Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Chapter 1
Job VulgSist 1:1  Vir erat in Terra Hus, nomine Iob, et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo:
Job VulgSist 1:3  Et fuit possessio eius septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
Job VulgSist 1:4  Et ibant filii eius, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
Job VulgSist 1:5  Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus.
Job VulgSist 1:6  Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Job VulgSist 1:7  Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Job VulgSist 1:8  Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus ac timens Deum, et recedens a malo?
Job VulgSist 1:9  Cui respondens Satan, ait: Numquid Iob frustra timet Deum?
Job VulgSist 1:10  nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
Job VulgSist 1:11  Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet nisi in faciem benedixerit tibi.
Job VulgSist 1:12  Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce, universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
Job VulgSist 1:13  Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
Job VulgSist 1:14  nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos,
Job VulgSist 1:15  et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgSist 1:16  Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgSist 1:17  Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nunciarem tibi.
Job VulgSist 1:18  Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
Job VulgSist 1:19  repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, et effugi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgSist 1:20  Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit,
Job VulgSist 1:21  et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
Job VulgSist 1:22  In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
Chapter 2
Job VulgSist 2:1  Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu eius,
Job VulgSist 2:2  ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Job VulgSist 2:3  Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
Job VulgSist 2:4  Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua:
Job VulgSist 2:5  alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
Job VulgSist 2:6  Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.
Job VulgSist 2:7  Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem eius:
Job VulgSist 2:8  qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
Job VulgSist 2:9  Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo et morere.
Job VulgSist 2:10  Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? in omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
Job VulgSist 2:11  Igitur audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
Job VulgSist 2:12  Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum.
Job VulgSist 2:13  Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.
Chapter 3
Job VulgSist 3:1  Post haec aperuit Iob os suum, et maledixit diei suo,
Job VulgSist 3:3  Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.
Job VulgSist 3:4  Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
Job VulgSist 3:5  Obscurent eum tenebrae et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
Job VulgSist 3:6  Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus:
Job VulgSist 3:8  Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan:
Job VulgSist 3:9  Obtenebrentur stellae caligine eius: expectet lucem et non videat, nec ortum surgentis aurorae:
Job VulgSist 3:10  Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Job VulgSist 3:11  Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii?
Job VulgSist 3:13  Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem:
Job VulgSist 3:14  Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines:
Job VulgSist 3:15  Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento:
Job VulgSist 3:16  Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Job VulgSist 3:17  Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Job VulgSist 3:18  Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
Job VulgSist 3:19  Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Job VulgSist 3:20  Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt?
Job VulgSist 3:21  qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum:
Job VulgSist 3:22  Gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum.
Job VulgSist 3:23  Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris?
Job VulgSist 3:24  Antequam comedam suspiro: et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus:
Job VulgSist 3:25  Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar accidit.
Job VulgSist 3:26  Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.
Chapter 4
Job VulgSist 4:2  Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
Job VulgSist 4:3  Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti:
Job VulgSist 4:4  Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti:
Job VulgSist 4:5  Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es.
Job VulgSist 4:6  Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
Job VulgSist 4:7  Recordare obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?
Job VulgSist 4:8  Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
Job VulgSist 4:9  Flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos:
Job VulgSist 4:10  Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Job VulgSist 4:11  Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.
Job VulgSist 4:12  Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius.
Job VulgSist 4:13  In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,
Job VulgSist 4:14  Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt:
Job VulgSist 4:15  Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
Job VulgSist 4:16  Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.
Job VulgSist 4:17  Numquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?
Job VulgSist 4:18  Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:
Job VulgSist 4:19  Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
Job VulgSist 4:20  De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
Job VulgSist 4:21  Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia.
Chapter 5
Job VulgSist 5:1  Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
Job VulgSist 5:2  Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Job VulgSist 5:3  Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.
Job VulgSist 5:4  Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Job VulgSist 5:5  Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
Job VulgSist 5:6  Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
Job VulgSist 5:8  Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:
Job VulgSist 5:9  Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero:
Job VulgSist 5:10  Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa:
Job VulgSist 5:11  Qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate:
Job VulgSist 5:12  Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant:
Job VulgSist 5:13  Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat:
Job VulgSist 5:14  Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.
Job VulgSist 5:15  Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Job VulgSist 5:16  Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
Job VulgSist 5:17  Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:
Job VulgSist 5:18  Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt.
Job VulgSist 5:19  In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
Job VulgSist 5:20  In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
Job VulgSist 5:21  A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
Job VulgSist 5:22  In vastitate, et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis.
Job VulgSist 5:23  Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
Job VulgSist 5:24  Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis.
Job VulgSist 5:25  Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.
Job VulgSist 5:26  Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Job VulgSist 5:27  Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.
Chapter 6
Job VulgSist 6:2  Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera.
Job VulgSist 6:3  Quasi arena maris haec gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt plena:
Job VulgSist 6:4  Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
Job VulgSist 6:5  Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?
Job VulgSist 6:6  Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem?
Job VulgSist 6:7  Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt.
Job VulgSist 6:8  Quis det ut veniat petitio mea: et quod expecto, tribuat mihi Deus?
Job VulgSist 6:9  Et qui coepit, ipse me conterat: solvat manum suam, et succidat me?
Job VulgSist 6:10  Et haec mihi sit consolatio ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
Job VulgSist 6:11  Quae est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
Job VulgSist 6:12  Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.
Job VulgSist 6:13  Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Job VulgSist 6:14  Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
Job VulgSist 6:15  Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Job VulgSist 6:17  Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerint, solventur de loco suo.
Job VulgSist 6:18  Involutae sunt semitae gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt.
Job VulgSist 6:19  Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
Job VulgSist 6:20  Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
Job VulgSist 6:21  Nunc venistis: et modo videntes plagam meam timetis.
