Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Chapter 1
Isai VulgSist 1:1  Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioathan, Achaz, et Ezechiae regum Iuda.
Isai VulgSist 1:2  Audite caeli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me.
Isai VulgSist 1:3  Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isai VulgSist 1:4  Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Isai VulgSist 1:5  Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem? omne caput languidum, et omne cor moerens.
Isai VulgSist 1:6  A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isai VulgSist 1:7  Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Isai VulgSist 1:8  Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas, quae vastatur.
Isai VulgSist 1:9  Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Isai VulgSist 1:10  Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhae.
Isai VulgSist 1:11  Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum. et agnorum, et hircorum nolui.
Isai VulgSist 1:12  Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
Isai VulgSist 1:13  ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt coetus vestri:
Isai VulgSist 1:14  calendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Isai VulgSist 1:15  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Isai VulgSist 1:16  Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
Isai VulgSist 1:17  discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
Isai VulgSist 1:18  Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Isai VulgSist 1:19  Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis.
Isai VulgSist 1:20  Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isai VulgSist 1:21  Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
Isai VulgSist 1:22  Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua.
Isai VulgSist 1:23  Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant: et causa viduae non ingreditur ad illos.
Isai VulgSist 1:24  Propter hoc ait Dominus Deus exercituum fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Isai VulgSist 1:25  Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Isai VulgSist 1:26  Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post haec vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.
Isai VulgSist 1:27  Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustitia:
Isai VulgSist 1:28  et conteret scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Isai VulgSist 1:29  Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeratis,
Isai VulgSist 1:30  cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
Isai VulgSist 1:31  Et erit fortitudo vestra, ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
Chapter 2
Isai VulgSist 2:1  Verbum, quod vidit Isaias, filius Amos, super Iuda et Ierusalem.
Isai VulgSist 2:2  Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.
Isai VulgSist 2:3  Et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Isai VulgSist 2:4  Et iudicabit Gentes, et arguet populos multos: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.
Isai VulgSist 2:5  Domus Iacob venite, et ambulemus in lumine Domini.
Isai VulgSist 2:6  Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob: quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhaeserunt.
Isai VulgSist 2:7  Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum eius:
Isai VulgSist 2:8  et repleta est terra eius equis: et innumerabiles quadrigae eius. Et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
Isai VulgSist 2:9  Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne ergo dimittas eis.
Isai VulgSist 2:10  Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius.
Isai VulgSist 2:11  Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
Isai VulgSist 2:12  Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem: et humiliabitur.
Isai VulgSist 2:13  Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan.
Isai VulgSist 2:14  Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos.
Isai VulgSist 2:15  Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
Isai VulgSist 2:16  et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est.
Isai VulgSist 2:17  Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa:
Isai VulgSist 2:19  et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
Isai VulgSist 2:20  In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
Isai VulgSist 2:21  Et ingreditur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
Isai VulgSist 2:22  Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius est, quia excelsus reputatus est ipse.
Chapter 3
Isai VulgSist 3:1  Ecce dominator Dominus exercituum auferet a Ierusalem, et a Iuda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae:
Isai VulgSist 3:2  fortem, et virum bellatorem, iudicem, et prophetam, et ariolum, et senem:
Isai VulgSist 3:3  Principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
Isai VulgSist 3:4  Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.
Isai VulgSist 3:5  Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
Isai VulgSist 3:6  Apprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui dicens: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua.
Isai VulgSist 3:7  Respondebitque in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
Isai VulgSist 3:8  Ruit Ierusalem, et Iudas concidit: quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.
Isai VulgSist 3:9  Agnitio vultus eorum respondit eis: et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt: vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala.
Isai VulgSist 3:10  Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Isai VulgSist 3:11  Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei.
Isai VulgSist 3:12  populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
Isai VulgSist 3:13  Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos.
Isai VulgSist 3:14  Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et principibus eius: vos enim depasti estis vineam meam, et rapina pauperis in domo vestra.
Isai VulgSist 3:15  Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum?
Isai VulgSist 3:16  Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant, pedibus suis, et composito gradu incedebant:
Isai VulgSist 3:17  Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
Isai VulgSist 3:18  In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
Isai VulgSist 3:19  et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
Isai VulgSist 3:20  et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
Isai VulgSist 3:22  et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
Isai VulgSist 3:23  et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
Isai VulgSist 3:24  Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
Isai VulgSist 3:25  Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio.
Isai VulgSist 3:26  Et moerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.
Chapter 4
Isai VulgSist 4:1  Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum.
Isai VulgSist 4:2  In die illa erit germen Domini in magnificentia, et gloria, et fructus terrae sublimis, et exultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
Isai VulgSist 4:3  Et erit: Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem.
Isai VulgSist 4:4  Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii, et spiritu ardoris.
Isai VulgSist 4:5  Et creabit Dominus super omnem locum Montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio.
Isai VulgSist 4:6  Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia.
Chapter 5
Isai VulgSist 5:1  Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
Isai VulgSist 5:2  Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et aedificavit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea: et expectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Isai VulgSist 5:3  Nunc ergo habitatores Ierusalem, et viri Iuda, iudicate inter me et vineam meam.
Isai VulgSist 5:4  Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
Isai VulgSist 5:5  Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae, auferam sepem eius, et erit in direptionem: diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
Isai VulgSist 5:6  Et ponam eam desertam: non putabitur, et non fodietur: et ascendent vepres et spinae: et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
Isai VulgSist 5:7  Vinea enim Domini exercituum domus Israel est: et vir Iuda germen eius delectabile: et expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas: et iustitiam, et ecce clamor.
Isai VulgSist 5:8  Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
Isai VulgSist 5:9  In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum. Nisi domus multae desertae fuerint grandes, et pulchrae absque habitatore.
Isai VulgSist 5:10  Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
Isai VulgSist 5:11  Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis.
Isai VulgSist 5:12  Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis.
Isai VulgSist 5:13  Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.
Isai VulgSist 5:14  Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes, gloriosique eius ad eum.
Isai VulgSist 5:15  Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
Isai VulgSist 5:16  Et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia.
Isai VulgSist 5:17  Et pascentur agni iuxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent.
Isai VulgSist 5:18  Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.
Isai VulgSist 5:19  Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus eius, ut videamus: et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud.
Isai VulgSist 5:20  Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.
Isai VulgSist 5:21  Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Isai VulgSist 5:22  Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.
Isai VulgSist 5:23  Qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo.
Isai VulgSist 5:24  Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit; sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abiecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.
Isai VulgSist 5:25  Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Isai VulgSist 5:26  Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae: et ecce festinus velociter veniet.
Isai VulgSist 5:27  Non est deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corigia calceamenti eius.
Isai VulgSist 5:28  Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti. Ungulae equorum eius ut silex, et rotae eius quasi impetus tempestatis.
Isai VulgSist 5:29  Rugitus eius ut leonis, rugiet ut catuli leonum: et frendet et tenebit praedam: et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Isai VulgSist 5:30  Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.
Chapter 6
Isai VulgSist 6:1  In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et ea, quae sub ipso erant, replebant templum et plena erat domus a maiestate eius:
Isai VulgSist 6:2  Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant.
Isai VulgSist 6:3  Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius.
Isai VulgSist 6:4  Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Isai VulgSist 6:5  Et dixi: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Isai VulgSist 6:6  Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari.
Isai VulgSist 6:7  Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
Isai VulgSist 6:8  Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
Isai VulgSist 6:9  Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere: videte visionem, et nolite cognoscere.
Isai VulgSist 6:10  Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava: et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
Isai VulgSist 6:11  Et dixi: Usquequo Domine? et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Isai VulgSist 6:12  Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae.
Isai VulgSist 6:13  Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus, quae expandit ramos suos: semen sanctum erit id, quod steterit in ea.
Chapter 7
Isai VulgSist 7:1  Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan, filii Oziae regis Iuda, ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Ierusalem, ad praeliandum contra eam: et non potuerunt debellare eam.
Isai VulgSist 7:2  Et nunciaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim, et commotum est cor eius, et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
Isai VulgSist 7:3  Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz tu, et qui derelictus est Iasub filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via Agri fullonis.
Isai VulgSist 7:4  Et dices ad eum: Vide ut sileas: noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae:
Isai VulgSist 7:5  eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Ephraim, et filius Romeliae, dicentes:
Isai VulgSist 7:6  Ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio eius filium Tabeel.
Isai VulgSist 7:7  Haec dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud:
Isai VulgSist 7:8  sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin: et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus:
Isai VulgSist 7:9  et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis.
Isai VulgSist 7:11  Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra.
Isai VulgSist 7:12  Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum.
Isai VulgSist 7:13  Et dixit: Audite ergo domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
Isai VulgSist 7:14  Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel.
Isai VulgSist 7:15  Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Isai VulgSist 7:16  Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
Isai VulgSist 7:17  Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum.
Isai VulgSist 7:18  Et erit in die illa: Sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur,
Isai VulgSist 7:19  et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
Isai VulgSist 7:20  In die illa radet Dominus in novacula conducta in his, qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.
Isai VulgSist 7:21  Et erit in die illa: Nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
Isai VulgSist 7:22  et prae ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae.
Isai VulgSist 7:23  Et erit in die illa: Omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.
Isai VulgSist 7:24  Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinae erunt in universa terra.
Isai VulgSist 7:25  Et omnes montes, qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium. et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
Chapter 8
Isai VulgSist 8:1  Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare.
Isai VulgSist 8:2  Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae:
Isai VulgSist 8:3  et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius, Accelera spolia detrahere: Festina praedari.
Isai VulgSist 8:4  Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum.
Isai VulgSist 8:6  Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae:
Isai VulgSist 8:7  propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam eius: et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius,
Isai VulgSist 8:8  et ibit per Iudam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius, implens latitudinem terrae tuae o Emmanuel.
Isai VulgSist 8:9  Congregamini populi, et vincimini, et audite universae procul terrae: confortamini et vincimini, accingite vos et vincimini:
Isai VulgSist 8:10  inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet: quia nobiscum Deus.
Isai VulgSist 8:11  Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi huius, dicens:
Isai VulgSist 8:12  Non dicatis, coniuratio: omnia enim quae loquitur populus iste, coniuratio est: et timorem eius ne timeatis, neque paveatis.
Isai VulgSist 8:13  Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester.
Isai VulgSist 8:14  Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem.
Isai VulgSist 8:15  Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
Isai VulgSist 8:16  Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
Isai VulgSist 8:17  Et expectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.
Isai VulgSist 8:18  Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
Isai VulgSist 8:19  Et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis a mortuis?
Isai VulgSist 8:20  Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Isai VulgSist 8:21  Et transibit per eam, corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum.
Isai VulgSist 8:22  Et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
Chapter 9
Isai VulgSist 9:1  Primo tempore alleviata est Terra Zabulon, et Terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilaeae Gentium.
Isai VulgSist 9:2  Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
Isai VulgSist 9:3  Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.
Isai VulgSist 9:4  Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian.
Isai VulgSist 9:5  Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
Isai VulgSist 9:6  PARVULUS enim NATUS est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.
