Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Up
Chapter 1
Exod VulgSist 1:1  Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Aegyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:
Exod VulgSist 1:5  Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Aegypto erat.
Exod VulgSist 1:6  Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione sua,
Exod VulgSist 1:7  filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
Exod VulgSist 1:8  Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph:
Exod VulgSist 1:9  et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
Exod VulgSist 1:10  Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Exod VulgSist 1:11  Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.
Exod VulgSist 1:12  Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
Exod VulgSist 1:13  oderantque filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis:
Exod VulgSist 1:14  atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
Exod VulgSist 1:15  Dixit autem Rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
Exod VulgSist 1:16  praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
Exod VulgSist 1:17  Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
Exod VulgSist 1:18  Quibus accersitis ad se, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
Exod VulgSist 1:19  Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Exod VulgSist 1:20  Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
Exod VulgSist 1:21  Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
Exod VulgSist 1:22  Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.
Chapter 2
Exod VulgSist 2:1  Egressus est post haec vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suae.
Exod VulgSist 2:2  quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
Exod VulgSist 2:3  Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
Exod VulgSist 2:4  stante procul sorore eius, et considerante eventum rei.
Exod VulgSist 2:5  Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam
Exod VulgSist 2:6  aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius, ait: De infantibus Hebraeorum est hic.
Exod VulgSist 2:7  Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit infantulum?
Exod VulgSist 2:8  Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
Exod VulgSist 2:9  Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis.
Exod VulgSist 2:10  Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen eius Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
Exod VulgSist 2:11  In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum Aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis.
Exod VulgSist 2:12  Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.
Exod VulgSist 2:13  Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes: dixitque ei qui faciebat iniuriam: Quare percutis proximum tuum?
Exod VulgSist 2:14  Qui respondit: Quis constituit te principem et iudicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Aegyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
Exod VulgSist 2:15  Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu eius, moratus est in Terra Madian, et sedit iuxta puteum.
Exod VulgSist 2:16  Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerant ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Exod VulgSist 2:17  Supervenere pastores, et eiecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
Exod VulgSist 2:18  Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?
Exod VulgSist 2:19  Responderunt: Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
Exod VulgSist 2:20  At ille: Ubi est? inquit, Quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.
Exod VulgSist 2:21  Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam eius uxorem:
Exod VulgSist 2:22  quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu Pharaonis.
Exod VulgSist 2:23  Post multum vero tempore mortuus est rex Aegypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Exod VulgSist 2:24  Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac, et Iacob.
Exod VulgSist 2:25  Et respexit Dominus filios Israel et liberavit eos.
Chapter 3
Exod VulgSist 3:1  Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
Exod VulgSist 3:2  Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus ardebat, et non combureretur.
Exod VulgSist 3:3  Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
Exod VulgSist 3:4  Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.
Exod VulgSist 3:5  At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Exod VulgSist 3:6  Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.
Exod VulgSist 3:7  Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus:
Exod VulgSist 3:8  et sciens dolorem eius, descendi ut liberem eum de manibus Aegyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Iebusaei.
Exod VulgSist 3:9  Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur.
Exod VulgSist 3:10  Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel de Aegypto.
Exod VulgSist 3:11  Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto?
Exod VulgSist 3:12  Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: Cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum.
Exod VulgSist 3:13  Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen eius? quid dicam eis?
Exod VulgSist 3:14  Dixit Dominus ad Moysen: EGO SUM QUI SUM. Ait: Sic dices filiis Israel: QUI EST, misit me ad vos.
Exod VulgSist 3:15  Dixitque iterum Deus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob misit me ad vos: hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem.
Exod VulgSist 3:16  Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos, et vidi omnia quae acciderunt vobis in Aegypto:
Exod VulgSist 3:17  Et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei et Hethaei et Amorrhaei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.
Exod VulgSist 3:18  Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel ad regem Aegypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Exod VulgSist 3:19  Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam.
Exod VulgSist 3:20  Extendamque manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum: post haec dimittet vos.
Exod VulgSist 3:21  Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:
Exod VulgSist 3:22  sed postulabit mulier a vicina sua, et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum.
Chapter 4
Exod VulgSist 4:1  Respondens Moyses, ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Exod VulgSist 4:2  Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
Exod VulgSist 4:3  Dixitque Dominus: Proiice eam in terram. Proiecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
Exod VulgSist 4:4  Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius. Extendit, et tenuit, reversaque est in virgam.
Exod VulgSist 4:5  Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob.
Exod VulgSist 4:6  Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
Exod VulgSist 4:7  Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
Exod VulgSist 4:8  Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Exod VulgSist 4:9  Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
Exod VulgSist 4:10  Ait Moyses: Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.
Exod VulgSist 4:11  Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego?
Exod VulgSist 4:12  Perge igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.
Exod VulgSist 4:13  At ille: Obsecro Domine, inquit, mitte quem missurus es.
Exod VulgSist 4:14  Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egredietur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.
Exod VulgSist 4:15  Loquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Exod VulgSist 4:16  ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.
Exod VulgSist 4:17  Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exod VulgSist 4:18  Abiit Moyses, et reversus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace.
Exod VulgSist 4:19  Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Aegyptum: mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
Exod VulgSist 4:20  Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Exod VulgSist 4:21  Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
Exod VulgSist 4:22  Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
Exod VulgSist 4:23  Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Exod VulgSist 4:24  Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Exod VulgSist 4:25  Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Exod VulgSist 4:26  Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es ob circumcisionem.
Exod VulgSist 4:27  Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in Montem Dei, et osculatus est eum.
Exod VulgSist 4:28  Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini pro quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.
Exod VulgSist 4:29  Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
Exod VulgSist 4:30  Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,
Exod VulgSist 4:31  et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.
Chapter 5
Exod VulgSist 5:1  Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Exod VulgSist 5:2  At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam.
Exod VulgSist 5:3  Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Exod VulgSist 5:4  Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moyses et Aaron solicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra.
Exod VulgSist 5:5  Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?
Exod VulgSist 5:6  Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens:
Exod VulgSist 5:7  Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
Exod VulgSist 5:8  Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
Exod VulgSist 5:9  Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.
Exod VulgSist 5:10  Igitur egressi praefecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
Exod VulgSist 5:11  ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
Exod VulgSist 5:12  Dispersusque est populus per omnem Terram Aegypti ad colligendas paleas.
Exod VulgSist 5:13  Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae.
Exod VulgSist 5:14  Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?
Exod VulgSist 5:15  Veneruntque praepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
Exod VulgSist 5:16  Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et iniuste agitur contra populum tuum.
Exod VulgSist 5:17  Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.
Exod VulgSist 5:18  Ite ergo, et operamini: paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Exod VulgSist 5:19  Videbantque se praepositi filiorum Israel in malum, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Exod VulgSist 5:20  Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:
Exod VulgSist 5:21  et dixerunt ad eos: Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.
Exod VulgSist 5:22  Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?
Exod VulgSist 5:23  Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.
Chapter 6
Exod VulgSist 6:1  Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sum Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta eiiciet illos de terra sua.
Exod VulgSist 6:2  Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
Exod VulgSist 6:3  qui apparui Abraham, Isaac, et Iacob in Deo omnipotente: et nomen meum ADONAI non indicavi eis.
Exod VulgSist 6:4  Pepigique foedus cum eis, ut darem eis Terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
Exod VulgSist 6:5  Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Aegyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
Exod VulgSist 6:6  Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute: ac redimam in brachio excelso, et iudiciis magnis.
Exod VulgSist 6:7  Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum:
Exod VulgSist 6:8  et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac, et Iacob: daboque illam possidendam vobis, ego Dominus.
Exod VulgSist 6:9  Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
Exod VulgSist 6:11  Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
Exod VulgSist 6:12  Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quo modo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?
Exod VulgSist 6:13  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
Exod VulgSist 6:14  Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
Exod VulgSist 6:15  hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Iamuel et Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon.
Exod VulgSist 6:16  Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
Exod VulgSist 6:17  Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
Exod VulgSist 6:18  Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron et Oziel. anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.
