Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Toggle notes
Chapter 1
Isai VulgClem 1:1  Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.
Isai VulgClem 1:2  Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.
Isai VulgClem 1:3  Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isai VulgClem 1:4  Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum.
Isai VulgClem 1:5  Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ? omne caput languidum, et omne cor mœrens.
Isai VulgClem 1:6  A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isai VulgClem 1:7  Terra vestra deserta ; civitates vestræ succensæ igni : regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Isai VulgClem 1:8  Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.
Isai VulgClem 1:9  Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Isai VulgClem 1:10  Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
Isai VulgClem 1:11  Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum : holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.
Isai VulgClem 1:12  Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ?
Isai VulgClem 1:13  Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri.
Isai VulgClem 1:14  Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.
Isai VulgClem 1:15  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
Isai VulgClem 1:16  Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis : quiescite agere perverse,
Isai VulgClem 1:17  discite benefacere ; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
Isai VulgClem 1:18  Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Isai VulgClem 1:19  Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
Isai VulgClem 1:20  Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isai VulgClem 1:21  Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
Isai VulgClem 1:22  Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.
Isai VulgClem 1:23  Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
Isai VulgClem 1:24  Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël : Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Isai VulgClem 1:25  Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Isai VulgClem 1:26  Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
Isai VulgClem 1:27  Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.
Isai VulgClem 1:28  Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
Isai VulgClem 1:29  Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,
Isai VulgClem 1:30  cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
Isai VulgClem 1:31  Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
Chapter 2
Isai VulgClem 2:1  Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
Isai VulgClem 2:2  Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,
Isai VulgClem 2:3  et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Isai VulgClem 2:4  Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
Isai VulgClem 2:5  Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
Isai VulgClem 2:6  Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
Isai VulgClem 2:7  Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
Isai VulgClem 2:8  Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
Isai VulgClem 2:9  Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.
Isai VulgClem 2:10  Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
Isai VulgClem 2:11  Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
Isai VulgClem 2:12  Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;
Isai VulgClem 2:13  et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
Isai VulgClem 2:14  et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
Isai VulgClem 2:15  et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
Isai VulgClem 2:16  et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
Isai VulgClem 2:17  et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;
Isai VulgClem 2:19  et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isai VulgClem 2:20  In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
Isai VulgClem 2:21  Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isai VulgClem 2:22  Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.
Chapter 3
Isai VulgClem 3:1  Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ ;
Isai VulgClem 3:2  fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;
Isai VulgClem 3:3  principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
Isai VulgClem 3:4  Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ;
Isai VulgClem 3:5  et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
Isai VulgClem 3:6  Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
Isai VulgClem 3:7  Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi.
Isai VulgClem 3:8  Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
Isai VulgClem 3:9  Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
Isai VulgClem 3:10  Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Isai VulgClem 3:11  Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
Isai VulgClem 3:12  Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
Isai VulgClem 3:13  Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
Isai VulgClem 3:14  Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
Isai VulgClem 3:15  Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgClem 3:16  Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ;
Isai VulgClem 3:17  decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
Isai VulgClem 3:18  In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
Isai VulgClem 3:19  et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
Isai VulgClem 3:20  et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
Isai VulgClem 3:22  et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
Isai VulgClem 3:23  et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
Isai VulgClem 3:24  Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
Isai VulgClem 3:25  Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
Isai VulgClem 3:26  Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.
Chapter 4
Isai VulgClem 4:1  Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum.
Isai VulgClem 4:2  In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
Isai VulgClem 4:3  Et erit : omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
Isai VulgClem 4:4  Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
Isai VulgClem 4:5  Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte : super omnem enim gloriam protectio.
Isai VulgClem 4:6  Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
Chapter 5
Isai VulgClem 5:1  Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
Isai VulgClem 5:2  Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Isai VulgClem 5:3  Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
Isai VulgClem 5:4  Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei ? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas ?
Isai VulgClem 5:5  Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ : auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
Isai VulgClem 5:6  Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
Isai VulgClem 5:7  Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile : et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor.
Isai VulgClem 5:8  Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ ?
Isai VulgClem 5:9  In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore.
Isai VulgClem 5:10  Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
Isai VulgClem 5:11  Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis !
Isai VulgClem 5:12  Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
Isai VulgClem 5:13  Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Isai VulgClem 5:14  Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
Isai VulgClem 5:15  Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
Isai VulgClem 5:16  Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
Isai VulgClem 5:17  Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.
Isai VulgClem 5:18  Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum !
Isai VulgClem 5:19  qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud !
Isai VulgClem 5:20  Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
Isai VulgClem 5:21  Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Isai VulgClem 5:22  Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
Isai VulgClem 5:23  qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo !
Isai VulgClem 5:24  Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
Isai VulgClem 5:25  Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum : et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isai VulgClem 5:26  Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ : et ecce festinus velociter veniet.
Isai VulgClem 5:27  Non est deficiens neque laborans in eo ; non dormitabit, neque dormiet ; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
Isai VulgClem 5:28  Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
Isai VulgClem 5:29  Rugitus ejus ut leonis ; rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Isai VulgClem 5:30  Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
Chapter 6
Isai VulgClem 6:1  In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum.
Isai VulgClem 6:2  Seraphim stabant super illud : sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.
Isai VulgClem 6:3  Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus.
Isai VulgClem 6:4  Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Isai VulgClem 6:5  Et dixi : Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Isai VulgClem 6:6  Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,
Isai VulgClem 6:7  et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
Isai VulgClem 6:8  Et audivi vocem Domini dicentis : Quem mittam ? et quis ibit nobis ? Et dixi : Ecce ego, mitte me.
Isai VulgClem 6:9  Et dixit : Vade, et dices populo huic : Audite audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere.
Isai VulgClem 6:10  Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
Isai VulgClem 6:11  Et dixi : Usquequo, Domine ? Et dixit : Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Isai VulgClem 6:12  Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
Isai VulgClem 6:13  Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos ; semen sanctum erit id quod steterit in ea.
Chapter 7
Isai VulgClem 7:1  Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam : et non potuerunt
Isai VulgClem 7:2  debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
Isai VulgClem 7:3  Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis ;
Isai VulgClem 7:4  et dices ad eum : Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ;
Isai VulgClem 7:5  eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes :
Isai VulgClem 7:6  Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.
Isai VulgClem 7:7  Hæc dicit Dominus Deus : Non stabit, et non erit istud ;
Isai VulgClem 7:8  sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin ; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus ;
Isai VulgClem 7:9  et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis.
Isai VulgClem 7:11  Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
Isai VulgClem 7:12  Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.
Isai VulgClem 7:13  Et dixit : Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo ?
Isai VulgClem 7:14  Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
Isai VulgClem 7:15  Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Isai VulgClem 7:16  Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
Isai VulgClem 7:17  Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.
Isai VulgClem 7:18  Et erit in die illa : sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur ;
Isai VulgClem 7:19  et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
Isai VulgClem 7:20  In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.
Isai VulgClem 7:21  Et erit in die illa : nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
Isai VulgClem 7:22  et præ ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ.
Isai VulgClem 7:23  Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.
Isai VulgClem 7:24  Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : vepres enim et spinæ erunt in universa terra.
Isai VulgClem 7:25  Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium : et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
Chapter 8
Isai VulgClem 8:1  Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare.
Isai VulgClem 8:2  Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ :
Isai VulgClem 8:3  et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina prædari :
Isai VulgClem 8:4  quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.
Isai VulgClem 8:6  Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ :
Isai VulgClem 8:7  propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ;
Isai VulgClem 8:8  et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !
Isai VulgClem 8:9  Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini.
Isai VulgClem 8:10  Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.
Isai VulgClem 8:11  Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :
Isai VulgClem 8:12  Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
Isai VulgClem 8:13  Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester :
Isai VulgClem 8:14  et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
Isai VulgClem 8:15  Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
Isai VulgClem 8:16  Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
Isai VulgClem 8:17  Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.
Isai VulgClem 8:18  Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion :
Isai VulgClem 8:19  et cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis ?
Isai VulgClem 8:20  ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Isai VulgClem 8:21  Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,
Isai VulgClem 8:22  et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
Chapter 9
Isai VulgClem 9:1  Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium.
Isai VulgClem 9:2  Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Isai VulgClem 9:3  Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
Isai VulgClem 9:4  Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.
Isai VulgClem 9:5  Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
Isai VulgClem 9:6  Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus : et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
Isai VulgClem 9:7  Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum : zelus Domini exercituum faciet hoc.
Isai VulgClem 9:8  Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël.
Isai VulgClem 9:9  Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes :
Isai VulgClem 9:10  Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
Isai VulgClem 9:11  Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.
Isai VulgClem 9:12  Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isai VulgClem 9:13  Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Isai VulgClem 9:14  Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
Isai VulgClem 9:15  Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Isai VulgClem 9:16  Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, præcipitati.