Job VulgSist 6:22  Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
Job VulgSist 6:23  Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
Job VulgSist 6:24  Docete me, et ego tacebo: et siquid forte ignoravi, instruite me.
Job VulgSist 6:25  Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
Job VulgSist 6:26  Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
Job VulgSist 6:27  Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
Job VulgSist 6:28  Verumtamen quod coepistis explete: praebete aurem, et videte an mentiar.
Job VulgSist 6:29  Respondete obsecro absque contentione: et loquentes id quod iustum est, iudicate.
Job VulgSist 6:30  Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Chapter 7
Job VulgSist 7:1  Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii, dies eius.
Job VulgSist 7:2  Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui:
Job VulgSist 7:3  Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
Job VulgSist 7:4  Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Job VulgSist 7:5  Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.
Job VulgSist 7:6  Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
Job VulgSist 7:7  Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
Job VulgSist 7:8  Nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam.
Job VulgSist 7:9  Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
Job VulgSist 7:10  Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
Job VulgSist 7:11  Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine animae meae.
Job VulgSist 7:12  Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
Job VulgSist 7:13  Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
Job VulgSist 7:14  Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
Job VulgSist 7:15  Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Job VulgSist 7:16  Desperavi, nequaquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Job VulgSist 7:17  Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
Job VulgSist 7:19  Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
Job VulgSist 7:20  Peccavi, quid faciam tibi o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
Job VulgSist 7:21  Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce, nunc in pulvere dormiam: et si mane me quaesieris, non subsistam.
Chapter 8
Job VulgSist 8:2  Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
Job VulgSist 8:3  Numquid Deus supplantat iudicium? aut Omnipotens subvertit quod iustum est?
Job VulgSist 8:4  Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae:
Job VulgSist 8:5  Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:
Job VulgSist 8:6  Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae:
Job VulgSist 8:7  In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
Job VulgSist 8:8  Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam:
Job VulgSist 8:9  (Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
Job VulgSist 8:10  Et ipsi docebunt te: loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
Job VulgSist 8:11  Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
Job VulgSist 8:12  Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit:
Job VulgSist 8:13  Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit:
Job VulgSist 8:14  Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius.
Job VulgSist 8:15  Innitetur super domum suam, et non stabit: fulciet eam, et non consurget:
Job VulgSist 8:16  Humectus videtur antequam veniat Sol, et in ortu suo germen eius egredietur.
Job VulgSist 8:17  Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
Job VulgSist 8:18  Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
Job VulgSist 8:19  Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur.
Job VulgSist 8:20  Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis:
Job VulgSist 8:21  Donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.
Job VulgSist 8:22  Qui oderunt te, induentur confusione: et tabernaculum impiorum non subsistet.
Chapter 9
Job VulgSist 9:2  Vere scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo.
Job VulgSist 9:3  Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Job VulgSist 9:4  Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
Job VulgSist 9:5  Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
Job VulgSist 9:6  Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur.
Job VulgSist 9:7  Qui praecipit Soli, et non oritur: et stellas claudit quasi sub signaculo:
Job VulgSist 9:8  Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris.
Job VulgSist 9:9  Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri.
Job VulgSist 9:10  Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
Job VulgSist 9:11  Si venerit ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam.
Job VulgSist 9:12  Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?
Job VulgSist 9:13  Deus, cuius irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
Job VulgSist 9:14  Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
Job VulgSist 9:15  Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor.
Job VulgSist 9:16  Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
Job VulgSist 9:17  In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
Job VulgSist 9:18  Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
Job VulgSist 9:19  Si fortitudo quaeritur, robustissimus est: si aequitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
Job VulgSist 9:20  Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
Job VulgSist 9:21  Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae.
Job VulgSist 9:22  Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
Job VulgSist 9:23  Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.
Job VulgSist 9:24  Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit: quod si non ille est, quis ergo est?
Job VulgSist 9:25  Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum.
Job VulgSist 9:26  Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.
Job VulgSist 9:27  Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.
Job VulgSist 9:28  Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
Job VulgSist 9:29  Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
Job VulgSist 9:30  Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae:
Job VulgSist 9:31  Tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
Job VulgSist 9:32  Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri.
Job VulgSist 9:33  Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
Job VulgSist 9:34  Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
Job VulgSist 9:35  Loquar, et non timebo eum: neque enim possum metuens respondere.
Chapter 10
Job VulgSist 10:1  Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae.
Job VulgSist 10:2  Dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi cur me ita iudices.
Job VulgSist 10:3  Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?
Job VulgSist 10:4  Numquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu videbis?
Job VulgSist 10:5  Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Job VulgSist 10:6  Ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris?
Job VulgSist 10:7  Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Job VulgSist 10:8  Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas me?
Job VulgSist 10:9  Memento quaeso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Job VulgSist 10:10  Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
Job VulgSist 10:11  Pelle et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me.
Job VulgSist 10:12  Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Job VulgSist 10:13  Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Job VulgSist 10:14  Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi: cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
Job VulgSist 10:15  Et si impius fuero, vae mihi est: et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Job VulgSist 10:16  Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
Job VulgSist 10:17  Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.
Job VulgSist 10:18  Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem ne oculus me videret.
Job VulgSist 10:19  Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
Job VulgSist 10:20  Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum:
Job VulgSist 10:21  Antequam vadam et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
Job VulgSist 10:22  Terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Chapter 11
Job VulgSist 11:2  Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus iustificabitur?
Job VulgSist 11:3  Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
Job VulgSist 11:4  Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
Job VulgSist 11:5  Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
Job VulgSist 11:6  Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex eius, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
Job VulgSist 11:7  Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Job VulgSist 11:8  Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
Job VulgSist 11:10  Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
Job VulgSist 11:11  Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?