Exod VulgSist 6:19  Filii Merari: Moholi et Musi. hae cognationes Levi per familias suas.
Exod VulgSist 6:20  Accepit autem Amram uxorem Iochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.
Exod VulgSist 6:22  Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan et Zethri.
Exod VulgSist 6:23  Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Exod VulgSist 6:24  Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph. hae sunt cognationes Coritarum.
Exod VulgSist 6:25  At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Exod VulgSist 6:26  Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de Terra Aegypti per turmas suas.
Exod VulgSist 6:27  Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto: iste est Moyses et Aaron,
Exod VulgSist 6:28  in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in Terra Aegypti.
Exod VulgSist 6:29  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae loquor tibi.
Exod VulgSist 6:30  Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quo modo audiet me Pharao?
Chapter 7
Exod VulgSist 7:1  Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Exod VulgSist 7:2  Tu loqueris ei omnia quae mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
Exod VulgSist 7:3  Sed ego indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in Terra Aegypti,
Exod VulgSist 7:4  et non audiet vos: immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de Terra Aegypti per iudicia maxima.
Exod VulgSist 7:5  Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum.
Exod VulgSist 7:6  Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: ita egerunt.
Exod VulgSist 7:7  Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
Exod VulgSist 7:9  Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et proiice eam coram Pharaone, ac vertatur in colubrum.
Exod VulgSist 7:10  Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus. tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum.
Exod VulgSist 7:11  Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes Aegyptiacas et arcana quaedam similiter.
Exod VulgSist 7:12  Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Exod VulgSist 7:13  Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Exod VulgSist 7:14  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum.
Exod VulgSist 7:15  Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum eius super ripam fluminis: et virgam, quae conversa est in draconem, tolles in manu tua.
Exod VulgSist 7:16  Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad praesens audire noluisti.
Exod VulgSist 7:17  Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
Exod VulgSist 7:18  Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis.
Exod VulgSist 7:19  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni Terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Exod VulgSist 7:20  Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis eius: quae versa est in sanguinem.
Exod VulgSist 7:21  Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota Terra Aegypti.
Exod VulgSist 7:22  Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Exod VulgSist 7:23  Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
Exod VulgSist 7:24  Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.
Exod VulgSist 7:25  Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
Chapter 8
Exod VulgSist 8:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi:
Exod VulgSist 8:2  si autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis.
Exod VulgSist 8:3  Et ebulliet fluvius ranas: quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:
Exod VulgSist 8:4  et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranae.
Exod VulgSist 8:5  Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super Terram Aegypti.
Exod VulgSist 8:6  Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae, operueruntque Terram Aegypti.
Exod VulgSist 8:7  Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super Terram Aegypti.
Exod VulgSist 8:8  Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo: et dimittam populum ut sacrificet Domino.
Exod VulgSist 8:9  Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant.
Exod VulgSist 8:10  Qui respondit: Cras. At ille: Iuxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
Exod VulgSist 8:11  Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt.
Exod VulgSist 8:12  Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni.
Exod VulgSist 8:13  Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi: et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris.
Exod VulgSist 8:14  Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
Exod VulgSist 8:15  Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Exod VulgSist 8:16  Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae: et sint ciniphes in universa Terra Aegypti.
Exod VulgSist 8:17  Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terrae, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in iumentis: omnis pulvis terrae versus est in sciniphes per totam Terram Aegypti.
Exod VulgSist 8:18  Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in iumentis.
Exod VulgSist 8:19  Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic. induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut praeceperat Dominus.
Exod VulgSist 8:20  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgSist 8:21  Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas omne genus muscarum: et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.
Exod VulgSist 8:22  Faciamque mirabilem in die illa Terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae: et scias quoniam ego Dominus in medio terrae.
Exod VulgSist 8:23  Ponamque divisionem inter populum meum, et populum tuum: cras erit signum istud.
Exod VulgSist 8:24  Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius, et in omnem Terram Aegypti: corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis.
Exod VulgSist 8:25  Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.
Exod VulgSist 8:26  Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro? quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus nos obruent.
Exod VulgSist 8:27  Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis.
Exod VulgSist 8:28  Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
Exod VulgSist 8:29  At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo eius cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
Exod VulgSist 8:31  Qui fecit iuxta verbum illius: et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo eius: non superfuit ne una quidem.
Exod VulgSist 8:32  Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
Chapter 9
Exod VulgSist 9:1  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgSist 9:3  ecce manus mea erit super agros tuos: et super equos, et asinos, et camelos, et oves, et boves, pestis valde gravis.
Exod VulgSist 9:4  Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel, et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israel.
Exod VulgSist 9:5  Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Exod VulgSist 9:6  Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum: de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit.
Exod VulgSist 9:7  Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
Exod VulgSist 9:8  Et dixit Dominus ad Moysen, et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram Pharaone.
Exod VulgSist 9:9  Sitque pulvis super omnem Terram Aegypti: erunt enim in hominibus, et iumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra Aegypti.
Exod VulgSist 9:10  Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus, et iumentis:
Exod VulgSist 9:11  nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni Terra Aegypti:
Exod VulgSist 9:12  Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
Exod VulgSist 9:13  Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgSist 9:14  Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Exod VulgSist 9:15  Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Exod VulgSist 9:16  Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Exod VulgSist 9:17  Adhuc retines populum meum: et non vis dimittere eum?
Exod VulgSist 9:18  En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus.
Exod VulgSist 9:19  Mitte ergo iam nunc, et congrega iumenta tua, et omnia quae habes in agro: homines enim, et iumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
Exod VulgSist 9:20  Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos, et iumenta in domos:
Exod VulgSist 9:21  qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos, et iumenta in agris.
Exod VulgSist 9:22  Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa Terra Aegypti super homines, et super iumenta, et super omnem herbam agri in Terra Aegypti.
Exod VulgSist 9:23  Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super Terram Aegypti.
Exod VulgSist 9:24  Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa Terra Aegypti ex quo gens illa condita est.
Exod VulgSist 9:25  Et percussit grando in omni Terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Exod VulgSist 9:26  Tantum in Terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
Exod VulgSist 9:27  Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus iustus: et ego et populus meus, impii.
Exod VulgSist 9:28  Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Exod VulgSist 9:29  Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra:
Exod VulgSist 9:30  novi autem quod et tu, et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
Exod VulgSist 9:31  Linum ergo, et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum iam folliculos germinaret:
Exod VulgSist 9:32  triticum autem, et far non sunt laesa, quia serotina erant.
Exod VulgSist 9:33  Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
Exod VulgSist 9:34  Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando et tonitrua, auxit peccatum:
Exod VulgSist 9:35  et ingravatum est cor eius, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi.
Chapter 10
Exod VulgSist 10:1  Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor eius, et servorum illius: ut faciam signa mea haec in eo,
Exod VulgSist 10:2  et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.
Exod VulgSist 10:3  Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subiici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Exod VulgSist 10:4  Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:
Exod VulgSist 10:5  quae operiet superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini. corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris.
Exod VulgSist 10:6  Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Aegyptiorum: quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
Exod VulgSist 10:7  Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum: dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo. nonne vides quod perierit Aegyptus?
Exod VulgSist 10:8  Revocaveruntque Moysen, et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?
Exod VulgSist 10:9  Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim sollemnitas Domini Dei nostri.
Exod VulgSist 10:10  Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quo modo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?
Exod VulgSist 10:11  Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis.
Exod VulgSist 10:12  Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super Terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini.
Exod VulgSist 10:13  Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa, et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.
Exod VulgSist 10:14  Quae ascenderunt super universam Terram Aegypti: et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt.
Exod VulgSist 10:15  Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis, et in herbis terrae, in cuncta Aegypto.
Exod VulgSist 10:16  Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
Exod VulgSist 10:17  Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
Exod VulgSist 10:18  Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
Exod VulgSist 10:19  Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam proiecit in Mare rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti.
Exod VulgSist 10:20  Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel.
Exod VulgSist 10:21  Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum: et sint tenebrae super Terram Aegypti tam densae, ut palpari queant.
