Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Toggle notes
Chapter 1
Isai VulgHetz 1:1  Visio Isaiæ filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, et Ezechiæ regum Iuda.
Isai VulgHetz 1:2  Audite cæli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me.
Isai VulgHetz 1:3  Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isai VulgHetz 1:4  Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Isai VulgHetz 1:5  Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens.
Isai VulgHetz 1:6  A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isai VulgHetz 1:7  Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Isai VulgHetz 1:8  Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas, quæ vastatur.
Isai VulgHetz 1:9  Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Isai VulgHetz 1:10  Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhæ.
Isai VulgHetz 1:11  Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum. et agnorum, et hircorum nolui.
Isai VulgHetz 1:12  Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
Isai VulgHetz 1:13  ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt cœtus vestri:
Isai VulgHetz 1:14  calendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Isai VulgHetz 1:15  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
Isai VulgHetz 1:16  Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
Isai VulgHetz 1:17  discite benefacere: quærite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
Isai VulgHetz 1:18  Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Isai VulgHetz 1:19  Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
Isai VulgHetz 1:20  Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isai VulgHetz 1:21  Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
Isai VulgHetz 1:22  Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua.
Isai VulgHetz 1:23  Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant: et causa viduæ non ingreditur ad illos.
Isai VulgHetz 1:24  Propter hoc ait Dominus Deus exercituum fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Isai VulgHetz 1:25  Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Isai VulgHetz 1:26  Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post hæc vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.
Isai VulgHetz 1:27  Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustita:
Isai VulgHetz 1:28  et conteret scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Isai VulgHetz 1:29  Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeratis,
Isai VulgHetz 1:30  cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
Isai VulgHetz 1:31  Et erit fortitudo vestra, ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
Chapter 2
Isai VulgHetz 2:1  Verbum, quod vidit Isaias, filius Amos, super Iuda et Ierusalem.
Isai VulgHetz 2:2  Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.
Isai VulgHetz 2:3  Et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Isai VulgHetz 2:4  Et iudicabit Gentes, et arguet populos multos: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
Isai VulgHetz 2:5  Domus Iacob venite, et ambulemus in lumine Domini.
Isai VulgHetz 2:6  Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob: quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
Isai VulgHetz 2:7  Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum eius:
Isai VulgHetz 2:8  et repleta est terra eius equis: et innumerabiles quadrigæ eius. Et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
Isai VulgHetz 2:9  Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne ergo dimittas eis.
Isai VulgHetz 2:10  Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius.
Isai VulgHetz 2:11  Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
Isai VulgHetz 2:12  Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem: et humiliabitur.
Isai VulgHetz 2:13  Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan.
Isai VulgHetz 2:14  Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos.
Isai VulgHetz 2:15  Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
Isai VulgHetz 2:16  et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est.
Isai VulgHetz 2:17  Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa:
Isai VulgHetz 2:19  et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
Isai VulgHetz 2:20  In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
Isai VulgHetz 2:21  Et ingreditur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
Isai VulgHetz 2:22  Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius est, quia excelsus reputatus est ipse.
Chapter 3
Isai VulgHetz 3:1  Ecce enim dominator Dominus exercituum auferet a Ierusalem, et a Iuda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ:
Isai VulgHetz 3:2  fortem, et virum bellatorem, iudicem, et prophetam, et ariolum, et senem:
Isai VulgHetz 3:3  Principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
Isai VulgHetz 3:4  Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.
Isai VulgHetz 3:5  Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
Isai VulgHetz 3:6  Apprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
Isai VulgHetz 3:7  Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
Isai VulgHetz 3:8  Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit: quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.
Isai VulgHetz 3:9  Agnitio vultus eorum respondit eis: et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt: væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala.
Isai VulgHetz 3:10  Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Isai VulgHetz 3:11  Væ impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei.
Isai VulgHetz 3:12  populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
Isai VulgHetz 3:13  Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos.
Isai VulgHetz 3:14  Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et principibus eius: vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
Isai VulgHetz 3:15  Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum?
Isai VulgHetz 3:16  Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant, pedibus suis, et composito gradu incedebant:
Isai VulgHetz 3:17  Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
Isai VulgHetz 3:18  In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
Isai VulgHetz 3:19  et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
Isai VulgHetz 3:20  et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
Isai VulgHetz 3:22  et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
Isai VulgHetz 3:23  et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
Isai VulgHetz 3:24  Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
Isai VulgHetz 3:25  Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
Isai VulgHetz 3:26  Et mœrebunt atque lugebunt portæ eius, et desolata in terra sedebit.
Chapter 4
Isai VulgHetz 4:1  Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum.
Isai VulgHetz 4:2  In die illa erit germen Domini in magnificentia, et gloria, et fructus terræ sublimis, et exultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
Isai VulgHetz 4:3  Et erit: Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem.
Isai VulgHetz 4:4  Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii, et spiritu ardoris.
Isai VulgHetz 4:5  Et creabit Dominus super omnem locum Montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio.
Isai VulgHetz 4:6  Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia.
Chapter 5
Isai VulgHetz 5:1  Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
Isai VulgHetz 5:2  Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et ædificavit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea: et expectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Isai VulgHetz 5:3  Nunc ergo habitatores Ierusalem, et viri Iuda, iudicate inter me et vineam meam.
Isai VulgHetz 5:4  Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
Isai VulgHetz 5:5  Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ, auferam sepem eius, et erit in direptionem: diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
Isai VulgHetz 5:6  Et ponam eam desertam: non putabitur, et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ: et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
Isai VulgHetz 5:7  Vinea enim Domini exercituum domus Israel est: et vir Iuda germen eius delectabile: et expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas: et iustitiam, et ecce clamor.
Isai VulgHetz 5:8  Væ qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: numquid habitabitis vos soli in medio terræ?
Isai VulgHetz 5:9  In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum. Nisi domus multæ desertæ fuerint grandes, et pulchræ absque habitatore.
Isai VulgHetz 5:10  Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
Isai VulgHetz 5:11  Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis.
Isai VulgHetz 5:12  Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis.
Isai VulgHetz 5:13  Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.
Isai VulgHetz 5:14  Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes, gloriosique eius ad eum.
Isai VulgHetz 5:15  Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
Isai VulgHetz 5:16  Et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia.
Isai VulgHetz 5:17  Et pascentur agni iuxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.
Isai VulgHetz 5:18  Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.
Isai VulgHetz 5:19  Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus eius, ut videamus: et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud.
Isai VulgHetz 5:20  Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.
Isai VulgHetz 5:21  Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Isai VulgHetz 5:22  Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.
Isai VulgHetz 5:23  Qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo.
Isai VulgHetz 5:24  Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit; sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abiecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.
Isai VulgHetz 5:25  Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Isai VulgHetz 5:26  Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet.
Isai VulgHetz 5:27  Non est deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corigia calceamenti eius.
Isai VulgHetz 5:28  Sagittæ eius acutæ, et omnes arcus eius extenti. Ungulæ equorum eius ut silex, et rotæ eius quasi impetus tempestatis.
Isai VulgHetz 5:29  Rugitus eius ut leonis, rugiet ut catuli leonum: et frendet et tenebit prædam: et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Isai VulgHetz 5:30  Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.
Chapter 6
Isai VulgHetz 6:1  In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et ea, quæ sub ipso erant, replebant templum:
Isai VulgHetz 6:2  Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri: duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant.
Isai VulgHetz 6:3  Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius.
Isai VulgHetz 6:4  Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Isai VulgHetz 6:5  Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Isai VulgHetz 6:6  Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari.
Isai VulgHetz 6:7  Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
Isai VulgHetz 6:8  Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
Isai VulgHetz 6:9  Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere: et videte visionem, et nolite cognoscere.
Isai VulgHetz 6:10  Excæca cor populi huius, et aures eius aggrava: et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
Isai VulgHetz 6:11  Et dixi: Usquequo Domine? et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Isai VulgHetz 6:12  Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
Isai VulgHetz 6:13  Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus, quæ expandit ramos suos: semen sanctum erit id, quod steterit in ea.
Chapter 7
Isai VulgHetz 7:1  Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan, filii Oziæ regis Iuda, ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israel, in Ierusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt debellare eam.
Isai VulgHetz 7:2  Et nunciaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim, et commotum est cor eius, et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
Isai VulgHetz 7:3  Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz tu, et qui derelictus est Iasub filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via Agri fullonis.
Isai VulgHetz 7:4  Et dices ad eum: Vide ut sileas: noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriæ, et filii Romeliæ:
Isai VulgHetz 7:5  eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes:
Isai VulgHetz 7:6  Ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio eius filium Tabeel.
Isai VulgHetz 7:7  Hæc dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud:
Isai VulgHetz 7:8  sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin: et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus:
Isai VulgHetz 7:9  et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis.
Isai VulgHetz 7:11  Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra.
Isai VulgHetz 7:12  Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum.
Isai VulgHetz 7:13  Et dixit: Audite ergo domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
Isai VulgHetz 7:14  Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel.
Isai VulgHetz 7:15  Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Isai VulgHetz 7:16  Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
Isai VulgHetz 7:17  Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum.
Isai VulgHetz 7:18  Et erit in die illa: Sibilabit Dominus muscæ, quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api, quæ est in terra Assur,
Isai VulgHetz 7:19  et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
Isai VulgHetz 7:20  In die illa radet Dominus in novacula conducta in his, qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.
Isai VulgHetz 7:21  Et erit in die illa: Nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
Isai VulgHetz 7:22  et præ ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ.
Isai VulgHetz 7:23  Et erit in die illa: Omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.
Isai VulgHetz 7:24  Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra.
Isai VulgHetz 7:25  Et omnes montes, qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium. et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
Chapter 8
Isai VulgHetz 8:1  Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare.
Isai VulgHetz 8:2  Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiæ:
Isai VulgHetz 8:3  et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius, Accelera spolia detrahere: Festina prædari.
Isai VulgHetz 8:4  Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ coram rege Assyriorum.
Isai VulgHetz 8:6  Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ:
Isai VulgHetz 8:7  propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam eius: et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius,
Isai VulgHetz 8:8  et ibit per Iudam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius, implens latitudinem terræ tuæ o Emmanuel.
Isai VulgHetz 8:9  Congregamini populi, et vincimini, et audite universæ procul terræ: confortamini et vincimini, accingite vos et vincimini:
Isai VulgHetz 8:10  inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet: quia nobiscum Deus.
Isai VulgHetz 8:11  Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi huius, dicens:
Isai VulgHetz 8:12  Non dicatis, coniuratio: omnia enim quæ loquitur populus iste, coniuratio est: et timorem eius ne timeatis, neque paveatis.
Isai VulgHetz 8:13  Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester.
Isai VulgHetz 8:14  Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem.
Isai VulgHetz 8:15  Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
Isai VulgHetz 8:16  Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
Isai VulgHetz 8:17  Et expectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et præstolabor eum.
Isai VulgHetz 8:18  Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
Isai VulgHetz 8:19  Et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret pro vivis a mortuis?
Isai VulgHetz 8:20  Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Isai VulgHetz 8:21  Et transibit per eam, corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum.
Isai VulgHetz 8:22  Et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
Chapter 9
Isai VulgHetz 9:1  Primo tempore alleviata est Terra Zabulon, et Terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilææ Gentium.
Isai VulgHetz 9:2  Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Isai VulgHetz 9:3  Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
Isai VulgHetz 9:4  Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian.
Isai VulgHetz 9:5  Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
Isai VulgHetz 9:6  PARVULUS enim NATUS est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri sæculi, princeps pacis.