Isai VulgSist 9:7  Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum eius sedebit: ut confirmet illud, et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Isai VulgSist 9:8  Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
Isai VulgSist 9:9  Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes:
Isai VulgSist 9:10  Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
Isai VulgSist 9:11  Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos eius in tumultum vertet:
Isai VulgSist 9:12  Syriam ab oriente, et Philisthiim ab Occidente: et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta:
Isai VulgSist 9:13  et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Isai VulgSist 9:14  Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem die una.
Isai VulgSist 9:15  Longaevus et honorabilis, ipse est caput: et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Isai VulgSist 9:16  Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes: et qui beatificantur, praecipitati.
Isai VulgSist 9:17  propter hoc super adolescentulis eius non laetabitur Dominus: et pupillorum eius, et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Isai VulgSist 9:18  Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit: et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Isai VulgSist 9:19  In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcet.
Isai VulgSist 9:20  Et declinabit ad dexteram, et esuriet: et comedet ad sinistram, et non saturabitur: unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam.
Isai VulgSist 9:21  In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Chapter 10
Isai VulgSist 10:1  Vae qui condunt leges iniquas: et scribentes, iniustitiam scripserunt:
Isai VulgSist 10:2  ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei: ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.
Isai VulgSist 10:3  Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cuius confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isai VulgSist 10:4  ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Isai VulgSist 10:5  Vae Assur, virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea.
Isai VulgSist 10:6  Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Isai VulgSist 10:7  Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum.
Isai VulgSist 10:9  Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano: et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?
Isai VulgSist 10:10  Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulachra eorum de Ierusalem, et de Samaria.
Isai VulgSist 10:11  Numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulachris eius?
Isai VulgSist 10:12  Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum eius.
Isai VulgSist 10:13  Dixit enim: In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Isai VulgSist 10:14  Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: et sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
Isai VulgSist 10:15  Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Isai VulgSist 10:16  Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem: et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis.
Isai VulgSist 10:17  Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus eius in flamma: et succendetur, et devorabitur spina eius, et vepres in die una.
Isai VulgSist 10:18  Et gloria saltus eius, et carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus.
Isai VulgSist 10:19  Et reliquiae ligni saltus eius prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
Isai VulgSist 10:20  Et erit in die illa: non adiiciet residuum Israel, et hi, qui fugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos: sed innitetur super Dominum sanctum Israel in veritate.
Isai VulgSist 10:21  Reliquiae convertentur, reliquiae, inquam, Iacob ad Deum fortem.
Isai VulgSist 10:22  Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo, consummatio abbreviata inundabit iustitiam.
Isai VulgSist 10:23  Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.
Isai VulgSist 10:24  Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere populus meus habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti.
Isai VulgSist 10:25  Adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
Isai VulgSist 10:26  Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Aegypti.
Isai VulgSist 10:27  Et erit in die illa: Auferetur onus eius de humero tuo, et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei.
Isai VulgSist 10:28  Veniet in Aiath, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua.
Isai VulgSist 10:29  Transierunt cursim Gaba sedes nostra: obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
Isai VulgSist 10:30  Hinni voce tua filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Isai VulgSist 10:31  Migravit Medemena: habitatores Gabim confortamini.
Isai VulgSist 10:32  Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Ierusalem.
Isai VulgSist 10:33  Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
Isai VulgSist 10:34  Et subvertentur condensa saltus ferro: et Libanus cum excelsis cadet.
Chapter 11
Isai VulgSist 11:1  Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet.
Isai VulgSist 11:2  Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiae, et pietatis,
Isai VulgSist 11:3  et replebit eum spiritus timoris Domini: non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet:
Isai VulgSist 11:4  sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae: et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Isai VulgSist 11:5  Et erit iustitia cingulum lumborum eius: et fides cinctorium renum eius.
Isai VulgSist 11:6  Habitabit lupus cum agno: et pardus cum hoedo accubabit: vitulus et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Isai VulgSist 11:7  Vitulus, et ursus pascentur: simul requiescent catuli eorum: et leo quasi bos comedet paleas.
Isai VulgSist 11:8  Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis: et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
Isai VulgSist 11:9  Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo: quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.
Isai VulgSist 11:10  In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum.
Isai VulgSist 11:11  Et erit in die illa: Adiiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros, et ab Aethiopia, et ab Aelam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
Isai VulgSist 11:12  Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae.
Isai VulgSist 11:13  Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iuda peribunt: Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
Isai VulgSist 11:14  Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios Orientis: Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.
Isai VulgSist 11:15  Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui: et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.
Isai VulgSist 11:16  Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis: sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de Terra Aegypti.
Chapter 12
Isai VulgSist 12:1  Et dices in die illa: Confitebor tibi Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Isai VulgSist 12:2  Ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isai VulgSist 12:3  Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris:
Isai VulgSist 12:4  et dicetis in die illa: Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius: mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Isai VulgSist 12:5  Cantate Domino quoniam magnifice fecit: annunciate hoc in universa terra.
Isai VulgSist 12:6  Exulta, et lauda habitatio Sion: quia magnus in medio tui sanctus Israel.
Chapter 13
Isai VulgSist 13:2  Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
Isai VulgSist 13:3  Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exultantes in gloria mea.
Isai VulgSist 13:4  Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum, et gentium congregatarum: Dominus exercituum praecepit militiae belli,
Isai VulgSist 13:5  venientibus de terra procul, a summitate caeli: Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.
Isai VulgSist 13:6  Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
Isai VulgSist 13:7  Propter hoc, omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,
Isai VulgSist 13:8  et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens, dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae vultus eorum.
Isai VulgSist 13:9  Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et irae, furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea.
Isai VulgSist 13:10  Quoniam stellae caeli, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Isai VulgSist 13:11  Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
Isai VulgSist 13:13  Super hoc caelum turbabo: et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris eius.
Isai VulgSist 13:14  Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
Isai VulgSist 13:15  Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio.
Isai VulgSist 13:16  Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
Isai VulgSist 13:17  Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint:
Isai VulgSist 13:18  sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Isai VulgSist 13:19  Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldaeorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
Isai VulgSist 13:20  Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Isai VulgSist 13:21  Sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi:
Isai VulgSist 13:22  et respondebunt ibi ululae in aedibus eius, et sirenes in delubris voluptatis.
Chapter 14
Isai VulgSist 14:1  Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Iacob.
Isai VulgSist 14:2  Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos.
Isai VulgSist 14:3  Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti:
Isai VulgSist 14:4  sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum?
Isai VulgSist 14:5  Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
Isai VulgSist 14:6  caedentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
Isai VulgSist 14:7  Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit:
Isai VulgSist 14:8  abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
Isai VulgSist 14:9  Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
Isai VulgSist 14:10  Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es.
Isai VulgSist 14:11  Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
Isai VulgSist 14:12  Quomodo cecidisti de caelo lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
Isai VulgSist 14:13  qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,
Isai VulgSist 14:14  Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
Isai VulgSist 14:15  Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci:
Isai VulgSist 14:16  qui te viderint, ad te inclinentur, teque prospiciant: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,
Isai VulgSist 14:17  qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?
Isai VulgSist 14:18  Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua.
Isai VulgSist 14:19  Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
Isai VulgSist 14:20  Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum.
Isai VulgSist 14:21  Praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
Isai VulgSist 14:22  Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus.
Isai VulgSist 14:23  Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
Isai VulgSist 14:24  Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi,
Isai VulgSist 14:25  sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur.
Isai VulgSist 14:26  Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes.
Isai VulgSist 14:27  Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus eius extenta: et quis avertet eam?
Isai VulgSist 14:28  In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:
Isai VulgSist 14:29  ne laetaris Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem.
Isai VulgSist 14:30  Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
Isai VulgSist 14:31  Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthaea omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius.
Isai VulgSist 14:32  Et quid respondebitur nunciis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius.
Chapter 15
Isai VulgSist 15:1  Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit: quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit.
Isai VulgSist 15:2  Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo, et super Medaba, Moab ululavit: in cunctis capitibus eius calvitium, et omnis barba radetur.
Isai VulgSist 15:3  In triviis eius accincti sunt sacco: super tecta eius, et in plateis eius omnis ululatus descendit in fletum.
Isai VulgSist 15:4  Clamabit Hesebon, et Eleale, usque Iasa audita est vox eorum. super hoc expediti Moab ululabunt, anima eius ululabit sibi.
Isai VulgSist 15:5  Cor meum ad Moab clamabit, vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem: per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
Isai VulgSist 15:6  Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Isai VulgSist 15:7  Secundum magnitudinem operis et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos.
Isai VulgSist 15:8  Quoniam circuivit clamor terminum Moab: usque ad Gallim ululatus eius, et usque ad Puteum Elim clamor eius.
Isai VulgSist 15:9  Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine: ponam enim super Dibon additamenta: his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.
Chapter 16
Isai VulgSist 16:1  Emitte agnum Domine dominatorem terrae, de Petra deserti ad montem filiae Sion.
Isai VulgSist 16:2  Et erit: Sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon.
Isai VulgSist 16:3  Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie. absconde fugientes, et vagos ne prodas.
Isai VulgSist 16:4  Habitabunt apud te profugi mei: Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser: defecit qui conculcabat terram.
Isai VulgSist 16:5  Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium, et velociter reddens quod iustum est.
Isai VulgSist 16:6  Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: superbia eius et arrogantia eius, et indignatio eius plusquam fortitudo eius.
Isai VulgSist 16:7  Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his, qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
Isai VulgSist 16:8  Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini Gentium exciderunt: flagella eius usque ad Iazer pervenerunt: erraverunt in deserto, propagines eius relictae sunt, transierunt mare.
Isai VulgSist 16:9  Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama: inebriabo de lacryma mea Hesebon, et Eleale: quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit.
Isai VulgSist 16:10  Et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo, et in vineis non exultabit neque iubilabit. vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli.
Isai VulgSist 16:11  Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
Isai VulgSist 16:12  Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.
Isai VulgSist 16:13  Hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc:
Isai VulgSist 16:14  et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
Chapter 17
Isai VulgSist 17:1  Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
Isai VulgSist 17:2  Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isai VulgSist 17:3  Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum.
Isai VulgSist 17:4  Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet.
Isai VulgSist 17:5  Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
Isai VulgSist 17:6  Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius: dicit Dominus Deus Israel.
Isai VulgSist 17:7  In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient:
Isai VulgSist 17:8  et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus eius: et quae operati sunt digiti eius non respiciet, lucos et delubra.
Isai VulgSist 17:9  In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel, et eris deserta.
Isai VulgSist 17:10  Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem infidelem, et germen alienum seminabis.
Isai VulgSist 17:11  In die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter.
Isai VulgSist 17:12  Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Isai VulgSist 17:13  Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
Isai VulgSist 17:14  In tempore vespere, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
Chapter 18
Isai VulgSist 18:1  Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae,
Isai VulgSist 18:2  quae mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite angeli veloces ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum terribilem, post quem non est alius: ad gentem expectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius:
Isai VulgSist 18:3  omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis:
Isai VulgSist 18:4  quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
Isai VulgSist 18:5  Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et praecidentur ramusculi eius falcibus: et quae derelicta fuerint, abscindentur, et excutientur.
Isai VulgSist 18:6  Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis terrae: et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.
Isai VulgSist 18:7  In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato: a populo terribili, post quem non fuit alius, a gente expectante, expectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion.