Isai VulgClem 9:17  Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur : quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isai VulgClem 9:18  Succensa est enim quasi ignis impietas : veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Isai VulgClem 9:19  In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet.
Isai VulgClem 9:20  Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam.
Isai VulgClem 9:21  In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Chapter 10
Isai VulgClem 10:1  Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,
Isai VulgClem 10:2  ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
Isai VulgClem 10:3  Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis ? ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isai VulgClem 10:4  ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis ? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isai VulgClem 10:5  Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea.
Isai VulgClem 10:6  Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Isai VulgClem 10:7  Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit ; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
Isai VulgClem 10:9  Numquid non principes mei simul reges sunt ? numquid non ut Charcamis, sic Calano ? et ut Arphad, sic Emath ? numquid non ut Damascus, sic Samaria ?
Isai VulgClem 10:10  Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
Isai VulgClem 10:11  Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?
Isai VulgClem 10:12  Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
Isai VulgClem 10:13  Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Isai VulgClem 10:14  Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
Isai VulgClem 10:15  Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Isai VulgClem 10:16  Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem ; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.
Isai VulgClem 10:17  Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma ; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
Isai VulgClem 10:18  Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur ; et erit terrore profugus.
Isai VulgClem 10:19  Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
Isai VulgClem 10:20  Et erit in die illa : non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos ; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
Isai VulgClem 10:21  Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.
Isai VulgClem 10:22  Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo ; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
Isai VulgClem 10:23  Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
Isai VulgClem 10:24  Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum : Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur : in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti.
Isai VulgClem 10:25  Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
Isai VulgClem 10:26  Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb : et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti.
Isai VulgClem 10:27  Et erit in die illa : auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.
Isai VulgClem 10:28  Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
Isai VulgClem 10:29  Transierunt cursim, Gaba sedes nostra ; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
Isai VulgClem 10:30  Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Isai VulgClem 10:31  Migravit Medemena ; habitatores Gabim, confortamini.
Isai VulgClem 10:32  Adhuc dies est ut in Nobe stetur ; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem.
Isai VulgClem 10:33  Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore ; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
Isai VulgClem 10:34  Et subvertentur condensa saltus ferro ; et Libanus cum excelsis cadet.
Chapter 11
Isai VulgClem 11:1  Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.
Isai VulgClem 11:2  Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ;
Isai VulgClem 11:3  et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet ;
Isai VulgClem 11:4  sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Isai VulgClem 11:5  Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
Isai VulgClem 11:6  Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Isai VulgClem 11:7  Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum ; et leo quasi bos comedet paleas.
Isai VulgClem 11:8  Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
Isai VulgClem 11:9  Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.
Isai VulgClem 11:10  In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.
Isai VulgClem 11:11  Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
Isai VulgClem 11:12  Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ.
Isai VulgClem 11:13  Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt ; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.
Isai VulgClem 11:14  Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis ; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.
Isai VulgClem 11:15  Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.
Isai VulgClem 11:16  Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti.
Chapter 12
Isai VulgClem 12:1  Et dices in die illa : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Isai VulgClem 12:2  Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isai VulgClem 12:3  Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
Isai VulgClem 12:4  Et dicetis in die illa : Confitemini Domino et invocate nomen ejus ; notas facite in populis adinventiones ejus ; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Isai VulgClem 12:5  Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ; annuntiate hoc in universa terra.
Isai VulgClem 12:6  Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.
Chapter 13
Isai VulgClem 13:2  Super montem caliginosum levate signum : exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
Isai VulgClem 13:3  Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.
Isai VulgClem 13:4  Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium ; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
Isai VulgClem 13:5  venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.
Isai VulgClem 13:6  Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet.
Isai VulgClem 13:7  Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,
Isai VulgClem 13:8  et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt : unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum.
Isai VulgClem 13:9  Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.
Isai VulgClem 13:10  Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Isai VulgClem 13:11  Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
Isai VulgClem 13:13  Super hoc cælum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus.
Isai VulgClem 13:14  Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
Isai VulgClem 13:15  Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio ;
Isai VulgClem 13:16  infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
Isai VulgClem 13:17  Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint ;
Isai VulgClem 13:18  sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Isai VulgClem 13:19  Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
Isai VulgClem 13:20  Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Isai VulgClem 13:21  Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi ;
Isai VulgClem 13:22  et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.
Chapter 14
Isai VulgClem 14:1  Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.
Isai VulgClem 14:2  Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
Isai VulgClem 14:3  Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
Isai VulgClem 14:4  sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor ; quievit tributum ?
Isai VulgClem 14:5  Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
Isai VulgClem 14:6  cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
Isai VulgClem 14:7  Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ;
Isai VulgClem 14:8  abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
Isai VulgClem 14:9  Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui ; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
Isai VulgClem 14:10  Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es.
Isai VulgClem 14:11  Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
Isai VulgClem 14:12  Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes ?
Isai VulgClem 14:13  Qui dicebas in corde tuo : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis ;
Isai VulgClem 14:14  ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo ?
Isai VulgClem 14:15  Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
Isai VulgClem 14:16  Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient : Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,
Isai VulgClem 14:17  qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem ?
Isai VulgClem 14:18  Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua ;
Isai VulgClem 14:19  tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
Isai VulgClem 14:20  Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti : non vocabitur in æternum semen pessimorum.
Isai VulgClem 14:21  Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
Isai VulgClem 14:22  Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum ; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus ;
Isai VulgClem 14:23  et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
Isai VulgClem 14:24  Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi,
Isai VulgClem 14:25  sic eveniet : ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.
Isai VulgClem 14:26  Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes.
Isai VulgClem 14:27  Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?
Isai VulgClem 14:28  In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :
Isai VulgClem 14:29  Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui ; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
Isai VulgClem 14:30  Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
Isai VulgClem 14:31  Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthæa omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.
Isai VulgClem 14:32  Et quid respondebitur nuntiis gentis ? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.
Chapter 15
Isai VulgClem 15:1  Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
Isai VulgClem 15:2  Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo ; et super Medaba, Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.
Isai VulgClem 15:3  In triviis ejus accincti sunt sacco ; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.
Isai VulgClem 15:4  Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.
Isai VulgClem 15:5  Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
Isai VulgClem 15:6  Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Isai VulgClem 15:7  Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum : ad torrentem Salicum ducent eos.
Isai VulgClem 15:8  Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.
Isai VulgClem 15:9  Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.
Chapter 16
Isai VulgClem 16:1  Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion.
Isai VulgClem 16:2  Et erit : sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
Isai VulgClem 16:3  Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
Isai VulgClem 16:4  Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris : finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.
Isai VulgClem 16:5  Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.
Isai VulgClem 16:6  Audivimus superbiam Moab : superbus est valde ; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus.
Isai VulgClem 16:7  Idcirco ululabit Moab ad Moab ; universus ululabit : his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
Isai VulgClem 16:8  Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt : flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto ; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare.
Isai VulgClem 16:9  Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama ; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit.
Isai VulgClem 16:10  Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat ; vocem calcantium abstuli.
Isai VulgClem 16:11  Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
Isai VulgClem 16:12  Et erit : cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.
Isai VulgClem 16:13  Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
Isai VulgClem 16:14  Et nunc locutus est Dominus, dicens : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
Chapter 17
Isai VulgClem 17:1  Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
Isai VulgClem 17:2  Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isai VulgClem 17:3  Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
Isai VulgClem 17:4  Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
Isai VulgClem 17:5  Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.
Isai VulgClem 17:6  Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
Isai VulgClem 17:7  In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;
Isai VulgClem 17:8  et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
Isai VulgClem 17:9  In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ; et eris deserta.
Isai VulgClem 17:10  Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata : propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ;
Isai VulgClem 17:11  in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit ; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
Isai VulgClem 17:12  Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Isai VulgClem 17:13  Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
Isai VulgClem 17:14  In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
Chapter 18
Isai VulgClem 18:1  Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,
Isai VulgClem 18:2  qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.
Isai VulgClem 18:3  Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis.
Isai VulgClem 18:4  Quia hæc dicit Dominus ad me : Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
Isai VulgClem 18:5  Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit ; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
Isai VulgClem 18:6  Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
Isai VulgClem 18:7  In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius ; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus ; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
Chapter 19
Isai VulgClem 19:1  Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus,
Isai VulgClem 19:2  et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
Isai VulgClem 19:3  Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo ; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
Isai VulgClem 19:4  Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
Isai VulgClem 19:5  Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.
Isai VulgClem 19:6  Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet.
Isai VulgClem 19:7  Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.
Isai VulgClem 19:8  Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
Isai VulgClem 19:9  Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.
Isai VulgClem 19:10  Et erunt irrigua ejus flaccentia : omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
Isai VulgClem 19:11  Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni : Filius sapientium ego, filius regum antiquorum ?