Isai VulgHetz 9:7  Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum eius sedebit: ut confirmet illud, et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Isai VulgHetz 9:8  Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
Isai VulgHetz 9:9  Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes:
Isai VulgHetz 9:10  Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
Isai VulgHetz 9:11  Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos eius in tumultum vertet:
Isai VulgHetz 9:12  Syriam ab oriente, et Philisthiim ab Occidente: et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta:
Isai VulgHetz 9:13  et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Isai VulgHetz 9:14  Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem die una.
Isai VulgHetz 9:15  Longævus et honorabilis, ipse est caput: et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Isai VulgHetz 9:16  Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes: et qui beatificantur, præcipitati.
Isai VulgHetz 9:17  propter hoc super adolescentulis eius non lætabitur Dominus: et pupillorum eius, et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Isai VulgHetz 9:18  Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit: et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Isai VulgHetz 9:19  In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcet.
Isai VulgHetz 9:20  Et declinabit ad dexteram, et esuriet: et comedet ad sinistram, et non saturabitur: unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam.
Isai VulgHetz 9:21  In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Chapter 10
Isai VulgHetz 10:1  Væ qui condunt leges iniquas: et scribentes, iniustitiam scripserunt:
Isai VulgHetz 10:2  ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei: ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
Isai VulgHetz 10:3  Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cuius confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isai VulgHetz 10:4  ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Isai VulgHetz 10:5  Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea.
Isai VulgHetz 10:6  Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Isai VulgHetz 10:7  Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum.
Isai VulgHetz 10:9  Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano: et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?
Isai VulgHetz 10:10  Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulachra eorum de Ierusalem, et de Samaria.
Isai VulgHetz 10:11  Numquid non sicut feci Samariæ et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulachris eius?
Isai VulgHetz 10:12  Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum eius.
Isai VulgHetz 10:13  Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Isai VulgHetz 10:14  Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: et sicut colliguntur ova, quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
Isai VulgHetz 10:15  Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Isai VulgHetz 10:16  Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem: et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis.
Isai VulgHetz 10:17  Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus eius in flamma: et succendetur, et devorabitur spina eius, et vepres in die una.
Isai VulgHetz 10:18  Et gloria saltus eius, et carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus.
Isai VulgHetz 10:19  Et reliquiæ ligni saltus eius præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
Isai VulgHetz 10:20  Et erit in die illa: non adiiciet residuum Israel, et hi, qui fugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos: sed innitetur super Dominum sanctum Israel in veritate.
Isai VulgHetz 10:21  Reliquiæ convertentur, reliquiæ, inquam, Iacob ad Deum fortem.
Isai VulgHetz 10:22  Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo, consummatio abbreviata inundabit iustitiam.
Isai VulgHetz 10:23  Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
Isai VulgHetz 10:24  Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere populus meus habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Ægypti.
Isai VulgHetz 10:25  Adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
Isai VulgHetz 10:26  Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti.
Isai VulgHetz 10:27  Et erit in die illa: Auferetur onus eius de humero tuo, et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei.
Isai VulgHetz 10:28  Veniet in Aiath, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua.
Isai VulgHetz 10:29  Transierunt cursim Gaba sedes nostra: obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
Isai VulgHetz 10:30  Hinni voce tua filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Isai VulgHetz 10:31  Migravit Medemena: habitatores Gabim confortamini.
Isai VulgHetz 10:32  Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Ierusalem.
Isai VulgHetz 10:33  Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
Isai VulgHetz 10:34  Et subvertentur condensa saltus ferro: et Libanus cum excelsis cadet.
Chapter 11
Isai VulgHetz 11:1  Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet.
Isai VulgHetz 11:2  Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiæ, et pietatis,
Isai VulgHetz 11:3  et replebit eum spiritus timoris Domini: non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet:
Isai VulgHetz 11:4  sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ: et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Isai VulgHetz 11:5  Et erit iustitia cingulum lumborum eius: et fides cinctorium renum eius.
Isai VulgHetz 11:6  Habitabit lupus cum agno: et pardus cum hœdo accubabit: vitulus et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Isai VulgHetz 11:7  Vitulus, et ursus pascentur: simul requiescent catuli eorum: et leo quasi bos comedet paleas.
Isai VulgHetz 11:8  Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis: et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
Isai VulgHetz 11:9  Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo: quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.
Isai VulgHetz 11:10  In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum.
Isai VulgHetz 11:11  Et erit in die illa: Adiiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
Isai VulgHetz 11:12  Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terræ.
Isai VulgHetz 11:13  Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iuda peribunt: Ephraim non æmulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
Isai VulgHetz 11:14  Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios Orientis: Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.
Isai VulgHetz 11:15  Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui: et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.
Isai VulgHetz 11:16  Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis: sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de Terra Ægypti.
Chapter 12
Isai VulgHetz 12:1  Et dices in die illa: Confitebor tibi Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Isai VulgHetz 12:2  Ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isai VulgHetz 12:3  Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris:
Isai VulgHetz 12:4  et dicetis in die illa: Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius: mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Isai VulgHetz 12:5  Cantate Domino quoniam magnifice fecit: annunciate hoc in universa terra.
Isai VulgHetz 12:6  Exulta, et lauda habitatio Sion: quia magnus in medio tui sanctus Israel.
Chapter 13
Isai VulgHetz 13:2  Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
Isai VulgHetz 13:3  Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exultantes in gloria mea.
Isai VulgHetz 13:4  Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum, gentium congregatarum: Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
Isai VulgHetz 13:5  venientibus de terra procul, a summitate cæli: Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.
Isai VulgHetz 13:6  Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
Isai VulgHetz 13:7  Propter hoc, omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,
Isai VulgHetz 13:8  et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens, dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum.
Isai VulgHetz 13:9  Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea.
Isai VulgHetz 13:10  Quoniam stellæ cæli, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Isai VulgHetz 13:11  Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
Isai VulgHetz 13:13  Super hoc cælum turbabo: et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris eius.
Isai VulgHetz 13:14  Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
Isai VulgHetz 13:15  Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio.
Isai VulgHetz 13:16  Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
Isai VulgHetz 13:17  Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint:
Isai VulgHetz 13:18  sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Isai VulgHetz 13:19  Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
Isai VulgHetz 13:20  Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Isai VulgHetz 13:21  Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi:
Isai VulgHetz 13:22  et respondebunt ibi ululæ in ædibus eius, et sirenes in delubris voluptatis.
Chapter 14
Isai VulgHetz 14:1  Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhærebit domui Iacob.
Isai VulgHetz 14:2  Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos.
Isai VulgHetz 14:3  Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti:
Isai VulgHetz 14:4  sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum?
Isai VulgHetz 14:5  Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
Isai VulgHetz 14:6  cædentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
Isai VulgHetz 14:7  Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit:
Isai VulgHetz 14:8  abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
Isai VulgHetz 14:9  Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
Isai VulgHetz 14:10  Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es.
Isai VulgHetz 14:11  Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
Isai VulgHetz 14:12  Quomodo cecidisti de cælo lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
Isai VulgHetz 14:13  qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,
Isai VulgHetz 14:14  Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
Isai VulgHetz 14:15  Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci:
Isai VulgHetz 14:16  qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,
Isai VulgHetz 14:17  qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?
Isai VulgHetz 14:18  Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua.
Isai VulgHetz 14:19  Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
Isai VulgHetz 14:20  Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.
Isai VulgHetz 14:21  Præparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
Isai VulgHetz 14:22  Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 14:23  Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
Isai VulgHetz 14:24  Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi,
Isai VulgHetz 14:25  sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur.
Isai VulgHetz 14:26  Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et hæc est manus extenta super universas gentes.
Isai VulgHetz 14:27  Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus eius extenta: et quis avertet eam?
Isai VulgHetz 14:28  In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:
Isai VulgHetz 14:29  ne lætaris Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem.
Isai VulgHetz 14:30  Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
Isai VulgHetz 14:31  Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthæa omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius.
Isai VulgHetz 14:32  Et quid respondebitur nunciis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius.
Chapter 15
Isai VulgHetz 15:1  Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit: quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
Isai VulgHetz 15:2  Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo, et super Medaba, Moab ululavit: in cunctis capitibus eius calvitium, et omnis barba radetur.
Isai VulgHetz 15:3  In triviis eius accincti sunt sacco: super tecta eius, et in plateis eius omnis ululatus descendit in fletum.
Isai VulgHetz 15:4  Clamabit Hesebon, et Eleale, usque Iasa audita est vox eorum. super hoc expediti Moab ululabunt, anima eius ululabit sibi.
Isai VulgHetz 15:5  Cor meum ad Moab clamabit, vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem: per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
Isai VulgHetz 15:6  Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Isai VulgHetz 15:7  Secundum magnitudinem operis et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos.
Isai VulgHetz 15:8  Quoniam circuivit clamor terminum Moab: usque ad Gallim ululatus eius, et usque ad Puteum Elim clamor eius.
Isai VulgHetz 15:9  Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine: ponam enim super Dibon additamenta: his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.
Chapter 16
Isai VulgHetz 16:1  Emitte agnum Domine dominatorem terræ, de Petra deserti ad montem filiæ Sion.
Isai VulgHetz 16:2  Et erit: Sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
Isai VulgHetz 16:3  Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie. absconde fugientes, et vagos ne prodas.
Isai VulgHetz 16:4  Habitabunt apud te profugi mei: Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser: defecit qui conculcabat terram.
Isai VulgHetz 16:5  Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, iudicans et quærens iudicium, et velociter reddens quod iustum est.
Isai VulgHetz 16:6  Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: superbia eius et arrogantia eius, et indignatio eius plusquam fortitudo eius.
Isai VulgHetz 16:7  Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his, qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
Isai VulgHetz 16:8  Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini Gentium exciderunt: flagella eius usque ad Iazer pervenerunt: erraverunt in deserto, propagines eius relictæ sunt, transierunt mare.
Isai VulgHetz 16:9  Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama: inebriabo de lacryma mea Hesebon, et Eleale: quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit.
Isai VulgHetz 16:10  Et auferetur lætitia et exultatio de Carmelo, et in vineis non exultabit neque iubilabit. vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli.
Isai VulgHetz 16:11  Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
Isai VulgHetz 16:12  Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.
Isai VulgHetz 16:13  Hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc:
Isai VulgHetz 16:14  et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
Chapter 17
Isai VulgHetz 17:1  Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
Isai VulgHetz 17:2  Derelictæ civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isai VulgHetz 17:3  Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum.
Isai VulgHetz 17:4  Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet.
Isai VulgHetz 17:5  Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.
Isai VulgHetz 17:6  Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius: dicit Dominus Deus Israel.
Isai VulgHetz 17:7  In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient:
Isai VulgHetz 17:8  et non inclinabitur ad altaria, quæ fecerunt manus eius: et quæ operati sunt digiti eius non respiciet, lucos et delubra.
Isai VulgHetz 17:9  In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israel, et eris deserta.
Isai VulgHetz 17:10  Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis.
Isai VulgHetz 17:11  In die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter.
Isai VulgHetz 17:12  Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Isai VulgHetz 17:13  Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
Isai VulgHetz 17:14  In tempore vespere, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. hæc est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
Chapter 18
Isai VulgHetz 18:1  Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,
Isai VulgHetz 18:2  qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite angeli veloces ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum terribilem, post quem non est alius: ad gentem expectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius:
Isai VulgHetz 18:3  omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis:
Isai VulgHetz 18:4  quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
Isai VulgHetz 18:5  Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et præcidentur ramusculi eius falcibus: et quæ derelicta fuerint, abscindentur, et excutientur.