Job VulgSist 11:12  Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
Job VulgSist 11:13  Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
Job VulgSist 11:14  Si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia:
Job VulgSist 11:15  Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.
Job VulgSist 11:16  Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.
Job VulgSist 11:17  Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
Job VulgSist 11:18  Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
Job VulgSist 11:19  Requiesces, et non erit qui te exterreat: et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Job VulgSist 11:20  Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animae.
Chapter 12
Job VulgSist 12:2  Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
Job VulgSist 12:3  Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim haec, quae nostis, ignorat?
Job VulgSist 12:4  Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas.
Job VulgSist 12:5  Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
Job VulgSist 12:6  Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
Job VulgSist 12:7  Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
Job VulgSist 12:8  Loquere terrae, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris.
Job VulgSist 12:9  Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit?
Job VulgSist 12:10  In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.
Job VulgSist 12:11  Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?
Job VulgSist 12:12  In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Job VulgSist 12:13  Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
Job VulgSist 12:14  Si destruxerit, nemo est qui aedificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
Job VulgSist 12:15  Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram.
Job VulgSist 12:16  Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
Job VulgSist 12:17  Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem.
Job VulgSist 12:18  Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
Job VulgSist 12:19  Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
Job VulgSist 12:20  Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
Job VulgSist 12:21  Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans.
Job VulgSist 12:22  Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
Job VulgSist 12:23  Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
Job VulgSist 12:24  Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
Job VulgSist 12:25  Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
Chapter 13
Job VulgSist 13:1  Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Job VulgSist 13:2  Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.
Job VulgSist 13:3  Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:
Job VulgSist 13:4  Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
Job VulgSist 13:5  Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
Job VulgSist 13:6  Audite ergo correptionem meam, et iudicium labiorum meorum attendite.
Job VulgSist 13:7  Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
Job VulgSist 13:8  Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini?
Job VulgSist 13:9  Aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur ut homo, vestris fraudulentiis?
Job VulgSist 13:10  Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis.
Job VulgSist 13:11  Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror eius irruet super vos.
Job VulgSist 13:12  Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.
Job VulgSist 13:13  Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Job VulgSist 13:14  Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?
Job VulgSist 13:15  Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
Job VulgSist 13:16  Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
Job VulgSist 13:17  Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.
Job VulgSist 13:19  Quis est qui iudicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?
Job VulgSist 13:20  Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
Job VulgSist 13:21  Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
Job VulgSist 13:22  Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
Job VulgSist 13:23  Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.
Job VulgSist 13:24  Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
Job VulgSist 13:25  Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:
Job VulgSist 13:26  Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.
Job VulgSist 13:27  Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:
Job VulgSist 13:28  Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
Chapter 14
Job VulgSist 14:1  Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Job VulgSist 14:2  Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
Job VulgSist 14:3  Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?
Job VulgSist 14:4  Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
Job VulgSist 14:5  Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt.
Job VulgSist 14:6  Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius.
Job VulgSist 14:7  Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant.
Job VulgSist 14:8  Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Job VulgSist 14:9  Ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est:
Job VulgSist 14:10  Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi quaeso est?
Job VulgSist 14:11  Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
Job VulgSist 14:12  Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Job VulgSist 14:13  Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
Job VulgSist 14:14  Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Job VulgSist 14:15  Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
Job VulgSist 14:16  Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
Job VulgSist 14:17  Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
Job VulgSist 14:18  Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo.
Job VulgSist 14:19  Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
Job VulgSist 14:20  Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum.
Job VulgSist 14:21  Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget.
Job VulgSist 14:22  Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
Chapter 15
Job VulgSist 15:2  Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
Job VulgSist 15:3  Arguis verbis eum, qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
Job VulgSist 15:4  Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
Job VulgSist 15:5  Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
Job VulgSist 15:6  Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
Job VulgSist 15:7  Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
Job VulgSist 15:8  Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
Job VulgSist 15:9  Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
Job VulgSist 15:10  Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
Job VulgSist 15:11  Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent
Job VulgSist 15:12  Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
Job VulgSist 15:13  Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
Job VulgSist 15:14  Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
Job VulgSist 15:15  Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu eius.
Job VulgSist 15:16  Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Job VulgSist 15:18  Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
Job VulgSist 15:19  Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
Job VulgSist 15:20  Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
Job VulgSist 15:21  Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
Job VulgSist 15:22  Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
Job VulgSist 15:23  Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
Job VulgSist 15:24  Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui praeparatur ad praelium.
Job VulgSist 15:25  Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
Job VulgSist 15:26  Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
Job VulgSist 15:27  Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
Job VulgSist 15:28  Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
Job VulgSist 15:29  Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam.
Job VulgSist 15:30  Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
Job VulgSist 15:31  Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
Job VulgSist 15:32  Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent.
Job VulgSist 15:33  Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.
Job VulgSist 15:34  Congregatio enim hypocritae sterilis, et et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
Job VulgSist 15:35  Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos.
Chapter 16
Job VulgSist 16:2  Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
Job VulgSist 16:3  Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?
Job VulgSist 16:4  Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea:
Job VulgSist 16:5  Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos:
Job VulgSist 16:6  Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
Job VulgSist 16:7  Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me.
Job VulgSist 16:8  Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
Job VulgSist 16:9  Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
Job VulgSist 16:10  Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
Job VulgSist 16:11  Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis.
Job VulgSist 16:12  Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
Job VulgSist 16:13  Ego ille quondam opulentus repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
Job VulgSist 16:14  Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Job VulgSist 16:15  Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
Job VulgSist 16:16  Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
Job VulgSist 16:17  Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt.
Job VulgSist 16:18  Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
Job VulgSist 16:19  Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Job VulgSist 16:20  Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
Job VulgSist 16:22  Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
Job VulgSist 16:23  Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
Chapter 17
Job VulgSist 17:1  Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.
Job VulgSist 17:2  Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Job VulgSist 17:3  Libera me Domine, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.