Isai VulgClem 19:12  Ubi nunc sunt sapientes tui ? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.
Isai VulgClem 19:13  Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.
Isai VulgClem 19:14  Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
Isai VulgClem 19:15  Et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.
Isai VulgClem 19:16  In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
Isai VulgClem 19:17  Et erit terra Juda Ægypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
Isai VulgClem 19:18  In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum : Civitas solis vocabitur una.
Isai VulgClem 19:19  In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
Isai VulgClem 19:20  Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
Isai VulgClem 19:21  Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa ; et colent eum in hostiis et in muneribus ; et vota vovebunt Domino, et solvent.
Isai VulgClem 19:22  Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam ; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
Isai VulgClem 19:23  In die illa erit via de Ægypto in Assyrios ; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur.
Isai VulgClem 19:24  In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio ; benedictio in medio terræ
Isai VulgClem 19:25  cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio ; hæreditas autem mea Israël.
Chapter 20
Isai VulgClem 20:1  In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam :
Isai VulgClem 20:2  in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens : Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
Isai VulgClem 20:3  Et dixit Dominus : Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam ;
Isai VulgClem 20:4  sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti.
Isai VulgClem 20:5  Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua.
Isai VulgClem 20:6  Et dicet habitator insulæ hujus in die illa : Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum : et quomodo effugere poterimus nos ?
Chapter 21
Isai VulgClem 21:1  Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
Isai VulgClem 21:2  Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.
Isai VulgClem 21:3  Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Isai VulgClem 21:4  Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Isai VulgClem 21:5  Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.
Isai VulgClem 21:6  Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
Isai VulgClem 21:7  Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
Isai VulgClem 21:8  Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
Isai VulgClem 21:9  Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
Isai VulgClem 21:10  Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
Isai VulgClem 21:11  Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?
Isai VulgClem 21:12  Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite.
Isai VulgClem 21:13  Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
Isai VulgClem 21:14  Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.
Isai VulgClem 21:15  A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
Isai VulgClem 21:16  Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
Isai VulgClem 21:17  Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.
Chapter 22
Isai VulgClem 22:1  Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ?
Isai VulgClem 22:2  Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
Isai VulgClem 22:3  Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt.
Isai VulgClem 22:4  Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ;
Isai VulgClem 22:5  dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
Isai VulgClem 22:6  Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
Isai VulgClem 22:7  Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
Isai VulgClem 22:8  Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
Isai VulgClem 22:9  Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris,
Isai VulgClem 22:10  et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
Isai VulgClem 22:11  Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
Isai VulgClem 22:12  Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
Isai VulgClem 22:13  et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
Isai VulgClem 22:14  Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgClem 22:15  Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :
Isai VulgClem 22:16  Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
Isai VulgClem 22:17  Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus ; et quasi amictum, sic sublevabit te.
Isai VulgClem 22:18  Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui.
Isai VulgClem 22:19  Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
Isai VulgClem 22:20  Et erit in die illa : vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,
Isai VulgClem 22:21  et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.
Isai VulgClem 22:22  Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat.
Isai VulgClem 22:23  Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus.
Isai VulgClem 22:24  Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
Isai VulgClem 22:25  In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.
Chapter 23
Isai VulgClem 23:1  Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant : de terra Cethim revelatum est eis.
Isai VulgClem 23:2  Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
Isai VulgClem 23:3  In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus : et facta est negotiatio gentium.
Isai VulgClem 23:4  Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens : Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
Isai VulgClem 23:5  Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro.
Isai VulgClem 23:6  Transite maria, ululate, qui habitatis in insula !
Isai VulgClem 23:7  Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
Isai VulgClem 23:8  Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ ?
Isai VulgClem 23:9  Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
Isai VulgClem 23:10  Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi.
Isai VulgClem 23:11  Manum suam extendit super mare ; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus ;
Isai VulgClem 23:12  et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis : in Cethim consurgens transfreta : ibi quoque non erit requies tibi.
Isai VulgClem 23:13  Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit : Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
Isai VulgClem 23:14  Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
Isai VulgClem 23:15  Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :
Isai VulgClem 23:16  Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
Isai VulgClem 23:17  Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ ;
Isai VulgClem 23:18  et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Chapter 24
Isai VulgClem 24:1  Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
Isai VulgClem 24:2  Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.
Isai VulgClem 24:3  Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isai VulgClem 24:4  Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Isai VulgClem 24:5  Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
Isai VulgClem 24:6  Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
Isai VulgClem 24:7  Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;
Isai VulgClem 24:8  cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
Isai VulgClem 24:9  Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.
Isai VulgClem 24:10  Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
Isai VulgClem 24:11  Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
Isai VulgClem 24:12  Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Isai VulgClem 24:13  Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isai VulgClem 24:14  Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isai VulgClem 24:15  Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
Isai VulgClem 24:16  A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
Isai VulgClem 24:17  Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
Isai VulgClem 24:18  Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
Isai VulgClem 24:19  Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;
Isai VulgClem 24:20  agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
Isai VulgClem 24:21  Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ;
Isai VulgClem 24:22  et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
Isai VulgClem 24:23  Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Chapter 25
Isai VulgClem 25:1  Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
Isai VulgClem 25:2  Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.
Isai VulgClem 25:3  Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te :
Isai VulgClem 25:4  quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Isai VulgClem 25:5  Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
Isai VulgClem 25:6  Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
Isai VulgClem 25:7  Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
Isai VulgClem 25:8  Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.
Isai VulgClem 25:9  Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
Isai VulgClem 25:10  Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
Isai VulgClem 25:11  Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
Isai VulgClem 25:12  Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
Chapter 26
Isai VulgClem 26:1  In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
Isai VulgClem 26:2  Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
Isai VulgClem 26:3  Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.
Isai VulgClem 26:4  Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.
Isai VulgClem 26:5  Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit : humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
Isai VulgClem 26:6  Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
Isai VulgClem 26:7  Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
Isai VulgClem 26:8  Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.
Isai VulgClem 26:9  Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
Isai VulgClem 26:10  Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
Isai VulgClem 26:11  Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret.
Isai VulgClem 26:12  Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.
Isai VulgClem 26:13  Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui.
Isai VulgClem 26:14  Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
Isai VulgClem 26:15  Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? elongasti omnes terminos terræ.
Isai VulgClem 26:16  Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Isai VulgClem 26:17  Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
Isai VulgClem 26:18  Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra ; ideo non ceciderunt habitatores terræ.
Isai VulgClem 26:19  Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Isai VulgClem 26:20  Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
Isai VulgClem 26:21  Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Chapter 27
Isai VulgClem 27:1  In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
Isai VulgClem 27:3  Ego Dominus qui servo eam ; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.
Isai VulgClem 27:4  Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio ? gradiar super eam, succendam eam pariter.
Isai VulgClem 27:5  An potius tenebit fortitudinem meam ? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.
Isai VulgClem 27:6  Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine.
Isai VulgClem 27:7  Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum ? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est ?
Isai VulgClem 27:8  In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam ; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.
Isai VulgClem 27:9  Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob ; et iste omnis fructus : ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos : non stabunt luci et delubra.
Isai VulgClem 27:10  Civitas enim munita desolata erit ; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum ; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.
Isai VulgClem 27:11  In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens : propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
Isai VulgClem 27:12  Et erit : in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti ; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël.
Isai VulgClem 27:13  Et erit : in die illa clangetur in tuba magna ; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.
Chapter 28
Isai VulgClem 28:1  Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino.
Isai VulgClem 28:2  Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis ; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
Isai VulgClem 28:3  Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim.
Isai VulgClem 28:4  Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
Isai VulgClem 28:5  In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui ;
Isai VulgClem 28:6  et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
Isai VulgClem 28:7  Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
Isai VulgClem 28:8  Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
Isai VulgClem 28:9  Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Isai VulgClem 28:10  Quia manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi.
Isai VulgClem 28:11  In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.
Isai VulgClem 28:12  Cui dixit : Hæc est requies mea, reficite lassum ; et hoc est meum refrigerium : et noluerunt audire.
Isai VulgClem 28:13  Et erit eis verbum Domini : Manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi ; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Isai VulgClem 28:14  Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
Isai VulgClem 28:15  Dixistis enim : Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum : flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Isai VulgClem 28:16  Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit, non festinet.
Isai VulgClem 28:17  Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura ; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt.
Isai VulgClem 28:18  Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit : flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
Isai VulgClem 28:19  Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
Isai VulgClem 28:20  Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ; et pallium breve utrumque operire non potest.
Isai VulgClem 28:21  Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus : ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
Isai VulgClem 28:22  Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra ; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.
Isai VulgClem 28:23  Auribus percipite, et audite vocem meam : attendite, et audite eloquium meum.