Exod VulgSist 10:22  Extenditque Moyses manum in caelum: et factae sunt tenebrae horribiles in universa Terra Aegypti tribus diebus.
Exod VulgSist 10:23  Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.
Exod VulgSist 10:24  Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestrae, et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
Exod VulgSist 10:25  Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro.
Exod VulgSist 10:26  Cuncti greges pergent nobiscum: non remanebit ex eis ungula: quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
Exod VulgSist 10:27  Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
Exod VulgSist 10:28  Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
Exod VulgSist 10:29  Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es, non videbo ultra faciem tuam.
Chapter 11
Exod VulgSist 11:1  Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
Exod VulgSist 11:2  Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.
Exod VulgSist 11:3  Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in Terra Aegypti coram servis Pharaonis, et omni populo.
Exod VulgSist 11:4  Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte ingrediar in Aegyptum:
Exod VulgSist 11:5  et morietur omne primogenitum in Terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
Exod VulgSist 11:6  Eritque clamor magnus in universa Terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Exod VulgSist 11:7  Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
Exod VulgSist 11:8  Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subiectus est tibi: post haec egrediemur.
Exod VulgSist 11:9  Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in Terra Aegypti.
Exod VulgSist 11:10  Moyses autem et Aaron fecerunt omnia signa et ostenta quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
Chapter 12
Exod VulgSist 12:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen, et Aaron in Terra Aegypti:
Exod VulgSist 12:2  Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
Exod VulgSist 12:3  Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Exod VulgSist 12:4  Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.
Exod VulgSist 12:5  Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et hoedum.
Exod VulgSist 12:6  Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
Exod VulgSist 12:7  Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
Exod VulgSist 12:8  Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
Exod VulgSist 12:9  Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
Exod VulgSist 12:10  Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Exod VulgSist 12:11  Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (idest, transitus) Domini.
Exod VulgSist 12:12  Et transibo per Terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in Terra Aegypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.
Exod VulgSist 12:13  Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero Terram Aegypti.
Exod VulgSist 12:14  Habebitis autem hunc diem in monumentum: et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Exod VulgSist 12:15  Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
Exod VulgSist 12:16  Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
Exod VulgSist 12:17  Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de Terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Exod VulgSist 12:18  Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
Exod VulgSist 12:19  Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.
Exod VulgSist 12:20  Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
Exod VulgSist 12:21  Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
Exod VulgSist 12:22  Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.
Exod VulgSist 12:23  Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
Exod VulgSist 12:24  Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
Exod VulgSist 12:25  Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis ceremonias istas.
Exod VulgSist 12:26  Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio?
Exod VulgSist 12:27  dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
Exod VulgSist 12:28  Et egressi filii Israel fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgSist 12:29  Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in Terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Exod VulgSist 12:30  Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi eius, cunctaque Aegyptus: et ortus est clamor magnus in Aegypto: neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus.
Exod VulgSist 12:31  Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis.
Exod VulgSist 12:32  Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
Exod VulgSist 12:33  Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
Exod VulgSist 12:34  Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
Exod VulgSist 12:35  Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi: et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
Exod VulgSist 12:36  Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Aegyptios.
Exod VulgSist 12:37  Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis et mulieribus.
Exod VulgSist 12:38  Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
Exod VulgSist 12:39  Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterat fermentari cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare.
Exod VulgSist 12:40  Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Exod VulgSist 12:41  Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de Terra Aegypti.
Exod VulgSist 12:42  Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de Terra Aegypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.
Exod VulgSist 12:43  Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Haec est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo.
Exod VulgSist 12:44  Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
Exod VulgSist 12:46  In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, nec os illius confringetis.
Exod VulgSist 12:48  Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terrae: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Exod VulgSist 12:49  Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos.
Exod VulgSist 12:50  Feceruntque omnes filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgSist 12:51  Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
Chapter 13
Exod VulgSist 13:2  Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia.
Exod VulgSist 13:3  Et ait Moyses ad populum: Mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Exod VulgSist 13:5  Cumque introduxerit te Dominus in Terram Chananaei et Hethaei et Amorrhaei et Hevaei et Iebusaei, quam iuravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
Exod VulgSist 13:6  Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit sollemnitas Domini.
Exod VulgSist 13:7  Azyma comedes septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
Exod VulgSist 13:8  Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Aegypto.
Exod VulgSist 13:9  Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monumentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto.
Exod VulgSist 13:10  Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
Exod VulgSist 13:11  Cumque introduxerit te Dominus in Terram Chananaei, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam:
Exod VulgSist 13:12  separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Exod VulgSist 13:13  Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
Exod VulgSist 13:14  Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Aegypti, de domo servitutis.
Exod VulgSist 13:15  Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in Terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
Exod VulgSist 13:16  Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, ante oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto.
Exod VulgSist 13:17  Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Dominus per viam Terrae Philisthiim quae vicina est: reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum.
Exod VulgSist 13:18  Sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta Mare rubrum: et armati ascenderunt filii Israel de Terra Aegypti.
Exod VulgSist 13:19  Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum: eo quod adiurasset filios Israel, dicens: Visitabit vos Deus, efferte ossa mea hinc vobiscum.
Exod VulgSist 13:20  Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis.
Exod VulgSist 13:21  Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore.
Exod VulgSist 13:22  Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Chapter 14
Exod VulgSist 14:2  Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu eius castra ponetis super mare.
Exod VulgSist 14:3  Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coartati sunt in terra, conclusit eos desertum.
Exod VulgSist 14:4  Et indurabo cor eius, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius. scientque Aegyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Exod VulgSist 14:5  Et nunciatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populum, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?
Exod VulgSist 14:6  Iunxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
Exod VulgSist 14:7  Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Aegypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
Exod VulgSist 14:8  Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa.
Exod VulgSist 14:9  Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
Exod VulgSist 14:10  Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Aegyptios post se: et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
Exod VulgSist 14:11  et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto?
Exod VulgSist 14:12  Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
Exod VulgSist 14:13  Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Exod VulgSist 14:15  Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel ut proficiscantur.
Exod VulgSist 14:16  Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
Exod VulgSist 14:17  Ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius, et in curribus et in equitibus illius.
Exod VulgSist 14:18  Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus eius.
Exod VulgSist 14:19  Tollensque se angelus Domini, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
Exod VulgSist 14:20  stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Exod VulgSist 14:21  Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
Exod VulgSist 14:22  Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
Exod VulgSist 14:23  Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus eius et equites per medium maris.
Exod VulgSist 14:24  Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum:
Exod VulgSist 14:25  et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Exod VulgSist 14:26  Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum.
Exod VulgSist 14:27  Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Exod VulgSist 14:28  Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
Exod VulgSist 14:29  Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:
Exod VulgSist 14:30  liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Aegyptiorum.
Exod VulgSist 14:31  Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo eius.
Chapter 15
Exod VulgSist 15:1  Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.
Exod VulgSist 15:2  Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.
Exod VulgSist 15:3  Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius.
Exod VulgSist 15:4  Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare: electi principes eius submersi sunt in Mari rubro.
Exod VulgSist 15:5  Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.
Exod VulgSist 15:6  Dextera tua Domine magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Exod VulgSist 15:7  Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.
Exod VulgSist 15:8  Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
Exod VulgSist 15:9  Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
Exod VulgSist 15:10  Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Exod VulgSist 15:11  Quis similis tui in fortibus Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
Exod VulgSist 15:13  Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
Exod VulgSist 15:14  Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
Exod VulgSist 15:15  Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Exod VulgSist 15:16  Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Exod VulgSist 15:17  Introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine: sanctuarium tuum Domine, quod firmaverunt manus tuae.
Exod VulgSist 15:19  Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus eius in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio eius.
Exod VulgSist 15:20  Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
Exod VulgSist 15:21  quibus praecinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem eius deiecit in mare.
Exod VulgSist 15:22  Tulit autem Moyses Israel de mari rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
Exod VulgSist 15:23  Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
Exod VulgSist 15:24  Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
Exod VulgSist 15:25  At ille clamavit ad Dominum. qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. ibi constituit ei praecepta, atque iudicia, et ibi tentavit eum,
Exod VulgSist 15:26  dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: ego enim sum Dominus Deus sanator tuus.