Chapter 19
Isai VulgSist 19:1  Onus Aegypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulachra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius.
Isai VulgSist 19:2  Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios: et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
Isai VulgSist 19:3  Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius praecipitabo: et interrogabunt simulachra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
Isai VulgSist 19:4  Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
Isai VulgSist 19:5  Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur, atque siccabitur.
Isai VulgSist 19:6  Et deficient flumina: attenuabuntur, et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et iuncus marcescet:
Isai VulgSist 19:7  nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.
Isai VulgSist 19:8  Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
Isai VulgSist 19:9  Confundentur qui operabantur linum, pectentes, et texentes subtilia.
Isai VulgSist 19:10  Et erunt irrigua eius flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
Isai VulgSist 19:11  Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens: quomodo dicitis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
Isai VulgSist 19:12  Ubi nunc sunt sapientes tui? annuncient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum.
Isai VulgSist 19:13  Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum, angulum populorum eius.
Isai VulgSist 19:14  Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis: et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
Isai VulgSist 19:15  Et non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam incurvantem, et refrenantem.
Isai VulgSist 19:16  In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum. quam ipse movebit super eam.
Isai VulgSist 19:17  Et erit Terra Iuda Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
Isai VulgSist 19:18  In die illa erunt quinque civitates in Terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan, et iurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una.
Isai VulgSist 19:19  In die illa erit altare Domini in medio Terrae Aegypti, et titulus Domini iuxta terminum eius
Isai VulgSist 19:20  erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in Terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos.
Isai VulgSist 19:21  Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa, et colent eum in hostiis et in muneribus: et vota vovebunt Domino, et solvent.
Isai VulgSist 19:22  Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam, et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
Isai VulgSist 19:23  In die illa erit via de Aegypto in Assyrios, et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios, et servient Aegyptii Assur.
Isai VulgSist 19:24  In die illa erit Israel tertius Aegyptio et Assyrio: benedictio in medio terrae,
Isai VulgSist 19:25  cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio: hereditas autem mea Israel.
Chapter 20
Isai VulgSist 20:1  In anno, quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam:
Isai VulgSist 20:2  in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic vadens nudus, et discalceatus.
Isai VulgSist 20:3  Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus, et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum, et super Aethiopiam,
Isai VulgSist 20:4  sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, iuvenem et senem, nudam et discalceatam, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.
Isai VulgSist 20:5  Et timebunt, et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua.
Isai VulgSist 20:6  Et dicet habitator insulae huius in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
Chapter 21
Isai VulgSist 21:1  Onus deserti maris. Sicut turbines ab Aphrico veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
Isai VulgSist 21:2  Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende Aelam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci.
Isai VulgSist 21:3  Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Isai VulgSist 21:4  Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Isai VulgSist 21:5  Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum.
Isai VulgSist 21:6  Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet.
Isai VulgSist 21:7  Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu.
Isai VulgSist 21:8  Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
Isai VulgSist 21:9  Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.
Isai VulgSist 21:10  Tritura mea, et filia areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis.
Isai VulgSist 21:11  Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? custos quid de nocte?
Isai VulgSist 21:12  Dixit custos: Venit mane et nox: si quaeritis, quaerite: convertimini, venite.
Isai VulgSist 21:13  Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
Isai VulgSist 21:14  Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.
Isai VulgSist 21:15  A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii:
Isai VulgSist 21:16  quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
Isai VulgSist 21:17  Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.
Chapter 22
Isai VulgSist 22:1  Onus vallis visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?
Isai VulgSist 22:2  clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans: interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
Isai VulgSist 22:3  Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt: omnes, qui inventi sunt, vincti sunt pariter, procul fugerunt.
Isai VulgSist 22:4  Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei.
Isai VulgSist 22:5  Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis scrutans murum, et magnificus super montem.
Isai VulgSist 22:6  Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
Isai VulgSist 22:7  Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
Isai VulgSist 22:8  Et revelabitur operimentum Iuda, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
Isai VulgSist 22:9  Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt: et congregastis aquas piscinae inferioris,
Isai VulgSist 22:10  et domos Ierusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
Isai VulgSist 22:11  Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris: et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem eius de longe non vidistis.
Isai VulgSist 22:12  Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci:
Isai VulgSist 22:13  et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bibamus: cras enim moriemur.
Isai VulgSist 22:14  Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgSist 22:15  Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices ad eum:
Isai VulgSist 22:16  Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
Isai VulgSist 22:17  Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te.
Isai VulgSist 22:18  Coronas coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini tui.
Isai VulgSist 22:19  Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
Isai VulgSist 22:20  Et erit in die illa: Vocabo servum meum Eliachim filium Helchiae,
Isai VulgSist 22:21  et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius: et erit quasi pater habitantibus Ierusalem, et domui Iuda.
Isai VulgSist 22:22  Et dabo clavem domus David super humerum eius: et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat.
Isai VulgSist 22:23  Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui.
Isai VulgSist 22:24  Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
Isai VulgSist 22:25  In die illa dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli: et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.
Chapter 23
Isai VulgSist 23:1  Onus Tyri. Ululate naves maris: quia vastata est domus, unde venire consueverant: de Terra Cethim revelatum est eis.
Isai VulgSist 23:2  Tacete qui habitatis in insula: negotiatores Sidonis transfretantes mare, repleverunt te.
Isai VulgSist 23:3  In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius: et facta est negotiatio gentium.
Isai VulgSist 23:4  Erubesce Sidon: ait enim mare: fortitudo maris dicit: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi iuvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
Isai VulgSist 23:5  Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tiro:
Isai VulgSist 23:7  Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
Isai VulgSist 23:8  Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius inclyti terrae?
Isai VulgSist 23:9  Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
Isai VulgSist 23:10  Transi terram tuam quasi flumen filia maris, non est cingulum ultra tibi.
Isai VulgSist 23:11  Manum suam extendit super mare, conturbavit regna: Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes eius,
Isai VulgSist 23:12  et dixit: Non adiicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi.
Isai VulgSist 23:13  Ecce terra Chaldaeorum talis populus non fuit, Assur fundavit eam: in captivitatem traduxerunt robustos eius, suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam.
Isai VulgSist 23:14  Ululate naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
Isai VulgSist 23:15  Et erit in die illa: In oblivione eris o Tyre septuaginta annis, sicut dies regis unius: post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis.
Isai VulgSist 23:16  Sume citharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum ut memoria tui sit.
Isai VulgSist 23:17  Et erit post septuaginta annos: Visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad merces suas: et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae.
Isai VulgSist 23:18  Et erunt negotiationes eius, et merces eius sanctificatae Domino: non condentur, neque reponentur: quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Chapter 24
Isai VulgSist 24:1  Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius.
Isai VulgSist 24:2  Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet.
Isai VulgSist 24:3  Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isai VulgSist 24:4  Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
Isai VulgSist 24:5  Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum.
Isai VulgSist 24:6  Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci.
Isai VulgSist 24:7  Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde.
Isai VulgSist 24:8  Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
Isai VulgSist 24:9  Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam.
Isai VulgSist 24:10  Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte.
Isai VulgSist 24:11  Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia laetitia: translatum est gaudium terrae.
Isai VulgSist 24:12  Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Isai VulgSist 24:13  Quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum: quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isai VulgSist 24:14  Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isai VulgSist 24:15  Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
Isai VulgSist 24:16  A finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, vae mihi: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.
Isai VulgSist 24:17  Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.
Isai VulgSist 24:18  Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae.
Isai VulgSist 24:19  Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra,
Isai VulgSist 24:20  agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat.
Isai VulgSist 24:21  Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso: et super reges terrae, qui sunt super terram.
Isai VulgSist 24:22  Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur.
Isai VulgSist 24:23  Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Chapter 25
Isai VulgSist 25:1  Domine Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles, amen.
Isai VulgSist 25:2  Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.
Isai VulgSist 25:3  Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te.
Isai VulgSist 25:4  Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab aestu. spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Isai VulgSist 25:5  Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies.
Isai VulgSist 25:6  Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.
Isai VulgSist 25:7  Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
Isai VulgSist 25:8  Praecipitabit mortem in sempiternum: et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
Isai VulgSist 25:9  Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste, expectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exultabimus, et laetabimur in salutari eius.
Isai VulgSist 25:10  Quia requiescet manus Domini in monte isto: et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.
Isai VulgSist 25:11  Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum: et humiliabit gloriam eius cum allisione manuum eius.
Isai VulgSist 25:12  Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
Chapter 26
Isai VulgSist 26:1  In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda: Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale.
Isai VulgSist 26:2  Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem.
Isai VulgSist 26:3  Vetus error abiit: servabis pacem: pacem, quia in te speravimus.
Isai VulgSist 26:4  Sperastis in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum.
Isai VulgSist 26:5  Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
Isai VulgSist 26:6  Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
Isai VulgSist 26:7  Semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum.
Isai VulgSist 26:8  Et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te: nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animae.
Isai VulgSist 26:9  Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.
Isai VulgSist 26:10  Misereamur impio, et non discet iustitiam: in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
Isai VulgSist 26:11  Domine exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundantur zelantes populi: et ignis hostes tuos devoret.
Isai VulgSist 26:12  Domine dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.
Isai VulgSist 26:13  Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui.
Isai VulgSist 26:14  Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
Isai VulgSist 26:15  Indulsisti genti Domine, indulsisti genti: numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae.
Isai VulgSist 26:16  Domine in angustia requisierunt te, in tribulatiene murmuris doctrina tua eis.
Isai VulgSist 26:17  Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua Domine.
Isai VulgSist 26:18  Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum: salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terrae.
Isai VulgSist 26:19  Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent: expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Isai VulgSist 26:20  Vade populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
Isai VulgSist 26:21  Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum: et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Chapter 27
Isai VulgSist 27:1  In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum, qui in mari est.
Isai VulgSist 27:3  Ego Dominus, qui servo eam, repente propinabo ei: ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.
Isai VulgSist 27:4  Indignatio non est mihi: quis dabit me spinam et veprem in praelio: gradiar super eam, succendam eam pariter?
Isai VulgSist 27:5  An potius tenebit fortitudinem meam, faciet pacem mihi, pacem faciet mihi?
Isai VulgSist 27:6  Qui ingrediuntur impetu ad Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.
Isai VulgSist 27:7  Numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos eius, sic occisus est?
Isai VulgSist 27:8  In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabis eam: meditata est in spiritu suo duro per diem aestus.
Isai VulgSist 27:9  Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob: et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos, non stabunt luci et delubra.
Isai VulgSist 27:10  Civitas enim munita desolata erit, speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum: ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates eius.
Isai VulgSist 27:11  In siccitate messes illius conterentur, mulieres venientes, et docentes eam: non est enim populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum: et qui formavit eum, non parcet ei.
Isai VulgSist 27:12  Et erit: In die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti, et vos congregabimini unus et unus filii Israel.
Isai VulgSist 27:13  Et erit: In die illa clangetur in tuba magna, et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in Terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem.
Chapter 28
Isai VulgSist 28:1  Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exultationis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino.