Isai VulgClem 28:24  Numquid tota die arabit arans ut serat ? proscindet et sarriet humum suam ?
Isai VulgClem 28:25  Nonne cum adæquaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget ? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis ?
Isai VulgClem 28:26  Et erudiet illum in judicio ; Deus suus docebit illum.
Isai VulgClem 28:27  Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit ; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
Isai VulgClem 28:28  Panis autem comminuetur ; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
Isai VulgClem 28:29  Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.
Chapter 29
Isai VulgClem 29:1  Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum : solemnitates evolutæ sunt.
Isai VulgClem 29:2  Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel.
Isai VulgClem 29:3  Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
Isai VulgClem 29:4  Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum ; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
Isai VulgClem 29:5  Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt ;
Isai VulgClem 29:6  eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
Isai VulgClem 29:7  Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.
Isai VulgClem 29:8  Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est : sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion.
Isai VulgClem 29:9  Obstupescite et admiramini ; fluctuate et vacillate ; inebriamini, et non a vino ; movemini, et non ab ebrietate.
Isai VulgClem 29:10  Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis ; claudet oculos vestros : prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
Isai VulgClem 29:11  Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus est enim.
Isai VulgClem 29:12  Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei : Lege ; et respondebit : Nescio litteras.
Isai VulgClem 29:13  Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
Isai VulgClem 29:14  ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
Isai VulgClem 29:15  Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium ; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos ? et quis novit nos ?
Isai VulgClem 29:16  Perversa est hæc vestra cogitatio ; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo : Non fecisti me ; et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.
Isai VulgClem 29:17  Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur ?
Isai VulgClem 29:18  Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
Isai VulgClem 29:19  Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;
Isai VulgClem 29:20  quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
Isai VulgClem 29:21  qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.
Isai VulgClem 29:22  Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham : Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet ;
Isai VulgClem 29:23  sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt ;
Isai VulgClem 29:24  et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
Chapter 30
Isai VulgClem 30:1  Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum ;
Isai VulgClem 30:2  qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti !
Isai VulgClem 30:3  Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
Isai VulgClem 30:4  Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
Isai VulgClem 30:5  Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit : non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.
Isai VulgClem 30:6  Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
Isai VulgClem 30:7  Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.
Isai VulgClem 30:8  Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum.
Isai VulgClem 30:9  Populus enim ad iracundiam provocans est : et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ;
Isai VulgClem 30:10  qui dicunt videntibus : Nolite videre, et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ; loquimini nobis placentia : videte nobis errores.
Isai VulgClem 30:11  Auferte a me viam ; declinate a me semitam ; cesset a facie nostra Sanctus Israël.
Isai VulgClem 30:12  Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo ;
Isai VulgClem 30:13  propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
Isai VulgClem 30:14  Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
Isai VulgClem 30:15  Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël : Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
Isai VulgClem 30:16  et dixistis : Nequaquam, sed ad equos fugiemus : ideo fugietis ; et : Super veloces ascendemus : ideo velociores erunt qui persequentur vos.
Isai VulgClem 30:17  Mille homines a facie terroris unius ; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
Isai VulgClem 30:18  Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus : beati omnes qui exspectant eum !
Isai VulgClem 30:19  Populus enim Sion habitabit in Jerusalem : plorans nequaquam plorabis : miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui : statim ut audierit, respondebit tibi.
Isai VulgClem 30:20  Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
Isai VulgClem 30:21  Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis : Hæc est via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Isai VulgClem 30:22  Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei.
Isai VulgClem 30:23  Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis ; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
Isai VulgClem 30:24  et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.
Isai VulgClem 30:25  Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres :
Isai VulgClem 30:26  et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit.
Isai VulgClem 30:27  Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
Isai VulgClem 30:28  Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
Isai VulgClem 30:29  Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël.
Isai VulgClem 30:30  Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis : allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Isai VulgClem 30:31  A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
Isai VulgClem 30:32  Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis ; et in bellis præcipuis expugnabit eos.
Isai VulgClem 30:33  Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Chapter 31
Isai VulgClem 31:1  Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !
Isai VulgClem 31:2  Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
Isai VulgClem 31:3  Ægyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Isai VulgClem 31:4  Quia hæc dicit Dominus ad me : Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit : sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus.
Isai VulgClem 31:5  Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
Isai VulgClem 31:6  Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël.
Isai VulgClem 31:7  In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.
Isai VulgClem 31:8  Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum : et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.
Isai VulgClem 31:9  Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus : cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.
Chapter 32
Isai VulgClem 32:1  Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
Isai VulgClem 32:2  Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
Isai VulgClem 32:3  Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
Isai VulgClem 32:4  Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Isai VulgClem 32:5  Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;
Isai VulgClem 32:6  stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Isai VulgClem 32:7  Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Isai VulgClem 32:8  Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
Isai VulgClem 32:9  Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Isai VulgClem 32:10  Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Isai VulgClem 32:11  Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.
Isai VulgClem 32:12  Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
Isai VulgClem 32:13  Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
Isai VulgClem 32:14  Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.
Isai VulgClem 32:15  Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
Isai VulgClem 32:16  Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
Isai VulgClem 32:17  Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
Isai VulgClem 32:18  Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
Isai VulgClem 32:19  Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
Isai VulgClem 32:20  Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Chapter 33
Isai VulgClem 33:1  Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Isai VulgClem 33:2  Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isai VulgClem 33:3  A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
Isai VulgClem 33:4  Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
Isai VulgClem 33:5  Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ; implevit Sion judicio et justitia.
Isai VulgClem 33:6  Et erit fides in temporibus tuis : divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
Isai VulgClem 33:7  Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt.
Isai VulgClem 33:8  Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam : irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
Isai VulgClem 33:9  Luxit et elanguit terra ; confusus est Libanus, et obsorduit : et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
Isai VulgClem 33:10  Nunc consurgam, dicit Dominus ; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Isai VulgClem 33:11  Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isai VulgClem 33:12  Et erunt populi quasi de incendio cinis ; spinæ congregatæ igni comburentur.
Isai VulgClem 33:13  Audite, qui longe estis, quæ fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
Isai VulgClem 33:14  Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
Isai VulgClem 33:15  Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isai VulgClem 33:16  Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
Isai VulgClem 33:17  Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
Isai VulgClem 33:18  Cor tuum meditabitur timorem : ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ? ubi doctor parvulorum ?
Isai VulgClem 33:19  Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
Isai VulgClem 33:20  Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur :
Isai VulgClem 33:21  quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster : locus fluviorum rivi latissimi et patentes : non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
Isai VulgClem 33:22  Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
Isai VulgClem 33:23  Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum ; claudi diripient rapinam.
Isai VulgClem 33:24  Nec dicet vicinus : Elangui ; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
Chapter 34
Isai VulgClem 34:1  Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus.
Isai VulgClem 34:2  Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
Isai VulgClem 34:3  Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ; tabescent montes a sanguine eorum.
Isai VulgClem 34:4  Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Isai VulgClem 34:5  Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
Isai VulgClem 34:6  Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum : victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Isai VulgClem 34:7  Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.
Isai VulgClem 34:8  Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.
Isai VulgClem 34:9  Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem.
Isai VulgClem 34:10  Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Isai VulgClem 34:11  Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea : et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
Isai VulgClem 34:12  Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
Isai VulgClem 34:13  Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Isai VulgClem 34:14  Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
Isai VulgClem 34:15  Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
Isai VulgClem 34:16  Requirite diligenter in libro Domini, et legite : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
Isai VulgClem 34:17  Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram : usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea.
Chapter 35
Isai VulgClem 35:1  Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
Isai VulgClem 35:2  Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
Isai VulgClem 35:3  Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Isai VulgClem 35:4  Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isai VulgClem 35:5  Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ;
Isai VulgClem 35:6  tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ;
Isai VulgClem 35:7  et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
Isai VulgClem 35:8  Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
Isai VulgClem 35:9  Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.
Isai VulgClem 35:10  Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum : gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Chapter 36
Isai VulgClem 36:1  Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas.
Isai VulgClem 36:2  Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi : et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.
Isai VulgClem 36:3  Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.
Isai VulgClem 36:4  Et dixit ad eos Rabsaces : Dicite Ezechiæ : Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quæ est ista fiducia qua confidis ?
Isai VulgClem 36:5  aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis ? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me ?
Isai VulgClem 36:6  Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum ; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo.
Isai VulgClem 36:7  Quod si responderis mihi : In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem : Coram altari isto adorabitis ?
Isai VulgClem 36:8  Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum :
Isai VulgClem 36:9  et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus,
Isai VulgClem 36:10  et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam ? Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam.
Isai VulgClem 36:11  Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.
Isai VulgClem 36:12  Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista ? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum ?
Isai VulgClem 36:13  Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit : Audite verba regis magni, regis Assyriorum !