Exod VulgSist 15:27  Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: et castrametati sunt iuxta aquas.
Chapter 16
Exod VulgSist 16:1  Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai: quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti.
Exod VulgSist 16:2  Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine.
Exod VulgSist 16:3  Dixeruntque filii Israel ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in Terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur induxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?
Exod VulgSist 16:4  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce, ego pluam vobis panes de caelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
Exod VulgSist 16:5  Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
Exod VulgSist 16:6  Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti:
Exod VulgSist 16:7  et mane videbitis gloriam Domini: audivi enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?
Exod VulgSist 16:8  Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum, nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
Exod VulgSist 16:9  Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.
Exod VulgSist 16:10  Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Exod VulgSist 16:12  Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
Exod VulgSist 16:13  Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
Exod VulgSist 16:14  Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram.
Exod VulgSist 16:15  Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis, quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
Exod VulgSist 16:16  Hic est sermo, quem praecepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis.
Exod VulgSist 16:17  Feceruntque ita filii Israel: et collegerunt, alius plus, alius minus.
Exod VulgSist 16:18  Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Exod VulgSist 16:19  Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.
Exod VulgSist 16:20  Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit. et iratus est contra eos Moyses.
Exod VulgSist 16:21  Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.
Exod VulgSist 16:22  In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
Exod VulgSist 16:23  Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras. quodcumque operandum est, facite: et quae coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
Exod VulgSist 16:24  Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Exod VulgSist 16:25  Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
Exod VulgSist 16:26  Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
Exod VulgSist 16:27  Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
Exod VulgSist 16:28  Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea, et legem meam?
Exod VulgSist 16:29  Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum: nullus egrediatur de loco suo die septimo.
Exod VulgSist 16:31  Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.
Exod VulgSist 16:32  Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de Terra Aegypti.
Exod VulgSist 16:33  Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi Man, quantum potest capere gomor: et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras:
Exod VulgSist 16:34  sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
Exod VulgSist 16:35  Filii autem Israel comederunt Man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.
Chapter 17
Exod VulgSist 17:1  Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Exod VulgSist 17:2  Qui iurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid iurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
Exod VulgSist 17:3  Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac iumenta siti?
Exod VulgSist 17:4  Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
Exod VulgSist 17:5  Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
Exod VulgSist 17:6  En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel:
Exod VulgSist 17:7  et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter iurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Est ne Dominus in nobis, an non?
Exod VulgSist 17:8  Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim.
Exod VulgSist 17:9  Dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
Exod VulgSist 17:10  Fecit Iosue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron, et Hur ascenderunt super verticem collis.
Exod VulgSist 17:11  Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
Exod VulgSist 17:12  Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
Exod VulgSist 17:13  Fugavitque Iosue Amalec, et populum eius in ore gladii.
Exod VulgSist 17:14  Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monumentum in libro, et trade auribus Iosue: delebo enim memoriam Amalec sub caelo.
Exod VulgSist 17:15  Aedificavitque Moyses altare: et vocavit nomen eius, Dominus exaltatio mea, dicens:
Exod VulgSist 17:16  Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
Chapter 18
Exod VulgSist 18:1  Cumque audisset Iethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto:
Exod VulgSist 18:3  et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena.
Exod VulgSist 18:4  Alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
Exod VulgSist 18:5  Venit ergo Iethro cognatus Moysi, et filii eius, et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei.
Exod VulgSist 18:6  Et mandavit Moysi, dicens: Ego Iethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
Exod VulgSist 18:7  Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Exod VulgSist 18:8  narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni, et Aegyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
Exod VulgSist 18:9  Laetatusque est Iethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum,
Exod VulgSist 18:10  et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Aegypti.
Exod VulgSist 18:11  Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
Exod VulgSist 18:12  Obtulit ergo Iethro cognatus Moysi holocausta et hostias Domino: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
Exod VulgSist 18:13  Altera autem die sedit Moyses ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
Exod VulgSist 18:14  Quod cum vidisset cognatus eius, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?
Exod VulgSist 18:15  Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei.
Exod VulgSist 18:16  Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut iudicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges eius.
Exod VulgSist 18:18  stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere.
Exod VulgSist 18:19  Sed audi verba mea atque consilia, et erit Dominus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum:
Exod VulgSist 18:20  ostendasque populo ceremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
Exod VulgSist 18:21  Provide autem de omni plebe viros sapientes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos
Exod VulgSist 18:22  qui iudicent populum omni tempore: quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.
Exod VulgSist 18:23  Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta eius poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
Exod VulgSist 18:24  Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat.
Exod VulgSist 18:25  Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
Exod VulgSist 18:26  Qui iudicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes.
Exod VulgSist 18:27  Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
Chapter 19
Exod VulgSist 19:1  Mense tertio egressionis Israel de Terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Exod VulgSist 19:2  Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Exod VulgSist 19:3  Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Haec dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel:
Exod VulgSist 19:4  Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
Exod VulgSist 19:5  Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra.
Exod VulgSist 19:6  Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. haec sunt verba quae loqueris ad filios Israel.
Exod VulgSist 19:7  Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
Exod VulgSist 19:8  Responditque omnis populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Exod VulgSist 19:9  ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exod VulgSist 19:10  Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
Exod VulgSist 19:11  Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
Exod VulgSist 19:12  Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
Exod VulgSist 19:13  Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
Exod VulgSist 19:14  Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
Exod VulgSist 19:15  ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Exod VulgSist 19:16  Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Exod VulgSist 19:17  Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Exod VulgSist 19:18  Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus Deus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis.
Exod VulgSist 19:19  Et sonitus buccinae paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
Exod VulgSist 19:20  Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
Exod VulgSist 19:21  dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
Exod VulgSist 19:22  Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
Exod VulgSist 19:23  Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
Exod VulgSist 19:24  Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
Exod VulgSist 19:25  Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
Chapter 20
Exod VulgSist 20:2  Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Terra Aegypti, de domo servitutis.
Exod VulgSist 20:4  Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra.
Exod VulgSist 20:5  Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
Exod VulgSist 20:6  et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.
Exod VulgSist 20:7  Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Exod VulgSist 20:9  Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Exod VulgSist 20:10  Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
Exod VulgSist 20:11  Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
Exod VulgSist 20:12  Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Exod VulgSist 20:16  Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Exod VulgSist 20:17  Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt.
Exod VulgSist 20:18  Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
Exod VulgSist 20:19  dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
Exod VulgSist 20:20  Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
Exod VulgSist 20:21  Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
Exod VulgSist 20:22  Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.
Exod VulgSist 20:23  Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Exod VulgSist 20:24  Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
Exod VulgSist 20:25  Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eum, polluetur.
Exod VulgSist 20:26  Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
Chapter 21
Exod VulgSist 21:2  Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
Exod VulgSist 21:3  Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
Exod VulgSist 21:4  Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
Exod VulgSist 21:5  Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber:
Exod VulgSist 21:6  offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula: et erit ei servus in saeculum.
Exod VulgSist 21:7  Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt.
Exod VulgSist 21:8  Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
Exod VulgSist 21:9  Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
Exod VulgSist 21:10  Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit.
Exod VulgSist 21:11  Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
Exod VulgSist 21:12  Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Exod VulgSist 21:13  Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius: constituam tibi locum in quem fugere debeat.
Exod VulgSist 21:14  Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Exod VulgSist 21:15  Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Exod VulgSist 21:16  Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur.
Exod VulgSist 21:17  Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Exod VulgSist 21:18  Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo:
Exod VulgSist 21:19  si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius, et impensas in medicos restituat.
Exod VulgSist 21:20  Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, criminis reus erit.
Exod VulgSist 21:21  Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
Exod VulgSist 21:22  Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subiacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
Exod VulgSist 21:23  Sin autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
Exod VulgSist 21:24  oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Exod VulgSist 21:25  adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Exod VulgSist 21:26  Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
Exod VulgSist 21:27  Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos.
