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte eius, ut placatus sit eis Dominus.
Exod VulgHetz 28:39  Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
Exod VulgHetz 28:40  Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:
Exod VulgHetz 28:41  vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgHetz 28:42  Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora:
Exod VulgHetz 28:43  et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini eius post eum.
Chapter 29
Exod VulgHetz 29:1  Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
Exod VulgHetz 29:2  panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.
Exod VulgHetz 29:3  Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
Exod VulgHetz 29:4  Et Aaron, ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Exod VulgHetz 29:5  indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
Exod VulgHetz 29:6  Et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram,
Exod VulgHetz 29:7  et oleum unctionis fundes super caput eius: atque hoc ritu consecrabitur.
Exod VulgHetz 29:8  Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
Exod VulgHetz 29:9  Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
Exod VulgHetz 29:10  applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,
Exod VulgHetz 29:11  et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi testimonii.
Exod VulgHetz 29:12  Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
Exod VulgHetz 29:13  Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum iecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
Exod VulgHetz 29:14  carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Exod VulgHetz 29:15  Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus.
Exod VulgHetz 29:16  Quem cum mactaveris, tolles de sanguine eius, et fundes circa altare.
Exod VulgHetz 29:17  ipsum autem arietem secabis in frustra. lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius.
Exod VulgHetz 29:18  Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
Exod VulgHetz 29:19  Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus.
Exod VulgHetz 29:20  Quem cum immolaveris, sumes de sanguine eius, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum eius, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Exod VulgHetz 29:21  Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
Exod VulgHetz 29:22  tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum iecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:
Exod VulgHetz 29:23  tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:
Exod VulgHetz 29:24  ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Exod VulgHetz 29:25  Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio eius est.
Exod VulgHetz 29:26  Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
Exod VulgHetz 29:27  Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
Exod VulgHetz 29:28  quo initiatus est Aaron et filii eius, cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
Exod VulgHetz 29:29  Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
Exod VulgHetz 29:30  Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in Sanctuario.
Exod VulgHetz 29:31  Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes eius in loco sancto:
Exod VulgHetz 29:32  quibus vescetur Aaron et filii eius. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
Exod VulgHetz 29:33  ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
Exod VulgHetz 29:34  Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
Exod VulgHetz 29:35  Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum:
Exod VulgHetz 29:36  et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Exod VulgHetz 29:37  Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum. omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Exod VulgHetz 29:38  Hoc est quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,
Exod VulgHetz 29:40  decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensuræ in agno uno.
Exod VulgHetz 29:41  Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinæ oblationis, et iuxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis:
Exod VulgHetz 29:42  sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
Exod VulgHetz 29:43  Ibique præcipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea.
Exod VulgHetz 29:44  Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgHetz 29:45  Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus,
Exod VulgHetz 29:46  et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de Terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
Chapter 30
Exod VulgHetz 30:1  Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
Exod VulgHetz 30:2  habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
Exod VulgHetz 30:3  Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
Exod VulgHetz 30:4  et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
Exod VulgHetz 30:5  Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
Exod VulgHetz 30:6  Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
Exod VulgHetz 30:7  Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
Exod VulgHetz 30:8  et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
Exod VulgHetz 30:9  Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
Exod VulgHetz 30:10  Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
Exod VulgHetz 30:12  Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
Exod VulgHetz 30:13  Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino.
Exod VulgHetz 30:14  Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
Exod VulgHetz 30:15  Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
Exod VulgHetz 30:16  Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
Exod VulgHetz 30:18  Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
Exod VulgHetz 30:19  lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus suas ac pedes,
Exod VulgHetz 30:20  quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
Exod VulgHetz 30:21  ne forte moriantur. legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones.
Exod VulgHetz 30:23  dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
Exod VulgHetz 30:24  casiæ autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
Exod VulgHetz 30:25  faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
Exod VulgHetz 30:26  et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
Exod VulgHetz 30:27  mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis,
Exod VulgHetz 30:28  et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
Exod VulgHetz 30:29  Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
Exod VulgHetz 30:30  Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgHetz 30:31  Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
Exod VulgHetz 30:32  Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
Exod VulgHetz 30:33  Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo, alieno, exterminabitur de populo suo.