Job VulgSist 17:4  Cor eorum longe fecisti a disciplina, propterea non exaltabuntur.
Job VulgSist 17:5  Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum eius deficient.
Job VulgSist 17:6  Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
Job VulgSist 17:7  Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
Job VulgSist 17:8  Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
Job VulgSist 17:9  Et tenebit iustus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
Job VulgSist 17:10  Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
Job VulgSist 17:11  Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum:
Job VulgSist 17:12  Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
Job VulgSist 17:13  Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
Job VulgSist 17:14  Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea, vermibus.
Job VulgSist 17:15  Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat?
Job VulgSist 17:16  In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?
Chapter 18
Job VulgSist 18:2  Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
Job VulgSist 18:3  Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?
Job VulgSist 18:4  Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
Job VulgSist 18:5  Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?
Job VulgSist 18:6  Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, extinguetur.
Job VulgSist 18:7  Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.
Job VulgSist 18:8  Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat.
Job VulgSist 18:9  Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
Job VulgSist 18:10  Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.
Job VulgSist 18:11  Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius.
Job VulgSist 18:12  Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.
Job VulgSist 18:13  Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors.
Job VulgSist 18:14  Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
Job VulgSist 18:15  Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
Job VulgSist 18:16  Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius.
Job VulgSist 18:17  Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.
Job VulgSist 18:18  Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
Job VulgSist 18:19  Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius.
Job VulgSist 18:20  In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
Job VulgSist 18:21  Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum.
Chapter 19
Job VulgSist 19:2  Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
Job VulgSist 19:3  En, decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
Job VulgSist 19:4  Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
Job VulgSist 19:5  At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
Job VulgSist 19:6  Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
Job VulgSist 19:7  Ecce clamabo vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui iudicet.
Job VulgSist 19:8  Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.
Job VulgSist 19:9  Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
Job VulgSist 19:10  Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.
Job VulgSist 19:11  Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
Job VulgSist 19:12  Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Job VulgSist 19:13  Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Job VulgSist 19:14  Dereliquerunt me propinqui mei: et qui me noverant, obliti sunt mei.
Job VulgSist 19:15  Inquilini domus meae, et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Job VulgSist 19:16  Servum meum vocavi, et non respondit, ore proprio deprecabar illum.
Job VulgSist 19:17  Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
Job VulgSist 19:18  Stulti quoque despiciebant me, et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
Job VulgSist 19:19  Abominati sunt me quondam consiliarii mei: et quem maxime diligebam, aversatus est me.
Job VulgSist 19:20  Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
Job VulgSist 19:21  Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me.
Job VulgSist 19:22  Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
Job VulgSist 19:23  Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro
Job VulgSist 19:24  stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
Job VulgSist 19:25  Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
Job VulgSist 19:26  Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.
Job VulgSist 19:27  Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est haec spes mea in sinu meo.
Job VulgSist 19:28  Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
Job VulgSist 19:29  Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse iudicium.
Chapter 20
Job VulgSist 20:2  Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
Job VulgSist 20:3  Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
Job VulgSist 20:4  Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
Job VulgSist 20:5  Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
Job VulgSist 20:6  Si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit:
Job VulgSist 20:7  Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
Job VulgSist 20:8  Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
Job VulgSist 20:9  Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
Job VulgSist 20:10  Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Job VulgSist 20:11  Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius, et cum eo in pulvere dormient.
Job VulgSist 20:12  Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
Job VulgSist 20:13  Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
Job VulgSist 20:14  Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Job VulgSist 20:15  Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
Job VulgSist 20:16  Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
Job VulgSist 20:17  (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)
Job VulgSist 20:18  Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
Job VulgSist 20:19  Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam.
Job VulgSist 20:20  Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
Job VulgSist 20:21  Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
Job VulgSist 20:22  Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.
Job VulgSist 20:23  Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
Job VulgSist 20:25  Gladius eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles.
Job VulgSist 20:26  Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
Job VulgSist 20:27  Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
Job VulgSist 20:28  Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
Job VulgSist 20:29  Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.
Chapter 21
Job VulgSist 21:2  Audite quaeso sermones meos, et agite poenitentiam.
Job VulgSist 21:3  Sustinete me, et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete.
Job VulgSist 21:4  Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
Job VulgSist 21:5  Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro:
Job VulgSist 21:6  Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
Job VulgSist 21:7  Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
Job VulgSist 21:8  Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum.
Job VulgSist 21:9  Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
Job VulgSist 21:10  Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata foetu suo.
Job VulgSist 21:11  Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
Job VulgSist 21:12  Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
Job VulgSist 21:13  Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Job VulgSist 21:14  Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
Job VulgSist 21:15  Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
Job VulgSist 21:16  Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
Job VulgSist 21:17  Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
Job VulgSist 21:18  Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
Job VulgSist 21:19  Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet.
Job VulgSist 21:20  Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
Job VulgSist 21:21  Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? et si numerus mensium eius dimidietur?
Job VulgSist 21:22  Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?
Job VulgSist 21:24  Viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
Job VulgSist 21:25  Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus:
Job VulgSist 21:26  Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
Job VulgSist 21:27  Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
Job VulgSist 21:28  Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
Job VulgSist 21:29  Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis:
Job VulgSist 21:30  Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Job VulgSist 21:31  Quis arguet coram eo viam eius? et quae fecit, quis reddet illi?
Job VulgSist 21:32  Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
Job VulgSist 21:33  Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
Job VulgSist 21:34  Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
Chapter 22
Job VulgSist 22:2  Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae?
Job VulgSist 22:3  Quid prodest Deo si iustus fueris? aut quid ei confers si immaculata fuerit via tua?