Exod VulgSist 21:28  Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes eius, dominus quoque bovis innocens erit.
Exod VulgSist 21:29  Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident.
Exod VulgSist 21:30  Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
Exod VulgSist 21:31  Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.
Exod VulgSist 21:32  Si servum, ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
Exod VulgSist 21:33  Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
Exod VulgSist 21:34  reddet dominus cisternae pretium iumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.
Exod VulgSist 21:35  Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
Exod VulgSist 21:36  Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Chapter 22
Exod VulgSist 22:1  Si quis furatus fuerit bovem, aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quattuor oves pro una ove.
Exod VulgSist 22:2  Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit: percussor non erit reus sanguinis.
Exod VulgSist 22:3  Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.
Exod VulgSist 22:4  si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis: duplum restituet.
Exod VulgSist 22:5  Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni aestimatione restituet.
Exod VulgSist 22:6  Si egressus ignis invenerit spicas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
Exod VulgSist 22:7  Si quis commendaverit amico pecuniam, aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:
Exod VulgSist 22:8  si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Exod VulgSist 22:9  ad perpetrandam fraudem, tam in bove, quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet: et si illi iudicaverit, duplum restituet proximo suo.
Exod VulgSist 22:10  Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:
Exod VulgSist 22:11  iusiurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur.
Exod VulgSist 22:12  Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino.
Exod VulgSist 22:13  Si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.
Exod VulgSist 22:14  Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compelletur.
Exod VulgSist 22:15  Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
Exod VulgSist 22:16  Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem.
Exod VulgSist 22:17  Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
Exod VulgSist 22:20  Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli.
Exod VulgSist 22:21  Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenae enim et ipsi fuistis in Terra Aegypti.
Exod VulgSist 22:23  Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
Exod VulgSist 22:24  et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli.
Exod VulgSist 22:25  Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Exod VulgSist 22:26  Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
Exod VulgSist 22:27  Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Exod VulgSist 22:28  Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.
Exod VulgSist 22:29  Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere, primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
Exod VulgSist 22:30  De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
Exod VulgSist 22:31  Viri sancti eritis mihi: carnem, quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed proiicietis canibus.
Chapter 23
Exod VulgSist 23:1  Non suscipies vocem mendacii: nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Exod VulgSist 23:2  Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
Exod VulgSist 23:4  Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
Exod VulgSist 23:5  Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Exod VulgSist 23:7  Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides: quia aversor impium.
Exod VulgSist 23:8  Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba iustorum.
Exod VulgSist 23:9  Peregrino molestus non eris. scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in Terra Aegypti.
Exod VulgSist 23:10  Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
Exod VulgSist 23:11  Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Exod VulgSist 23:12  Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus: et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena.
Exod VulgSist 23:13  Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non iurabitis, neque audietur ex ore vestro.
Exod VulgSist 23:14  Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Exod VulgSist 23:15  Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
Exod VulgSist 23:16  Et sollemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro. sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Exod VulgSist 23:17  Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
Exod VulgSist 23:18  Non immolabis super fermento sanguinem victimae tuae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane.
Exod VulgSist 23:19  Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hoedum in lacte matris suae.
Exod VulgSist 23:20  Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem praeparavi.
Exod VulgSist 23:21  Observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
Exod VulgSist 23:22  Quod si audieris vocem eius, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
Exod VulgSist 23:23  Praecedetque te Angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Iebusaeum, quos ego conteram.
Exod VulgSist 23:24  Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
Exod VulgSist 23:25  Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
Exod VulgSist 23:26  Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
Exod VulgSist 23:27  Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
Exod VulgSist 23:28  emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas.
Exod VulgSist 23:29  Non eiiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.
Exod VulgSist 23:30  Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas Terram.
Exod VulgSist 23:31  Ponam autem terminos tuos a Mari rubro usque ad Mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores Terrae, et eiiciam eos de conspectu vestro.
Exod VulgSist 23:33  Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
Chapter 24
Exod VulgSist 24:1  Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
Exod VulgSist 24:2  Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.
Exod VulgSist 24:3  Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque iudicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus.
Exod VulgSist 24:4  Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel.
Exod VulgSist 24:5  Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos duodecim.
Exod VulgSist 24:6  Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.
Exod VulgSist 24:7  Assumensque volumen foederis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Exod VulgSist 24:8  Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
Exod VulgSist 24:9  Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel:
Exod VulgSist 24:10  et viderunt Deum Israel: et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est.
Exod VulgSist 24:11  Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Exod VulgSist 24:12  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi: ut doceas eos.
Exod VulgSist 24:13  Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius: ascendensque Moyses in montem Dei,
Exod VulgSist 24:14  senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos.
Exod VulgSist 24:16  et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
Exod VulgSist 24:17  Erat autem species gloriae Domini, quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
Exod VulgSist 24:18  Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
Chapter 25
Exod VulgSist 25:2  Loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas.
Exod VulgSist 25:3  Haec sunt autem quae accipere debeatis: Aurum, et argentum, et aes,
Exod VulgSist 25:4  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exod VulgSist 25:5  et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim:
Exod VulgSist 25:6  oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
Exod VulgSist 25:7  lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
Exod VulgSist 25:8  Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
Exod VulgSist 25:9  iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud:
Exod VulgSist 25:10  Arcam de lignis setim compingite, cuius longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Exod VulgSist 25:11  Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
Exod VulgSist 25:12  et quattuor circulos aureos, quos pones per quattuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
Exod VulgSist 25:13  Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Exod VulgSist 25:14  Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis:
Exod VulgSist 25:15  qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
Exod VulgSist 25:17  Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
Exod VulgSist 25:18  Duos quoque Cherubim aureos, et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
Exod VulgSist 25:19  Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
Exod VulgSist 25:20  Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
Exod VulgSist 25:22  Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.
Exod VulgSist 25:23  Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
Exod VulgSist 25:24  Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labrum aureum per circuitum,
Exod VulgSist 25:25  et ipsi labro coronam interrasilem altam quattuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
Exod VulgSist 25:26  Quattuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
Exod VulgSist 25:27  Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
Exod VulgSist 25:28  Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Exod VulgSist 25:29  Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
Exod VulgSist 25:30  Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
Exod VulgSist 25:31  Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
Exod VulgSist 25:32  Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
Exod VulgSist 25:33  Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilia: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilia. hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
Exod VulgSist 25:34  in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
Exod VulgSist 25:35  Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Exod VulgSist 25:36  Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
Exod VulgSist 25:37  Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
Exod VulgSist 25:38  Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant auro purissimo.
Exod VulgSist 25:39  Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
Exod VulgSist 25:40  Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Chapter 26
Exod VulgSist 26:1  Tabernaculum vero ita facies: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
Exod VulgSist 26:2  Longitudo cortinae unius habebit vigintiocto cubitos: latitudo, quattuor cubitorum erit. unius mensurae fient universa tentoria.
Exod VulgSist 26:3  Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
Exod VulgSist 26:4  Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Exod VulgSist 26:5  Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit adaptari.
Exod VulgSist 26:6  Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Exod VulgSist 26:7  Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
Exod VulgSist 26:8  Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos: et latitudo, quattuor: aequa erit mensura sagorum omnium.
Exod VulgSist 26:9  E quibus quinque iunges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
Exod VulgSist 26:10  Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut coniungi cum altero queat: et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Exod VulgSist 26:11  Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
Exod VulgSist 26:12  Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.
Exod VulgSist 26:13  Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Exod VulgSist 26:14  Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus.
Exod VulgSist 26:15  Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
Exod VulgSist 26:16  quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
Exod VulgSist 26:17  In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur: atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur.
Exod VulgSist 26:18  Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad Austrum.
Exod VulgSist 26:19  Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiiciantur.
Exod VulgSist 26:20  In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad Aquilonem, viginti tabulae erunt,
Exod VulgSist 26:21  quadraginta habentes bases argenteas. binae bases singulis tabulis supponentur.