Isai VulgSist 28:2  Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis: turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et emissarum super terram spatiosam.
Isai VulgSist 28:3  Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim.
Isai VulgSist 28:4  Et erit flos decidens gloriae exultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni: quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
Isai VulgSist 28:5  In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exultationis residuo populi sui:
Isai VulgSist 28:6  et spiritus iudicii sedenti super iudicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
Isai VulgSist 28:7  Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt: sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium.
Isai VulgSist 28:8  Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordium, ita ut non esset ultra locus.
Isai VulgSist 28:9  Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Isai VulgSist 28:10  Quia manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi.
Isai VulgSist 28:11  In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.
Isai VulgSist 28:12  Cui dixit: Haec est requies mea, reficite lassum, et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire.
Isai VulgSist 28:13  Et erit eis verbum Domini: Manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi: ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Isai VulgSist 28:14  Propter hoc audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem.
Isai VulgSist 28:15  Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Isai VulgSist 28:16  Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, qui crediderit, non festinet.
Isai VulgSist 28:17  Et ponam in pondere iudicium, et iustitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii: et protectionem aquae inundabunt.
Isai VulgSist 28:18  Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
Isai VulgSist 28:19  Quandocumque pertransierit, tollet vos: quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
Isai VulgSist 28:20  Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest.
Isai VulgSist 28:21  Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus: sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur: ut faciat opus suum, alienum opus eius: ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo.
Isai VulgSist 28:22  Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra. consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram.
Isai VulgSist 28:23  Auribus percipite, et audite vocem meam, attendite, et audite eloquium meum.
Isai VulgSist 28:24  Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam?
Isai VulgSist 28:25  Nonne cum adaequaverit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?
Isai VulgSist 28:26  Et erudiet illum in iudicio: Deus suus docebit illum.
Isai VulgSist 28:27  Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit: sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo.
Isai VulgSist 28:28  Panis autem comminuetur: verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
Isai VulgSist 28:29  Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret iustitiam.
Chapter 29
Isai VulgSist 29:1  Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David: additus est annus ad annum: sollemnitates evolutae sunt.
Isai VulgSist 29:2  Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens, et erit mihi quasi Ariel.
Isai VulgSist 29:3  Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et iaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
Isai VulgSist 29:4  Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum: et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
Isai VulgSist 29:5  Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te: et sicut favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te praevaluerunt:
Isai VulgSist 29:6  eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flamma ignis devorantis.
Isai VulgSist 29:7  Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium Gentium, quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam.
Isai VulgSist 29:8  Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius: et sicut somniat sitiens, et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est: sic erit multitudo omnium Gentium, quae dimicaverunt contra montem Sion.
Isai VulgSist 29:9  Obstupescite, et admiramini, fluctuate, et vacillate: inebriamini, et non a vino: movemini, et non ab ebrietate.
Isai VulgSist 29:10  Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
Isai VulgSist 29:11  Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim:
Isai VulgSist 29:12  Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege: et respondebit: Nescio litteras.
Isai VulgSist 29:13  Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis:
Isai VulgSist 29:14  Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius abscondetur.
Isai VulgSist 29:15  Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos?
Isai VulgSist 29:16  Perversa est haec vestra cogitatio: quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me: et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
Isai VulgSist 29:17  Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in charmel, et charmel in saltum reputabitur?
Isai VulgSist 29:18  Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
Isai VulgSist 29:19  Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in sancto Israel exultabunt:
Isai VulgSist 29:20  quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem:
Isai VulgSist 29:21  qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a iusto.
Isai VulgSist 29:22  Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet:
Isai VulgSist 29:23  sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt sanctum Iacob, et Deum Israel praedicabunt,
Isai VulgSist 29:24  et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
Chapter 30
Isai VulgSist 30:1  Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum:
Isai VulgSist 30:2  qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti.
Isai VulgSist 30:3  Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam.
Isai VulgSist 30:4  Erant enim in Tani principes tui, et nuncii tui usque ad Hanes pervenerunt.
Isai VulgSist 30:5  Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.
Isai VulgSist 30:6  Onus iumentorum Austri. In terra tribulationis et angustiae leaena, et leo ex eis, vipera et regulus volans portantes super humeros iumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit.
Isai VulgSist 30:7  Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur: ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
Isai VulgSist 30:8  Nunc ergo ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum.
Isai VulgSist 30:9  populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei.
Isai VulgSist 30:10  Qui dicunt videntibus: Nolite videre: et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt: loquimini nobis placentia, videte nobis errores.
Isai VulgSist 30:11  Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel.
Isai VulgSist 30:12  Propterea haec dicit sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo:
Isai VulgSist 30:13  propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio eius.
Isai VulgSist 30:14  Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida: et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea.
Isai VulgSist 30:15  Quia haec dicit Dominus Deus Israel: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis: in silentio, et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis:
Isai VulgSist 30:16  et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis. Et super veloces ascendemus: ideo velociores erunt, qui persequentur vos.
Isai VulgSist 30:17  Mille homines a facie terroris unius: et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
Isai VulgSist 30:18  Propterea expectat Dominus ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus iudicii Dominus: beati omnes qui expectant eum.
Isai VulgSist 30:19  Populus enim Sion habitabit in Ierusalem: plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi.
Isai VulgSist 30:20  Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem: et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum.
Isai VulgSist 30:21  Et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec est via, ambulate in ea: et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Isai VulgSist 30:22  Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere, dices ei:
Isai VulgSist 30:23  Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra: et panis frugum terrae erit uberrimus, et pinguis. pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose:
Isai VulgSist 30:24  et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.
Isai VulgSist 30:25  Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres.
Isai VulgSist 30:26  Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae eius sanaverit.
Isai VulgSist 30:27  Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis ad portandum: labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans.
Isai VulgSist 30:28  Spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum.
Isai VulgSist 30:29  Canticum erit vobis sicut vox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel.
Isai VulgSist 30:30  Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Isai VulgSist 30:31  A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
Isai VulgSist 30:32  Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis: et in bellis praecipuis expugnabit eos.
Isai VulgSist 30:33  Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta eius, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Chapter 31
Isai VulgSist 31:1  Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt: et super equitibus, quia praevalidi nimis: et non sunt confisi super sanctum Israel, et Dominum non requisierunt.
Isai VulgSist 31:2  Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit: et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
Isai VulgSist 31:3  Aegyptus, homo, et non Deus: et equi eorum, caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Isai VulgSist 31:4  Quia haec dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super praedam suam, et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut praelietur super montem Sion, et super collem eius.
Isai VulgSist 31:5  Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
Isai VulgSist 31:6  Convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israel.
Isai VulgSist 31:7  In die enim illa abiiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum.
Isai VulgSist 31:8  Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii: et iuvenes eius vectigales erunt:
Isai VulgSist 31:9  et fortitudo eius a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes eius: dixit Dominus: cuius ignis est in Sion. et caminus eius in Ierusalem.
Chapter 32
Isai VulgSist 32:1  Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praeerunt.
Isai VulgSist 32:2  Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta.
Isai VulgSist 32:3  Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
Isai VulgSist 32:4  Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Isai VulgSist 32:5  Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior:
Isai VulgSist 32:6  stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Isai VulgSist 32:7  Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper iudicium.
Isai VulgSist 32:8  Princeps vero ea, quae digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit.
Isai VulgSist 32:9  Mulieres opulentae surgite, et audite vocem meam: filiae confidentes percipite auribus eloquium meum.
Isai VulgSist 32:10  Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Isai VulgSist 32:11  Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros.
Isai VulgSist 32:12  Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
Isai VulgSist 32:13  Super humum populi mei spinae et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis?
Isai VulgSist 32:14  Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum. Gaudium onagrorum pascua gregum,
Isai VulgSist 32:15  donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur.
Isai VulgSist 32:16  Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in charmel sedebit.
Isai VulgSist 32:17  Et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
Isai VulgSist 32:18  Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
Isai VulgSist 32:19  Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
Isai VulgSist 32:20  Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Chapter 33
Isai VulgSist 33:1  Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaveris depraedationem, depraedaberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Isai VulgSist 33:2  Domine miserere nostri: te enim expectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isai VulgSist 33:3  A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
Isai VulgSist 33:4  Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.
Isai VulgSist 33:5  Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion iudicio et iustitia.
Isai VulgSist 33:6  Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius.
Isai VulgSist 33:7  Ecce videntes clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt.
Isai VulgSist 33:8  Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, proiecit civitates, non reputavit homines.
Isai VulgSist 33:9  Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Carmelus.
Isai VulgSist 33:10  Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Isai VulgSist 33:11  Concipietis ardorem, parietis stipulam: spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isai VulgSist 33:12  Et erunt populi quasi de incendio cinis, spinae congregatae igni comburentur.
Isai VulgSist 33:13  Audite qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam.
Isai VulgSist 33:14  Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Isai VulgSist 33:15  Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isai VulgSist 33:16  Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas eius: panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.
Isai VulgSist 33:17  Regem in decore suo videbunt oculi eius, cernent terram de longe.
Isai VulgSist 33:18  Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
Isai VulgSist 33:19  Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia.
Isai VulgSist 33:20  Respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae: oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur:
Isai VulgSist 33:21  quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
Isai VulgSist 33:22  Dominus enim iudex noster: Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos.
Isai VulgSist 33:23  Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt: sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum: claudi diripient rapinam.
Isai VulgSist 33:24  Nec dicet vicinus: Elangui: populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
Chapter 34
Isai VulgSist 34:1  Accedite Gentes, et audite, et populi attendite: audiat terra, et plenitudo eius, orbis, et omne germen eius.
Isai VulgSist 34:2  Quia indignatio Domini super omnes Gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
Isai VulgSist 34:3  Interfecti eorum proiicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor: tabescent montes a sanguine eorum.
Isai VulgSist 34:4  Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli: et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Isai VulgSist 34:5  Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae ad iudicium.
Isai VulgSist 34:6  Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum, et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in Terra Edom.
Isai VulgSist 34:7  Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium:
Isai VulgSist 34:8  quia dies ultionis Domini, annus retributionum iudicii Sion.
Isai VulgSist 34:9  Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur: et erit terra eius in picem ardentem.
Isai VulgSist 34:10  Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius: a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
Isai VulgSist 34:11  Et possidebunt illam onocrotalus, et ericius: ibix, et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
Isai VulgSist 34:12  Nobiles eius non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes eius erunt in nihilum.
Isai VulgSist 34:13  Et orientur in domibus eius spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus eius: et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Isai VulgSist 34:14  Et occurrent daemonia onocentaurus, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
Isai VulgSist 34:15  Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra eius: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
Isai VulgSist 34:16  Requirite diligenter in libro Domini, et legite: unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus eius ipse congregavit ea.
Isai VulgSist 34:17  Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit eam illis in mensuram: usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generationem habitabunt in ea.
Chapter 35
Isai VulgSist 35:1  Laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
Isai VulgSist 35:2  Germinans germinabit, et exultabit laetabunda et laudans: gloria Libani data est ei: decor Carmeli, et Saron, ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
Isai VulgSist 35:3  Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Isai VulgSist 35:4  Dicite pusillanimes: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isai VulgSist 35:5  Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
Isai VulgSist 35:6  Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine.