Isai VulgClem 36:14  Hæc dicit rex : Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
Isai VulgClem 36:15  Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens : Eruens liberabit nos Dominus : non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
Isai VulgClem 36:16  Nolite audire Ezechiam ; hæc enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,
Isai VulgClem 36:17  donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
Isai VulgClem 36:18  Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum ?
Isai VulgClem 36:19  Ubi est deus Emath et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
Isai VulgClem 36:20  Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ?
Isai VulgClem 36:21  Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens : Ne respondeatis ei.
Isai VulgClem 36:22  Et ingressus est Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
Chapter 37
Isai VulgClem 37:1  Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
Isai VulgClem 37:2  Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,
Isai VulgClem 37:3  et dixerunt ad eum : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
Isai VulgClem 37:4  Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
Isai VulgClem 37:6  Et dixit ad eos Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Isai VulgClem 37:7  Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
Isai VulgClem 37:8  Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis.
Isai VulgClem 37:9  Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
Isai VulgClem 37:10  Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
Isai VulgClem 37:11  Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari ?
Isai VulgClem 37:12  Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar ?
Isai VulgClem 37:13  Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
Isai VulgClem 37:14  Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino :
Isai VulgClem 37:16  Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ : tu fecisti cælum et terram.
Isai VulgClem 37:17  Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
Isai VulgClem 37:18  Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
Isai VulgClem 37:19  et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.
Isai VulgClem 37:20  Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.
Isai VulgClem 37:21  Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
Isai VulgClem 37:22  hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem.
Isai VulgClem 37:23  Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum ? ad Sanctum Israël.
Isai VulgClem 37:24  In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani ; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.
Isai VulgClem 37:25  Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
Isai VulgClem 37:26  Numquid non audisti quæ olim fecerim ei ? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
Isai VulgClem 37:27  Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
Isai VulgClem 37:28  Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
Isai VulgClem 37:29  Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.
Isai VulgClem 37:30  Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
Isai VulgClem 37:31  Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum :
Isai VulgClem 37:32  quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud.
Isai VulgClem 37:33  Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem.
Isai VulgClem 37:34  In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
Isai VulgClem 37:35  Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.
Isai VulgClem 37:36  Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
Isai VulgClem 37:37  Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
Isai VulgClem 37:38  Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.
Chapter 38
Isai VulgClem 38:1  In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Hæc dicit Dominus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
Isai VulgClem 38:2  Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
Isai VulgClem 38:3  et dixit : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
Isai VulgClem 38:5  Vade, et dic Ezechiæ : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
Isai VulgClem 38:6  et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
Isai VulgClem 38:7  Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
Isai VulgClem 38:8  ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
Isai VulgClem 38:9  Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
Isai VulgClem 38:10  Ego dixi in dimidio dierum meorum : Vadam ad portas inferi ; quæsivi residuum annorum meorum.
Isai VulgClem 38:11  Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Isai VulgClem 38:12  Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me : de mane usque ad vesperam finies me.
Isai VulgClem 38:13  Sperabam usque ad mane ; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea : de mane usque ad vesperam finies me.
Isai VulgClem 38:14  Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior : responde pro me.
Isai VulgClem 38:15  Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
Isai VulgClem 38:16  Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
Isai VulgClem 38:17  Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Isai VulgClem 38:18  Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
Isai VulgClem 38:19  Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
Isai VulgClem 38:20  Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.
Isai VulgClem 38:21  Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
Isai VulgClem 38:22  Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ?
Chapter 39
Isai VulgClem 39:1  In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset et convaluisset.
Isai VulgClem 39:2  Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
Isai VulgClem 39:3  Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei : Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te ? Et dixit Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
Isai VulgClem 39:4  Et dixit : Quid viderunt in domo tua ? Et dixit Ezechias : Omnia quæ in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Isai VulgClem 39:5  Et dixit Isaias ad Ezechiam : Audi verbum Domini exercituum.
Isai VulgClem 39:6  Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
Isai VulgClem 39:7  Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
Isai VulgClem 39:8  Et dixit Ezechias ad Isaiam : Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit : Fiat tantum pax et veritas in diebus meis !
Chapter 40
Isai VulgClem 40:1  Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
Isai VulgClem 40:2  Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Isai VulgClem 40:3  Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Isai VulgClem 40:4  Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
Isai VulgClem 40:5  et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Isai VulgClem 40:6  Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
Isai VulgClem 40:7  Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus :
Isai VulgClem 40:8  exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
Isai VulgClem 40:9  Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :
Isai VulgClem 40:10  ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
Isai VulgClem 40:11  Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.
Isai VulgClem 40:12  Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera ?
Isai VulgClem 40:13  Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
Isai VulgClem 40:14  cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi ?
Isai VulgClem 40:15  Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
Isai VulgClem 40:16  Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
Isai VulgClem 40:17  Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
Isai VulgClem 40:18  Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?
Isai VulgClem 40:19  Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?
Isai VulgClem 40:20  Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Isai VulgClem 40:21  Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terræ ?
Isai VulgClem 40:22  Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
Isai VulgClem 40:23  qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
Isai VulgClem 40:24  Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Isai VulgClem 40:25  Et cui assimilastis me, et adæquastis ? dicit Sanctus.
Isai VulgClem 40:26  Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc : qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
Isai VulgClem 40:27  Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?
Isai VulgClem 40:28  Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ : non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
Isai VulgClem 40:29  Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Isai VulgClem 40:30  Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
Isai VulgClem 40:31  qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ : current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Chapter 41
Isai VulgClem 41:1  Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem : accedant, et tunc loquantur ; simul ad judicium propinquemus.
Isai VulgClem 41:2  Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se ? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit : dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
Isai VulgClem 41:3  Persequetur eos, transibit in pace : semita in pedibus ejus non apparebit.
Isai VulgClem 41:4  Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio ? Ego Dominus : primus et novissimus ego sum.
Isai VulgClem 41:5  Viderunt insulæ, et timuerunt ; extrema terræ obstupuerunt : appropinquaverunt, et accesserunt.
Isai VulgClem 41:6  Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet : Confortare.
Isai VulgClem 41:7  Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est ; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.
Isai VulgClem 41:8  Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei :
Isai VulgClem 41:9  in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi : Servus meus es tu : elegi te, et non abjeci te.
Isai VulgClem 41:10  Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus : confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Isai VulgClem 41:11  Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te ; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.
Isai VulgClem 41:12  Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos ; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
Isai VulgClem 41:13  Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi : Ne timeas : ego adjuvi te.
Isai VulgClem 41:14  Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël : ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
Isai VulgClem 41:15  Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia ; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.
Isai VulgClem 41:16  Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos ; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël lætaberis.
Isai VulgClem 41:17  Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt ; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Isai VulgClem 41:18  Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes : ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.
Isai VulgClem 41:19  Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul :
Isai VulgClem 41:20  ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.
Isai VulgClem 41:21  Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
Isai VulgClem 41:22  Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt ; priora quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum ; et quæ ventura sunt, indicate nobis.
Isai VulgClem 41:23  Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul.
Isai VulgClem 41:24  Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est : abominatio est qui elegit vos.
Isai VulgClem 41:25  Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis : vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.
Isai VulgClem 41:26  Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus : Justus es ? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.
Isai VulgClem 41:27  Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.
Isai VulgClem 41:28  Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
Isai VulgClem 41:29  Ecce omnes injusti, et vana opera eorum ; ventus et inane simulacra eorum.
Chapter 42
Isai VulgClem 42:1  Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum : judicium gentibus proferet.
Isai VulgClem 42:2  Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
Isai VulgClem 42:3  Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet : in veritate educet judicium.
Isai VulgClem 42:4  Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium ; et legem ejus insulæ exspectabunt.
Isai VulgClem 42:5  Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos ; firmans terram, et quæ germinant ex ea ; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam :
Isai VulgClem 42:6  Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te : et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium,
Isai VulgClem 42:7  ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
Isai VulgClem 42:8  Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
Isai VulgClem 42:9  Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio : antequam oriantur, audita vobis faciam.
Isai VulgClem 42:10  Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ; insulæ, et habitatores earum.
Isai VulgClem 42:11  Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar : laudate, habitatores petræ ; de vertice montium clamabunt.
Isai VulgClem 42:12  Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
Isai VulgClem 42:13  Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit : super inimicos suos confortabitur.
Isai VulgClem 42:14  Tacui semper, silui, patiens fui : sicut parturiens loquar ; dissipabo, et absorbebo simul.
Isai VulgClem 42:15  Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo ; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Isai VulgClem 42:16  Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.
Isai VulgClem 42:17  Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili ; qui dicunt conflatili : Vos dii nostri.
Isai VulgClem 42:19  Quis cæcus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? quis cæcus, nisi qui venundatus est ? et quis cæcus, nisi servus Domini ?