Exod VulgHetz 30:34  Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, æqualis ponderis erunt omnia:
Exod VulgHetz 30:35  faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
Exod VulgHetz 30:36  Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
Exod VulgHetz 30:37  Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
Exod VulgHetz 30:38  Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Chapter 31
Exod VulgHetz 31:2  Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda,
Exod VulgHetz 31:3  et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere,
Exod VulgHetz 31:4  ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
Exod VulgHetz 31:6  Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
Exod VulgHetz 31:7  tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
Exod VulgHetz 31:8  mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
Exod VulgHetz 31:9  et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
Exod VulgHetz 31:10  vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius, ut fungantur officio suo in sacris.
Exod VulgHetz 31:11  oleum unctionis, et thymiama aromatum in Sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
Exod VulgHetz 31:13  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
Exod VulgHetz 31:14  Custodite sabbatum meum. sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Exod VulgHetz 31:15  Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Exod VulgHetz 31:16  Custodiant filii Israel Sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
Exod VulgHetz 31:17  inter me et filios Israel, signumque perpetuum. sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
Exod VulgHetz 31:18  Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
Chapter 32
Exod VulgHetz 32:1  Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de Terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.
Exod VulgHetz 32:2  Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
Exod VulgHetz 32:3  Fecitque populus quæ iusserat, deferens inaures ad Aaron.
Exod VulgHetz 32:4  Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem. dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Exod VulgHetz 32:5  Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras sollemnitas Domini est.
Exod VulgHetz 32:6  Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
Exod VulgHetz 32:7  Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 32:8  Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 32:9  Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
Exod VulgHetz 32:10  dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
Exod VulgHetz 32:11  Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de Terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
Exod VulgHetz 32:12  Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Exod VulgHetz 32:13  Recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli: et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
Exod VulgHetz 32:14  Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
Exod VulgHetz 32:15  Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
Exod VulgHetz 32:16  et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
Exod VulgHetz 32:17  Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris.
Exod VulgHetz 32:18  Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio.
Exod VulgHetz 32:19  Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, proiecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:
Exod VulgHetz 32:20  arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel.
Exod VulgHetz 32:21  Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
Exod VulgHetz 32:22  Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum:
Exod VulgHetz 32:23  dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de Terra Ægypti, nescimus quid acciderit.
Exod VulgHetz 32:24  Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et proieci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
Exod VulgHetz 32:25  Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus, (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat)
Exod VulgHetz 32:26  et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, iungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:
Exod VulgHetz 32:27  quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
Exod VulgHetz 32:28  Feceruntque filii iuxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
Exod VulgHetz 32:29  Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
Exod VulgHetz 32:30  Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
Exod VulgHetz 32:31  Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,
Exod VulgHetz 32:32  aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
Exod VulgHetz 32:33  Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo:
Exod VulgHetz 32:34  tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
Exod VulgHetz 32:35  Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Chapter 33
Exod VulgHetz 33:1  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de Terra Ægypti, in terram quam iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam:
Exod VulgHetz 33:2  et mittam præcursorem tui angelum, ut eiiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Iebusæum,
Exod VulgHetz 33:3  et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.
Exod VulgHetz 33:4  Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo.
Exod VulgHetz 33:5  Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus duræ cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Iam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
Exod VulgHetz 33:6  Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
Exod VulgHetz 33:7  Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen eius, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad Tabernaculum fœderis, extra castra.
Exod VulgHetz 33:8  Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
Exod VulgHetz 33:9  Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
Exod VulgHetz 33:10  cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium Tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
Exod VulgHetz 33:11  Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun, puer, non recedebat de Tabernaculo.
Exod VulgHetz 33:12  Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Exod VulgHetz 33:13  Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
Exod VulgHetz 33:14  Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.
Exod VulgHetz 33:15  Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.
Exod VulgHetz 33:16  In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?
Exod VulgHetz 33:17  Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
Exod VulgHetz 33:19  Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
Exod VulgHetz 33:20  Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet.