Isai VulgSist 35:7  Et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et iunci.
Isai VulgSist 35:8  Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
Isai VulgSist 35:9  Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi: et ambulabunt qui liberati fuerint.
Isai VulgSist 35:10  Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude: et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Chapter 36
Isai VulgSist 36:1  Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas, et cepit eas.
Isai VulgSist 36:2  Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via Agri fullonis.
Isai VulgSist 36:3  Et egressus est ad eum Eliachim filius Helchiae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis.
Isai VulgSist 36:4  Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis?
Isai VulgSist 36:5  aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?
Isai VulgSist 36:6  Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum: cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam: sic Pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo.
Isai VulgSist 36:7  Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Iuda et Ierusalem: Coram altari isto adorabitis?
Isai VulgSist 36:8  Et nunc trade te domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum.
Isai VulgSist 36:9  Et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Aegypto, in quadrigis, et in equitibus:
Isai VulgSist 36:10  et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam.
Isai VulgSist 36:11  Et dixit Eliachim, et Sobna, et Ioahe ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua: intelligimus enim: ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum.
Isai VulgSist 36:12  Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista; et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum?
Isai VulgSist 36:13  Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Iudaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
Isai VulgSist 36:14  Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
Isai VulgSist 36:15  Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
Isai VulgSist 36:16  Nolite audire Ezechiam: haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam: et bibite unusquisque aquam cisternae suae,
Isai VulgSist 36:17  donec veniam, et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
Isai VulgSist 36:18  Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
Isai VulgSist 36:19  Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
Isai VulgSist 36:20  Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea?
Isai VulgSist 36:21  Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei.
Isai VulgSist 36:22  Et ingressus est Eliachim filius Helchiae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nunciaverunt ei verba Rabsacis.
Chapter 37
Isai VulgSist 37:1  Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
Isai VulgSist 37:2  Et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,
Isai VulgSist 37:3  et dixerunt ad eum: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae dies haec: quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
Isai VulgSist 37:4  Si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt.
Isai VulgSist 37:6  et dixit ad eos Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Isai VulgSist 37:7  Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuncium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
Isai VulgSist 37:8  Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam. Audierat enim quia profectus esset de Lachis,
Isai VulgSist 37:9  et audivit de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuncios ad Ezechiam, dicens:
Isai VulgSist 37:10  Haec dicetis Ezechiae regi Iuda, loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum.
Isai VulgSist 37:11  Ecce tu audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt, et tu poteris liberari?
Isai VulgSist 37:12  Numquid eruerunt eos dii Gentium, quos subverterunt patres mei Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thalassar?
Isai VulgSist 37:13  Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?
Isai VulgSist 37:14  Et tulit Ezechias libros de manu nunciorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino.
Isai VulgSist 37:16  Domine exercituum Deus Israel, qui sedes super cherubim: tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram.
Isai VulgSist 37:17  Inclina Domine aurem tuam, et audi: aperi Domine oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem.
Isai VulgSist 37:18  Vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum.
Isai VulgSist 37:19  Et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis: et comminuerunt eos.
Isai VulgSist 37:20  Et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius: et cognoscant omnia regna terrae, quia tu es Dominus solus.
Isai VulgSist 37:21  Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum:
Isai VulgSist 37:22  hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, et subsannavit te virgo filia Sion: post te caput movit filia Ierusalem.
Isai VulgSist 37:23  Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad Sanctum Israel.
Isai VulgSist 37:24  In manu servorum tuorum exprobrasti Domino: et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani: et succidam excelsa cedrorum eius, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis eius, saltum Carmeli eius.
Isai VulgSist 37:25  Ego fodi, et bibi aquam, et exiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
Isai VulgSist 37:26  Numquid non audisti, quae olim fecerim ei? ex diebus antiquis ego plasmavi illud: et nunc adduxi: et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
Isai VulgSist 37:27  Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut foenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturesceret.
Isai VulgSist 37:28  Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
Isai VulgSist 37:29  Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas: ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quem venisti.
Isai VulgSist 37:30  Tibi autem hoc erit signum: Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
Isai VulgSist 37:31  Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:
Isai VulgSist 37:32  quia de Ierusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.
Isai VulgSist 37:33  Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non iaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu eius aggerem.
Isai VulgSist 37:34  In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus:
Isai VulgSist 37:35  et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David servum meum.
Isai VulgSist 37:36  Egressus est autem Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes, cadavera mortuorum.
Isai VulgSist 37:37  Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
Isai VulgSist 37:38  Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech, et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio: fugeruntque in Terram Ararat, et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
Chapter 38
Isai VulgSist 38:1  In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem: et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives.
Isai VulgSist 38:2  Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
Isai VulgSist 38:3  et dixit: Obsecro Domine, memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
Isai VulgSist 38:5  Vade, et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos:
Isai VulgSist 38:6  et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
Isai VulgSist 38:7  Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:
Isai VulgSist 38:8  Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat.
Isai VulgSist 38:9  Scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset, et convaluisset de infirmitate sua.
Isai VulgSist 38:10  Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quaesivi residuum annorum meorum.
Isai VulgSist 38:11  dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Isai VulgSist 38:12  Generatio mea ablata est; et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum: Praecisa est velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
Isai VulgSist 38:13  Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: De mane usque ad vesperam finies me:
Isai VulgSist 38:14  sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: Domine vim patior, responde pro me.
Isai VulgSist 38:15  Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
Isai VulgSist 38:16  Domine si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
Isai VulgSist 38:17  Ecce in pace amaritudo mea amarissima: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Isai VulgSist 38:18  Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam.
Isai VulgSist 38:19  Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam.
Isai VulgSist 38:20  Domine salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.
Isai VulgSist 38:21  Et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
Isai VulgSist 38:22  Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
Chapter 39
Isai VulgSist 39:1  In tempore illo misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset, et convaluisset.
Isai VulgSist 39:2  Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris eius. Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
Isai VulgSist 39:3  Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
Isai VulgSist 39:4  Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt: non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Isai VulgSist 39:5  Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum.
Isai VulgSist 39:6  Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
Isai VulgSist 39:7  Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
Isai VulgSist 39:8  Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax, et veritas in diebus meis.
Chapter 40
Isai VulgSist 40:1  Consolamini, consolamini popule meus, dicit Deus vester.
Isai VulgSist 40:2  Loquimini ad cor Ierusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Isai VulgSist 40:3  Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Isai VulgSist 40:4  Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas.
Isai VulgSist 40:5  Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Isai VulgSist 40:6  Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri.
Isai VulgSist 40:7  Exiccatum est foenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere foenum est populus:
Isai VulgSist 40:8  exiccatum est foenum, et cecidit flos: Verbum autem Domini nostri manet in aeternum.
Isai VulgSist 40:9  Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus vester:
Isai VulgSist 40:10  ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo.
Isai VulgSist 40:11  Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit.
Isai VulgSist 40:12  Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera?
Isai VulgSist 40:13  Quis adiuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi?
Isai VulgSist 40:14  Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi?
Isai VulgSist 40:15  Ecce Gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt: ecce insulae quasi pulvis exiguus.
Isai VulgSist 40:16  Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
Isai VulgSist 40:17  Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei.
Isai VulgSist 40:18  Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
Isai VulgSist 40:19  Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?
Isai VulgSist 40:20  Forte lignum, et imputribile elegit: artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Isai VulgSist 40:21  Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annunciatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terrae?
Isai VulgSist 40:22  Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae: qui extendit velut nihilum caelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum.
Isai VulgSist 40:23  Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, iudices terrae velut inane fecit:
Isai VulgSist 40:24  et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Isai VulgSist 40:25  Et cui assimilastis me, et adaequastis, dicit sanctus?
Isai VulgSist 40:26  Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque eius, neque unum reliquum fuit.
Isai VulgSist 40:27  Quare dicis Iacob, et loqueris Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transivit?
Isai VulgSist 40:28  Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius.
Isai VulgSist 40:29  Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Isai VulgSist 40:30  Deficient pueri, et laborabunt, et iuvenes in infirmitate cadent.
Isai VulgSist 40:31  Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Chapter 41
Isai VulgSist 41:1  Taceant ad me insulae, et Gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus.
Isai VulgSist 41:2  Quis suscitavit ab Oriente iustum, vocavit eum ut sequeretur se? dabit in conspectu eius Gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio eius, sicut stipulam vento raptam arcui eius.
Isai VulgSist 41:3  Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus eius non apparebit.
Isai VulgSist 41:4  Quis haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum.
Isai VulgSist 41:5  Viderunt insulae, et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt, et accesserunt.
Isai VulgSist 41:6  Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare.
Isai VulgSist 41:7  Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non moveretur.
Isai VulgSist 41:8  Et tu Israel serve meus, Iacob quem elegi, semen Abraham amici mei:
Isai VulgSist 41:9  In quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abieci te.
Isai VulgSist 41:10  Ne timeas, quia ego tecum sum: ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera iusti mei.
Isai VulgSist 41:11  Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi.
Isai VulgSist 41:12  Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos: erunt quasi non sint: et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
Isai VulgSist 41:13  Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, ego adiuvi te.
Isai VulgSist 41:14  Noli timere vermis Iacob, qui mortui estis ex Israel: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus: et redemptor tuus sanctus Israel.
Isai VulgSist 41:15  Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia: triturabis montes, et comminues: et colles quasi pulverem pones.
Isai VulgSist 41:16  Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos: et tu exultabis in Domino, in sancto Israel laetaberis.
Isai VulgSist 41:17  Egeni, et pauperes quaerunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos.
Isai VulgSist 41:18  Aperiam in excelsis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.
Isai VulgSist 41:19  Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae: ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul:
Isai VulgSist 41:20  Ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter quia manus Domini fecit hoc, et sanctus Israel creavit illud.
Isai VulgSist 41:21  Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus: afferte, siquid forte habetis, dicit rex Iacob.
Isai VulgSist 41:22  Accedant, et nuncient nobis quaecumque ventura sunt: priora quae fuerunt nunciate: et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum, et quae ventura sunt indicate nobis.
Isai VulgSist 41:23  Annunciate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. bene quoque aut male, si potestis, facite: et loquamur, et videamus simul.
Isai VulgSist 41:24  Ecce, vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo, quod non est: abominatio est qui elegit vos.
Isai VulgSist 41:25  Suscitavi ab Aquilone, et veniet ab Ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.
Isai VulgSist 41:26  Quis annunciavit ab exordio ut sciamus: et a principio ut dicamus: Iustus es? non est neque annuncians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros.
Isai VulgSist 41:27  Primus ad Sion dicet: Ecce adsum, et Ierusalem evangelistam dabo.
Isai VulgSist 41:28  Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
Isai VulgSist 41:29  Ecce omnes iniusti, et vana opera eorum: ventus et inane simulachra eorum.
Chapter 42
Isai VulgSist 42:1  Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, iudicium Gentibus proferet.
Isai VulgSist 42:2  Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox eius foris.
Isai VulgSist 42:3  Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet iudicium.
Isai VulgSist 42:4  Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium: et legem eius insulae expectabunt.
Isai VulgSist 42:5  Haec dicit Dominus Deus creans caelos, et extendens eos: formans terram, et quae germinant ex ea: dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.