Isai VulgHetz 18:6  Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis terræ: et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
Isai VulgHetz 18:7  In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato: a populo terribili, post quem non fuit alius, a gente expectante, expectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion.
Chapter 19
Isai VulgHetz 19:1  Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulachra Ægypti a facie eius, et cor Ægypti tabescet in medio eius.
Isai VulgHetz 19:2  Et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios: et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
Isai VulgHetz 19:3  Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus eius, et consilium eius præcipitabo: et interrogabunt simulachra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
Isai VulgHetz 19:4  Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
Isai VulgHetz 19:5  Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur, atque siccabitur.
Isai VulgHetz 19:6  Et deficient flumina: attenuabuntur, et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et iuncus marcescet:
Isai VulgHetz 19:7  nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.
Isai VulgHetz 19:8  Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
Isai VulgHetz 19:9  Confundentur qui operabantur linum, pectentes, et texentes subtilia.
Isai VulgHetz 19:10  Et erunt irrigua eius flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
Isai VulgHetz 19:11  Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens: quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
Isai VulgHetz 19:12  Ubi nunc sunt sapientes tui? annuncient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.
Isai VulgHetz 19:13  Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt Ægyptum, angulum populorum eius.
Isai VulgHetz 19:14  Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis: et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
Isai VulgHetz 19:15  Et non erit Ægypto opus, quod faciat caput et caudam incurvantem, et refrenantem.
Isai VulgHetz 19:16  In die illa erit Ægyptus quasi mulieres, et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum. quam ipse movebit super eam.
Isai VulgHetz 19:17  Et erit Terra Iuda Ægypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
Isai VulgHetz 19:18  In die illa erunt quinque civitates in Terra Ægypti, loquentes lingua Chanaan, et iurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una.
Isai VulgHetz 19:19  In die illa erit altare Domini in medio Terræ Ægypti, et titulus Domini iuxta terminum eius
Isai VulgHetz 19:20  erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in Terra Ægypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos.
Isai VulgHetz 19:21  Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa, et colent eum in hostiis et in muneribus: et vota vovebunt Domino, et solvent.
Isai VulgHetz 19:22  Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam, et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
Isai VulgHetz 19:23  In die illa erit via de Ægypto in Assyrios, et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur.
Isai VulgHetz 19:24  In die illa erit Israel tertius Ægyptio et Assyrio: benedictio in medio terræ,
Isai VulgHetz 19:25  cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio: hereditas autem mea Israel.
Chapter 20
Isai VulgHetz 20:1  In anno, quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam:
Isai VulgHetz 20:2  in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic vadens nudus, et discalceatus.
Isai VulgHetz 20:3  Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus, et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum, et super Æthiopiam,
Isai VulgHetz 20:4  sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, iuvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus ad ignominiam Ægypti.
Isai VulgHetz 20:5  Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua.
Isai VulgHetz 20:6  Et dicet habitator insulæ huius in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
Chapter 21
Isai VulgHetz 21:1  Onus deserti maris. Sicut turbines ab Aphrico veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
Isai VulgHetz 21:2  Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende Ælam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci.
Isai VulgHetz 21:3  Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Isai VulgHetz 21:4  Emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Isai VulgHetz 21:5  Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum.
Isai VulgHetz 21:6  Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet.
Isai VulgHetz 21:7  Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu.
Isai VulgHetz 21:8  Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
Isai VulgHetz 21:9  Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.
Isai VulgHetz 21:10  Tritura mea, et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis.
Isai VulgHetz 21:11  Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? custos quid de nocte?
Isai VulgHetz 21:12  Dixit custos: Venit mane et nox: si quæritis, quærite: convertimini, venite.
Isai VulgHetz 21:13  Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
Isai VulgHetz 21:14  Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.
Isai VulgHetz 21:15  A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii:
Isai VulgHetz 21:16  quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
Isai VulgHetz 21:17  Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.
Chapter 22
Isai VulgHetz 22:1  Onus vallis visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?
Isai VulgHetz 22:2  clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans: interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
Isai VulgHetz 22:3  Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt: omnes, qui inventi sunt, vincti sunt pariter, procul fugerunt.
Isai VulgHetz 22:4  Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei.
Isai VulgHetz 22:5  Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis scrutans murum, et magnificus super montem.
Isai VulgHetz 22:6  Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
Isai VulgHetz 22:7  Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
Isai VulgHetz 22:8  Et revelabitur operimentum Iudæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
Isai VulgHetz 22:9  Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt: et congregastis aquas piscinæ inferioris,
Isai VulgHetz 22:10  et domos Ierusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
Isai VulgHetz 22:11  Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris: et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem eius de longe non vidistis.
Isai VulgHetz 22:12  Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci:
Isai VulgHetz 22:13  et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bibamus: cras enim moriemur.
Isai VulgHetz 22:14  Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgHetz 22:15  Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam præpositum templi, et dices ad eum:
Isai VulgHetz 22:16  Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
Isai VulgHetz 22:17  Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te.
Isai VulgHetz 22:18  Coronas cornonabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus Domini tui.
Isai VulgHetz 22:19  Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
Isai VulgHetz 22:20  Et erit in die illa: Vocabo servum meum Eliacim filium Helciæ,
Isai VulgHetz 22:21  et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius: et erit quasi pater habitantibus Ierusalem, et domui Iuda.
Isai VulgHetz 22:22  Et dabo clavem domus David super humerum eius: et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat.
Isai VulgHetz 22:23  Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris eius.
Isai VulgHetz 22:24  Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
Isai VulgHetz 22:25  In die illa dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli: et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.
Chapter 23
Isai VulgHetz 23:1  Onus Tyri. Ululate naves maris: quia vastata est domus, unde venire consueverant: de Terra Cethim revelatum est eis.
Isai VulgHetz 23:2  Tacete qui habitatis in insula: negotiatores Sidonis transfretantes mare, repleverunt te.
Isai VulgHetz 23:3  In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius: et facta est negotiatio gentium.
Isai VulgHetz 23:4  Erubesce Sidon: ait enim mare: fortitudo maris dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi iuvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
Isai VulgHetz 23:5  Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro:
Isai VulgHetz 23:7  Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
Isai VulgHetz 23:8  Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius inclyti terræ?
Isai VulgHetz 23:9  Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
Isai VulgHetz 23:10  Transi terram tuam quasi flumen filia maris, non est cingulum ultra tibi.
Isai VulgHetz 23:11  Manum suam extendit super mare, conturbavit regna: Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes eius,
Isai VulgHetz 23:12  et dixit: Non adiicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi.
Isai VulgHetz 23:13  Ecce terra Chaldæorum talis populus non fuit, Assur fundavit eam: in captivitatem traduxerunt robustos eius, suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam.
Isai VulgHetz 23:14  Ululate naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
Isai VulgHetz 23:15  Et erit in die illa: In oblivione eris o Tyre septuaginta annis, sicut dies regis unius: post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis.
Isai VulgHetz 23:16  Sume citharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum ut memoria tui sit.
Isai VulgHetz 23:17  Et erit post septuaginta annos: Visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas: et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ.
Isai VulgHetz 23:18  Et erunt negotiationes eius, et mercedes eius sanctificatæ Domino: non condentur, neque reponentur: quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Chapter 24
Isai VulgHetz 24:1  Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius.
Isai VulgHetz 24:2  Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet.
Isai VulgHetz 24:3  Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isai VulgHetz 24:4  Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Isai VulgHetz 24:5  Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fœdus sempiternum.
Isai VulgHetz 24:6  Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci.
Isai VulgHetz 24:7  Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde.
Isai VulgHetz 24:8  Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
Isai VulgHetz 24:9  Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam.
Isai VulgHetz 24:10  Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte.
Isai VulgHetz 24:11  Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia lætitia: translatum est gaudium terræ.
Isai VulgHetz 24:12  Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Isai VulgHetz 24:13  Quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum: quomodo si paucæ olivæ, quæ remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isai VulgHetz 24:14  Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isai VulgHetz 24:15  Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
Isai VulgHetz 24:16  A finibus terræ laudes audivimus, gloriam iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, væ mihi: prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
Isai VulgHetz 24:17  Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
Isai VulgHetz 24:18  Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractæ de excelsis apertæ sunt, et concutientur fundamenta terræ.
Isai VulgHetz 24:19  Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra,
Isai VulgHetz 24:20  agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat.
Isai VulgHetz 24:21  Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso: et super reges terræ, qui sunt super terram.
Isai VulgHetz 24:22  Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur.
Isai VulgHetz 24:23  Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Chapter 25
Isai VulgHetz 25:1  Domine Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles, amen.
Isai VulgHetz 25:2  Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.
Isai VulgHetz 25:3  Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te.
Isai VulgHetz 25:4  Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab æstu. spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Isai VulgHetz 25:5  Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies.
Isai VulgHetz 25:6  Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
Isai VulgHetz 25:7  Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
Isai VulgHetz 25:8  Præcipitabit mortem in sempiternum: et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
Isai VulgHetz 25:9  Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste, expectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exultabimus, et lætabimur in salutari eius.
Isai VulgHetz 25:10  Quia requiescet manus Domini in monte isto: et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
Isai VulgHetz 25:11  Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum: et humiliabit gloriam eius cum allisione manuum eius.
Isai VulgHetz 25:12  Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
Chapter 26
Isai VulgHetz 26:1  In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda: Urbs fortitudinis nostræ Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale.
Isai VulgHetz 26:2  Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem.
Isai VulgHetz 26:3  Vetus error abiit: servabis pacem: pacem, quia in te speravimus.
Isai VulgHetz 26:4  Sperastis in Domino in sæculis æternis, in Domino Deo forti in perpetuum.
Isai VulgHetz 26:5  Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
Isai VulgHetz 26:6  Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
Isai VulgHetz 26:7  Semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum.
Isai VulgHetz 26:8  Et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te: nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ.
Isai VulgHetz 26:9  Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.
Isai VulgHetz 26:10  Misereamur impio, et non discet iustitiam: in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
Isai VulgHetz 26:11  Domine exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundantur zelantes populi: et ignis hostes tuos devoret.
Isai VulgHetz 26:12  Domine dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.
Isai VulgHetz 26:13  Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui.
Isai VulgHetz 26:14  Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
Isai VulgHetz 26:15  Indulsisti genti Domine, indulsisti genti: numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ.
Isai VulgHetz 26:16  Domine in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Isai VulgHetz 26:17  Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua Domine.
Isai VulgHetz 26:18  Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum: salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terræ.
Isai VulgHetz 26:19  Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent: expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Isai VulgHetz 26:20  Vade populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
Isai VulgHetz 26:21  Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum: et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Chapter 27
Isai VulgHetz 27:1  In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum, qui in mari est.
Isai VulgHetz 27:3  Ego Dominus, qui servo eam, repente propinabo ei: ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.
Isai VulgHetz 27:4  Indignatio non est mihi: quis dabit me spinam et veprem in prælio: gradiar super eam, succendam eam pariter?
Isai VulgHetz 27:5  An potius tenebit fortitudinem meam, faciet pacem mihi, pacem faciet mihi?
Isai VulgHetz 27:6  Qui ingrediuntur impetu ad Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.
Isai VulgHetz 27:7  Numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos eius, sic occisus est?
Isai VulgHetz 27:8  In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabis eam: meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.
Isai VulgHetz 27:9  Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob: et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos, non stabunt luci et delubra.
Isai VulgHetz 27:10  Civitas enim munita desolata erit, speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum: ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates eius.
Isai VulgHetz 27:11  In siccitate messes illius conterentur, mulieres venientes, et docentes eam: non est enim populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum: et qui formavit eum, non parcet ei.