Exod VulgHetz 33:21  Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
Exod VulgHetz 33:22  Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam:
Exod VulgHetz 33:23  tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.
Chapter 34
Exod VulgHetz 34:1  Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ, quas fregisti.
Exod VulgHetz 34:2  Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
Exod VulgHetz 34:3  Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur econtra.
Exod VulgHetz 34:4  Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Exod VulgHetz 34:5  Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Exod VulgHetz 34:6  Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
Exod VulgHetz 34:7  qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
Exod VulgHetz 34:8  Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
Exod VulgHetz 34:9  ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Exod VulgHetz 34:10  Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus iste, in cuius es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
Exod VulgHetz 34:11  Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse eiiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Iebusæum.
Exod VulgHetz 34:12  Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius iungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam:
Exod VulgHetz 34:13  sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:
Exod VulgHetz 34:14  noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen eius, Deus est æmulator.
Exod VulgHetz 34:15  Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
Exod VulgHetz 34:16  Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Exod VulgHetz 34:18  Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Exod VulgHetz 34:19  Omne, quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
Exod VulgHetz 34:20  Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.
Exod VulgHetz 34:21  Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare, et metere.
Exod VulgHetz 34:22  Sollemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et sollemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Exod VulgHetz 34:23  Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
Exod VulgHetz 34:24  Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
Exod VulgHetz 34:25  Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima sollemnitatis Phase.
Exod VulgHetz 34:26  Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hœdum in lacte matris suæ.
Exod VulgHetz 34:27  Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israel pepigi fœdus.
Exod VulgHetz 34:28  Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.
Exod VulgHetz 34:29  Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
Exod VulgHetz 34:30  Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
Exod VulgHetz 34:31  Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,
Exod VulgHetz 34:32  venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
Exod VulgHetz 34:33  Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Exod VulgHetz 34:34  Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quæ sibi fuerant imperata.
Exod VulgHetz 34:35  Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos.
Chapter 35
Exod VulgHetz 35:1  Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Hæc sunt quæ iussit Dominus fieri.
Exod VulgHetz 35:2  Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Exod VulgHetz 35:3  Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
Exod VulgHetz 35:4  Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:
Exod VulgHetz 35:5  Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs,
Exod VulgHetz 35:6  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exod VulgHetz 35:7  pellesque arietum rubricatas, et ianthinas, ligna setim,
Exod VulgHetz 35:8  et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
Exod VulgHetz 35:9  lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
Exod VulgHetz 35:10  Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
Exod VulgHetz 35:11  Tabernaculum scilicet, et tectum eius, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases:
Exod VulgHetz 35:12  Arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
Exod VulgHetz 35:13  Mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
Exod VulgHetz 35:14  Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
Exod VulgHetz 35:15  Altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi:
Exod VulgHetz 35:16  Altare holocausti, et craticulam eius æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim eius:
Exod VulgHetz 35:17  Cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
Exod VulgHetz 35:18  paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
Exod VulgHetz 35:19  Vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgHetz 35:20  Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
Exod VulgHetz 35:21  obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
Exod VulgHetz 35:22  viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Exod VulgHetz 35:23  Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et ianthinas,
Exod VulgHetz 35:24  argenti, ærisque metalla obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
Exod VulgHetz 35:25  Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
Exod VulgHetz 35:26  et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
Exod VulgHetz 35:27  Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Exod VulgHetz 35:28  aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
Exod VulgHetz 35:29  Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quæ iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
Exod VulgHetz 35:30  Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda.
Exod VulgHetz 35:31  Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina
Exod VulgHetz 35:32  ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et ære,
Exod VulgHetz 35:33  sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. quidquid fabre adinveniri potest,
Exod VulgHetz 35:34  dedit in corde eius: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
Exod VulgHetz 35:35  ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
Chapter 36
Exod VulgHetz 36:1  Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus Sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
Exod VulgHetz 36:2  Cumque vocasset eos Moyses, et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
Exod VulgHetz 36:3  tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
Exod VulgHetz 36:5  dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
Exod VulgHetz 36:6  Iussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra in opere Sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
Exod VulgHetz 36:8  Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
Exod VulgHetz 36:9  quarum una habebat in longitudine vigintiocto cubitos, et in latitudine quattuor. una mensura erat omnium cortinarum.