Isai VulgSist 42:6  Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te. Et dedi te in foedus populi, in lucem Gentium:
Isai VulgSist 42:7  Ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
Isai VulgSist 42:8  Ego Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
Isai VulgSist 42:9  Quae prima fuerunt, ecce venerunt: nova quoque ego annuncio: antequam oriantur, audita vobis faciam.
Isai VulgSist 42:10  Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae: qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae, et habitatores earum.
Isai VulgSist 42:11  Sublevetur desertum, et civitates eius: in domibus habitabit Cedar: laudate habitatores Petrae, de vertice montium clamabunt.
Isai VulgSist 42:12  Ponent Domino gloriam, et laudem eius in insulis nunciabunt.
Isai VulgSist 42:13  Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum: vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.
Isai VulgSist 42:14  Tacui semper, silui, patiens fui, sicut parturiens loquar: dissipabo, et absorbebo simul.
Isai VulgSist 42:15  Desertos faciam montes, et colles, et omne gramen eorum exiccabo: et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Isai VulgSist 42:16  Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam: ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta: haec verba feci eis, et non dereliqui eos.
Isai VulgSist 42:17  Conversi sunt retrorsum: confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.
Isai VulgSist 42:19  Quis caecus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? quis caecus, nisi qui venundatus est? et quis caecus, nisi servus Domini?
Isai VulgSist 42:20  Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
Isai VulgSist 42:21  Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
Isai VulgSist 42:22  Ipse autem populus direptus, et vastatus: laqueus iuvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt: facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in direptionem, nec est qui dicat: Redde.
Isai VulgSist 42:23  Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura?
Isai VulgSist 42:24  Quis dedit in direptionem Iacob, et Israel vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare, et non audierunt legem eius.
Isai VulgSist 42:25  Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum, et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit.
Chapter 43
Isai VulgSist 43:1  Et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob, et formans te Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu.
Isai VulgSist 43:2  Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te:
Isai VulgSist 43:3  Quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethopiam, et Saba pro te.
Isai VulgSist 43:4  Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus: ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
Isai VulgSist 43:5  Noli timere, quia ego tecum sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te.
Isai VulgSist 43:6  Dicam Aquiloni: Da: et Austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae.
Isai VulgSist 43:7  Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
Isai VulgSist 43:8  Educ foras populum caecum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt.
Isai VulgSist 43:9  Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus: quis in vobis annunciet istud, et quae prima sunt audire nos faciet? dent testes eorum, iustificentur, et audiant, et dicant: Vere.
Isai VulgSist 43:10  Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
Isai VulgSist 43:11  Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
Isai VulgSist 43:12  Ego annunciavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
Isai VulgSist 43:13  Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: operabor, et quis avertet illud?
Isai VulgSist 43:14  Haec dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
Isai VulgSist 43:15  Ego Dominus sanctus vester, creans Israel rex vester.
Isai VulgSist 43:16  Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam.
Isai VulgSist 43:17  Qui eduxit quadrigam et equum: agmen et robustum, simul obdormierunt, nec resurgent: contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
Isai VulgSist 43:18  Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
Isai VulgSist 43:19  Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina.
Isai VulgSist 43:20  Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
Isai VulgSist 43:21  Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit.
Isai VulgSist 43:22  Non me invocasti Iacob, nec laborasti in me Israel.
Isai VulgSist 43:23  Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me: non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure.
Isai VulgSist 43:24  Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Isai VulgSist 43:25  Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
Isai VulgSist 43:26  Reduc me in memoriam, et iudicemur simul: narra si quid habes ut iustificeris.
Isai VulgSist 43:27  Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me.
Isai VulgSist 43:28  Et contaminavi principes sanctos, dedi ad internecionem Iacob, et Israel in blasphemiam.
Chapter 44
Isai VulgSist 44:1  Et nunc audi Iacob serve meus, et Israel quem elegi:
Isai VulgSist 44:2  Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: noli timere serve meus Iacob, et rectissime, quem elegi.
Isai VulgSist 44:3  Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.
Isai VulgSist 44:4  Et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
Isai VulgSist 44:5  Iste dicet: Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Iacob, et hic scribet manu sua: Domino: et in nomine Israel assimilabitur.
Isai VulgSist 44:6  Haec dicit Dominus rex Israel, et redemptor eius Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Isai VulgSist 44:7  Quis similis mei? vocet, et annunciet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quae futura sunt annuncient eis.
Isai VulgSist 44:8  Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annunciavi: vos estis testes mei. numquid est Deus absque me, et formator, quem ego non noverim?
Isai VulgSist 44:9  Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isai VulgSist 44:10  Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
Isai VulgSist 44:11  Ecce omnes participes eius confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
Isai VulgSist 44:12  Faber ferrarius lima operatus est: in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae: esuriet et deficiet, non bibet aquam, et lassescet.
Isai VulgSist 44:13  Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et circino tornavit illud: et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo.
Isai VulgSist 44:14  Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus: plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
Isai VulgSist 44:15  Et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: et succendit, et coxit panes: de reliquo autem operatus est deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
Isai VulgSist 44:16  Medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit: coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah, calefactus sum, vidi focum.
Isai VulgSist 44:17  Reliquum autem eius deum fecit et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu.
Isai VulgSist 44:18  Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Isai VulgSist 44:19  Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes: coxi carnes et comedi, et de reliquo eius idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
Isai VulgSist 44:20  Pars eius cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Isai VulgSist 44:21  Memento horum Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. formavi te, servus meus es tu Israel, ne obliviscaris mei.
Isai VulgSist 44:22  Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.
Isai VulgSist 44:23  Laudate caeli, quoniam misericordiam fecit Dominus: iubilate extrema terrae, resonate montes laudationem, saltus et omne lignum eius: quoniam redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur.
Isai VulgSist 44:24  Haec dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.
Isai VulgSist 44:25  Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum: et scientiam eorum stultam faciens.
Isai VulgSist 44:26  Suscitans verbum servi sui, et consilium nunciorum suorum complens. Qui dico Ierusalem: Habitaberis; et civitatibus Iuda: Aedificabimini, et deserta eius suscitabo.
Isai VulgSist 44:27  Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam.
Isai VulgSist 44:28  Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Ierusalem: Aedificaberis; et templo: Fundaberis.
Chapter 45
Isai VulgSist 45:1  Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur.
Isai VulgSist 45:2  Ego ante te ibo: et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam.
Isai VulgSist 45:3  Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
Isai VulgSist 45:4  Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
Isai VulgSist 45:5  Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me:
Isai VulgSist 45:6  Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est Deus: ego Dominus, et non est alter,
Isai VulgSist 45:7  formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec.
Isai VulgSist 45:8  Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem: et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
Isai VulgSist 45:9  Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae: numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
Isai VulgSist 45:10  Vae qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?
Isai VulgSist 45:11  Haec dicit Dominus sanctus Israel plastes eius: Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi.
Isai VulgSist 45:12  Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi.
Isai VulgSist 45:13  Ego suscitavi eum ad iustitiam, et omnes vias eius dirigam: ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
Isai VulgSist 45:14  Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.
Isai VulgSist 45:15  Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator.
Isai VulgSist 45:16  Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
Isai VulgSist 45:17  Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
Isai VulgSist 45:18  Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam. ego Dominus, et non est alius.
Isai VulgSist 45:19  Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso: non dixi semini Iacob: Frustra quaerite me. ego Dominus loquens iustitiam, annuncians recta.
Isai VulgSist 45:20  Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem.
Isai VulgSist 45:21  Annunciate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, et tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus iustus, et salvans non est praeter me.
Isai VulgSist 45:22  Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terrae: quia ego Deus, et non est alius.
Isai VulgSist 45:23  In memetipso iuravi, egredietur de ore meo iustitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua.
Isai VulgSist 45:24  Ergo in Domino, dicet, meae sunt iustitiae et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Isai VulgSist 45:25  In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel.
Chapter 46
Isai VulgSist 46:1  Confractus est Bel, contritus est Nabo: facta sunt simulachra eorum bestiis et iumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.
Isai VulgSist 46:2  Contabuerunt, et contrita sunt simul: non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.
Isai VulgSist 46:3  Audite me domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
Isai VulgSist 46:4  Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo.
Isai VulgSist 46:5  Cui assimilastis me, et adaequastis, et comparastis me, et fecistis similem?
Isai VulgSist 46:6  Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: conducentes aurificem, ut faciat deum: et procidunt, et adorant.
Isai VulgSist 46:7  Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo: stabit, ac de loco suo non movebitur. sed et cum clamaverint ad eum, non audiet: de tribulatione non salvabit eos.
Isai VulgSist 46:8  Mementote istud, et confundamini: redite praevaricatores ad cor.
Isai VulgSist 46:9  Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei:
Isai VulgSist 46:10  Annuncians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet:
Isai VulgSist 46:11  Vocans ab Oriente iustum, et de terra longinqua virum voluntatis meae. et locutus sum, et adducam illud: creavi, et faciam illud.
Isai VulgSist 46:12  Audite me duro corde, qui longe estis a iustitia.
Isai VulgSist 46:13  Prope feci iustitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam.
Chapter 47
Isai VulgSist 47:1  Descende, sede in pulvere virgo filia Babylon, sede in terra: non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
Isai VulgSist 47:2  Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina.
Isai VulgSist 47:3  Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum: ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
Isai VulgSist 47:4  Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius sanctus Israel.
Isai VulgSist 47:5  Sede tacens, et intra in tenebras filia Chaldaeorum: quia non vocaberis ultra domina regnorum.
Isai VulgSist 47:6  Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias: super senem aggravasti iugum tuum valde.
Isai VulgSist 47:7  Et dixisti: In sempiternum ero domina: non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.
Isai VulgSist 47:8  Et nunc audi haec delicata, et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.
Isai VulgSist 47:9  Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas. universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
Isai VulgSist 47:10  Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. sapientia tua et scientia tua haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et praeter me non est altera.
Isai VulgSist 47:11  Veniet super te malum, et nescies ortum eius: irruet super te calamitas, quam non poteris expiare: veniet super te repente miseria, quam nescies.
Isai VulgSist 47:12  Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
Isai VulgSist 47:13  Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annunciarent ventura tibi.
Isai VulgSist 47:14  Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos: non liberabunt animam suam de manu flammae: non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum.
Isai VulgSist 47:15  Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt: non est qui salvet te.
Chapter 48
Isai VulgSist 48:1  Audite haec domus Iacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Iuda existis, qui iuratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate, neque in iustitia.
Isai VulgSist 48:2  De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen eius.
Isai VulgSist 48:3  Priora ex tunc annunciavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt.
Isai VulgSist 48:4  Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.
Isai VulgSist 48:5  Praedixi tibi ex tunc: antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.
Isai VulgSist 48:6  Quae audisti, vide omnia: vos autem num annunciastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis:
Isai VulgSist 48:7  nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
Isai VulgSist 48:8  Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
Isai VulgSist 48:9  Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas.
Isai VulgSist 48:10  Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis.
Isai VulgSist 48:11  Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo.
Isai VulgSist 48:12  Audi me Iacob, et Israel quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
Isai VulgSist 48:13  Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos: ego vocabo eos, et stabunt simul.