Isai VulgHetz 27:12  Et erit: In die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti, et vos congregabimini unus et unus filii Israel.
Isai VulgHetz 27:13  Et erit: In die illa clangetur in tuba magna, et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in Terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem.
Chapter 28
Isai VulgHetz 28:1  Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exultationis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino.
Isai VulgHetz 28:2  Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis: turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et emissarum super terram spatiosam.
Isai VulgHetz 28:3  Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim.
Isai VulgHetz 28:4  Et erit flos decidens gloriæ exultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni: quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
Isai VulgHetz 28:5  In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exultationis residuo populi sui:
Isai VulgHetz 28:6  et spiritus iudicii sedenti super iudicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
Isai VulgHetz 28:7  Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt: sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium.
Isai VulgHetz 28:8  Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
Isai VulgHetz 28:9  Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Isai VulgHetz 28:10  Quia manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi.
Isai VulgHetz 28:11  In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.
Isai VulgHetz 28:12  Cui dixit: Hæc est requies mea, reficite lassum, et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire.
Isai VulgHetz 28:13  Et erit eis verbum Domini: Manda remanda, manda remanda, expecta reexspecta, expecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi: ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Isai VulgHetz 28:14  Propter hoc audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem.
Isai VulgHetz 28:15  Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Isai VulgHetz 28:16  Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, qui crediderit, non festinet.
Isai VulgHetz 28:17  Et ponam in pondere iudicium, et iustitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii: et protectionem aquæ inundabunt.
Isai VulgHetz 28:18  Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
Isai VulgHetz 28:19  Quandocumque pertransierit, tollet vos: quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
Isai VulgHetz 28:20  Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest.
Isai VulgHetz 28:21  Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus: sicut in valle, quæ est in Gabaon, irascetur: ut faciat opus suum, alienum opus eius: ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo.
Isai VulgHetz 28:22  Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra. consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram.
Isai VulgHetz 28:23  Auribus percipite, et audite vocem meam, attendite, et audite eloquium meum.
Isai VulgHetz 28:24  Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam?
Isai VulgHetz 28:25  Nonne cum adæquaverit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?
Isai VulgHetz 28:26  Et erudiet illum in iudicio: Deus suus docebit illum.
Isai VulgHetz 28:27  Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit: sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo.
Isai VulgHetz 28:28  Panis autem comminuetur: verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
Isai VulgHetz 28:29  Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret iustitiam.
Chapter 29
Isai VulgHetz 29:1  Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David: additus est annus ad annum: sollemnitates evolutæ sunt.
Isai VulgHetz 29:2  Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel.
Isai VulgHetz 29:3  Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et iaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
Isai VulgHetz 29:4  Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum: et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
Isai VulgHetz 29:5  Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te: et sicut favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te prævaluerunt:
Isai VulgHetz 29:6  eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
Isai VulgHetz 29:7  Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium Gentium, quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.
Isai VulgHetz 29:8  Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius: et sicut somniat sitiens, et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est: sic erit multitudo omnium Gentium, quæ dimicaverunt contra montem Sion.
Isai VulgHetz 29:9  Obstupescite, et admiramini, fluctuate, et vacillate: inebriamini, et non a vino: movemini, et non ab ebrietate.
Isai VulgHetz 29:10  Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
Isai VulgHetz 29:11  Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim:
Isai VulgHetz 29:12  Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege: et respondebit: Nescio litteras.
Isai VulgHetz 29:13  Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis:
Isai VulgHetz 29:14  Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius abscondetur.
Isai VulgHetz 29:15  Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos?
Isai VulgHetz 29:16  Perversa est hæc vestra cogitatio: quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me: et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
Isai VulgHetz 29:17  Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in charmel, et charmel in saltum reputabitur?
Isai VulgHetz 29:18  Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
Isai VulgHetz 29:19  Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in sancto Israel exultabunt:
Isai VulgHetz 29:20  quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem:
Isai VulgHetz 29:21  qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a iusto.
Isai VulgHetz 29:22  Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet:
Isai VulgHetz 29:23  sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt sanctum Iacob, et Deum Israel prædicabunt,
Isai VulgHetz 29:24  et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
Chapter 30
Isai VulgHetz 30:1  Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum:
Isai VulgHetz 30:2  qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti.
Isai VulgHetz 30:3  Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
Isai VulgHetz 30:4  Erant enim in Tani principes tui, et nuncii tui usque ad Hanes pervenerunt.
Isai VulgHetz 30:5  Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.
Isai VulgHetz 30:6  Onus iumentorum Austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans portantes super humeros iumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit.
Isai VulgHetz 30:7  Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur: ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
Isai VulgHetz 30:8  Nunc ergo ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum.
Isai VulgHetz 30:9  populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei.
Isai VulgHetz 30:10  Qui dicunt videntibus: Nolite videre: et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea, quæ recta sunt: loquimini nobis placentia, videte nobis errores.
Isai VulgHetz 30:11  Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel.
Isai VulgHetz 30:12  Propterea hæc dicit sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo:
Isai VulgHetz 30:13  propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio eius.
Isai VulgHetz 30:14  Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida: et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
Isai VulgHetz 30:15  Quia hæc dicit Dominus Deus sanctus Israel: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis: in silentio, et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis:
Isai VulgHetz 30:16  et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis. Et super veloces ascendemus: ideo velociores erunt, qui persequentur vos.
Isai VulgHetz 30:17  Mille homines a facie terroris unius: et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
Isai VulgHetz 30:18  Propterea expectat Dominus ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus iudicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum.
Isai VulgHetz 30:19  Populus enim Sion habitabit in Ierusalem: plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi.
Isai VulgHetz 30:20  Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem: et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
Isai VulgHetz 30:21  Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via, ambulate in ea: et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Isai VulgHetz 30:22  Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei:
Isai VulgHetz 30:23  Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra: et panis frugum terræ erit uberrimus, et pinguis. pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose:
Isai VulgHetz 30:24  et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.
Isai VulgHetz 30:25  Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres.
Isai VulgHetz 30:26  Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ eius sanaverit.
Isai VulgHetz 30:27  Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis ad portandum: labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans.
Isai VulgHetz 30:28  Spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum.
Isai VulgHetz 30:29  Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel.
Isai VulgHetz 30:30  Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Isai VulgHetz 30:31  A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
Isai VulgHetz 30:32  Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis: et in bellis præcipuis expugnabit eos.
Isai VulgHetz 30:33  Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta eius, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Chapter 31
Isai VulgHetz 31:1  Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt: et super equitibus, quia prævalidi nimis: et non sunt confisi super sanctum Israel, et Dominum non requisierunt.
Isai VulgHetz 31:2  Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit: et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
Isai VulgHetz 31:3  Ægyptus, homo, et non Deus: et equi eorum, caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Isai VulgHetz 31:4  Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super prædam suam, et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion, et super collem eius.
Isai VulgHetz 31:5  Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
Isai VulgHetz 31:6  Convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israel.
Isai VulgHetz 31:7  In die enim illa abiiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.
Isai VulgHetz 31:8  Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii: et iuvenes eius vectigales erunt:
Isai VulgHetz 31:9  et fortitudo eius a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes eius: dixit Dominus: cuius ignis est in Sion. et caminus eius in Ierusalem.
Chapter 32
Isai VulgHetz 32:1  Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio præerunt.
Isai VulgHetz 32:2  Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
Isai VulgHetz 32:3  Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
Isai VulgHetz 32:4  Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Isai VulgHetz 32:5  Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior:
Isai VulgHetz 32:6  stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Isai VulgHetz 32:7  Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper iudicium.
Isai VulgHetz 32:8  Princeps vero ea, quæ digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit.
Isai VulgHetz 32:9  Mulieres opulentæ surgite, et audite vocem meam: filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum.
Isai VulgHetz 32:10  Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Isai VulgHetz 32:11  Obstupescite opulentæ, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros.
Isai VulgHetz 32:12  Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
Isai VulgHetz 32:13  Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis?
Isai VulgHetz 32:14  Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum. Gaudium onagrorum pascua gregum,
Isai VulgHetz 32:15  donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur.
Isai VulgHetz 32:16  Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in charmel sedebit.
Isai VulgHetz 32:17  Et erit opus iustitiæ pax, et cultus iustitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
Isai VulgHetz 32:18  Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
Isai VulgHetz 32:19  Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
Isai VulgHetz 32:20  Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Chapter 33
Isai VulgHetz 33:1  Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaveris deprædationem, deprædaberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Isai VulgHetz 33:2  Domine miserere nostri: te enim expectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isai VulgHetz 33:3  A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
Isai VulgHetz 33:4  Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
Isai VulgHetz 33:5  Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion iudicio et iustitia.
Isai VulgHetz 33:6  Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius.
Isai VulgHetz 33:7  Ecce videntes clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt.
Isai VulgHetz 33:8  Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, proiecit civitates, non reputavit homines.
Isai VulgHetz 33:9  Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Carmelus.
Isai VulgHetz 33:10  Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Isai VulgHetz 33:11  Concipietis ardorem, parietis stipulam: spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isai VulgHetz 33:12  Et erunt populi quasi de incendio cinis, spinæ congregatæ igni comburentur.
Isai VulgHetz 33:13  Audite qui longe estis, quæ fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam.
Isai VulgHetz 33:14  Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Isai VulgHetz 33:15  Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isai VulgHetz 33:16  Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas eius: panis ei datus est, aquæ eius fideles sunt.
Isai VulgHetz 33:17  Regem in decore suo videbunt oculi eius, cernent terram de longe.
Isai VulgHetz 33:18  Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
Isai VulgHetz 33:19  Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ eius, in quo nulla est sapientia.
Isai VulgHetz 33:20  Respice Sion civitatem sollemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur:
Isai VulgHetz 33:21  quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
Isai VulgHetz 33:22  Dominus enim iudex noster: Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos.
Isai VulgHetz 33:23  Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt: sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum: claudi diripient rapinam.
Isai VulgHetz 33:24  Nec dicet vicinus: Elangui: populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
Chapter 34
Isai VulgHetz 34:1  Accedite Gentes, et audite, et populi attendite: audiat terra, et plenitudo eius, orbis, et omne germen eius.
Isai VulgHetz 34:2  Quia indignatio Domini super omnes Gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
Isai VulgHetz 34:3  Interfecti eorum proiicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor: tabescent montes a sanguine eorum.
Isai VulgHetz 34:4  Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Isai VulgHetz 34:5  Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus: ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ ad iudicium.
Isai VulgHetz 34:6  Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum, et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in Terra Edom.
Isai VulgHetz 34:7  Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium:
Isai VulgHetz 34:8  quia dies ultionis Domini, annus retributionum iudicii Sion.
Isai VulgHetz 34:9  Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur: et erit terra eius in picem ardentem.
Isai VulgHetz 34:10  Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius: a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Isai VulgHetz 34:11  Et possidebunt illam onocrotalus, et ericius: ibis, et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
Isai VulgHetz 34:12  Nobiles eius non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes eius erunt in nihilum.
Isai VulgHetz 34:13  Et orientur in domibus eius spinæ, et urticæ, et paliurus in munitionibus eius: et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Isai VulgHetz 34:14  Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
Isai VulgHetz 34:15  Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra eius: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
Isai VulgHetz 34:16  Requirite diligenter in libro Domini, et legite: unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus eius ipse congregavit ea.
Isai VulgHetz 34:17  Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit eam illis in mensuram: usque in æternum possidebunt eam, in generationem et generationem habitabunt in ea.