Job VulgSist 22:4  Numquid timens arguet te, et veniet tecum in iudicium,
Job VulgSist 22:5  Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
Job VulgSist 22:6  Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
Job VulgSist 22:7  Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
Job VulgSist 22:8  In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
Job VulgSist 22:9  Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
Job VulgSist 22:10  Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
Job VulgSist 22:11  Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
Job VulgSist 22:12  An non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
Job VulgSist 22:13  Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem iudicat.
Job VulgSist 22:14  Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.
Job VulgSist 22:15  Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
Job VulgSist 22:16  Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum:
Job VulgSist 22:17  Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum:
Job VulgSist 22:18  Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul sit a me.
Job VulgSist 22:19  Videbunt iusti, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos.
Job VulgSist 22:20  Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devoravit ignis?
Job VulgSist 22:21  Acquiesce igitur ei, et habeto pacem: et per haec habebis fructus optimos.
Job VulgSist 22:22  Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo.
Job VulgSist 22:23  Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Job VulgSist 22:24  Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
Job VulgSist 22:25  Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
Job VulgSist 22:26  Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
Job VulgSist 22:28  Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
Job VulgSist 22:29  Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria: et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
Job VulgSist 22:30  Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Chapter 23
Job VulgSist 23:2  Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
Job VulgSist 23:3  Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?
Job VulgSist 23:4  Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus.
Job VulgSist 23:5  Ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
Job VulgSist 23:6  Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
Job VulgSist 23:7  Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam iudicium meum.
Job VulgSist 23:8  Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum.
Job VulgSist 23:9  Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
Job VulgSist 23:10  Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit:
Job VulgSist 23:11  Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.
Job VulgSist 23:12  A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius.
Job VulgSist 23:13  Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit.
Job VulgSist 23:14  Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
Job VulgSist 23:15  Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore solicitor.
Job VulgSist 23:16  Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
Job VulgSist 23:17  Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
Chapter 24
Job VulgSist 24:1  Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Job VulgSist 24:2  Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.
Job VulgSist 24:3  Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
Job VulgSist 24:4  Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
Job VulgSist 24:5  Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.
Job VulgSist 24:6  Agrum non suum demetunt: et vineam eius, quem vi oppresserint, vindemiant.
Job VulgSist 24:7  Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
Job VulgSist 24:8  Quos imbres montium rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides.
Job VulgSist 24:9  Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
Job VulgSist 24:10  Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
Job VulgSist 24:11  Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
Job VulgSist 24:12  De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur.
Job VulgSist 24:13  Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas eius.
Job VulgSist 24:14  Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
Job VulgSist 24:15  Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
Job VulgSist 24:16  Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
Job VulgSist 24:17  Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
Job VulgSist 24:18  Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per viam vinearum.
Job VulgSist 24:19  Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
Job VulgSist 24:20  Obliviscatur eius misericordia: dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
Job VulgSist 24:21  Pavit enim sterilem, et quae non parit, et viduae bene non fecit.
Job VulgSist 24:22  Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum steterit, non credet vitae suae.
Job VulgSist 24:23  Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem eius sunt in viis illius.
Job VulgSist 24:24  Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
Job VulgSist 24:25  Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
Chapter 25
Job VulgSist 25:2  Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
Job VulgSist 25:3  Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius?
Job VulgSist 25:4  Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
Job VulgSist 25:5  Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius:
Job VulgSist 25:6  Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
Chapter 26
Job VulgSist 26:2  Cuius adiutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
Job VulgSist 26:3  Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
Job VulgSist 26:4  Quem docere voluisti? nonne eum, qui fecit spiramentum?
Job VulgSist 26:5  Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
Job VulgSist 26:6  Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
Job VulgSist 26:7  Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
Job VulgSist 26:8  Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
Job VulgSist 26:9  Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
Job VulgSist 26:10  Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
Job VulgSist 26:11  Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum eius.
Job VulgSist 26:12  In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum.
Job VulgSist 26:13  Spiritus eius ornavit caelos: et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
Job VulgSist 26:14  Ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Chapter 27
Job VulgSist 27:1  Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
Job VulgSist 27:2  Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
Job VulgSist 27:3  Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Job VulgSist 27:4  Non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
Job VulgSist 27:5  Absit a me ut iustos vos esse iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
Job VulgSist 27:6  Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Job VulgSist 27:7  Sit ut impius, inimicus meus: et adversarius meus, quasi iniquus.
Job VulgSist 27:8  Quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, et non liberet Deus animam eius?
Job VulgSist 27:9  Numquid Deus audiet clamorem eius cum venerit super eum angustia?
Job VulgSist 27:10  Aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
Job VulgSist 27:11  Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
Job VulgSist 27:12  Ecce, vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
Job VulgSist 27:13  Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
Job VulgSist 27:14  Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
Job VulgSist 27:15  Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
Job VulgSist 27:16  Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta:
Job VulgSist 27:17  Praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis: et argentum innocens dividet.
Job VulgSist 27:18  Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
Job VulgSist 27:19  Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
Job VulgSist 27:20  Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
Job VulgSist 27:21  Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Job VulgSist 27:22  Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius fugiens fugiet.
Job VulgSist 27:23  Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum eius.
Chapter 28
Job VulgSist 28:1  Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur.
Job VulgSist 28:2  Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore, in aes vertitur.
Job VulgSist 28:3  Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis.
Job VulgSist 28:4  Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
Job VulgSist 28:5  Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est.
Job VulgSist 28:6  Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.
Job VulgSist 28:7  Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
Job VulgSist 28:8  Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
Job VulgSist 28:9  Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
Job VulgSist 28:10  In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
Job VulgSist 28:11  Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
Job VulgSist 28:12  Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae?
Job VulgSist 28:13  Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
Job VulgSist 28:14  Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum.
Job VulgSist 28:15  Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
Job VulgSist 28:16  Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.
Job VulgSist 28:17  Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri:
Job VulgSist 28:18  Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis.
Job VulgSist 28:19  Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur.
Job VulgSist 28:20  Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae?