Isai VulgSist 48:14  Congregamini omnes vos, et audite: quis de eis annunciavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis.
Isai VulgSist 48:15  Ego ego locutus sum, et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via eius.
Isai VulgSist 48:16  Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius.
Isai VulgSist 48:17  Haec dicit Dominus redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.
Isai VulgSist 48:18  Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris.
Isai VulgSist 48:19  et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius: non interisset, et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.
Isai VulgSist 48:20  Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exultationis annunciate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite: Redemit Dominus servum suum Iacob.
Isai VulgSist 48:21  Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae.
Chapter 49
Isai VulgSist 49:1  Audite insulae, et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei.
Isai VulgSist 49:2  Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.
Isai VulgSist 49:3  Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
Isai VulgSist 49:4  Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo iudicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
Isai VulgSist 49:5  Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
Isai VulgSist 49:6  Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas: Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
Isai VulgSist 49:7  Haec dicit Dominus redemptor Israel, sanctus eius, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel qui elegit te.
Isai VulgSist 49:8  Haec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas:
Isai VulgSist 49:9  ut diceres his, qui vincti sunt: Exite: et his, qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
Isai VulgSist 49:10  Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Isai VulgSist 49:11  Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur.
Isai VulgSist 49:12  Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi.
Isai VulgSist 49:13  Laudate caeli, et exulta terra, iubilate montes laudem: quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
Isai VulgSist 49:14  Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
Isai VulgSist 49:15  Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Isai VulgSist 49:16  Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper.
Isai VulgSist 49:17  Venerunt structores tui: destruentes te, et dissipantes a te exibunt.
Isai VulgSist 49:18  Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa.
Isai VulgSist 49:19  Quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te.
Isai VulgSist 49:20  Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.
Isai VulgSist 49:21  Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva: et istos quis enutrivit? ego destituta et sola: et isti ubi hic erant?
Isai VulgSist 49:22  Haec dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad Gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isai VulgSist 49:23  Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum.
Isai VulgSist 49:24  Numquid tolletur a forti praeda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Isai VulgSist 49:25  Quia haec dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui iudicaverunt te, ego iudicabo, et filios tuos ego salvabo.
Isai VulgSist 49:26  Et cibabo hostes tuos carnibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob.
Chapter 50
Isai VulgSist 50:1  Haec dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Isai VulgSist 50:2  Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret. numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum: computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
Isai VulgSist 50:3  Induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
Isai VulgSist 50:4  Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est verbo: erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
Isai VulgSist 50:5  Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii.
Isai VulgSist 50:6  Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me.
Isai VulgSist 50:7  Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
Isai VulgSist 50:8  Iuxta est qui iustificat me, quis contradicet mihi? stemus simul, quis est adversarius meus? accedat ad me.
Isai VulgSist 50:9  Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos.
Isai VulgSist 50:10  Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Isai VulgSist 50:11  Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis, quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.
Chapter 51
Isai VulgSist 51:1  Audite me qui sequimini quod iustum est, et quaeritis Dominum: attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis.
Isai VulgSist 51:2  Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Isai VulgSist 51:3  Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius: et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.
Isai VulgSist 51:4  Attendite ad me popule meus, et tribus mea me audite: quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet.
Isai VulgSist 51:5  Prope est iustus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos iudicabunt: me insulae expectabunt, et brachium meum sustinebunt.
Isai VulgSist 51:6  Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt: Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
Isai VulgSist 51:7  Audite me qui scitis iustum, populus meus lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis.
Isai VulgSist 51:8  Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generationes generationum.
Isai VulgSist 51:9  Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
Isai VulgSist 51:10  Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
Isai VulgSist 51:11  Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus.
Isai VulgSist 51:12  Ego, ego ipse consolabor vos: quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescet?
Isai VulgSist 51:13  Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos, et fundavit terram: et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum: ubi nunc est furor tribulantis?
Isai VulgSist 51:14  Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis eius.
Isai VulgSist 51:15  Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius: Dominus exercituum nomen meum.
Isai VulgSist 51:16  Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
Isai VulgSist 51:17  Elevare, elevare, consurge Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces.
Isai VulgSist 51:18  Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit: et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit.
Isai VulgSist 51:19  Duo sunt quae occurrerunt tibi: quis contristabitur super te? vastitas, et contritio, et fames, et gladius, quis consolabitur te?
Isai VulgSist 51:20  Filii tui proiecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
Isai VulgSist 51:21  Idcirco audi hoc paupercula, et ebria non a vino.
Isai VulgSist 51:22  Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae, non adiicies ut bibas illum ultra.
Isai VulgSist 51:23  Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
Chapter 52
Isai VulgSist 52:1  Consurge, consurge, induere fortitudine tua Sion, induere vestimentis gloriae tuae Ierusalem civitas sancti: quia non adiiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
Isai VulgSist 52:2  Excutere de pulvere, consurge; sede Ierusalem: solve vincula colli tui captiva filia Sion.
Isai VulgSist 52:3  Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.
Isai VulgSist 52:4  Quia haec dicit Dominus Deus: In Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi: et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
Isai VulgSist 52:5  Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur.
Isai VulgSist 52:6  Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
Isai VulgSist 52:7  Quam pulchri super montes pedes annunciantis et praedicantis pacem: annunciantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus!
Isai VulgSist 52:8  Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt: quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
Isai VulgSist 52:9  Gaudete, et laudate simul deserta Ierusalem: quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem.
Isai VulgSist 52:10  Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium Gentium: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.
Isai VulgSist 52:11  Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: exite de medio eius, mundamini qui fertis vasa Domini.
Isai VulgSist 52:12  Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis: praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel.
Isai VulgSist 52:13  Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde.
Isai VulgSist 52:14  Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum.
Isai VulgSist 52:15  Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo, viderunt: et qui non audierunt, contemplati sunt.
Chapter 53
Isai VulgSist 53:1  Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Isai VulgSist 53:2  Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum:
Isai VulgSist 53:3  Despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem: et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum.
Isai VulgSist 53:4  Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit: et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.
Isai VulgSist 53:5  Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.
Isai VulgSist 53:6  Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Isai VulgSist 53:7  Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
Isai VulgSist 53:8  De angustia, et de iudicio sublatus est: generationem eius quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum.
Isai VulgSist 53:9  Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
Isai VulgSist 53:10  Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate: si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur.
Isai VulgSist 53:11  Pro eo quod laboravit anima eius, videbit et saturabitur: in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
Isai VulgSist 53:12  Ideo dispertiam ei plurimos: et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
Chapter 54
Isai VulgSist 54:1  Lauda sterilis quae non paris: decanta laudem, et hinni quae non pariebas: quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum, dicit Dominus.
Isai VulgSist 54:2  Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
Isai VulgSist 54:3  Ad dexteram enim, et ad laevam penetrabis: et semen tuum Gentes hereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
Isai VulgSist 54:4  Noli timere quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
Isai VulgSist 54:5  Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius: et redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
Isai VulgSist 54:6  Quia et mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus.
Isai VulgSist 54:7  Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Isai VulgSist 54:8  In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor tuus Dominus.
Isai VulgSist 54:9  Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic iuravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
Isai VulgSist 54:10  Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur: dixit miserator tuus Dominus.
Isai VulgSist 54:11  Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris,
Isai VulgSist 54:12  et ponam iaspidem propugnacula tua: et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
Isai VulgSist 54:13  Universos filios tuos doctos a Domino: et multitudinem pacis filiis tuis.
Isai VulgSist 54:14  Et in iustitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis: et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
Isai VulgSist 54:15  Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi.
Isai VulgSist 54:16  Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
Isai VulgSist 54:17  Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis. Haec est hereditas servorum Domini, et iustitia eorum apud me, dicit Dominus.
Chapter 55
Isai VulgSist 55:1  Omnes sitientes venite ad aquas: et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac.
Isai VulgSist 55:2  Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Isai VulgSist 55:3  Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Isai VulgSist 55:4  Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem Gentibus.
Isai VulgSist 55:5  Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et Gentes, quae te non cognoverunt, ad te current propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, qui glorificavit te.
Isai VulgSist 55:6  Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est.
Isai VulgSist 55:7  Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum.
Isai VulgSist 55:8  Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae: neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus.
Isai VulgSist 55:9  Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
Isai VulgSist 55:10  Et quomodo descendit imber, et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:
Isai VulgSist 55:11  Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud.
Isai VulgSist 55:12  Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
Isai VulgSist 55:13  Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus: et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur.
Chapter 56
Isai VulgSist 56:1  Haec dicit Dominus: Custodite iudicium, et facite iustitiam: quia iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur.
Isai VulgSist 56:2  Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendet istud: custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.
Isai VulgSist 56:3  Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: Et non dicat Eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
Isai VulgSist 56:4  Quia haec dicit Dominus Eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum:
Isai VulgSist 56:5  Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Isai VulgSist 56:6  Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen eius, ut sint ei in servos: omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum:
Isai VulgSist 56:7  Adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum, et victimae eorum placebunt mihi super altari meo: quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.
Isai VulgSist 56:8  Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum congregatos eius.
Isai VulgSist 56:9  Omnes bestiae agri venite ad devorandum, universae bestiae saltus.
Isai VulgSist 56:10  Speculatores eius caeci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
Isai VulgSist 56:11  Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum.
Isai VulgSist 56:12  Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate: et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
Chapter 57
Isai VulgSist 57:1  Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiae collectus est iustus.
Isai VulgSist 57:2  Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
Isai VulgSist 57:3  Vos autem accedite huc filii auguratricis: semen adulteri, et fornicariae.
Isai VulgSist 57:4  Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? numquid non vos filii scelesti, semen mendax?
Isai VulgSist 57:5  qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?
Isai VulgSist 57:6  In partibus torrentis pars tua, haec est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. numquid super his non indignabor?
Isai VulgSist 57:7  Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Isai VulgSist 57:8  Et post ostium, et retro postem posuisti memoriale tuum: quia iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus: dilexisti stratum eorum manu aperta.
Isai VulgSist 57:9  Et ornasti te regio unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
Isai VulgSist 57:10  In multitudine viae tuae laborasti: non dixisti: Quiescam: vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti.
Isai VulgSist 57:11  Pro quo solicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? quia ego tacens, et quasi non videns, et mei oblita es.
Isai VulgSist 57:12  Ego annunciabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Isai VulgSist 57:13  Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura: Qui autem fiduciam habet mei, hereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
Isai VulgSist 57:14  Et dicam: Viam facite, praebete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
Isai VulgSist 57:15  Quia haec dicit Excelsus, et sublimis habitans aeternitatem: et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Isai VulgSist 57:16  Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar: quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
Isai VulgSist 57:17  Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum, et percussi eum: abscondi a te faciem meam, et indignatus sum: et abiit vagus in via cordis sui.
Isai VulgSist 57:18  Vias eius vidi, et sanavi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus eius.
Isai VulgSist 57:19  Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est, et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
Isai VulgSist 57:20  Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum.
Chapter 58
Isai VulgSist 58:1  Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum.
Isai VulgSist 58:2  Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt: quasi gens, quae iustitiam fecerit, et iudicium Dei sui non dereliquerit: rogant me iudicia iustitiae: appropinquare Deo volunt.