Chapter 35
Isai VulgHetz 35:1  Lætabitur deserta et invia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
Isai VulgHetz 35:2  Germinans germinabit, et exultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei: decor Carmeli, et Saron, ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
Isai VulgHetz 35:3  Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Isai VulgHetz 35:4  Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isai VulgHetz 35:5  Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt.
Isai VulgHetz 35:6  Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine.
Isai VulgHetz 35:7  Et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et iunci.
Isai VulgHetz 35:8  Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
Isai VulgHetz 35:9  Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi: et ambulabunt qui liberati fuerint.
Isai VulgHetz 35:10  Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude: et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Chapter 36
Isai VulgHetz 36:1  Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas, et cepit eas.
Isai VulgHetz 36:2  Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.
Isai VulgHetz 36:3  Et egressus est ad eum Eliacim filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis.
Isai VulgHetz 36:4  Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua confidis?
Isai VulgHetz 36:5  aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?
Isai VulgHetz 36:6  Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum: cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam: sic Pharao rex Ægypti omnibus, qui confidunt in eo.
Isai VulgHetz 36:7  Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Iudæ et Ierusalem: Coram altari isto adorabitis?
Isai VulgHetz 36:8  Et nunc trade te domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum.
Isai VulgHetz 36:9  Et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis, et in equitibus:
Isai VulgHetz 36:10  et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam.
Isai VulgHetz 36:11  Et dixit Eliacim, et Sobna, et Ioahe ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua: intelligimus enim: ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum.
Isai VulgHetz 36:12  Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista; et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum?
Isai VulgHetz 36:13  Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Iudaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
Isai VulgHetz 36:14  Hæc dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
Isai VulgHetz 36:15  Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
Isai VulgHetz 36:16  Nolite audire Ezechiam: hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam: et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,
Isai VulgHetz 36:17  donec veniam, et tollam vos ad terram, quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
Isai VulgHetz 36:18  Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
Isai VulgHetz 36:19  Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
Isai VulgHetz 36:20  Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea?
Isai VulgHetz 36:21  Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei.
Isai VulgHetz 36:22  Et ingressus est Eliacim filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nunciaverunt ei verba Rabsacis.
Chapter 37
Isai VulgHetz 37:1  Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
Isai VulgHetz 37:2  Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,
Isai VulgHetz 37:3  et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ dies hæc: quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
Isai VulgHetz 37:4  Si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis, quæ repertæ sunt.
Isai VulgHetz 37:6  et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Isai VulgHetz 37:7  Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuncium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
Isai VulgHetz 37:8  Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam. Audierat enim quia profectus esset de Lachis,
Isai VulgHetz 37:9  et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuncios ad Ezechiam, dicens:
Isai VulgHetz 37:10  Hæc dicetis Ezechiæ regi Iudæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum.
Isai VulgHetz 37:11  Ecce tu audisti omnia, quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt, et tu poteris liberari?
Isai VulgHetz 37:12  Numquid eruerunt eos dii Gentium, quos subverterunt patres mei Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thalassar?
Isai VulgHetz 37:13  Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?
Isai VulgHetz 37:14  Et tulit Ezechias libros de manu nunciorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino.
Isai VulgHetz 37:16  Domine exercituum Deus Israel, qui sedes super cherubim: tu es Deus solus omnium regnorum terræ, tu fecisti cælum et terram.
Isai VulgHetz 37:17  Inclina Domine aurem tuam, et audi: aperi Domine oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
Isai VulgHetz 37:18  Vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum.
Isai VulgHetz 37:19  Et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis: et comminuerunt eos.
Isai VulgHetz 37:20  Et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius: et cognoscant omnia regna terræ, quia tu es Dominus solus.
Isai VulgHetz 37:21  Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum:
Isai VulgHetz 37:22  hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, et subsannavit te virgo filia Sion: post te caput movit filia Ierusalem.
Isai VulgHetz 37:23  Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad Sanctum Israel.
Isai VulgHetz 37:24  In manu servorum tuorum exprobrasti Domino: et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani: et succidam excelsa cedrorum eius, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis eius, saltum Carmeli eius.
Isai VulgHetz 37:25  Ego fodi, et bibi aquam, et exiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
Isai VulgHetz 37:26  Numquid non audisti, quæ olim fecerim ei? ex diebus antiquis ego plasmavi illud: et nunc adduxi: et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
Isai VulgHetz 37:27  Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
Isai VulgHetz 37:28  Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
Isai VulgHetz 37:29  Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas: ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quem venisti.
Isai VulgHetz 37:30  Tibi autem hoc erit signum: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
Isai VulgHetz 37:31  Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:
Isai VulgHetz 37:32  quia de Ierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.
Isai VulgHetz 37:33  Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non iaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu eius aggerem.
Isai VulgHetz 37:34  In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus:
Isai VulgHetz 37:35  et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David servum meum.
Isai VulgHetz 37:36  Egressus est autem Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes, cadavera mortuorum.
Isai VulgHetz 37:37  Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
Isai VulgHetz 37:38  Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech, et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio: fugeruntque in Terram Ararat, et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
Chapter 38
Isai VulgHetz 38:1  In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
Isai VulgHetz 38:2  Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
Isai VulgHetz 38:3  et dixit: Obsecro Domine, memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
Isai VulgHetz 38:5  Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos:
Isai VulgHetz 38:6  et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
Isai VulgHetz 38:7  Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:
Isai VulgHetz 38:8  Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat.
Isai VulgHetz 38:9  Scriptura Ezechiæ regis Iuda cum ægrotasset, et convaluisset de infirmitate sua.
Isai VulgHetz 38:10  Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum annorum meorum.
Isai VulgHetz 38:11  dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Isai VulgHetz 38:12  Generatio mea ablata est; et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum: Præcisa est velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
Isai VulgHetz 38:13  Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: De mane usque ad vesperam finies me:
Isai VulgHetz 38:14  sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: Domine vim patior, responde pro me.
Isai VulgHetz 38:15  Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
Isai VulgHetz 38:16  Domine si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
Isai VulgHetz 38:17  Ecce in pace amaritudo mea amarissima: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Isai VulgHetz 38:18  Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam.
Isai VulgHetz 38:19  Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam.
Isai VulgHetz 38:20  Domine salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.
Isai VulgHetz 38:21  Et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
Isai VulgHetz 38:22  Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
Chapter 39
Isai VulgHetz 39:1  In tempore illo misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset, et convaluisset.
Isai VulgHetz 39:2  Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris eius. Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
Isai VulgHetz 39:3  Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
Isai VulgHetz 39:4  Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia, quæ in domo mea sunt, viderunt: non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Isai VulgHetz 39:5  Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum.
Isai VulgHetz 39:6  Ecce dies venient, et auferentur omnia, quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 39:7  Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
Isai VulgHetz 39:8  Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax, et veritas in diebus meis.
Chapter 40
Isai VulgHetz 40:1  Consolamini, consolamini popule meus, dicit Deus vester.
Isai VulgHetz 40:2  Loquimini ad cor Ierusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Isai VulgHetz 40:3  Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Isai VulgHetz 40:4  Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas.
Isai VulgHetz 40:5  Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Isai VulgHetz 40:6  Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria eius quasi flos agri.
Isai VulgHetz 40:7  Exiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus:
Isai VulgHetz 40:8  exiccatum est fœnum, et cecidit flos: Verbum autem Domini nostri manet in æternum.
Isai VulgHetz 40:9  Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus vester:
Isai VulgHetz 40:10  ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo.
Isai VulgHetz 40:11  Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fœtas ipse portabit.
Isai VulgHetz 40:12  Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
Isai VulgHetz 40:13  Quis adiuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi?
Isai VulgHetz 40:14  Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
Isai VulgHetz 40:15  Ecce Gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt: ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
Isai VulgHetz 40:16  Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
Isai VulgHetz 40:17  Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
Isai VulgHetz 40:18  Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
Isai VulgHetz 40:19  Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?
Isai VulgHetz 40:20  Forte lignum, et imputribile elegit: artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Isai VulgHetz 40:21  Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annunciatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ?
Isai VulgHetz 40:22  Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores eius sunt quasi locustæ: qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum.
Isai VulgHetz 40:23  Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, iudices terræ velut inane fecit:
Isai VulgHetz 40:24  et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Isai VulgHetz 40:25  Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit sanctus?
Isai VulgHetz 40:26  Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque eius, neque unum reliquum fuit.
Isai VulgHetz 40:27  Quare dicis Iacob, et loqueris Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transivit?
Isai VulgHetz 40:28  Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ eius.
Isai VulgHetz 40:29  Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Isai VulgHetz 40:30  Deficient pueri, et laborabunt, et iuvenes in infirmitate cadent.
Isai VulgHetz 40:31  Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Chapter 41
Isai VulgHetz 41:1  Taceant ad me insulæ, et Gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus.
Isai VulgHetz 41:2  Quis suscitavit ab Oriente iustum, vocavit eum ut sequeretur se? dabit in conspectu eius Gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio eius, sicut stipulam vento raptam arcui eius.
Isai VulgHetz 41:3  Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus eius non apparebit.
Isai VulgHetz 41:4  Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum.
Isai VulgHetz 41:5  Viderunt insulæ, et timuerunt, extrema terræ obstupuerunt, appropinquaverunt, et accesserunt.
Isai VulgHetz 41:6  Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare.
Isai VulgHetz 41:7  Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non moveretur.
Isai VulgHetz 41:8  Et tu Israel serve meus, Iacob quem elegi, semen Abraham amici mei:
Isai VulgHetz 41:9  In quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis eius vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abieci te.
Isai VulgHetz 41:10  Ne timeas, quia ego tecum sum: ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera iusti mei.
Isai VulgHetz 41:11  Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi.
Isai VulgHetz 41:12  Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos: erunt quasi non sint: et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
Isai VulgHetz 41:13  Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, ego adiuvi te.
Isai VulgHetz 41:14  Noli timere vermis Iacob, qui mortui estis ex Israel: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus: et redemptor tuus sanctus Israel.
Isai VulgHetz 41:15  Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia: triturabis montes, et comminues: et colles quasi pulverem pones.
Isai VulgHetz 41:16  Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos: et tu exultabis in Domino, in sancto Israel lætaberis.
Isai VulgHetz 41:17  Egeni, et pauperes quærunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos.
Isai VulgHetz 41:18  Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.
Isai VulgHetz 41:19  Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ: ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul:
Isai VulgHetz 41:20  Ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter quia manus Domini fecit hoc, et sanctus Israel creavit illud.
Isai VulgHetz 41:21  Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus: afferte, siquid forte habetis, dicit rex Iacob.
Isai VulgHetz 41:22  Accedant, et nuncient nobis quæcumque ventura sunt: priora quæ fuerunt nunciate: et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum, et quæ ventura sunt indicate nobis.
Isai VulgHetz 41:23  Annunciate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. bene quoque aut male, si potestis, facite: et loquamur, et videamus simul.
Isai VulgHetz 41:24  Ecce, vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo, quod non est: abominatio est qui elegit vos.
Isai VulgHetz 41:25  Suscitavi ab Aquilone, et veniet ab Ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.
Isai VulgHetz 41:26  Quis annunciavit ab exordio ut sciamus: et a principio ut dicamus: Iustus es? non est neque annuncians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.
Isai VulgHetz 41:27  Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Ierusalem evangelistam dabo.
Isai VulgHetz 41:28  Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
Isai VulgHetz 41:29  Ecce omnes iniusti, et vana opera eorum: ventus et inane simulachra eorum.
Chapter 42
Isai VulgHetz 42:1  Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, iudicium Gentibus proferet.
Isai VulgHetz 42:2  Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox eius foris.
