JOB
Up
Chapter 1
Job | VulgClem | 1:1 | Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. | |
Job | VulgClem | 1:3 | Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales. | |
Job | VulgClem | 1:4 | Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. | |
Job | VulgClem | 1:5 | Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos : consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. | |
Job | VulgClem | 1:6 | Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. | |
Job | VulgClem | 1:7 | Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam. | |
Job | VulgClem | 1:8 | Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ? | |
Job | VulgClem | 1:10 | nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra ? | |
Job | VulgClem | 1:11 | sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. | |
Job | VulgClem | 1:12 | Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. | |
Job | VulgClem | 1:13 | Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, | |
Job | VulgClem | 1:14 | nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos : | |
Job | VulgClem | 1:15 | et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio : et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. | |
Job | VulgClem | 1:16 | Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. | |
Job | VulgClem | 1:17 | Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. | |
Job | VulgClem | 1:18 | Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, | |
Job | VulgClem | 1:19 | repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. | |
Job | VulgClem | 1:20 | Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit, | |
Job | VulgClem | 1:21 | et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. | |
Chapter 2
Job | VulgClem | 2:1 | Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, | |
Job | VulgClem | 2:2 | ut diceret Dominus ad Satan : Unde venis ? Qui respondens ait : Circuivi terram, et perambulavi eam. | |
Job | VulgClem | 2:3 | Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam ? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. | |
Job | VulgClem | 2:4 | Cui respondens Satan, ait : Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua ; | |
Job | VulgClem | 2:5 | alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. | |
Job | VulgClem | 2:6 | Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est : verumtamen animam illius serva. | |
Job | VulgClem | 2:7 | Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ; | |
Job | VulgClem | 2:9 | Dixit autem illi uxor sua : Adhuc tu permanes in simplicitate tua ? Benedic Deo, et morere. | |
Job | VulgClem | 2:10 | Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus locuta es : si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus ? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. | |
Job | VulgClem | 2:11 | Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. | |
Job | VulgClem | 2:12 | Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. | |
Chapter 3
Job | VulgClem | 3:4 | Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. | |
Job | VulgClem | 3:5 | Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. | |
Job | VulgClem | 3:6 | Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. | |
Job | VulgClem | 3:9 | Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. | |
Job | VulgClem | 3:10 | Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. | |
Job | VulgClem | 3:16 | aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. | |
Chapter 4
Job | VulgClem | 4:2 | Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ? | |
Job | VulgClem | 4:7 | Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ? | |
Job | VulgClem | 4:8 | Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, | |
Job | VulgClem | 4:12 | Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. | |
Job | VulgClem | 4:16 | Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. | |
Job | VulgClem | 4:17 | Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ? | |
Job | VulgClem | 4:19 | quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ? | |
Job | VulgClem | 4:20 | De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. | |
Chapter 5
Job | VulgClem | 5:5 | Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. | |
Job | VulgClem | 5:12 | qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ; | |
Job | VulgClem | 5:24 | Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis. | |
Job | VulgClem | 5:25 | Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. | |
Job | VulgClem | 5:26 | Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. | |
Chapter 6
Job | VulgClem | 6:2 | Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! | |
Job | VulgClem | 6:4 | quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me. | |
Job | VulgClem | 6:5 | Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ? | |
Job | VulgClem | 6:6 | aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ? | |
Job | VulgClem | 6:10 | Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. | |
Job | VulgClem | 6:11 | Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ? | |
Job | VulgClem | 6:17 | Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo. | |
Job | VulgClem | 6:20 | Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. | |
Job | VulgClem | 6:25 | Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ? | |
Job | VulgClem | 6:29 | Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate. | |
Chapter 7
Job | VulgClem | 7:4 | Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. | |
Job | VulgClem | 7:5 | Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. | |
Job | VulgClem | 7:6 | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. | |
Job | VulgClem | 7:9 | Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. | |
Job | VulgClem | 7:11 | Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. | |
Job | VulgClem | 7:13 | Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo : | |
Job | VulgClem | 7:20 | Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ? | |
Chapter 8
Job | VulgClem | 8:6 | si mundus et rectus incesseris : statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ, | |
Job | VulgClem | 8:9 | (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), | |
Chapter 9
Job | VulgClem | 9:12 | Si repente interroget, quis respondebit ei ? vel quis dicere potest : Cur ita facis ? | |
Job | VulgClem | 9:15 | qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meum judicem deprecabor. | |
Job | VulgClem | 9:19 | Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. | |
Job | VulgClem | 9:20 | Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. | |
Job | VulgClem | 9:24 | Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est ? | |
Job | VulgClem | 9:32 | Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. | |
Chapter 10