Exod VulgSist 26:22  Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
Exod VulgSist 26:23  et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
Exod VulgSist 26:24  Eruntque coniunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis iunctura servabitur.
Exod VulgSist 26:25  Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Exod VulgSist 26:26  Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
Exod VulgSist 26:27  et quinque alios in altero, et eiusdem numeri ad occidentalem plagam:
Exod VulgSist 26:28  qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
Exod VulgSist 26:29  Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
Exod VulgSist 26:30  Et eriges tabernaculum iuxta exemplar quod tibi in Monte monstratum est.
Exod VulgSist 26:31  Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
Exod VulgSist 26:32  quod appendes ante quattuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
Exod VulgSist 26:33  Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et Sanctuarium, et Sanctuarii sanctuaria dividentur.
Exod VulgSist 26:34  Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancta sanctorum:
Exod VulgSist 26:35  mensamque extra velum: et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte Aquilonis.
Exod VulgSist 26:36  Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
Exod VulgSist 26:37  Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.
Chapter 27
Exod VulgSist 27:1  Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, idest quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Exod VulgSist 27:2  Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt: et operies illud aere.
Exod VulgSist 27:3  Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. omnia vasa ex aere fabricabis.
Exod VulgSist 27:4  Craticulamque in modum retis aeneam: per cuius quattuor angulos erunt quattuor annuli aenei,
Exod VulgSist 27:5  quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
Exod VulgSist 27:6  Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis:
Exod VulgSist 27:7  et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
Exod VulgSist 27:8  Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in Monte monstratum est.
Exod VulgSist 27:9  Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Exod VulgSist 27:10  Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.
Exod VulgSist 27:11  Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae eiusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.
Exod VulgSist 27:12  In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.
Exod VulgSist 27:13  In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
Exod VulgSist 27:14  in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem:
Exod VulgSist 27:15  et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.
Exod VulgSist 27:16  In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quattuor, cum basibus totidem.
Exod VulgSist 27:17  Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.
Exod VulgSist 27:18  In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit. fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
Exod VulgSist 27:19  Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et ceremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex aere facies.
Exod VulgSist 27:20  Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper
Exod VulgSist 27:21  in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii eius, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum coram filiis Israel.
Chapter 28
Exod VulgSist 28:1  Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
Exod VulgSist 28:2  Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
Exod VulgSist 28:3  Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Exod VulgSist 28:4  Haec autem erunt vestimenta quae faciet: Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgSist 28:5  Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
Exod VulgSist 28:6  Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
Exod VulgSist 28:7  Duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
Exod VulgSist 28:8  Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exod VulgSist 28:9  Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
Exod VulgSist 28:10  sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
Exod VulgSist 28:11  Opere sculptoris et caelatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos:
Exod VulgSist 28:12  et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
Exod VulgSist 28:14  et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis.
Exod VulgSist 28:15  Rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superhumeralis ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exod VulgSist 28:16  Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Exod VulgSist 28:17  Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
Exod VulgSist 28:20  in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. inclusi auro erunt per ordines suos.
Exod VulgSist 28:21  Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Exod VulgSist 28:22  Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo:
Exod VulgSist 28:23  et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:
Exod VulgSist 28:24  catenasque aureas iunges annulis, qui sunt in marginibus eius:
Exod VulgSist 28:25  et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
Exod VulgSist 28:26  Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quae e regione sunt superhumeralis, et posteriora eius aspiciunt.
Exod VulgSist 28:27  Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem iuncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
Exod VulgSist 28:28  et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta, et a seinvicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Exod VulgSist 28:29  Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali iudicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum.
Exod VulgSist 28:30  Pones autem in rationali iudicii Doctrinam et Veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper.
Exod VulgSist 28:31  Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exod VulgSist 28:32  in cuius medio supra erit capitium, et ora per gyrum eius textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
Exod VulgSist 28:33  Deorsum vero, ad pedes eiusdem tunicae, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
Exod VulgSist 28:34  ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
Exod VulgSist 28:35  Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur Sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Exod VulgSist 28:36  Facies et laminam de auro purissimo: in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Domino.
Exod VulgSist 28:37  Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
Exod VulgSist 28:38  imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte eius, ut placatus sit ei Dominus.
Exod VulgSist 28:39  Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
Exod VulgSist 28:40  Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:
Exod VulgSist 28:41  vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgSist 28:42  Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femora:
Exod VulgSist 28:43  et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini eius post eum.
Chapter 29
Exod VulgSist 29:1  Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
Exod VulgSist 29:2  panesque azymos, et crustulam absque fermento, quae conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.
Exod VulgSist 29:3  Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
Exod VulgSist 29:4  Et Aaron, ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Exod VulgSist 29:5  indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
Exod VulgSist 29:6  Et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram,
Exod VulgSist 29:7  et oleum unctionis fundes super caput eius: atque hoc ritu consecrabitur.
Exod VulgSist 29:8  Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
Exod VulgSist 29:9  Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
Exod VulgSist 29:10  applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,
Exod VulgSist 29:11  et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi testimonii.
Exod VulgSist 29:12  Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
Exod VulgSist 29:13  Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum iecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
Exod VulgSist 29:14  carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Exod VulgSist 29:15  Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus.
Exod VulgSist 29:16  Quem cum mactaveris, tolles de sanguine eius, et fundes circa altare.
Exod VulgSist 29:17  ipsum autem arietem secabis in frustra. lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius.
Exod VulgSist 29:18  Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimae Domini.
Exod VulgSist 29:19  Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus.
Exod VulgSist 29:20  Quem cum immolaveris, sumes de sanguine eius, et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Exod VulgSist 29:21  Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
Exod VulgSist 29:22  tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quae operit vitalia, ac reticulum iecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:
Exod VulgSist 29:23  tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:
Exod VulgSist 29:24  ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Exod VulgSist 29:25  Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio eius est.
Exod VulgSist 29:26  Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
Exod VulgSist 29:27  Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
Exod VulgSist 29:28  quo initiatus est Aaron et filii eius, cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino.
Exod VulgSist 29:29  Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
Exod VulgSist 29:30  Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in Sanctuario.
Exod VulgSist 29:31  Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes eius in loco sancto:
Exod VulgSist 29:32  quibus vescetur Aaron et filii eius. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
Exod VulgSist 29:33  ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
Exod VulgSist 29:34  Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
Exod VulgSist 29:35  Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum:
Exod VulgSist 29:36  et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Exod VulgSist 29:37  Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum. omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Exod VulgSist 29:38  Hoc est quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,
Exod VulgSist 29:40  decimam partem similae conspersae oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno.
Exod VulgSist 29:41  Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis, et iuxta ea quae diximus, in odorem suavitatis:
Exod VulgSist 29:42  sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
Exod VulgSist 29:43  Ibique praecipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea.
Exod VulgSist 29:44  Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgSist 29:45  Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus,
Exod VulgSist 29:46  et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de Terra Aegypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
Chapter 30
Exod VulgSist 30:1  Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
Exod VulgSist 30:2  habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
Exod VulgSist 30:3  Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
Exod VulgSist 30:4  et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
Exod VulgSist 30:5  Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
Exod VulgSist 30:6  Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
Exod VulgSist 30:7  Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
Exod VulgSist 30:8  et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
Exod VulgSist 30:9  Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
Exod VulgSist 30:10  Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
Exod VulgSist 30:12  Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
Exod VulgSist 30:13  Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino.
Exod VulgSist 30:14  Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
Exod VulgSist 30:15  Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
Exod VulgSist 30:16  Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
Exod VulgSist 30:18  Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
Exod VulgSist 30:19  lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus suas ac pedes,
Exod VulgSist 30:20  quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
Exod VulgSist 30:21  ne forte moriantur. legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones.
Exod VulgSist 30:23  dicens: Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
Exod VulgSist 30:24  casiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
Exod VulgSist 30:25  faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
Exod VulgSist 30:26  et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
Exod VulgSist 30:27  mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis,
Exod VulgSist 30:28  et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet.
Exod VulgSist 30:29  Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
Exod VulgSist 30:30  Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgSist 30:31  Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
Exod VulgSist 30:32  Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
Exod VulgSist 30:33  Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo, alieno, exterminabitur de populo suo.