Isai VulgHetz 42:3  Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet iudicium.
Isai VulgHetz 42:4  Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium: et legem eius insulæ expectabunt.
Isai VulgHetz 42:5  Hæc dicit Dominus Deus creans cælos, et extendens eos: formans terram, et quæ germinant ex ea: dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.
Isai VulgHetz 42:6  Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te. Et dedi te in fœdus populi, in lucem Gentium:
Isai VulgHetz 42:7  Ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
Isai VulgHetz 42:8  Ego Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
Isai VulgHetz 42:9  Quæ prima fuerunt, ecce venerunt: nova quoque ego annuncio: antequam oriantur, audita vobis faciam.
Isai VulgHetz 42:10  Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terræ: qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulæ, et habitatores earum.
Isai VulgHetz 42:11  Sublevetur desertum, et civitates eius: in domibus habitabit Cedar: laudate habitatores Petræ, de vertice montium clamabunt.
Isai VulgHetz 42:12  Ponent Domino gloriam, et laudem eius in insulis nunciabunt.
Isai VulgHetz 42:13  Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum: vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.
Isai VulgHetz 42:14  Tacui semper, silui, patiens fui, sicut parturiens loquar: dissipabo, et absorbebo simul.
Isai VulgHetz 42:15  Desertos faciam montes, et colles, et omne gramen eorum exiccabo: et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Isai VulgHetz 42:16  Et ducam cæcos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam: ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta: hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.
Isai VulgHetz 42:17  Conversi sunt retrorsum: confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.
Isai VulgHetz 42:19  Quis cæcus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini?
Isai VulgHetz 42:20  Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
Isai VulgHetz 42:21  Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
Isai VulgHetz 42:22  Ipse autem populus direptus, et vastatus: laqueus iuvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt: facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in direptionem, nec est qui dicat: Redde.
Isai VulgHetz 42:23  Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura?
Isai VulgHetz 42:24  Quis dedit in direptionem Iacob, et Israel vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare, et non audierunt legem eius.
Isai VulgHetz 42:25  Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum, et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit.
Chapter 43
Isai VulgHetz 43:1  Et nunc hæc dicit Dominus creans te Iacob, et formans te Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu.
Isai VulgHetz 43:2  Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te:
Isai VulgHetz 43:3  Quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba pro te.
Isai VulgHetz 43:4  Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus: ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
Isai VulgHetz 43:5  Noli timere, quia ego tecum sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te.
Isai VulgHetz 43:6  Dicam Aquiloni: Da: et Austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
Isai VulgHetz 43:7  Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
Isai VulgHetz 43:8  Educ foras populum cæcum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt.
Isai VulgHetz 43:9  Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus: quis in vobis annunciet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? dent testes eorum, iustificentur, et audiant, et dicant: Vere.
Isai VulgHetz 43:10  Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
Isai VulgHetz 43:11  Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
Isai VulgHetz 43:12  Ego annunciavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
Isai VulgHetz 43:13  Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: operabor, et quis avertet illud?
Isai VulgHetz 43:14  Hæc dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes.
Isai VulgHetz 43:15  Ego Dominus sanctus vester, creans Israel rex vester.
Isai VulgHetz 43:16  Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam.
Isai VulgHetz 43:17  Qui eduxit quadrigam et equum: agmen et robustum, simul obdormierunt, nec resurgent: contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
Isai VulgHetz 43:18  Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
Isai VulgHetz 43:19  Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina.
Isai VulgHetz 43:20  Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
Isai VulgHetz 43:21  Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit.
Isai VulgHetz 43:22  Non me invocasti Iacob, nec laborasti in me Israel.
Isai VulgHetz 43:23  Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me: non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure.
Isai VulgHetz 43:24  Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Isai VulgHetz 43:25  Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
Isai VulgHetz 43:26  Reduc me in memoriam, et iudicemur simul: narra si quid habes ut iustificeris.
Isai VulgHetz 43:27  Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me.
Isai VulgHetz 43:28  Et contaminavi principes sanctos, dedi ad internecionem Iacob, et Israel in blasphemiam.
Chapter 44
Isai VulgHetz 44:1  Et nunc audi Iacob serve meus, et Israel quem elegi:
Isai VulgHetz 44:2  Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: noli timere serve meus Iacob, et rectissime, quem elegi.
Isai VulgHetz 44:3  Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.
Isai VulgHetz 44:4  Et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta præterfluentes aquas.
Isai VulgHetz 44:5  Iste dicet: Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Iacob, et hic scribet manu sua: Domino: et in nomine Israel assimilabitur.
Isai VulgHetz 44:6  Hæc dicit Dominus rex Israel, et redemptor eius Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Isai VulgHetz 44:7  Quis similis mei? vocet, et annunciet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quæ futura sunt annuncient eis.
Isai VulgHetz 44:8  Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annunciavi: vos estis testes mei. numquid est Deus absque me, et formator, quem ego non noverim?
Isai VulgHetz 44:9  Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isai VulgHetz 44:10  Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
Isai VulgHetz 44:11  Ecce omnes participes eius confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
Isai VulgHetz 44:12  Faber ferrarius lima operatus est: in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ: esuriet et deficiet, non bibet aquam, et lassescet.
Isai VulgHetz 44:13  Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud: et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo.
Isai VulgHetz 44:14  Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus: plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
Isai VulgHetz 44:15  Et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: et succendit, et coxit panes: de reliquo autem operatus est deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
Isai VulgHetz 44:16  Medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit: coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah, calefactus sum, vidi focum.
Isai VulgHetz 44:17  Reliquum autem eius deum fecit et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu.
Isai VulgHetz 44:18  Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Isai VulgHetz 44:19  Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes: coxi carnes et comedi, et de reliquo eius idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
Isai VulgHetz 44:20  Pars eius cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Isai VulgHetz 44:21  Memento horum Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. formavi te, servus meus es tu Israel, ne obliviscaris mei.
Isai VulgHetz 44:22  Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.
Isai VulgHetz 44:23  Laudate cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus: iubilate extrema terræ, resonate montes laudationem, saltus et omne lignum eius: quoniam redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur.
Isai VulgHetz 44:24  Hæc dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.
Isai VulgHetz 44:25  Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum: et scientiam eorum stultam faciens.
Isai VulgHetz 44:26  Suscitans verbum servi sui, et consilium nunciorum suorum complens. Qui dico Ierusalem: Habitaberis; et civitatibus Iuda: Ædificabimini, et deserta eius suscitabo.
Isai VulgHetz 44:27  Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam.
Isai VulgHetz 44:28  Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Ierusalem: Ædificaberis; et templo: Fundaberis.
Chapter 45
Isai VulgHetz 45:1  Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et portæ non claudentur.
Isai VulgHetz 45:2  Ego ante te ibo: et gloriosos terræ humiliabo: portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam.
Isai VulgHetz 45:3  Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
Isai VulgHetz 45:4  Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
Isai VulgHetz 45:5  Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me:
Isai VulgHetz 45:6  Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter,
Isai VulgHetz 45:7  formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.
Isai VulgHetz 45:8  Rorate cæli desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem: et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
Isai VulgHetz 45:9  Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ: numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
Isai VulgHetz 45:10  Væ qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?
Isai VulgHetz 45:11  Hæc dicit Dominus sanctus Israel plastes eius: Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi.
Isai VulgHetz 45:12  Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.
Isai VulgHetz 45:13  Ego suscitavi eum ad iustitiam, et omnes vias eius dirigam: ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgHetz 45:14  Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.
Isai VulgHetz 45:15  Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator.
Isai VulgHetz 45:16  Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
Isai VulgHetz 45:17  Israel salvatus est in Domino salute æterna: non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
Isai VulgHetz 45:18  Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam. ego Dominus, et non est alius.
Isai VulgHetz 45:19  Non in abscondito locutus sum in loco terræ tenebroso: non dixi semini Iacob: Frustra quærite me. ego Dominus loquens iustitiam, annuncians recta.
Isai VulgHetz 45:20  Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant Deum non salvantem.
Isai VulgHetz 45:21  Annunciate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus iustus, et salvans non est præter me.
Isai VulgHetz 45:22  Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terræ: quia ego Deus, et non est alius.
Isai VulgHetz 45:23  In memetipso iuravi, egredietur de ore meo iustitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua.
Isai VulgHetz 45:24  Ergo in Domino, dicet, meæ sunt iustitiæ et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Isai VulgHetz 45:25  In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel.
Chapter 46
Isai VulgHetz 46:1  Confractus est Bel, contritus est Nabo: facta sunt simulachra eorum bestiis et iumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.
Isai VulgHetz 46:2  Contabuerunt, et contrita sunt simul: non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.
Isai VulgHetz 46:3  Audite me domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
Isai VulgHetz 46:4  Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo.
Isai VulgHetz 46:5  Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem?
Isai VulgHetz 46:6  Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: conducentes aurificem, ut faciat deum: et procidunt, et adorant.
Isai VulgHetz 46:7  Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo: et stabit, ac de loco suo non movebitur. sed et cum clamaverint ad eum, non audiet: de tribulatione non salvabit eos.
Isai VulgHetz 46:8  Mementote istud, et confundamini: redite prævaricatores ad cor.
Isai VulgHetz 46:9  Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei:
Isai VulgHetz 46:10  Annuncians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet:
Isai VulgHetz 46:11  Vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ. et locutus sum, et adducam illud: creavi, et faciam illud.
Isai VulgHetz 46:12  Audite me duro corde, qui longe estis a iustitia.
Isai VulgHetz 46:13  Prope feci iustitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam.
Chapter 47
Isai VulgHetz 47:1  Descende, sede in pulvere virgo filia Babylon, sede in terra: non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
Isai VulgHetz 47:2  Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina.
Isai VulgHetz 47:3  Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum: ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
Isai VulgHetz 47:4  Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius sanctus Israel.
Isai VulgHetz 47:5  Sede tacens, et intra in tenebras filia Chaldæorum: quia non vocaberis ultra domina regnorum.
Isai VulgHetz 47:6  Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias: super senem aggravasti iugum tuum valde.
Isai VulgHetz 47:7  Et dixisti: In sempiternum ero domina: non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.
Isai VulgHetz 47:8  Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.
Isai VulgHetz 47:9  Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas. universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
Isai VulgHetz 47:10  Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. sapientia tua et scientia tua hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.
Isai VulgHetz 47:11  Veniet super te malum, et nescies ortum eius: et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare: veniet super te repente miseria, quam nescies.
Isai VulgHetz 47:12  Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
Isai VulgHetz 47:13  Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annunciarent ventura tibi.
Isai VulgHetz 47:14  Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos: non liberabunt animam suam de manu flammæ: non sunt prunæ, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum.
Isai VulgHetz 47:15  Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt: non est qui salvet te.
Chapter 48
Isai VulgHetz 48:1  Audite hæc domus Iacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Iuda existis, qui iuratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate, neque in iustitia.
Isai VulgHetz 48:2  De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen eius.
Isai VulgHetz 48:3  Priora ex tunc annunciavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt.
Isai VulgHetz 48:4  Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
Isai VulgHetz 48:5  Prædixi tibi ex tunc: antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.
Isai VulgHetz 48:6  Quæ audisti, vide omnia: vos autem num annunciastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis:
Isai VulgHetz 48:7  nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
Isai VulgHetz 48:8  Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
Isai VulgHetz 48:9  Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas.
Isai VulgHetz 48:10  Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis.
Isai VulgHetz 48:11  Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo.
Isai VulgHetz 48:12  Audi me Iacob, et Israel quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
Isai VulgHetz 48:13  Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos: ego vocabo eos, et stabunt simul.