Job VulgSist 28:21  Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet.
Job VulgSist 28:22  Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.
Job VulgSist 28:23  Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius.
Job VulgSist 28:24  Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.
Job VulgSist 28:25  Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
Job VulgSist 28:26  Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:
Job VulgSist 28:27  Tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit.
Job VulgSist 28:28  Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia.
Chapter 29
Job VulgSist 29:1  Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
Job VulgSist 29:2  Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
Job VulgSist 29:3  Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris?
Job VulgSist 29:4  Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo?
Job VulgSist 29:5  Quando erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei?
Job VulgSist 29:6  Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei?
Job VulgSist 29:7  Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi?
Job VulgSist 29:8  Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
Job VulgSist 29:9  Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
Job VulgSist 29:10  Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
Job VulgSist 29:11  Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.
Job VulgSist 29:12  Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor.
Job VulgSist 29:13  Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
Job VulgSist 29:14  Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
Job VulgSist 29:16  Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
Job VulgSist 29:17  Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
Job VulgSist 29:18  Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Job VulgSist 29:19  Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
Job VulgSist 29:20  Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Job VulgSist 29:21  Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
Job VulgSist 29:22  Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
Job VulgSist 29:23  Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Job VulgSist 29:24  Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
Job VulgSist 29:25  Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.
Chapter 30
Job VulgSist 30:1  Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
Job VulgSist 30:2  Quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni.
Job VulgSist 30:3  Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate, et miseria.
Job VulgSist 30:4  Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.
Job VulgSist 30:5  Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
Job VulgSist 30:6  In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream.
Job VulgSist 30:7  Qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.
Job VulgSist 30:8  Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
Job VulgSist 30:9  Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
Job VulgSist 30:10  Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
Job VulgSist 30:11  Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
Job VulgSist 30:12  Ad dexteram orientis calamitatis meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
Job VulgSist 30:13  Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
Job VulgSist 30:14  Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
Job VulgSist 30:15  Redactus sum in nihilum: abiit quasi ventus desiderium meum: et velut nubes pertransiit salus mea.
Job VulgSist 30:16  Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
Job VulgSist 30:17  Nocte os meum perforatur doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt.
Job VulgSist 30:18  In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicae succinxerunt me.
Job VulgSist 30:19  Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.
Job VulgSist 30:20  Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
Job VulgSist 30:21  Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.
Job VulgSist 30:22  Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Job VulgSist 30:23  Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
Job VulgSist 30:24  Verumtamen non ad consumptionem meam emittis manum tuam: et si corruerim, ipse salvabis.
Job VulgSist 30:25  Flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Job VulgSist 30:26  Expectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
Job VulgSist 30:27  Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, praevenerunt me dies afflictionis.
Job VulgSist 30:28  Moerens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
Job VulgSist 30:30  Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
Job VulgSist 30:31  Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
Chapter 31
Job VulgSist 31:1  Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
Job VulgSist 31:2  Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hereditatem Omnipotens de excelsis?
Job VulgSist 31:3  Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?
Job VulgSist 31:4  Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
Job VulgSist 31:5  Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus:
Job VulgSist 31:6  Appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam.
Job VulgSist 31:7  Si declinavit gressus meus de via, et si secutus est oculus meus cor meum, et si manibus meis adhaesit macula:
Job VulgSist 31:8  Seram, et alius comedat: et progenies mea eradicetur.
Job VulgSist 31:9  Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum:
Job VulgSist 31:10  Scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
Job VulgSist 31:12  Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
Job VulgSist 31:13  Si contempsi subire iudicium cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me.
Job VulgSist 31:14  Quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi?
Job VulgSist 31:15  Numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est: et formavit me in vulva unus?
Job VulgSist 31:16  Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae expectare feci:
Job VulgSist 31:17  Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea:
Job VulgSist 31:18  (Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio: et de utero matris meae egressa est mecum.)
Job VulgSist 31:19  Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:
Job VulgSist 31:20  Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est:
Job VulgSist 31:21  Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:
Job VulgSist 31:22  Humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
Job VulgSist 31:23  Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui.
Job VulgSist 31:24  Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea.
Job VulgSist 31:25  Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea.
Job VulgSist 31:26  Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare:
Job VulgSist 31:27  Et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo.
Job VulgSist 31:28  Quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
Job VulgSist 31:29  Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultavi quod invenisset eum malum.
Job VulgSist 31:30  Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius.
Job VulgSist 31:31  Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus eius ut saturemur?
Job VulgSist 31:32  Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.
Job VulgSist 31:33  Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.
Job VulgSist 31:34  Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
Job VulgSist 31:35  Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens: et librum scribat ipse qui iudicat.
Job VulgSist 31:36  Ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?
Job VulgSist 31:37  Per singulos gradus meos pronunciabo illum, et quasi principi offeram eum.
Job VulgSist 31:38  Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent:
Job VulgSist 31:39  Si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi:
Job VulgSist 31:40  Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.
Chapter 32
Job VulgSist 32:1  Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.
Job VulgSist 32:2  Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
Job VulgSist 32:3  Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob.
Job VulgSist 32:4  Igitur Eliu expectavit Iob loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur.
Job VulgSist 32:5  Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Job VulgSist 32:6  Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
Job VulgSist 32:7  Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
Job VulgSist 32:8  Sed, ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Job VulgSist 32:9  Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt iudicium.
Job VulgSist 32:10  Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Job VulgSist 32:11  Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:
Job VulgSist 32:12  Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius.
Job VulgSist 32:13  Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus proiecit eum, non homo.
Job VulgSist 32:14  Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
Job VulgSist 32:15  Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
Job VulgSist 32:16  Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
Job VulgSist 32:17  Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
Job VulgSist 32:18  Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
Job VulgSist 32:19  En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Job VulgSist 32:20  Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
Job VulgSist 32:21  Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo.