Isai VulgClem 42:20  Qui vides multa, nonne custodies ? qui apertas habes aures, nonne audies ?
Isai VulgClem 42:21  Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
Isai VulgClem 42:22  Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat : Redde.
Isai VulgClem 42:23  Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura ?
Isai VulgClem 42:24  Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus ? nonne Dominus ipse, cui peccavimus ? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
Isai VulgClem 42:25  Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum ; et combussit eum in circuitu, et non cognovit ; et succendit eum, et non intellexit.
Chapter 43
Isai VulgClem 43:1  Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël : Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo : meus es tu.
Isai VulgClem 43:2  Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
Isai VulgClem 43:3  Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te.
Isai VulgClem 43:4  Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
Isai VulgClem 43:5  Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
Isai VulgClem 43:6  Dicam aquiloni : Da ; et austro : Noli prohibere : affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
Isai VulgClem 43:7  Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
Isai VulgClem 43:8  Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt.
Isai VulgClem 43:9  Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet ? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant : Vere.
Isai VulgClem 43:10  Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi : ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
Isai VulgClem 43:11  Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
Isai VulgClem 43:12  Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus : vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
Isai VulgClem 43:13  Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud ?
Isai VulgClem 43:14  Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël : Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes.
Isai VulgClem 43:15  Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester.
Isai VulgClem 43:16  Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ;
Isai VulgClem 43:17  qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum : simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
Isai VulgClem 43:18  Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
Isai VulgClem 43:19  Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea : ponam in deserto viam, et in invio flumina.
Isai VulgClem 43:20  Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones : quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
Isai VulgClem 43:21  Populum istum formavi mihi : laudem meam narrabit.
Isai VulgClem 43:22  Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israël.
Isai VulgClem 43:23  Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure.
Isai VulgClem 43:24  Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me : verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Isai VulgClem 43:25  Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
Isai VulgClem 43:26  Reduc me in memoriam, et judicemur simul : narra si quid habes ut justificeris.
Isai VulgClem 43:27  Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me :
Isai VulgClem 43:28  et contaminavi principes sanctos ; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.
Chapter 44
Isai VulgClem 44:1  Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi.
Isai VulgClem 44:2  Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus : Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
Isai VulgClem 44:3  Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam :
Isai VulgClem 44:4  et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas.
Isai VulgClem 44:5  Iste dicet : Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob ; et hic scribet manu sua : Domino, et in nomine Israël assimilabitur.
Isai VulgClem 44:6  Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum : Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.
Isai VulgClem 44:7  Quis similis mei ? vocet, et annuntiet : et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
Isai VulgClem 44:8  Nolite timere, neque conturbemini : ex tunc audire te feci, et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim ?
Isai VulgClem 44:9  Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isai VulgClem 44:10  Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ?
Isai VulgClem 44:11  Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
Isai VulgClem 44:12  Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
Isai VulgClem 44:13  Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ;
Isai VulgClem 44:14  succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus ; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :
Isai VulgClem 44:15  et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
Isai VulgClem 44:16  Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit : Vah ! calefactus sum, vidi focum ;
Isai VulgClem 44:17  reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens : Libera me, quia deus meus es tu !
Isai VulgClem 44:18  Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Isai VulgClem 44:19  Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ? ante truncum ligni procidam ?
Isai VulgClem 44:20  Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam : neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
Isai VulgClem 44:21  Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te ; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
Isai VulgClem 44:22  Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua : revertere ad me, quoniam redemi te.
Isai VulgClem 44:23  Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terræ ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.
Isai VulgClem 44:24  Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero : Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ;
Isai VulgClem 44:25  irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ;
Isai VulgClem 44:26  suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem : Habitaberis, et civitatibus Juda : Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo ;
Isai VulgClem 44:27  qui dico profundo : Desolare, et flumina tua arefaciam ;
Isai VulgClem 44:28  qui dico Cyro : Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis ; qui dico Jerusalem : Ædificaberis, et templo : Fundaberis.
Chapter 45
Isai VulgClem 45:1  Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur :
Isai VulgClem 45:2  Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo ; portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam :
Isai VulgClem 45:3  et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,
Isai VulgClem 45:4  propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum ; et vocavi te nomine tuo : assimilavi te, et non cognovisti me.
Isai VulgClem 45:5  Ego Dominus, et non est amplius ; extra me non est deus ; accinxi te, et non cognovisti me :
Isai VulgClem 45:6  ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est : ego Dominus, et non est alter :
Isai VulgClem 45:7  formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum : ego Dominus faciens omnia hæc.
Isai VulgClem 45:8  Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum ; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul : ego Dominus creavi eum.
Isai VulgClem 45:9  Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis, et opus tuum absque manibus est ?
Isai VulgClem 45:10  Væ qui dicit patri : Quid generas ? et mulieri : Quid parturis ?
Isai VulgClem 45:11  Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus : Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
Isai VulgClem 45:12  Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego : manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.
Isai VulgClem 45:13  Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam ; ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgClem 45:14  Hæc dicit Dominus : Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt ; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.
Isai VulgClem 45:15  Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.
Isai VulgClem 45:16  Confusi sunt, et erubuerunt omnes : simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
Isai VulgClem 45:17  Israël salvatus est in Domino salute æterna ; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
Isai VulgClem 45:18  Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus ; non in vanum creavit eam : ut habitaretur formavit eam : Ego Dominus, et non est alius.
Isai VulgClem 45:19  Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso ; non dixi semini Jacob frustra : Quærite me : ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
Isai VulgClem 45:20  Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus : nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem.
Isai VulgClem 45:21  Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud ? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me ? Deus justus, et salvans non est præter me.
Isai VulgClem 45:22  Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.
Isai VulgClem 45:23  In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur : quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.
Isai VulgClem 45:24  Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium ; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Isai VulgClem 45:25  In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.
Chapter 46
Isai VulgClem 46:1  Confractus est Bel, contritus est Nabo ; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.
Isai VulgClem 46:2  Contabuerunt, et contrita sunt simul ; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.
Isai VulgClem 46:3  Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël ; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
Isai VulgClem 46:4  Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo ; ego feci, et ego feram ; ego portabo, et salvabo.
Isai VulgClem 46:5  Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem ?
Isai VulgClem 46:6  Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
Isai VulgClem 46:7  Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur : sed et cum clamaverint ad eum, non audiet ; de tribulatione non salvabit eos.
Isai VulgClem 46:8  Mementote istud, et confundamini ; redite, prævaricatores, ad cor.
Isai VulgClem 46:9  Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.
Isai VulgClem 46:10  Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
Isai VulgClem 46:11  Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ : et locutus sum, et adducam illud ; creavi et faciam illud.
Isai VulgClem 46:12  Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia.
Isai VulgClem 46:13  Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.
Chapter 47
Isai VulgClem 47:1  Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon : sede in terra ; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
Isai VulgClem 47:2  Tolle molam, et mole farinam ; denuda turpitudinem tuam ; discooperi humerum, revela crura, transi flumina.
Isai VulgClem 47:3  Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum ; ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
Isai VulgClem 47:4  Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël.
Isai VulgClem 47:5  Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum.
Isai VulgClem 47:6  Iratus sum super populum meum : contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua : non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde.
Isai VulgClem 47:7  Et dixisti : In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.
Isai VulgClem 47:8  Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo : Ego sum, et non est præter me amplius ; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.
Isai VulgClem 47:9  Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas : universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
Isai VulgClem 47:10  Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti : Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo : Ego sum, et præter me non est altera.
Isai VulgClem 47:11  Veniet super te malum, et nescies ortum ejus ; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare ; veniet super te repente miseria quam nescies.
Isai VulgClem 47:12  Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
Isai VulgClem 47:13  Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
Isai VulgClem 47:14  Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.
Isai VulgClem 47:15  Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras : negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te.
Chapter 48
Isai VulgClem 48:1  Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
Isai VulgClem 48:2  De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus.
Isai VulgClem 48:3  Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea : repente operatus sum, et venerunt.
Isai VulgClem 48:4  Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
Isai VulgClem 48:5  Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
Isai VulgClem 48:6  Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.
Isai VulgClem 48:7  Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
Isai VulgClem 48:8  Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua : scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
Isai VulgClem 48:9  Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.
Isai VulgClem 48:10  Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.
Isai VulgClem 48:11  Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.
Isai VulgClem 48:12  Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco : ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
Isai VulgClem 48:13  Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.
Isai VulgClem 48:14  Congregamini, omnes vos, et audite : quis de eis annuntiavit hæc ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
Isai VulgClem 48:15  Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.