Exod VulgSist 30:34  Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, aequalis ponderis erunt omnia:
Exod VulgSist 30:35  faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
Exod VulgSist 30:36  Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
Exod VulgSist 30:37  Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
Exod VulgSist 30:38  Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Chapter 31
Exod VulgSist 31:2  Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda,
Exod VulgSist 31:3  et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere,
Exod VulgSist 31:4  ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere,
Exod VulgSist 31:6  Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quae praecepi tibi,
Exod VulgSist 31:7  tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
Exod VulgSist 31:8  mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
Exod VulgSist 31:9  et holocausti, et omnia vasa eorum, labium cum basi sua,
Exod VulgSist 31:10  vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius, ut fungantur officio suo in sacris.
Exod VulgSist 31:11  oleum unctionis, et thymiama aromathum in Sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.
Exod VulgSist 31:13  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
Exod VulgSist 31:14  Custodite sabbatum meum. sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Exod VulgSist 31:15  Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Exod VulgSist 31:16  Custodiant filii Israel Sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
Exod VulgSist 31:17  inter me et filios Israel, signumque perpetuum. sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
Exod VulgSist 31:18  Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
Chapter 32
Exod VulgSist 32:1  Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de Terra Aegypti, ignoramus quid acciderit.
Exod VulgSist 32:2  Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
Exod VulgSist 32:3  Fecitque populus quae iusserat, deferens inaures ad Aaron.
Exod VulgSist 32:4  Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem. dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
Exod VulgSist 32:5  Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens: Cras sollemnitas Domini est.
Exod VulgSist 32:6  Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
Exod VulgSist 32:7  Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de Terra Aegypti.
Exod VulgSist 32:8  Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de Terra Aegypti.
Exod VulgSist 32:9  Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste durae cervicis sit:
Exod VulgSist 32:10  dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
Exod VulgSist 32:11  Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de Terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
Exod VulgSist 32:12  Ne quaeso dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Exod VulgSist 32:13  Recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli: et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
Exod VulgSist 32:14  Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
Exod VulgSist 32:15  Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
Exod VulgSist 32:16  et factas opere Domini: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
Exod VulgSist 32:17  Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnae auditur in castris.
Exod VulgSist 32:18  Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio.
Exod VulgSist 32:19  Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, proiecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:
Exod VulgSist 32:20  arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel.
Exod VulgSist 32:21  Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
Exod VulgSist 32:22  Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum:
Exod VulgSist 32:23  dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos praecedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de Terra Aegypti, nescimus quid acciderit.
Exod VulgSist 32:24  Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et proieci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
Exod VulgSist 32:25  Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus, (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat)
Exod VulgSist 32:26  et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, iungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:
Exod VulgSist 32:27  quibus ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
Exod VulgSist 32:28  Feceruntque filii Levi iuxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi triginta tria millia hominum.
Exod VulgSist 32:29  Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
Exod VulgSist 32:30  Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
Exod VulgSist 32:31  Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,
Exod VulgSist 32:32  aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
Exod VulgSist 32:33  Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo:
Exod VulgSist 32:34  tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
Exod VulgSist 32:35  Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Chapter 33
Exod VulgSist 33:1  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de Terra Aegypti, in terram quam iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam:
Exod VulgSist 33:2  et mittam praecursorem tui angelum, ut eiiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Iebusaeum,
Exod VulgSist 33:3  et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis est: ne forte disperdam te in via.
Exod VulgSist 33:4  Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo.
Exod VulgSist 33:5  Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Iam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
Exod VulgSist 33:6  Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
Exod VulgSist 33:7  Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen eius, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad Tabernaculum foederis, extra castra.
Exod VulgSist 33:8  Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
Exod VulgSist 33:9  Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
Exod VulgSist 33:10  cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium Tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
Exod VulgSist 33:11  Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun, puer, non recedebat de Tabernaculo.
Exod VulgSist 33:12  Dixit autem Moyses ad Dominum: Praecipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Exod VulgSist 33:13  Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
Exod VulgSist 33:14  Dixitque Dominus: Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi.
Exod VulgSist 33:15  Et ait Moyses: Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.
Exod VulgSist 33:16  In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?
Exod VulgSist 33:17  Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
Exod VulgSist 33:19  Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
Exod VulgSist 33:20  Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet.
Exod VulgSist 33:21  Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
Exod VulgSist 33:22  Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam:
Exod VulgSist 33:23  tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.
Chapter 34
Exod VulgSist 34:1  Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti.
Exod VulgSist 34:2  Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
Exod VulgSist 34:3  Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur econtra.
Exod VulgSist 34:4  Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Exod VulgSist 34:5  Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Exod VulgSist 34:6  Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax,
Exod VulgSist 34:7  qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
Exod VulgSist 34:8  Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
Exod VulgSist 34:9  ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Exod VulgSist 34:10  Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus iste, in cuius es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
Exod VulgSist 34:11  Observa cuncta quae hodie mando tibi: ego ipse eiiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Iebusaeum.
Exod VulgSist 34:12  Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias, quae sint tibi in ruinam:
Exod VulgSist 34:13  sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:
Exod VulgSist 34:14  noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen eius, Deus est aemulator.
Exod VulgSist 34:15  Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulachra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
Exod VulgSist 34:16  Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Exod VulgSist 34:18  Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.
Exod VulgSist 34:19  Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
Exod VulgSist 34:20  Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.
Exod VulgSist 34:21  Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare, et metere.
Exod VulgSist 34:22  Sollemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et sollemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Exod VulgSist 34:23  Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
Exod VulgSist 34:24  Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
Exod VulgSist 34:25  Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae: neque residebit mane de victima sollemnitatis Phase.
Exod VulgSist 34:26  Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hoedum in lacte matris suae.
Exod VulgSist 34:27  Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus.
Exod VulgSist 34:28  Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem.
Exod VulgSist 34:29  Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
Exod VulgSist 34:30  Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
Exod VulgSist 34:31  Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
Exod VulgSist 34:32  venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.
Exod VulgSist 34:33  Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Exod VulgSist 34:34  Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata.
Exod VulgSist 34:35  Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos.
Chapter 35
Exod VulgSist 35:1  Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae iussit Dominus fieri.
Exod VulgSist 35:2  Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Exod VulgSist 35:3  Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
Exod VulgSist 35:4  Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens:
Exod VulgSist 35:5  Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et aes,
Exod VulgSist 35:6  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exod VulgSist 35:7  pellesque arietum rubricatas, et ianthinas, ligna setim,
Exod VulgSist 35:8  et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
Exod VulgSist 35:9  lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
Exod VulgSist 35:10  Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
Exod VulgSist 35:11  Tabernaculum scilicet, et tectum eius, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases:
Exod VulgSist 35:12  Arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
Exod VulgSist 35:13  Mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
Exod VulgSist 35:14  Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
Exod VulgSist 35:15  Altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi:
Exod VulgSist 35:16  Altare holocausti, et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis: labrum et bases eius:
Exod VulgSist 35:17  Cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
Exod VulgSist 35:18  paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
Exod VulgSist 35:19  Vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgSist 35:20  Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
Exod VulgSist 35:21  obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
Exod VulgSist 35:22  viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Exod VulgSist 35:23  Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et hyacinthinas,
Exod VulgSist 35:24  argenti, aerisque metalla obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
Exod VulgSist 35:25  Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
Exod VulgSist 35:26  et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
Exod VulgSist 35:27  Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Exod VulgSist 35:28  aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
Exod VulgSist 35:29  Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
Exod VulgSist 35:30  Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda.
Exod VulgSist 35:31  Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina
Exod VulgSist 35:32  ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et aere,
Exod VulgSist 35:33  sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. quidquid fabre adinveniri potest,
Exod VulgSist 35:34  dedit in corde eius: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
Exod VulgSist 35:35  ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.
Chapter 36
Exod VulgSist 36:1  Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus Sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus.