Exod VulgHetz 36:10  Coniunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
Exod VulgHetz 36:11  Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
Exod VulgHetz 36:12  ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo iungerentur.
Exod VulgHetz 36:13  unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
Exod VulgHetz 36:14  Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:
Exod VulgHetz 36:15  unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quattuor: unius mensuræ erant omnia saga:
Exod VulgHetz 36:16  quorum quinque iunxit seorsum, et sex alia separatim.
Exod VulgHetz 36:17  Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem iungerentur.
Exod VulgHetz 36:18  Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
Exod VulgHetz 36:19  Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis.
Exod VulgHetz 36:20  Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
Exod VulgHetz 36:21  Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
Exod VulgHetz 36:22  Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
Exod VulgHetz 36:23  E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra Austrum,
Exod VulgHetz 36:24  cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
Exod VulgHetz 36:25  Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad Aquilonem, fecit viginti tabulas,
Exod VulgHetz 36:26  cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
Exod VulgHetz 36:27  Contra Occidentem vero, idest, ad eam partem tabernaculi, quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
Exod VulgHetz 36:28  et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
Exod VulgHetz 36:29  quæ iunctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:
Exod VulgHetz 36:30  ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
Exod VulgHetz 36:31  Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
Exod VulgHetz 36:32  et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
Exod VulgHetz 36:33  Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
Exod VulgHetz 36:34  Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
Exod VulgHetz 36:35  Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
Exod VulgHetz 36:36  et quattuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Exod VulgHetz 36:37  Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:
Exod VulgHetz 36:38  et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
Chapter 37
Exod VulgHetz 37:1  Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Exod VulgHetz 37:3  conflans quattuor annulos aureos per quattuor angulos eius: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
Exod VulgHetz 37:4  Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
Exod VulgHetz 37:5  et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
Exod VulgHetz 37:6  Fecit et propitiatorium, idest, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
Exod VulgHetz 37:7  Duos etiam Cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
Exod VulgHetz 37:8  Cherub unum in summitate unius partis, et Cherub alterum in summitate partis alterius: duos Cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
Exod VulgHetz 37:9  extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
Exod VulgHetz 37:10  Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
Exod VulgHetz 37:11  circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
Exod VulgHetz 37:12  ipsique labio coronam auream interrasilem quattuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
Exod VulgHetz 37:13  Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensæ
Exod VulgHetz 37:14  contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
Exod VulgHetz 37:15  Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
Exod VulgHetz 37:16  Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
Exod VulgHetz 37:17  Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo. De cuius vecte calami, scyphi, sphærulæque ac lilia procedebant:
Exod VulgHetz 37:18  sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
Exod VulgHetz 37:19  tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
Exod VulgHetz 37:20  In ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia:
Exod VulgHetz 37:21  et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
Exod VulgHetz 37:22  et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
Exod VulgHetz 37:23  Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
Exod VulgHetz 37:24  Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Exod VulgHetz 37:25  Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cuius angulis procedebant cornua.
Exod VulgHetz 37:26  Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Exod VulgHetz 37:27  Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Exod VulgHetz 37:28  Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
Exod VulgHetz 37:29  Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
Chapter 38
Exod VulgHetz 38:1  Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:
Exod VulgHetz 38:2  cuius cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis.
Exod VulgHetz 38:3  Et in usus eius paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
Exod VulgHetz 38:4  Craticulamque eius in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam,
Exod VulgHetz 38:5  fusis quattuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:
Exod VulgHetz 38:6  quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis:
Exod VulgHetz 38:7  induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
Exod VulgHetz 38:8  Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi.
Exod VulgHetz 38:9  Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
Exod VulgHetz 38:10  columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
Exod VulgHetz 38:11  Æque ad septentrionalem plagam tentoria, columnæ, basesque et capita columarum eiusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.
Exod VulgHetz 38:12  In ea vero plaga, quæ ad Occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
Exod VulgHetz 38:13  Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:
Exod VulgHetz 38:14  e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis unum tenebat latus:
Exod VulgHetz 38:15  et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.