Isai VulgClem 48:16  Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum : ex tempore antequam fieret, ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
Isai VulgClem 48:17  Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
Isai VulgClem 48:18  Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris :
Isai VulgClem 48:19  et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
Isai VulgClem 48:20  Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate : auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.
Isai VulgClem 48:21  Non sitierunt in deserto, cum educeret eos : aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
Chapter 49
Isai VulgClem 49:1  Audite, insulæ, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Isai VulgClem 49:2  Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me.
Isai VulgClem 49:3  Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor.
Isai VulgClem 49:4  Et ego dixi : In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
Isai VulgClem 49:5  Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
Isai VulgClem 49:6  Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Isai VulgClem 49:7  Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.
Isai VulgClem 49:8  Hæc dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui : et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ;
Isai VulgClem 49:9  ut diceres his qui vincti sunt : Exite, et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
Isai VulgClem 49:10  Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Isai VulgClem 49:11  Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
Isai VulgClem 49:12  Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
Isai VulgClem 49:13  Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
Isai VulgClem 49:14  Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
Isai VulgClem 49:15  Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Isai VulgClem 49:16  Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.
Isai VulgClem 49:17  Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt.
Isai VulgClem 49:18  Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;
Isai VulgClem 49:19  quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te.
Isai VulgClem 49:20  Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem.
Isai VulgClem 49:21  Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? ego destituta et sola ; et isti ubi erant ?
Isai VulgClem 49:22  Hæc dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum : et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isai VulgClem 49:23  Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.
Isai VulgClem 49:24  Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?
Isai VulgClem 49:25  Quia hæc dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.
Isai VulgClem 49:26  Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
Chapter 50
Isai VulgClem 50:1  Hæc dicit Dominus : Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam ? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Isai VulgClem 50:2  Quia veni, et non erat vir ; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere ? aut non est in me virtus ad liberandum ? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum ; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
Isai VulgClem 50:3  Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
Isai VulgClem 50:4  Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
Isai VulgClem 50:5  Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii.
Isai VulgClem 50:6  Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Isai VulgClem 50:7  Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
Isai VulgClem 50:8  Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi ? Stemus simul ; quis est adversarius meus ? accedat ad me.
Isai VulgClem 50:9  Ecce Dominus Deus auxiliator meus ; quis est qui condemnet me ? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ; tinea comedet eos.
Isai VulgClem 50:10  Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui ? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Isai VulgClem 50:11  Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis : ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis : in doloribus dormietis.
Chapter 51
Isai VulgClem 51:1  Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum ; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
Isai VulgClem 51:2  Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos : quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Isai VulgClem 51:3  Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus : et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
Isai VulgClem 51:4  Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite : quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
Isai VulgClem 51:5  Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt ; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
Isai VulgClem 51:6  Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum : quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
Isai VulgClem 51:7  Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum : nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis :
Isai VulgClem 51:8  sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
Isai VulgClem 51:9  Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ?
Isai VulgClem 51:10  numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ?
Isai VulgClem 51:11  Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum : gaudium et lætitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus.
Isai VulgClem 51:12  Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet ?
Isai VulgClem 51:13  Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram ; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis ?
Isai VulgClem 51:14  Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus.
Isai VulgClem 51:15  Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus : Dominus exercituum nomen meum.
Isai VulgClem 51:16  Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion : Populus meus es tu.
Isai VulgClem 51:17  Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus ; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.
Isai VulgClem 51:18  Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit ; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
Isai VulgClem 51:19  Duo sunt quæ occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te ? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te ?
Isai VulgClem 51:20  Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
Isai VulgClem 51:21  Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
Isai VulgClem 51:22  Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ : non adjicies ut bibas illum ultra.
Isai VulgClem 51:23  Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
Chapter 52
Isai VulgClem 52:1  Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
Isai VulgClem 52:2  Excutere de pulvere, consurge ; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
Isai VulgClem 52:3  Quia hæc dicit Dominus : Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.
Isai VulgClem 52:4  Quia hæc dicit Dominus Deus : In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
Isai VulgClem 52:5  Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis ? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
Isai VulgClem 52:6  Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
Isai VulgClem 52:7  Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem ; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion : Regnabit Deus tuus !
Isai VulgClem 52:8  Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
Isai VulgClem 52:9  Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum ; redemit Jerusalem.
Isai VulgClem 52:10  Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.
Isai VulgClem 52:11  Recedite, recedite ; exite inde, pollutum nolite tangere ; exite de medio ejus ; mundamini, qui fertis vasa Domini.
Isai VulgClem 52:12  Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël.
Isai VulgClem 52:13  Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
Isai VulgClem 52:14  Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum.
Isai VulgClem 52:15  Iste asperget gentes multas ; super ipsum continebunt reges os suum : quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.
Chapter 53
Isai VulgClem 53:1  Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
Isai VulgClem 53:2  Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum :
Isai VulgClem 53:3  despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Isai VulgClem 53:4  Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Isai VulgClem 53:5  Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra : disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus.
Isai VulgClem 53:6  Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Isai VulgClem 53:7  Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
Isai VulgClem 53:8  De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit ? quia abscissus est de terra viventium : propter scelus populi mei percussi eum.
Isai VulgClem 53:9  Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
Isai VulgClem 53:10  Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
Isai VulgClem 53:11  Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
Isai VulgClem 53:12  Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
Chapter 54
Isai VulgClem 54:1  Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas : quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.
Isai VulgClem 54:2  Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende : ne parcas : longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
Isai VulgClem 54:3  Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.
Isai VulgClem 54:4  Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
Isai VulgClem 54:5  Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël : Deus omnis terræ vocabitur.
Isai VulgClem 54:6  Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
Isai VulgClem 54:7  Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Isai VulgClem 54:8  In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
Isai VulgClem 54:9  Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
Isai VulgClem 54:10  Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
Isai VulgClem 54:11  Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris :
Isai VulgClem 54:12  et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
Isai VulgClem 54:13  universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
Isai VulgClem 54:14  Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
Isai VulgClem 54:15  Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
Isai VulgClem 54:16  Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
Isai VulgClem 54:17  Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
Chapter 55
Isai VulgClem 55:1  Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Isai VulgClem 55:2  Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Isai VulgClem 55:3  Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Isai VulgClem 55:4  Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.
Isai VulgClem 55:5  Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
Isai VulgClem 55:6  Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.
Isai VulgClem 55:7  Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Isai VulgClem 55:8  Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
Isai VulgClem 55:9  Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Isai VulgClem 55:10  Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti :
Isai VulgClem 55:11  sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
Isai VulgClem 55:12  Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
Isai VulgClem 55:13  Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.
Chapter 56
Isai VulgClem 56:1  Hæc dicit Dominus : Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.
Isai VulgClem 56:2  Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.
Isai VulgClem 56:3  Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens : Separatione dividet me Dominus a populo suo ; et non dicat eunuchus : Ecce ego lignum aridum.
Isai VulgClem 56:4  Quia hæc dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum,
Isai VulgClem 56:5  dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Isai VulgClem 56:6  Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos ; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum ;
Isai VulgClem 56:7  adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.
Isai VulgClem 56:8  Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël : Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.
Isai VulgClem 56:9  Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus.
Isai VulgClem 56:10  Speculatores ejus cæci omnes ; nescierunt universi : canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
Isai VulgClem 56:11  Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem ; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam : omnes in viam suam declinaverunt ; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Isai VulgClem 56:12  Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate ; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
Chapter 57
Isai VulgClem 57:1  Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiæ collectus est justus.
Isai VulgClem 57:2  Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
Isai VulgClem 57:3  Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.
Isai VulgClem 57:4  Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
Isai VulgClem 57:5  qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras ?
Isai VulgClem 57:6  In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua : et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor ?
Isai VulgClem 57:7  Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Isai VulgClem 57:8  Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.
Isai VulgClem 57:9  Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
Isai VulgClem 57:10  In multitudine viæ tuæ laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti ; propterea non rogasti.
Isai VulgClem 57:11  Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo ? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
Isai VulgClem 57:12  Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Isai VulgClem 57:13  Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
Isai VulgClem 57:14  Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
Isai VulgClem 57:15  Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus : in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Isai VulgClem 57:16  Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
Isai VulgClem 57:17  Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui.
Isai VulgClem 57:18  Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.
Isai VulgClem 57:19  Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
Isai VulgClem 57:20  Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
Chapter 58
Isai VulgClem 58:1  Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
Isai VulgClem 58:2  Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ ; appropinquare Deo volunt.
Isai VulgClem 58:3  Quare jejunavimus, et non aspexisti ; humiliavimus animas nostras, et nescisti ? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
Isai VulgClem 58:4  Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
Isai VulgClem 58:5  Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere ? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino ?
Isai VulgClem 58:6  Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe ;
Isai VulgClem 58:7  frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
Isai VulgClem 58:8  Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
Isai VulgClem 58:9  Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet : Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;
Isai VulgClem 58:10  cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
Isai VulgClem 58:11  Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ.