Exod VulgSist 36:2  Cumque vocasset eos Moyses, et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
Exod VulgSist 36:3  tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
Exod VulgSist 36:5  dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
Exod VulgSist 36:6  Iussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra in opere Sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
Exod VulgSist 36:8  Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
Exod VulgSist 36:9  quarum una habebat in longitudine vigintiocto cubitos, et in latitudine quattuor. una mensura erat omnium cortinarum.
Exod VulgSist 36:10  Coniunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
Exod VulgSist 36:11  Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter,
Exod VulgSist 36:12  ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo iungerentur.
Exod VulgSist 36:13  unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
Exod VulgSist 36:14  Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:
Exod VulgSist 36:15  unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga:
Exod VulgSist 36:16  quorum quinque iunxit seorsum, et sex alia separatim.
Exod VulgSist 36:17  Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem iungerentur.
Exod VulgSist 36:18  Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
Exod VulgSist 36:19  Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis.
Exod VulgSist 36:20  Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
Exod VulgSist 36:21  Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
Exod VulgSist 36:22  Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
Exod VulgSist 36:23  E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra Austrum,
Exod VulgSist 36:24  cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur.
Exod VulgSist 36:25  Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad Aquilonem, fecit viginti tabulas,
Exod VulgSist 36:26  cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
Exod VulgSist 36:27  Contra Occidentem vero, idest, ad eam partem tabernaculi, quae mare respicit, fecit sex tabulas,
Exod VulgSist 36:28  et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
Exod VulgSist 36:29  quae iunctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:
Exod VulgSist 36:30  ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
Exod VulgSist 36:31  Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
Exod VulgSist 36:32  et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
Exod VulgSist 36:33  Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
Exod VulgSist 36:34  Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
Exod VulgSist 36:35  Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
Exod VulgSist 36:36  et quattuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Exod VulgSist 36:37  Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:
Exod VulgSist 36:38  et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.
Chapter 37
Exod VulgSist 37:1  Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Exod VulgSist 37:3  conflans quattuor annulos aureos per quattuor angulos eius: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
Exod VulgSist 37:4  Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
Exod VulgSist 37:5  et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.
Exod VulgSist 37:6  Fecit et propitiatorium, idest, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
Exod VulgSist 37:7  Duos etiam Cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
Exod VulgSist 37:8  Cherub unum in summitate unius partis, et Cherub alterum in summitate partis alterius: duos Cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
Exod VulgSist 37:9  extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
Exod VulgSist 37:10  Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.
Exod VulgSist 37:11  circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labrum aureum per gyrum,
Exod VulgSist 37:12  ipsique labro coronam auream interrasilem quattuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
Exod VulgSist 37:13  Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
Exod VulgSist 37:14  contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
Exod VulgSist 37:15  Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
Exod VulgSist 37:16  Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
Exod VulgSist 37:17  Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo. De cuius vecte calami, scyphi, sphaerulaeque ac lilia procedebant:
Exod VulgSist 37:18  sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
Exod VulgSist 37:19  tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
Exod VulgSist 37:20  In ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia:
Exod VulgSist 37:21  et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
Exod VulgSist 37:22  et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
Exod VulgSist 37:23  Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
Exod VulgSist 37:24  Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Exod VulgSist 37:25  Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cuius angulis procedebant cornua.
Exod VulgSist 37:26  Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Exod VulgSist 37:27  Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Exod VulgSist 37:28  Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
Exod VulgSist 37:29  Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
Chapter 38
Exod VulgSist 38:1  Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:
Exod VulgSist 38:2  cuius cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.
Exod VulgSist 38:3  Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
Exod VulgSist 38:4  Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,
Exod VulgSist 38:5  fusis quattuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:
Exod VulgSist 38:6  quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis:
Exod VulgSist 38:7  induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulatis, et intus vacuum.
Exod VulgSist 38:8  Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.
Exod VulgSist 38:9  Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
Exod VulgSist 38:10  columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
Exod VulgSist 38:11  Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae, basesque et capita columnarum eiusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.
Exod VulgSist 38:12  In ea vero plaga, quae ad Occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
Exod VulgSist 38:13  Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:
Exod VulgSist 38:14  e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis unum tenebant latus:
Exod VulgSist 38:15  et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.
Exod VulgSist 38:17  Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
Exod VulgSist 38:18  Et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
Exod VulgSist 38:19  Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.
Exod VulgSist 38:20  Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
Exod VulgSist 38:21  Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt iuxta praeceptum Moysi in ceremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:
Exod VulgSist 38:22  quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iuda, Domino per Moysen iubente, compleverat,
Exod VulgSist 38:23  iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo, et bysso.
Exod VulgSist 38:24  Omne aurum quod expensum est in opere Sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram Sanctuarii.
Exod VulgSist 38:25  Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus, et quingentis quinquaginta, armatorum.
Exod VulgSist 38:26  Fuerunt praeterea centum talenta argenti, e quibus conflatae sunt bases Sanctuarii, et introitus ubi velum pendet.
Exod VulgSist 38:27  Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
Exod VulgSist 38:28  De mille autem septingentis, et septuaginta quinque fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
Exod VulgSist 38:29  Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
Exod VulgSist 38:30  ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent,
Exod VulgSist 38:31  et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius, et paxilli tabernaculi atque atrii, per gyrum.
Chapter 39
Exod VulgSist 39:1  De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.
Exod VulgSist 39:2  Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
Exod VulgSist 39:3  opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
Exod VulgSist 39:4  duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
Exod VulgSist 39:5  et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 39:6  Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel:
Exod VulgSist 39:7  posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 39:8  Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
Exod VulgSist 39:10  Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
Exod VulgSist 39:13  In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
Exod VulgSist 39:14  Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
Exod VulgSist 39:15  Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:
Exod VulgSist 39:16  et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
Exod VulgSist 39:17  e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
Exod VulgSist 39:18  Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
Exod VulgSist 39:19  stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.
Exod VulgSist 39:20  Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exod VulgSist 39:21  et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
Exod VulgSist 39:22  deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
Exod VulgSist 39:23  et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicae per gyrum:
Exod VulgSist 39:24  tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 39:25  Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:
Exod VulgSist 39:28  cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo distinctum arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 39:29  Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
Exod VulgSist 39:30  et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 39:31  Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 39:32  Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Exod VulgSist 39:33  opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de hyacinthinis pellibus,
Exod VulgSist 39:36  candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo:
Exod VulgSist 39:37  altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus:
Exod VulgSist 39:39  altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:
Exod VulgSist 39:40  tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis iussa sunt fieri.
Exod VulgSist 39:41  Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,
Exod VulgSist 39:42  obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.
Exod VulgSist 39:43  Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Chapter 40
Exod VulgSist 40:2  Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
Exod VulgSist 40:3  et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
Exod VulgSist 40:4  et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
Exod VulgSist 40:5  et altare aureum in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi testimonii pones,
Exod VulgSist 40:7  labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
Exod VulgSist 40:8  Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum eius.
Exod VulgSist 40:9  Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
Exod VulgSist 40:11  labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
Exod VulgSist 40:12  Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
Exod VulgSist 40:13  indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
Exod VulgSist 40:15  Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
Exod VulgSist 40:16  Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
Exod VulgSist 40:17  et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
Exod VulgSist 40:18  Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
Exod VulgSist 40:19  Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem.
Exod VulgSist 40:20  Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam Septentrionalem extra velum,
Exod VulgSist 40:21  ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 40:22  Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi,
Exod VulgSist 40:23  locatis per ordinem lucernis, iuxta praeceptum Domini.
Exod VulgSist 40:24  Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
Exod VulgSist 40:25  et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 40:26  Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
Exod VulgSist 40:27  et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
Exod VulgSist 40:28  Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
Exod VulgSist 40:29  Laveruntque Moyses et Aaron, ac filii eius manus suas et pedes,
Exod VulgSist 40:30  cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exod VulgSist 40:31  Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu eius tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
Exod VulgSist 40:32  operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
Exod VulgSist 40:33  Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et maiestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
Exod VulgSist 40:34  Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:
Exod VulgSist 40:36  Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.