Job | VulgClem | 10:1 | Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ. | |
Job | VulgClem | 10:3 | Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ? | |
Job | VulgClem | 10:8 | Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ? | |
Job | VulgClem | 10:12 | Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. | |
Job | VulgClem | 10:14 | Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ? | |
Job | VulgClem | 10:15 | Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. | |
Job | VulgClem | 10:17 | Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me. | |
Job | VulgClem | 10:20 | Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, | |
Job | VulgClem | 10:21 | antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine : | |
Chapter 11
Job | VulgClem | 11:6 | ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus : et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! | |
Job | VulgClem | 11:12 | Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. | |
Job | VulgClem | 11:14 | Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, | |
Job | VulgClem | 11:15 | tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis. | |
Job | VulgClem | 11:17 | Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. | |
Chapter 12
Job | VulgClem | 12:3 | Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ? | |
Job | VulgClem | 12:4 | Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas. | |
Job | VulgClem | 12:6 | Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. | |
Job | VulgClem | 12:7 | Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. | |
Job | VulgClem | 12:14 | Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. | |
Job | VulgClem | 12:16 | Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. | |
Job | VulgClem | 12:24 | Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium : | |
Chapter 13
Job | VulgClem | 13:9 | aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ? | |
Job | VulgClem | 13:15 | Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. | |
Job | VulgClem | 13:25 | Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris : | |
Job | VulgClem | 13:26 | scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. | |
Job | VulgClem | 13:27 | Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti : | |
Chapter 14
Job | VulgClem | 14:2 | Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. | |
Job | VulgClem | 14:3 | Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ? | |
Job | VulgClem | 14:5 | Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. | |
Job | VulgClem | 14:6 | Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. | |
Job | VulgClem | 14:12 | sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. | |
Job | VulgClem | 14:13 | Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ? | |
Job | VulgClem | 14:14 | Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. | |
Job | VulgClem | 14:19 | lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes. | |
Job | VulgClem | 14:20 | Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum. | |
Chapter 15
Job | VulgClem | 15:2 | Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ? | |
Job | VulgClem | 15:13 | Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ? | |
Job | VulgClem | 15:15 | Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. | |
Job | VulgClem | 15:20 | Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. | |
Job | VulgClem | 15:21 | Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. | |
Job | VulgClem | 15:22 | Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. | |
Job | VulgClem | 15:23 | Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. | |
Job | VulgClem | 15:24 | Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. | |
Job | VulgClem | 15:28 | Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. | |
Job | VulgClem | 15:29 | Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. | |
Job | VulgClem | 15:30 | Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. | |
Job | VulgClem | 15:33 | Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. | |
Job | VulgClem | 15:34 | Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. | |
Chapter 16
Job | VulgClem | 16:3 | Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? | |
Job | VulgClem | 16:4 | Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea : | |
Job | VulgClem | 16:7 | Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. | |
Job | VulgClem | 16:9 | Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. | |
Job | VulgClem | 16:10 | Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. | |
Job | VulgClem | 16:11 | Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pœnis meis. | |
Job | VulgClem | 16:13 | Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. | |
Job | VulgClem | 16:14 | Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea. | |
Job | VulgClem | 16:19 | Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus : | |
Job | VulgClem | 16:22 | atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. | |
Chapter 17
Job | VulgClem | 17:1 | Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum. | |
Job | VulgClem | 17:7 | Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. | |
Job | VulgClem | 17:10 | Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. | |
Chapter 18
Job | VulgClem | 18:4 | Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo ? | |
Job | VulgClem | 18:6 | Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. | |
Job | VulgClem | 18:14 | Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. | |
Job | VulgClem | 18:15 | Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est ; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. | |
Job | VulgClem | 18:19 | Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. | |
Chapter 19
Job | VulgClem | 19:6 | Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. | |
Job | VulgClem | 19:8 | Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit. | |
Job | VulgClem | 19:12 | Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. | |
Job | VulgClem | 19:15 | Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. | |
Job | VulgClem | 19:19 | Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. | |
Job | VulgClem | 19:20 | Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. | |
Job | VulgClem | 19:21 | Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. | |
Job | VulgClem | 19:23 | Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro | |
Job | VulgClem | 19:25 | Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : | |
Job | VulgClem | 19:27 | quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est hæc spes mea in sinu meo. | |
Job | VulgClem | 19:28 | Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ? | |
Chapter 20
Job | VulgClem | 20:18 | Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. | |