Exod VulgHetz 38:17  Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
Exod VulgHetz 38:18  Et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
Exod VulgHetz 38:19  Columnæ autem in ingressu fuere quattuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ.
Exod VulgHetz 38:20  Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.
Exod VulgHetz 38:21  Hæc sunt instrumena tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt iuxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:
Exod VulgHetz 38:22  quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iuda, Domino per Moysen iubente, compleverat,
Exod VulgHetz 38:23  iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo, et bysso.
Exod VulgHetz 38:24  Omne aurum quod expensum est in opere Sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram Sanctuarii.
Exod VulgHetz 38:25  Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus, et quingentis quinquaginta, armatorum.
Exod VulgHetz 38:26  Fuerunt præterea centum talenta argenti, e quibus conflatæ sunt bases Sanctuarii, et introitus ubi velum pendet.
Exod VulgHetz 38:27  Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
Exod VulgHetz 38:28  De mille autem septingentis, et septuaginta quinque fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
Exod VulgHetz 38:29  Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
Exod VulgHetz 38:30  ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa, quæ ad usum eius pertinent,
Exod VulgHetz 38:31  et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius, et paxilli tabernaculi atque atrii, per gyrum.
Chapter 39
Exod VulgHetz 39:1  De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:2  Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
Exod VulgHetz 39:3  opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
Exod VulgHetz 39:4  duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
Exod VulgHetz 39:5  et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:6  Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel:
Exod VulgHetz 39:7  posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:8  Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
Exod VulgHetz 39:10  Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
Exod VulgHetz 39:13  In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
Exod VulgHetz 39:14  Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
Exod VulgHetz 39:15  Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
Exod VulgHetz 39:16  et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
Exod VulgHetz 39:17  e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
Exod VulgHetz 39:18  Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
Exod VulgHetz 39:19  stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:20  Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exod VulgHetz 39:21  et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
Exod VulgHetz 39:22  deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
Exod VulgHetz 39:23  et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicæ per gyrum:
Exod VulgHetz 39:24  tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:25  Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:
Exod VulgHetz 39:28  cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:29  Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
Exod VulgHetz 39:30  et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:31  Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:32  Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Exod VulgHetz 39:33  opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus,
Exod VulgHetz 39:36  candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo:
Exod VulgHetz 39:37  altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus:
Exod VulgHetz 39:39  altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:
Exod VulgHetz 39:40  tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis iussa sunt fieri.
Exod VulgHetz 39:41  Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,
Exod VulgHetz 39:42  obtulerunt filii Israel, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgHetz 39:43  Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Chapter 40
Exod VulgHetz 40:2  Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
Exod VulgHetz 40:3  et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
Exod VulgHetz 40:4  et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
Exod VulgHetz 40:5  et altare aureum in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
Exod VulgHetz 40:7  labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
Exod VulgHetz 40:8  Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum eius.
Exod VulgHetz 40:9  Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
Exod VulgHetz 40:11  labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
Exod VulgHetz 40:12  Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
Exod VulgHetz 40:13  indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
Exod VulgHetz 40:15  Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
Exod VulgHetz 40:16  Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
Exod VulgHetz 40:17  et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
Exod VulgHetz 40:18  Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
Exod VulgHetz 40:19  Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem.
Exod VulgHetz 40:20  Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam Septentrionalem extra velum,
Exod VulgHetz 40:21  ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 40:22  Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
Exod VulgHetz 40:23  locatis per ordinem lucernis, iuxta præceptum Domini.
Exod VulgHetz 40:24  Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
Exod VulgHetz 40:25  et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 40:26  Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
Exod VulgHetz 40:27  et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
Exod VulgHetz 40:28  Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
Exod VulgHetz 40:29  Laveruntque Moyses et Aaron, ac filii eius manus suas et pedes,
Exod VulgHetz 40:30  cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 40:31  Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu eius tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
Exod VulgHetz 40:32  operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
Exod VulgHetz 40:33  Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et maiestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
Exod VulgHetz 40:34  Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:
Exod VulgHetz 40:36  Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.