Isai VulgHetz 48:14  Congregamini omnes vos, et audite: quis de eis annunciavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
Isai VulgHetz 48:15  Ego ego locutus sum, et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via eius.
Isai VulgHetz 48:16  Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius.
Isai VulgHetz 48:17  Hæc dicit Dominus redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.
Isai VulgHetz 48:18  Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris.
Isai VulgHetz 48:19  et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius: non interisset, et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.
Isai VulgHetz 48:20  Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exultationis annunciate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Iacob.
Isai VulgHetz 48:21  Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
Chapter 49
Isai VulgHetz 49:1  Audite insulæ, et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Isai VulgHetz 49:2  Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.
Isai VulgHetz 49:3  Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
Isai VulgHetz 49:4  Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo iudicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
Isai VulgHetz 49:5  Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
Isai VulgHetz 49:6  Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et fæces Israel convertendas: Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Isai VulgHetz 49:7  Hæc dicit Dominus redemptor Israel, sanctus eius, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel qui elegit te.
Isai VulgHetz 49:8  Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas:
Isai VulgHetz 49:9  ut diceres his, qui vincti sunt: Exite: et his, qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
Isai VulgHetz 49:10  Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Isai VulgHetz 49:11  Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
Isai VulgHetz 49:12  Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi.
Isai VulgHetz 49:13  Laudate cæli, et exulta terra, iubilate montes laudem: quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
Isai VulgHetz 49:14  Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
Isai VulgHetz 49:15  Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Isai VulgHetz 49:16  Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper.
Isai VulgHetz 49:17  Venerunt structores tui: destruentes te, et dissipantes a te exibunt.
Isai VulgHetz 49:18  Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa.
Isai VulgHetz 49:19  Quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ nunc angusta erunt præ habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te.
Isai VulgHetz 49:20  Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.
Isai VulgHetz 49:21  Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva: et istos quis enutrivit? ego destituta et sola: et isti ubi erant?
Isai VulgHetz 49:22  Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad Gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isai VulgHetz 49:23  Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum.
Isai VulgHetz 49:24  Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Isai VulgHetz 49:25  Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui iudicaverunt te, ego iudicabo, et filios tuos ego salvabo.
Isai VulgHetz 49:26  Et cibabo hostes tuos carnibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob.
Chapter 50
Isai VulgHetz 50:1  Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Isai VulgHetz 50:2  Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret. numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum: computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
Isai VulgHetz 50:3  Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
Isai VulgHetz 50:4  Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est verbo: erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
Isai VulgHetz 50:5  Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii.
Isai VulgHetz 50:6  Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me.
Isai VulgHetz 50:7  Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
Isai VulgHetz 50:8  Iuxta est qui iustificat me, quis contradicet mihi? stemus simul, quis est adversarius meus? accedat ad me.
Isai VulgHetz 50:9  Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos.
Isai VulgHetz 50:10  Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Isai VulgHetz 50:11  Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis, quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.
Chapter 51
Isai VulgHetz 51:1  Audite me qui sequimini quod iustum est, et quæritis Dominum: attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua præcisi estis.
Isai VulgHetz 51:2  Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Isai VulgHetz 51:3  Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius: et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.
Isai VulgHetz 51:4  Attendite ad me popule meus, et tribus mea me audite: quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet.
Isai VulgHetz 51:5  Prope est iustus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos iudicabunt: me insulæ expectabunt, et brachium meum sustinebunt.
Isai VulgHetz 51:6  Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut hæc interibunt: Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
Isai VulgHetz 51:7  Audite me qui scitis iustum, populus meus lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis.
Isai VulgHetz 51:8  Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generationes generationum.
Isai VulgHetz 51:9  Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
Isai VulgHetz 51:10  Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
Isai VulgHetz 51:11  Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus.
Isai VulgHetz 51:12  Ego, ego ipse consolabor vos: quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum ita arescet?
Isai VulgHetz 51:13  Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit cælos, et fundavit terram: et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum: ubi nunc est furor tribulantis?
Isai VulgHetz 51:14  Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis eius.
Isai VulgHetz 51:15  Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius: Dominus exercituum nomen meum.
Isai VulgHetz 51:16  Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
Isai VulgHetz 51:17  Elevare, elevare, consurge Ierusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ eius: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.
Isai VulgHetz 51:18  Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit: et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit.
Isai VulgHetz 51:19  Duo sunt quæ occurrerunt tibi: quis contristabitur super te? vastitas, et contritio, et fames, et gladius, quis consolabitur te?
Isai VulgHetz 51:20  Filii tui proiecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
Isai VulgHetz 51:21  Idcirco audi hoc paupercula, et ebria non a vino.
Isai VulgHetz 51:22  Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ, non adiicies ut bibas illum ultra.
Isai VulgHetz 51:23  Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
Chapter 52
Isai VulgHetz 52:1  Consurge, consurge, induere fortitudine tua Sion, induere vestimentis gloriæ tuæ Ierusalem civitas sancti: quia non adiiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
Isai VulgHetz 52:2  Excutere de pulvere, consurge; sede Ierusalem: solve vincula colli tui captiva filia Sion.
Isai VulgHetz 52:3  Quia hæc dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.
Isai VulgHetz 52:4  Quia hæc dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi: et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
Isai VulgHetz 52:5  Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur.
Isai VulgHetz 52:6  Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
Isai VulgHetz 52:7  Quam pulchri super montes pedes annunciantis et prædicantis pacem: annunciantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus!
Isai VulgHetz 52:8  Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt: quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
Isai VulgHetz 52:9  Gaudete, et laudate simul deserta Ierusalem: quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem.
Isai VulgHetz 52:10  Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium Gentium: et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.
Isai VulgHetz 52:11  Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: exite de medio eius, mundamini qui fertis vasa Domini.
Isai VulgHetz 52:12  Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis: præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel.
Isai VulgHetz 52:13  Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde.
Isai VulgHetz 52:14  Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum.
Isai VulgHetz 52:15  Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo, viderunt: et qui non audierunt, contemplati sunt.
Chapter 53
Isai VulgHetz 53:1  Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Isai VulgHetz 53:2  Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum:
Isai VulgHetz 53:3  Despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem: et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum.
Isai VulgHetz 53:4  Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit: et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.
Isai VulgHetz 53:5  Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore eius sanati sumus.
Isai VulgHetz 53:6  Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Isai VulgHetz 53:7  Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
Isai VulgHetz 53:8  De angustia, et de iudicio sublatus est: generationem eius quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum.
Isai VulgHetz 53:9  Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
Isai VulgHetz 53:10  Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate: si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur.
Isai VulgHetz 53:11  Pro eo quod laboravit anima eius, videbit et saturabitur: in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
Isai VulgHetz 53:12  Ideo dispertiam ei plurimos: et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
Chapter 54
Isai VulgHetz 54:1  Lauda sterilis quæ non paris: decanta laudem, et hinni quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam eius, quæ habet virum, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 54:2  Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
Isai VulgHetz 54:3  Ad dexteram enim, et ad lævam penetrabis: et semen tuum Gentes hereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
Isai VulgHetz 54:4  Noli timere quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
Isai VulgHetz 54:5  Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius: et redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.
Isai VulgHetz 54:6  Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus.
Isai VulgHetz 54:7  Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Isai VulgHetz 54:8  In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor tuus Dominus.
Isai VulgHetz 54:9  Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic iuravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
Isai VulgHetz 54:10  Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur: dixit miserator tuus Dominus.
Isai VulgHetz 54:11  Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris,
Isai VulgHetz 54:12  et ponam iaspidem propugnacula tua: et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
Isai VulgHetz 54:13  Universos filios tuos doctos a Domino: et multitudinem pacis filiis tuis.
Isai VulgHetz 54:14  Et in iustitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis: et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
Isai VulgHetz 54:15  Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi.
Isai VulgHetz 54:16  Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
Isai VulgHetz 54:17  Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis. Hæc est hereditas servorum Domini, et iustitia eorum apud me, dicit Dominus.
Chapter 55
Isai VulgHetz 55:1  Omnes sitientes venite ad aquas: et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac.
Isai VulgHetz 55:2  Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Isai VulgHetz 55:3  Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Isai VulgHetz 55:4  Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem Gentibus.
Isai VulgHetz 55:5  Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et Gentes, quæ te non cognoverunt, ad te current propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, quia glorificavit te.
Isai VulgHetz 55:6  Quærite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est.
Isai VulgHetz 55:7  Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum.
Isai VulgHetz 55:8  Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ: neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 55:9  Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Isai VulgHetz 55:10  Et quomodo descendit imber, et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:
Isai VulgHetz 55:11  Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his, ad quæ misi illud.
Isai VulgHetz 55:12  Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
Isai VulgHetz 55:13  Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus: et erit Dominus nominatus in signum æternum, quod non auferetur.
Chapter 56
Isai VulgHetz 56:1  Hæc dicit Dominus: Custodite iudicium, et facite iustitiam: quia iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur.
Isai VulgHetz 56:2  Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendet istud: custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.
Isai VulgHetz 56:3  Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: Et non dicat Eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
Isai VulgHetz 56:4  Quia hæc dicit Dominus Eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum:
Isai VulgHetz 56:5  Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Isai VulgHetz 56:6  Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen eius, ut sint ei in servos: omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum:
Isai VulgHetz 56:7  Adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ: holocausta eorum, et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo: quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.
Isai VulgHetz 56:8  Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum congregatos eius.
Isai VulgHetz 56:9  Omnes bestiæ agri venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus.
Isai VulgHetz 56:10  Speculatores eius cæci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
Isai VulgHetz 56:11  Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum.
Isai VulgHetz 56:12  Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate: et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
Chapter 57
Isai VulgHetz 57:1  Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est iustus.
Isai VulgHetz 57:2  Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
Isai VulgHetz 57:3  Vos autem accedite huc filii auguratricis: semen adulteri, et fornicariæ.
Isai VulgHetz 57:4  Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? numquid non vos filii scelesti, semen mendax?
Isai VulgHetz 57:5  qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?
Isai VulgHetz 57:6  In partibus torrentis pars tua, hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. numquid super his non indignabor?
Isai VulgHetz 57:7  Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Isai VulgHetz 57:8  Et post ostium, et retro postem posuisti memoriale tuum: quia iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus: dilexisti stratum eorum manu aperta.
Isai VulgHetz 57:9  Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
Isai VulgHetz 57:10  In multitudine viæ tuæ laborasti: non dixisti: Quiescam: vitam manus tuæ invenisti, propterea non rogasti.
Isai VulgHetz 57:11  Pro quo solicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? quia ego tacens, et quasi non videns, et mei oblita es.
Isai VulgHetz 57:12  Ego annunciabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Isai VulgHetz 57:13  Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura: Qui autem fiduciam habet mei, hereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
Isai VulgHetz 57:14  Et dicam: Viam facite, præbete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
Isai VulgHetz 57:15  Quia hæc dicit Excelsus, et sublimis habitans æternitatem: et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Isai VulgHetz 57:16  Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar: quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
Isai VulgHetz 57:17  Propter iniquitatem avaritiæ eius iratus sum, et percussi eum: abscondi a te faciem meam, et indignatus sum: et abiit vagus in via cordis sui.
Isai VulgHetz 57:18  Vias eius vidi, et sanavi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus eius.
Isai VulgHetz 57:19  Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est, et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
Isai VulgHetz 57:20  Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum.
Chapter 58
Isai VulgHetz 58:1  Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum.
Isai VulgHetz 58:2  Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt: quasi gens, quæ iustitiam fecerit, et iudicium Dei sui non dereliquerit: rogant me iudicia iustitiæ: appropinquare Deo volunt.