Job | VulgClem | 20:20 | Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. | |
Job | VulgClem | 20:23 | Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. | |
Job | VulgClem | 20:25 | Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles. | |
Job | VulgClem | 20:26 | Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo. | |
Chapter 21
Job | VulgClem | 21:8 | Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. | |
Job | VulgClem | 21:10 | Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo. | |
Job | VulgClem | 21:15 | Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ? | |
Job | VulgClem | 21:16 | Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. | |
Job | VulgClem | 21:17 | Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ? | |
Job | VulgClem | 21:21 | Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ? | |
Job | VulgClem | 21:29 | Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis : | |
Job | VulgClem | 21:33 | Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. | |
Chapter 22
Job | VulgClem | 22:3 | Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ? | |
Job | VulgClem | 22:11 | Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ? | |
Job | VulgClem | 22:12 | an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ? | |
Job | VulgClem | 22:17 | Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, | |
Job | VulgClem | 22:23 | Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. | |
Job | VulgClem | 22:29 | Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. | |
Chapter 23
Job | VulgClem | 23:2 | Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. | |
Job | VulgClem | 23:3 | Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ? | |
Job | VulgClem | 23:9 | Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. | |
Job | VulgClem | 23:11 | Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. | |
Job | VulgClem | 23:13 | Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. | |
Chapter 24
Job | VulgClem | 24:1 | Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. | |
Job | VulgClem | 24:5 | Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. | |
Job | VulgClem | 24:7 | Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore : | |
Job | VulgClem | 24:12 | De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur. | |
Job | VulgClem | 24:13 | Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. | |
Job | VulgClem | 24:14 | Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur. | |
Job | VulgClem | 24:15 | Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum. | |
Job | VulgClem | 24:16 | Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. | |
Job | VulgClem | 24:17 | Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant. | |
Job | VulgClem | 24:18 | Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. | |
Job | VulgClem | 24:20 | Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. | |
Job | VulgClem | 24:23 | Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius. | |
Job | VulgClem | 24:24 | Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. | |
Chapter 25
Job | VulgClem | 25:4 | Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ? | |
Chapter 26
Job | VulgClem | 26:2 | Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium ejus qui non est fortis ? | |
Job | VulgClem | 26:3 | Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam : et prudentiam tuam ostendisti plurimam. | |
Job | VulgClem | 26:12 | In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. | |
Job | VulgClem | 26:13 | Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. | |
Chapter 27
Job | VulgClem | 27:2 | Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. | |
Job | VulgClem | 27:5 | Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. | |
Job | VulgClem | 27:6 | Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. | |
Job | VulgClem | 27:13 | Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. | |
Job | VulgClem | 27:14 | Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane : | |
Job | VulgClem | 27:15 | qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. | |
Job | VulgClem | 27:19 | Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. | |
Chapter 28
Job | VulgClem | 28:3 | Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat : lapidem quoque caliginis et umbram mortis. | |
Job | VulgClem | 28:4 | Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. | |
Job | VulgClem | 28:16 | Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. | |
Job | VulgClem | 28:18 | Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus : trahitur autem sapientia de occultis. | |
Chapter 29
Job | VulgClem | 29:2 | Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ? | |
Job | VulgClem | 29:3 | Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris : | |
Job | VulgClem | 29:4 | sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo : | |
Job | VulgClem | 29:24 | Siquando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram. | |
Chapter 30
Job | VulgClem | 30:1 | Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei : | |
Job | VulgClem | 30:3 | egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. | |
Job | VulgClem | 30:5 | qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. | |
Job | VulgClem | 30:12 | Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. | |
Job | VulgClem | 30:13 | Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium. | |
Job | VulgClem | 30:14 | Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. | |
Job | VulgClem | 30:15 | Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. | |
Job | VulgClem | 30:18 | In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me. | |
Job | VulgClem | 30:24 | Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis. | |
Job | VulgClem | 30:26 | Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. | |
Job | VulgClem | 30:27 | Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis. | |
Chapter 31
Job | VulgClem | 31:2 | Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis ? | |
Job | VulgClem | 31:7 | Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, | |
Job | VulgClem | 31:13 | Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me : | |
Job | VulgClem | 31:14 | quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi ? | |
Job | VulgClem | 31:15 | Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus ? | |
Job | VulgClem | 31:18 | (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) ; | |
Job | VulgClem | 31:19 | si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem ; | |
Job | VulgClem | 31:20 | si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est ; | |
Job | VulgClem | 31:22 | humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. | |
Job | VulgClem | 31:23 | Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. | |