Isai VulgSist 58:3  Quare ieiunavimus, et non aspexisti: humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
Isai VulgSist 58:4  Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
Isai VulgSist 58:5  Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis ieiunium, et diem acceptabilem Domino?
Isai VulgSist 58:6  Nonne hoc est magis ieiunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe.
Isai VulgSist 58:7  Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
Isai VulgSist 58:8  Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
Isai VulgSist 58:9  Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum, et loqui quod non prodest.
Isai VulgSist 58:10  Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies.
Isai VulgSist 58:11  Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae.
Isai VulgSist 58:12  Et aedificabuntur in te deserta saeculorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas in quietem.
Isai VulgSist 58:13  Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
Isai VulgSist 58:14  Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim Domini locutum est.
Chapter 59
Isai VulgSist 59:1  Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius ut non exaudiat:
Isai VulgSist 59:2  Sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret.
Isai VulgSist 59:3  Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
Isai VulgSist 59:4  Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Isai VulgSist 59:5  Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt: qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum.
Isai VulgSist 59:6  Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
Isai VulgSist 59:7  Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.
Isai VulgSist 59:8  Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum. semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Isai VulgSist 59:9  Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendet vos iustitia: expectavimus lucem, et ecce tenebrae: splendorem, et in tenebris ambulavimus.
Isai VulgSist 59:10  Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.
Isai VulgSist 59:11  Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus. expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongata est a nobis.
Isai VulgSist 59:12  Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis. quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus,
Isai VulgSist 59:13  peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem: concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii.
Isai VulgSist 59:14  Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.
Isai VulgSist 59:15  Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, praedae patuit: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
Isai VulgSist 59:16  et vidit quia non est vir: et aporiatus est, quia non est qui occurrat: et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum.
Isai VulgSist 59:17  Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli.
Isai VulgSist 59:18  Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis: insulis vicem reddet.
Isai VulgSist 59:19  Et timebunt qui ab Occidente, nomen Domini: et qui ab ortu solis, gloriam eius: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit:
Isai VulgSist 59:20  et venerit Sion redemptor, et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus.
Isai VulgSist 59:21  Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.
Chapter 60
Isai VulgSist 60:1  Surge illuminare Ierusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Isai VulgSist 60:2  Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur.
Isai VulgSist 60:3  Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
Isai VulgSist 60:4  Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent.
Isai VulgSist 60:5  Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo Gentium venerit tibi:
Isai VulgSist 60:6  Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annunciantes.
Isai VulgSist 60:7  Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum maiestatis meae glorificabo.
Isai VulgSist 60:8  Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas?
Isai VulgSist 60:9  Me enim insulae expectant, et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe: argentum eorum, et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui, et sancto Israel, qui glorificavit te.
Isai VulgSist 60:10  Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi: in indignatione enim mea percussi te: et in reconciliatione mea misertus sum tui.
Isai VulgSist 60:11  Et aperientur portae tuae iugiter: die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo Gentium, et reges earum adducantur.
Isai VulgSist 60:12  Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit: et Gentes solitudine vastabuntur.
Isai VulgSist 60:13  Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae, et locum pedum meorum glorificabo.
Isai VulgSist 60:14  Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion sancti Israel.
Isai VulgSist 60:15  Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generationem:
Isai VulgSist 60:16  et suges lac Gentium, et mamilla regum lactaberis: et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob.
Isai VulgSist 60:17  Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum: et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos iustitiam.
Isai VulgSist 60:18  Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Isai VulgSist 60:19  Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Isai VulgSist 60:20  Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
Isai VulgSist 60:21  Populus autem tuus omnes iusti, in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.
Isai VulgSist 60:22  Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam: ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.
Chapter 61
Isai VulgSist 61:1  Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me: ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem:
Isai VulgSist 61:2  Ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro: ut consolarer omnes lugentes:
Isai VulgSist 61:3  et ponerem fortitudinem lugentibus Sion: ut darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris: et vocabuntur in ea fortes iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum.
Isai VulgSist 61:4  Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generatione et generationem.
Isai VulgSist 61:5  Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra: et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt.
Isai VulgSist 61:6  Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem Gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
Isai VulgSist 61:7  Pro confusione vestra duplici, et rubore laudabunt partem eorum: propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis.
Isai VulgSist 61:8  Quia ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocausto: et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis.
Isai VulgSist 61:9  Et scient in Gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum: omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
Isai VulgSist 61:10  Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis: et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Isai VulgSist 61:11  Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam, et laudem coram universis Gentibus.
Chapter 62
Isai VulgSist 62:1  Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur.
Isai VulgSist 62:2  Et videbunt Gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit.
Isai VulgSist 62:3  Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Isai VulgSist 62:4  Non vocaberis ultra Derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur.
Isai VulgSist 62:5  Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
Isai VulgSist 62:6  Super muros tuos Ierusalem constitui custodes, tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
Isai VulgSist 62:7  et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Ierusalem laudem in terra.
Isai VulgSist 62:8  Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti.
Isai VulgSist 62:9  Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
Isai VulgSist 62:10  Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad Populos.
Isai VulgSist 62:11  Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae, dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo.
Isai VulgSist 62:12  Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino. Tu autem vocaberis: Quaesita civitas, et non Derelicta.
Chapter 63
Isai VulgSist 63:1  Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ego, qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Isai VulgSist 63:2  Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
Isai VulgSist 63:3  Torcular calcavi solus, et de Gentibus non est vir mecum: calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Isai VulgSist 63:4  Dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit.
Isai VulgSist 63:5  Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi et non fuit qui adiuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Isai VulgSist 63:6  Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
Isai VulgSist 63:7  Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus, quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Isai VulgSist 63:8  Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes: et factus est eis salvator.
Isai VulgSist 63:9  In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei eius salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
Isai VulgSist 63:10  Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti eius: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
Isai VulgSist 63:11  Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui: Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? ubi est qui posuit in medio eius spiritum sancti sui?
Isai VulgSist 63:12  Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum:
Isai VulgSist 63:13  Qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem:
Isai VulgSist 63:14  Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor eius fuit: sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae.
Isai VulgSist 63:15  Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae: ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum? super me continuerunt se.
Isai VulgSist 63:16  Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: tu Domine pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.
Isai VulgSist 63:17  Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis: indurasti cor nostrum ne timeremus te? convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae.
Isai VulgSist 63:18  Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
Isai VulgSist 63:19  Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.
Chapter 64
Isai VulgSist 64:1  Utinam dirumperes caelos, et descenderes: a facie tua montes defluerent.
Isai VulgSist 64:2  Sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis: a facie tua gentes turbarentur.
Isai VulgSist 64:3  Cum feceris mirabilia, non sustinebimus: descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
Isai VulgSist 64:4  A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt: oculus non vidit, Deus absque te, quae praeparasti expectantibus te.
Isai VulgSist 64:5  Occurristi laetanti, et facienti iustitiam: in viis tuis recordabuntur tui: ecce tu iratus es, et peccavimus: in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
Isai VulgSist 64:6  Et facti sumus ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae: et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
Isai VulgSist 64:7  Non est qui invocet nomen tuum: qui consurgat, et teneat te: abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
Isai VulgSist 64:8  Et nunc Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
Isai VulgSist 64:9  Ne irascaris Domine satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae: ecce respice, populus tuus omnes nos.
Isai VulgSist 64:10  Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est.
Isai VulgSist 64:11  Domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
Isai VulgSist 64:12  Numquid super his continebis te Domine, tacebis, et affliges nos vehementer?
Chapter 65
Isai VulgSist 65:1  Quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quaesierunt me. dixi: Ecce ego, ecce ego ad Gentem, quae non invocabat nomen meum.
Isai VulgSist 65:2  Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
Isai VulgSist 65:3  Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres:
Isai VulgSist 65:4  qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et ius profanum in vasis eorum.
Isai VulgSist 65:5  Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
Isai VulgSist 65:6  Ecce scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam et retribuam in sinu eorum
Isai VulgSist 65:7  iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
Isai VulgSist 65:8  Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
Isai VulgSist 65:9  Et educam de Iacob semen, et de Iuda possidentem montes meos: et hereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
Isai VulgSist 65:10  Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me.
Isai VulgSist 65:11  Et vos, qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis Fortunae mensam, et libatis super eam.
Isai VulgSist 65:12  Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis: locutus sum, et non audistis: et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis.
Isai VulgSist 65:13  Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis: ecce servi mei bibent, et vos sitietis:
Isai VulgSist 65:14  Ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini: Ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis.
Isai VulgSist 65:15  Et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio.
Isai VulgSist 65:16  In quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen: et qui iurat in terra, iurabit in Deo amen: quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis nostris.
Isai VulgSist 65:17  Ecce enim ego creo caelos novos, et terram novam: et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
Isai VulgSist 65:18  Sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his, quae ego creo: quia ecce ego creo Ierusalem exultationem, et populum eius gaudium.
Isai VulgSist 65:19  Et exultabo in Ierusalem, et gaudebo in populo meo: et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Isai VulgSist 65:20  Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos: quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.
Isai VulgSist 65:21  Et aedificabunt domos, et habitabunt: et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
Isai VulgSist 65:22  Non aedificabunt, et alius habitabit: non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni, erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt:
Isai VulgSist 65:23  electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.
Isai VulgSist 65:24  Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis loquentibus, ego audiam.
Isai VulgSist 65:25  Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas: et serpenti pulvis panis eius: non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.
Chapter 66
Isai VulgSist 66:1  Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum: quae est ista Domus, quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae?
Isai VulgSist 66:2  Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, contritum spiritu, et trementem sermones meos?
Isai VulgSist 66:3  Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
Isai VulgSist 66:4  Unde et ego eligam illusiones eorum: et quae timebant, adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt.
Isai VulgSist 66:5  Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius: dixerunt fratres vestri odientes vos, et abiicientes propter nomen meum: glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur.
Isai VulgSist 66:6  Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
Isai VulgSist 66:7  Antequam parturiret peperit: antequam veniret partus eius, peperit masculum.
Isai VulgSist 66:8  Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
Isai VulgSist 66:9  Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus?
Isai VulgSist 66:10  Laetamini cum Ierusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam
Isai VulgSist 66:11  ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis eius: ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius.
Isai VulgSist 66:12  Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
Isai VulgSist 66:13  Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini.
Isai VulgSist 66:14  Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et cognoscetur manus Domini servis eius, et indignabitur inimicis suis.
Isai VulgSist 66:15  Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis:
Isai VulgSist 66:16  quia in igne Dominus diiudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino,
Isai VulgSist 66:17  qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post ianuam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus.
Isai VulgSist 66:18  Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum: venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam.
Isai VulgSist 66:19  Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad Gentes in mare, in Africam, et Lydiam tendentes sagittam: in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annunciabunt gloriam meam Gentibus,
Isai VulgSist 66:20  et adducent omnes fratres vestros de cunctis Gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini.
Isai VulgSist 66:21  Et assumam ex eis in sacerdotes, et levitas, dicit Dominus:
Isai VulgSist 66:22  Quia sicut caeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum.
Isai VulgSist 66:23  Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
Isai VulgSist 66:24  Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.