Isai VulgHetz 58:3  Quare ieiunavimus, et non aspexisti: humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
Isai VulgHetz 58:4  Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
Isai VulgHetz 58:5  Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis ieiunium, et diem acceptabilem Domino?
Isai VulgHetz 58:6  Nonne hoc est magis ieiunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe.
Isai VulgHetz 58:7  Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
Isai VulgHetz 58:8  Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
Isai VulgHetz 58:9  Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum, et loqui quod non prodest.
Isai VulgHetz 58:10  Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
Isai VulgHetz 58:11  Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquæ.
Isai VulgHetz 58:12  Et ædificabuntur in te deserta sæculorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.
Isai VulgHetz 58:13  Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
Isai VulgHetz 58:14  Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim Domini locutum est.
Chapter 59
Isai VulgHetz 59:1  Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius ut non exaudiat:
Isai VulgHetz 59:2  Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret.
Isai VulgHetz 59:3  Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
Isai VulgHetz 59:4  Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Isai VulgHetz 59:5  Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt: qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum.
Isai VulgHetz 59:6  Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
Isai VulgHetz 59:7  Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.
Isai VulgHetz 59:8  Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum. semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Isai VulgHetz 59:9  Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendet nos iustitia: expectavimus lucem, et ecce tenebræ: splendorem, et in tenebris ambulavimus.
Isai VulgHetz 59:10  Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.
Isai VulgHetz 59:11  Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus. expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongata est a nobis.
Isai VulgHetz 59:12  Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis. quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus,
Isai VulgHetz 59:13  peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem: concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii.
Isai VulgHetz 59:14  Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
Isai VulgHetz 59:15  Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, prædæ patuit: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
Isai VulgHetz 59:16  et vidit quia non est vir: et aporiatus est, quia non est qui occurrat: et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum.
Isai VulgHetz 59:17  Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli.
Isai VulgHetz 59:18  Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis: insulis vicem reddet.
Isai VulgHetz 59:19  Et timebunt qui ab Occidente, nomen Domini: et qui ab ortu solis, gloriam eius: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit:
Isai VulgHetz 59:20  et venerit Sion redemptor, et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 59:21  Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.
Chapter 60
Isai VulgHetz 60:1  Surge illuminare Ierusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Isai VulgHetz 60:2  Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur.
Isai VulgHetz 60:3  Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
Isai VulgHetz 60:4  Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de longe venient, et filiæ tuæ de latere surgent.
Isai VulgHetz 60:5  Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo Gentium venerit tibi:
Isai VulgHetz 60:6  Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annunciantes.
Isai VulgHetz 60:7  Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum maiestatis meæ glorificabo.
Isai VulgHetz 60:8  Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?
Isai VulgHetz 60:9  Me enim insulæ expectant, et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe: argentum eorum, et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui, et sancto Israel, quia glorificavit te.
Isai VulgHetz 60:10  Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi: in indignatione enim mea percussi te: et in reconciliatione mea misertus sum tui.
Isai VulgHetz 60:11  Et aperientur portæ tuæ iugiter: die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo Gentium, et reges earum adducantur.
Isai VulgHetz 60:12  Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit: et Gentes solitudine vastabuntur.
Isai VulgHetz 60:13  Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ, et locum pedum meorum glorificabo.
Isai VulgHetz 60:14  Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion sancti Israel.
Isai VulgHetz 60:15  Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem:
Isai VulgHetz 60:16  et suges lac Gentium, et mamilla regum lactaberis: et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob.
Isai VulgHetz 60:17  Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum: et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos iustitiam.
Isai VulgHetz 60:18  Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Isai VulgHetz 60:19  Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Isai VulgHetz 60:20  Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
Isai VulgHetz 60:21  Populus autem tuus omnes iusti, in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
Isai VulgHetz 60:22  Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam: ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.
Chapter 61
Isai VulgHetz 61:1  Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me: ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem:
Isai VulgHetz 61:2  Ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro: ut consolarer omnes lugentes:
Isai VulgHetz 61:3  ut ponerem lugentibus Sion: et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris: et vocabuntur in ea fortes iustitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
Isai VulgHetz 61:4  Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
Isai VulgHetz 61:5  Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra: et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
Isai VulgHetz 61:6  Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem Gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
Isai VulgHetz 61:7  Pro confusione vestra duplici, et rubore laudabunt partem suam: propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.
Isai VulgHetz 61:8  Quia ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocausto: et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis.
Isai VulgHetz 61:9  Et scient in Gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum: omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
Isai VulgHetz 61:10  Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis: et indumento iustitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Isai VulgHetz 61:11  Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam, et laudem coram universis Gentibus.
Chapter 62
Isai VulgHetz 62:1  Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur.
Isai VulgHetz 62:2  Et videbunt Gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
Isai VulgHetz 62:3  Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Isai VulgHetz 62:4  Non vocaberis ultra Derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur.
Isai VulgHetz 62:5  Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
Isai VulgHetz 62:6  Super muros tuos Ierusalem constitui custodes, tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
Isai VulgHetz 62:7  et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Ierusalem laudem in terra.
Isai VulgHetz 62:8  Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti.
Isai VulgHetz 62:9  Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
Isai VulgHetz 62:10  Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad Populos.
Isai VulgHetz 62:11  Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ, dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo.
Isai VulgHetz 62:12  Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino. Tu autem vocaberis: Quæsita civitas, et non Derelicta.
Chapter 63
Isai VulgHetz 63:1  Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Ego, qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Isai VulgHetz 63:2  Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
Isai VulgHetz 63:3  Torcular calcavi solus, et de Gentibus non est vir mecum: calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Isai VulgHetz 63:4  Dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meæ venit.
Isai VulgHetz 63:5  Circumspexi, et non erat auxiliator: quæsivi et non fuit qui adiuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Isai VulgHetz 63:6  Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
Isai VulgHetz 63:7  Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus, quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Isai VulgHetz 63:8  Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes: et factus est eis salvator.
Isai VulgHetz 63:9  In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei eius salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
Isai VulgHetz 63:10  Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti eius: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
Isai VulgHetz 63:11  Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui: Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? ubi est qui posuit in medio eius spiritum sancti sui?
Isai VulgHetz 63:12  Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio maiestatis suæ, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum:
Isai VulgHetz 63:13  Qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem:
Isai VulgHetz 63:14  Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor eius fuit: sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ.
Isai VulgHetz 63:15  Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ: ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum? super me continuerunt se.
Isai VulgHetz 63:16  Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: tu Domine pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
Isai VulgHetz 63:17  Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis: indurasti cor nostrum ne timeremus te? convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuæ.
Isai VulgHetz 63:18  Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
Isai VulgHetz 63:19  Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.
Chapter 64
Isai VulgHetz 64:1  Utinam dirumperes cælos, et descenderes: a facie tua montes defluerent.
Isai VulgHetz 64:2  Sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis: a facie tua gentes turbarentur.
Isai VulgHetz 64:3  Cum feceris mirabilia, non sustinebimus: descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
Isai VulgHetz 64:4  A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt: oculus non vidit, Deus absque te, quæ præparasti expectantibus te.
Isai VulgHetz 64:5  Occurristi lætanti, et facienti iustitiam: in viis tuis recordabuntur tui: ecce tu iratus es, et peccavimus: in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
Isai VulgHetz 64:6  Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ iustitiæ nostræ: et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
Isai VulgHetz 64:7  Non est qui invocet nomen tuum: qui consurgat, et teneat te: abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
Isai VulgHetz 64:8  Et nunc Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
Isai VulgHetz 64:9  Ne irascaris Domine satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ: ecce respice, populus tuus omnes nos.
Isai VulgHetz 64:10  Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est.
Isai VulgHetz 64:11  Domus sanctificationis nostræ, et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
Isai VulgHetz 64:12  Numquid super his continebis te Domine, tacebis, et affliges nos vehementer?
Chapter 65
Isai VulgHetz 65:1  Quæsierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me. dixi: Ecce ego, ecce ego ad Gentem, quæ non invocabat nomen meum.
Isai VulgHetz 65:2  Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
Isai VulgHetz 65:3  Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres:
Isai VulgHetz 65:4  qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et ius profanum in vasis eorum.
Isai VulgHetz 65:5  Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
Isai VulgHetz 65:6  Ecce scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam et retribuam in sinum eorum
Isai VulgHetz 65:7  iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
Isai VulgHetz 65:8  Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
Isai VulgHetz 65:9  Et educam de Iacob semen, et de Iuda possidentem montes meos: et hereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
Isai VulgHetz 65:10  Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me.
Isai VulgHetz 65:11  Et vos, qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis Fortunæ mensam, et libatis super eam.
Isai VulgHetz 65:12  Numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis: locutus sum, et non audistis: et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui, elegistis.
Isai VulgHetz 65:13  Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis: ecce servi mei bibent, et vos sitietis:
Isai VulgHetz 65:14  Ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini: Ecce servi mei laudabunt præ exultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis.
Isai VulgHetz 65:15  Et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio.
Isai VulgHetz 65:16  In quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen: et qui iurat in terra, iurabit in Deo amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
Isai VulgHetz 65:17  Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam: et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
Isai VulgHetz 65:18  Sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his, quæ ego creo: quia ecce ego creo Ierusalem exultationem, et populum eius gaudium.
Isai VulgHetz 65:19  Et exultabo in Ierusalem, et gaudebo in populo meo: et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Isai VulgHetz 65:20  Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos: quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.
Isai VulgHetz 65:21  Et ædificabunt domos, et habitabunt: et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
Isai VulgHetz 65:22  Non ædificabunt, et alius habitabit: non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni, erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt:
Isai VulgHetz 65:23  electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.
Isai VulgHetz 65:24  Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis loquentibus, ego audiam.
Isai VulgHetz 65:25  Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas: et serpenti pulvis panis eius: non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.
Chapter 66
Isai VulgHetz 66:1  Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum: quæ est ista Domus, quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?
Isai VulgHetz 66:2  Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
Isai VulgHetz 66:3  Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
Isai VulgHetz 66:4  Unde et ego eligam illusiones eorum: et quæ timebant, adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt.
Isai VulgHetz 66:5  Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius: dixerunt fratres vestri odientes vos, et abiicientes propter nomen meum: glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra: ipsi autem confundentur.
Isai VulgHetz 66:6  Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
Isai VulgHetz 66:7  Antequam parturiret peperit: antequam veniret partus eius, peperit masculum.
Isai VulgHetz 66:8  Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
Isai VulgHetz 66:9  Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus?
Isai VulgHetz 66:10  Lætamini cum Ierusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam
Isai VulgHetz 66:11  ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis eius: ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius.
Isai VulgHetz 66:12  Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
Isai VulgHetz 66:13  Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini.
Isai VulgHetz 66:14  Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et cognoscetur manus Domini servis eius, et indignabitur inimicis suis.
Isai VulgHetz 66:15  Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ eius: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis:
Isai VulgHetz 66:16  quia in igne Dominus diiudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino,
Isai VulgHetz 66:17  qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post ianuam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 66:18  Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum: venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam.
Isai VulgHetz 66:19  Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad Gentes in mare, in Africam, et Lydiam tendentes sagittam: in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annunciabunt gloriam meam Gentibus,
Isai VulgHetz 66:20  et adducent omnes fratres vestros de cunctis Gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini.
Isai VulgHetz 66:21  Et assumam ex eis in sacerdotes, et levitas, dicit Dominus:
Isai VulgHetz 66:22  Quia sicut cæli novi, et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum.
Isai VulgHetz 66:23  Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 66:24  Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prævaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.