Job | VulgClem | 31:29 | Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum : | |
Job | VulgClem | 31:34 | si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium. | |
Job | VulgClem | 31:35 | Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, | |
Chapter 32
Job | VulgClem | 32:2 | Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. | |
Job | VulgClem | 32:3 | Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. | |
Job | VulgClem | 32:6 | Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. | |
Job | VulgClem | 32:7 | Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. | |
Job | VulgClem | 32:8 | Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. | |
Job | VulgClem | 32:11 | Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ; | |
Job | VulgClem | 32:12 | et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. | |
Job | VulgClem | 32:16 | Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt : | |
Chapter 33
Job | VulgClem | 33:12 | Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine. | |
Job | VulgClem | 33:15 | Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, | |
Job | VulgClem | 33:23 | Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, | |
Job | VulgClem | 33:24 | miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier. | |
Job | VulgClem | 33:26 | Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. | |
Job | VulgClem | 33:27 | Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. | |
Job | VulgClem | 33:32 | Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum. | |
Chapter 34
Job | VulgClem | 34:10 | Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. | |
Job | VulgClem | 34:13 | Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ? | |
Job | VulgClem | 34:17 | numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ? | |
Job | VulgClem | 34:19 | qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum ejus sunt universi. | |
Job | VulgClem | 34:20 | Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. | |
Job | VulgClem | 34:22 | Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, | |
Job | VulgClem | 34:27 | qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt : | |
Job | VulgClem | 34:29 | Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ? | |
Job | VulgClem | 34:33 | Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim cœpisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere. | |
Chapter 35
Job | VulgClem | 35:3 | Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ? | |
Job | VulgClem | 35:6 | Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ? | |
Job | VulgClem | 35:8 | Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua. | |
Job | VulgClem | 35:9 | Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. | |
Chapter 36
Job | VulgClem | 36:7 | Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. | |
Job | VulgClem | 36:10 | Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. | |
Job | VulgClem | 36:11 | Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria : | |
Job | VulgClem | 36:16 | Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine. | |
Job | VulgClem | 36:23 | Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ? | |
Chapter 37
Job | VulgClem | 37:4 | Post eum rugiet sonitus ; tonabit voce magnitudinis suæ : et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. | |
Job | VulgClem | 37:6 | qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ ; | |
Job | VulgClem | 37:12 | Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum : | |
Job | VulgClem | 37:13 | sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri. | |
Job | VulgClem | 37:21 | At nunc non vident lucem : subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. | |
Job | VulgClem | 37:23 | Digne eum invenire non possumus : magnus fortitudine, et judicio, et justitia : et enarrari non potest. | |
Chapter 38
Job | VulgClem | 38:9 | cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ? | |
Job | VulgClem | 38:11 | et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. | |
Job | VulgClem | 38:26 | ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ; | |
Job | VulgClem | 38:31 | Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ? | |
Job | VulgClem | 38:32 | Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ? | |
Job | VulgClem | 38:36 | Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ? | |
Chapter 39
Job | VulgClem | 39:1 | Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti ? | |
Job | VulgClem | 39:4 | Separantur filii earum, et pergunt ad pastum : egrediuntur, et non revertuntur ad eas. | |
Job | VulgClem | 39:10 | Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te ? | |
Job | VulgClem | 39:11 | Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos ? | |
Job | VulgClem | 39:16 | Duratur ad filios suos, quasi non sint sui : frustra laboravit, nullo timore cogente. | |
Job | VulgClem | 39:25 | Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! procul odoratur bellum : exhortationem ducum, et ululatum exercitus. | |
Job | VulgClem | 39:26 | Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum ? | |
Job | VulgClem | 39:32 | Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. | |
Job | VulgClem | 39:34 | Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum. | |
Chapter 40
Job | VulgClem | 40:5 | Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. | |
Job | VulgClem | 40:18 | Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. | |
Chapter 41
Job | VulgClem | 41:14 | Membra carnium ejus cohærentia sibi : mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. | |
Job | VulgClem | 41:17 | Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax : | |
Job | VulgClem | 41:22 | Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. | |
Job | VulgClem | 41:24 | Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. | |
Chapter 42
Job | VulgClem | 42:3 | Quis est iste qui celat consilium absque scientia ? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. | |
Job | VulgClem | 42:7 | Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. | |
Job | VulgClem | 42:8 | Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. | |
Job | VulgClem | 42:9 | Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos : et suscepit Dominus faciem Job. | |
Job | VulgClem | 42:10 | Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. | |
Job | VulgClem | 42:11 | Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum : et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. | |
Job | VulgClem | 42:12 | Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. | |
Job | VulgClem | 42:14 | Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii. | |
Job | VulgClem | 42:15 | Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra : deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. | |