Job VulgSist 32:22  Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.
Chapter 33
Job VulgSist 33:1  Audi igitur Iob eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
Job VulgSist 33:2  Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
Job VulgSist 33:3  Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Job VulgSist 33:4  Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Job VulgSist 33:5  Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
Job VulgSist 33:6  Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Job VulgSist 33:7  Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Job VulgSist 33:8  Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
Job VulgSist 33:9  Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
Job VulgSist 33:10  Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Job VulgSist 33:11  Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas.
Job VulgSist 33:12  Hoc est ergo, in quo non es iustificatus: respondebo tibi, quia maior sit Deus homine.
Job VulgSist 33:13  Adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi?
Job VulgSist 33:14  Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Job VulgSist 33:15  Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo:
Job VulgSist 33:16  Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
Job VulgSist 33:17  Ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia:
Job VulgSist 33:18  Eruens animam eius a corruptione: et vitam illius, ut non transeat in gladium.
Job VulgSist 33:19  Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius marcescere facit.
Job VulgSist 33:20  Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
Job VulgSist 33:21  Tabescet caro eius, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur.
Job VulgSist 33:22  Appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis.
Job VulgSist 33:23  Si fuerit pro eo Angelus loquens, unus de millibus, ut annunciet hominis aequitatem:
Job VulgSist 33:24  Miserebitur eius, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
Job VulgSist 33:25  Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescentiae suae.
Job VulgSist 33:26  Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.
Job VulgSist 33:27  Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et, ut eram dignus, non recepi.
Job VulgSist 33:28  Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Job VulgSist 33:29  Ecce, haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos.
Job VulgSist 33:30  Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Job VulgSist 33:31  Attende Iob, et audi me: et tace, dum ego loquor.
Job VulgSist 33:32  Si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere: volo enim, te apparere iustum.
Job VulgSist 33:33  Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.
Chapter 34
Job VulgSist 34:1  Pronuncians itaque Eliu, etiam haec locutus est:
Job VulgSist 34:2  Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me:
Job VulgSist 34:3  Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat.
Job VulgSist 34:4  Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
Job VulgSist 34:5  Quia dixit Iob: Iustus sum, et Deus subvertit iudicium meum.
Job VulgSist 34:6  In iudicando enim me, mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.
Job VulgSist 34:7  Quis est vir ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam:
Job VulgSist 34:8  Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
Job VulgSist 34:9  Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
Job VulgSist 34:10  Ideo viri cordati audite me, absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
Job VulgSist 34:11  Opus enim hominis reddet ei, et iuxta vias singulorum restituet eis.
Job VulgSist 34:12  Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet iudicium.
Job VulgSist 34:13  Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?
Job VulgSist 34:14  Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
Job VulgSist 34:15  Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
Job VulgSist 34:16  Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei.
Job VulgSist 34:17  Numquid qui non amat iudicium, sanari potest? et quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas?
Job VulgSist 34:18  Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios:
Job VulgSist 34:19  Qui non accipit personas principum: nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum eius sunt universi.
Job VulgSist 34:20  Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
Job VulgSist 34:21  Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Job VulgSist 34:22  Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem.
Job VulgSist 34:23  Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium.
Job VulgSist 34:24  Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
Job VulgSist 34:25  Novit enim opera eorum: et idcirco inducet noctem, et conterentur.
Job VulgSist 34:27  Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias eius intelligere noluerunt:
Job VulgSist 34:28  Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
Job VulgSist 34:29  Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum et super gentes et super omnes homines?
Job VulgSist 34:30  Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Job VulgSist 34:31  Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
Job VulgSist 34:32  Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
Job VulgSist 34:33  Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim coepisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
Job VulgSist 34:34  Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
Job VulgSist 34:35  Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
Job VulgSist 34:36  Pater mi, probetur Iob usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis.
Job VulgSist 34:37  Qui addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum.
Chapter 35
Job VulgSist 35:2  Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo?
Job VulgSist 35:3  Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
Job VulgSist 35:4  Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Job VulgSist 35:5  Suspice caelum et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit.
Job VulgSist 35:6  Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
Job VulgSist 35:7  Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?
Job VulgSist 35:8  Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
Job VulgSist 35:9  Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Job VulgSist 35:10  Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
Job VulgSist 35:11  Qui docet nos super iumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos.
Job VulgSist 35:12  Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
Job VulgSist 35:13  Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
Job VulgSist 35:14  Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare coram illo, et expecta eum.
Job VulgSist 35:15  Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
Job VulgSist 35:16  Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
Chapter 36
Job VulgSist 36:2  Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Job VulgSist 36:3  Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo iustum.
Job VulgSist 36:4  Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Job VulgSist 36:5  Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens.
Job VulgSist 36:6  Sed non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit.
Job VulgSist 36:7  Non auferet a iusto oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur.
Job VulgSist 36:8  Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis.
Job VulgSist 36:9  Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
Job VulgSist 36:10  Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
Job VulgSist 36:11  Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
Job VulgSist 36:12  Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Job VulgSist 36:13  Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Job VulgSist 36:14  Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Job VulgSist 36:15  Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem eius.
Job VulgSist 36:16  Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
Job VulgSist 36:17  Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
Job VulgSist 36:18  Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
Job VulgSist 36:19  Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
Job VulgSist 36:20  Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
Job VulgSist 36:21  Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam.
Job VulgSist 36:22  Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Job VulgSist 36:23  Quis poterit scrutari vias eius? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
Job VulgSist 36:24  Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri.
Job VulgSist 36:25  Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
Job VulgSist 36:26  Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum eius inaestimabilis.
Job VulgSist 36:27  Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum.
Job VulgSist 36:28  Qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper.
Job VulgSist 36:29  Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum.