Isai VulgClem 58:12  Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis ; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.
Isai VulgClem 58:13  Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem :
Isai VulgClem 58:14  tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui : os enim Domini locutum est.
Chapter 59
Isai VulgClem 59:1  Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
Isai VulgClem 59:2  Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
Isai VulgClem 59:3  Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
Isai VulgClem 59:4  Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere : sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Isai VulgClem 59:5  Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur ; et quod confotum est, erumpet in regulum.
Isai VulgClem 59:6  Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
Isai VulgClem 59:7  Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem ; cogitationes eorum cogitationes inutiles : vastitas et contritio in viis eorum.
Isai VulgClem 59:8  Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitæ eorum incurvatæ sunt eis : omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Isai VulgClem 59:9  Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ; splendorem, et in tenebris ambulavimus.
Isai VulgClem 59:10  Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus : impegimus meridie quasi in tenebris ; in caliginosis quasi mortui.
Isai VulgClem 59:11  Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus : exspectavimus judicium, et non est ; salutem, et elongata est a nobis.
Isai VulgClem 59:12  Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus.
Isai VulgClem 59:13  Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
Isai VulgClem 59:14  Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
Isai VulgClem 59:15  Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.
Isai VulgClem 59:16  Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
Isai VulgClem 59:17  Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli :
Isai VulgClem 59:18  sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis ; insulis vicem reddet.
Isai VulgClem 59:19  Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit ;
Isai VulgClem 59:20  et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
Isai VulgClem 59:21  Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus : spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.
Chapter 60
Isai VulgClem 60:1  Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Isai VulgClem 60:2  Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
Isai VulgClem 60:3  Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
Isai VulgClem 60:4  Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent.
Isai VulgClem 60:5  Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum : quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi.
Isai VulgClem 60:6  Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
Isai VulgClem 60:7  Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi : offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.
Isai VulgClem 60:8  Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ?
Isai VulgClem 60:9  Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
Isai VulgClem 60:10  Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
Isai VulgClem 60:11  Et aperientur portæ tuæ jugiter ; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
Isai VulgClem 60:12  Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
Isai VulgClem 60:13  Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo.
Isai VulgClem 60:14  Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi : et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.
Isai VulgClem 60:15  Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret : ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem :
Isai VulgClem 60:16  et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
Isai VulgClem 60:17  Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum : et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
Isai VulgClem 60:18  Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis : et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Isai VulgClem 60:19  Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te : sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Isai VulgClem 60:20  Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
Isai VulgClem 60:21  Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram : germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
Isai VulgClem 60:22  Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.
Chapter 61
Isai VulgClem 61:1  Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ;
Isai VulgClem 61:2  ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro ; ut consolarer omnes lugentes,
Isai VulgClem 61:3  ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris ; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
Isai VulgClem 61:4  Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
Isai VulgClem 61:5  Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
Isai VulgClem 61:6  Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
Isai VulgClem 61:7  Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.
Isai VulgClem 61:8  Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis.
Isai VulgClem 61:9  Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
Isai VulgClem 61:10  Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Isai VulgClem 61:11  Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.
Chapter 62
Isai VulgClem 62:1  Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
Isai VulgClem 62:2  Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
Isai VulgClem 62:3  Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Isai VulgClem 62:4  Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.
Isai VulgClem 62:5  Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
Isai VulgClem 62:6  Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
Isai VulgClem 62:7  et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
Isai VulgClem 62:8  Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
Isai VulgClem 62:9  Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
Isai VulgClem 62:10  Transite, transite per portas, præparate viam populo : planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
Isai VulgClem 62:11  Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ : Dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
Isai VulgClem 62:12  Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta.
Chapter 63
Isai VulgClem 63:1  Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Isai VulgClem 63:2  Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?
Isai VulgClem 63:3  Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea : et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Isai VulgClem 63:4  Dies enim ultionis in corde meo ; annus redemptionis meæ venit.
Isai VulgClem 63:5  Circumspexi, et non erat auxiliator ; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret : et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Isai VulgClem 63:6  Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
Isai VulgClem 63:7  Miserationum Domini recordabor ; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Isai VulgClem 63:8  Et dixit : Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator.
Isai VulgClem 63:9  In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos : in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
Isai VulgClem 63:10  Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus : et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
Isai VulgClem 63:11  Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ;
Isai VulgClem 63:12  qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ;
Isai VulgClem 63:13  qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem ?
Isai VulgClem 63:14  Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.
Isai VulgClem 63:15  Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.
Isai VulgClem 63:16  Tu enim pater noster : et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos : tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
Isai VulgClem 63:17  Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ; indurasti cor nostrum ne timeremus te ? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.
Isai VulgClem 63:18  Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum : hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
Isai VulgClem 63:19  Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.
Chapter 64
Isai VulgClem 64:1  Utinam dirumperes cælos, et descenderes ; a facie tua montes defluerent ;
Isai VulgClem 64:2  sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni : ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ; a facie tua gentes turbarentur.
Isai VulgClem 64:3  Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
Isai VulgClem 64:4  A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.
Isai VulgClem 64:5  Occurristi lætanti, et facienti justitiam ; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus ; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
Isai VulgClem 64:6  Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
Isai VulgClem 64:7  Non est qui invocet nomen tuum ; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
Isai VulgClem 64:8  Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
Isai VulgClem 64:9  Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ ; ecce, respice, populus tuus omnes nos.
Isai VulgClem 64:10  Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est.
Isai VulgClem 64:11  Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
Isai VulgClem 64:12  Numquid super his continebis te, Domine ; tacebis, et affliges nos vehementer ?
Chapter 65
Isai VulgClem 65:1  Quæsierunt me qui ante non interrogabant ; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi : Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum.
Isai VulgClem 65:2  Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
Isai VulgClem 65:3  Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper ; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres ;
Isai VulgClem 65:4  qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt ; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum ;
Isai VulgClem 65:5  qui dicunt : Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
Isai VulgClem 65:6  Ecce scriptum est coram me : Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum.
Isai VulgClem 65:7  Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus ; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi ; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
Isai VulgClem 65:8  Hæc dicit Dominus : Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur : Ne dissipes illud, quoniam benedictio est : sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
Isai VulgClem 65:9  Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos ; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
Isai VulgClem 65:10  Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me.
Isai VulgClem 65:11  Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam :
Isai VulgClem 65:12  numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis : pro eo quod vocavi, et non respondistis ; locutus sum, et non audistis ; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis.
Isai VulgClem 65:13  Propter hoc hæc dicit Dominus Deus : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis ; ecce servi mei bibent, et vos sitietis ;
Isai VulgClem 65:14  ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini ; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis,
Isai VulgClem 65:15  et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio :
Isai VulgClem 65:16  in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen : quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
Isai VulgClem 65:17  Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam ; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
Isai VulgClem 65:18  Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo : quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium.
Isai VulgClem 65:19  Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Isai VulgClem 65:20  Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.
Isai VulgClem 65:21  Et ædificabunt domos, et habitabunt ; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
Isai VulgClem 65:22  Non ædificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet : secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt.
Isai VulgClem 65:23  Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.
Isai VulgClem 65:24  Eritque antequam clament, ego exaudiam ; adhuc illis loquentibus, ego audiam.
Isai VulgClem 65:25  Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.
Chapter 66
Isai VulgClem 66:1  Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ? et quis est iste locus quietis meæ ?
Isai VulgClem 66:2  Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
Isai VulgClem 66:3  Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
Isai VulgClem 66:4  Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis ; quia vocavi, et non erat qui responderet ; locutus sum, et non audierunt ; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt.
Isai VulgClem 66:5  Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum : Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra ; ipsi autem confundentur.
Isai VulgClem 66:6  Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
Isai VulgClem 66:7  Antequam parturiret, peperit ; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.
Isai VulgClem 66:8  Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ?
Isai VulgClem 66:9  Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus.
Isai VulgClem 66:10  Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam ; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam :
Isai VulgClem 66:11  ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus ; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.
Isai VulgClem 66:12  Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis : ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
Isai VulgClem 66:13  Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.
Isai VulgClem 66:14  Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt : et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis.
Isai VulgClem 66:15  Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis :
Isai VulgClem 66:16  quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem ; et multiplicabuntur interfecti a Domino,
Isai VulgClem 66:17  qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem : simul consumentur, dicit Dominus.
Isai VulgClem 66:18  Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis : et venient, et videbunt gloriam meam.
Isai VulgClem 66:19  Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;
Isai VulgClem 66:20  et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus : quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.
Isai VulgClem 66:21  Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
Isai VulgClem 66:22  Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
Isai VulgClem 66:23  Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato : veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
Isai VulgClem 66:24  Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me ; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.