Job VulgSist 36:30  Et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
Job VulgSist 36:31  Per haec enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Job VulgSist 36:32  In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat.
Job VulgSist 36:33  Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, ut ad eam possit ascendere.
Chapter 37
Job VulgSist 37:1  Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
Job VulgSist 37:2  Audite auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem.
Job VulgSist 37:3  Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.
Job VulgSist 37:4  Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae, et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius.
Job VulgSist 37:5  Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.
Job VulgSist 37:6  Qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae.
Job VulgSist 37:7  Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
Job VulgSist 37:8  Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
Job VulgSist 37:9  Ab interioribus austri egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
Job VulgSist 37:10  Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae.
Job VulgSist 37:11  Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
Job VulgSist 37:12  Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum:
Job VulgSist 37:13  Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri.
Job VulgSist 37:14  Ausculta haec Iob: sta, et considera mirabilia Dei.
Job VulgSist 37:15  Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius?
Job VulgSist 37:16  Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?
Job VulgSist 37:17  Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro?
Job VulgSist 37:18  Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt.
Job VulgSist 37:19  Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.
Job VulgSist 37:20  Quis narrabit ei quae loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.
Job VulgSist 37:21  At nunc non vident lucem: subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
Job VulgSist 37:22  Ab Aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
Job VulgSist 37:23  Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia et enarrari non potest.
Job VulgSist 37:24  Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes.
Chapter 38
Job VulgSist 38:2  Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
Job VulgSist 38:3  Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
Job VulgSist 38:4  Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi si habes intelligentiam.
Job VulgSist 38:5  Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
Job VulgSist 38:6  Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius,
Job VulgSist 38:7  Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
Job VulgSist 38:8  Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens:
Job VulgSist 38:9  Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem?
Job VulgSist 38:10  Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia:
Job VulgSist 38:11  Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Job VulgSist 38:12  Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?
Job VulgSist 38:13  Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?
Job VulgSist 38:14  Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
Job VulgSist 38:15  Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Job VulgSist 38:16  Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
Job VulgSist 38:17  Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
Job VulgSist 38:18  Numquid considerasti latitudinem terrae? indica mihi, si nosti, omnia,
Job VulgSist 38:19  In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
Job VulgSist 38:20  Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
Job VulgSist 38:21  Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?
Job VulgSist 38:22  Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
Job VulgSist 38:23  Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli?
Job VulgSist 38:24  Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram?
Job VulgSist 38:25  Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
Job VulgSist 38:26  Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Job VulgSist 38:27  Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
Job VulgSist 38:28  Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris?
Job VulgSist 38:29  De cuius utero egressa est glacies? et gelu de caelo quis genuit?
Job VulgSist 38:30  In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
Job VulgSist 38:31  Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
Job VulgSist 38:32  Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis?
Job VulgSist 38:33  Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra?
Job VulgSist 38:34  Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
Job VulgSist 38:35  Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
Job VulgSist 38:36  Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
Job VulgSist 38:37  Quis enarrabit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciet?
Job VulgSist 38:38  Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur?
Job VulgSist 38:39  Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum eius implebis,
Job VulgSist 38:40  Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
Job VulgSist 38:41  Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad eum, vagientes, eo quod non habeant cibos?
Chapter 39
Job VulgSist 39:1  Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti?
Job VulgSist 39:2  Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?
Job VulgSist 39:3  Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt.
Job VulgSist 39:4  Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
Job VulgSist 39:5  Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit?
Job VulgSist 39:6  Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis.
Job VulgSist 39:7  Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.
Job VulgSist 39:8  Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit.
Job VulgSist 39:9  Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum?
Job VulgSist 39:10  Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo? aut confringet glebas vallium post te?
Job VulgSist 39:11  Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius, et derelinques ei labores tuos?
Job VulgSist 39:12  Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?
Job VulgSist 39:13  Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris.
Job VulgSist 39:14  Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?
Job VulgSist 39:15  Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
Job VulgSist 39:16  Duratur ad filios suos quasi non sint sui, frustra laboravit nullo timore cogente.
Job VulgSist 39:17  Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
Job VulgSist 39:18  Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem eius.
Job VulgSist 39:19  Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum?
Job VulgSist 39:20  Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium eius terror.
Job VulgSist 39:21  Terram ungula fodit, exultat audacter: in occursum pergit armatis.
Job VulgSist 39:23  Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus.
Job VulgSist 39:24  Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem.
Job VulgSist 39:25  Ubi audierit buccinam, dicit: Vah, procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
Job VulgSist 39:26  Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum?
Job VulgSist 39:27  Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?
Job VulgSist 39:28  In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.
Job VulgSist 39:29  Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt,
Job VulgSist 39:30  Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.
Job VulgSist 39:32  Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
Job VulgSist 39:34  Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
Job VulgSist 39:35  Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
Chapter 40
Job VulgSist 40:2  Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi.
Job VulgSist 40:3  Numquid irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut tu iustificeris?
Job VulgSist 40:4  Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?
Job VulgSist 40:5  Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
Job VulgSist 40:6  Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
Job VulgSist 40:7  Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
Job VulgSist 40:8  Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam:
Job VulgSist 40:9  Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Job VulgSist 40:10  Ecce, Behemoth, quem feci tecum, foenum quasi bos comedet:
Job VulgSist 40:11  Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
Job VulgSist 40:12  Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt.
Job VulgSist 40:13  Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae.
Job VulgSist 40:14  Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium eius.
Job VulgSist 40:15  Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi.
Job VulgSist 40:16  Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
Job VulgSist 40:17  Protegunt umbrae umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis.
Job VulgSist 40:18  Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
Job VulgSist 40:19  In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.
Job VulgSist 40:20  An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius?
Job VulgSist 40:21  Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius?
Job VulgSist 40:22  Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
Job VulgSist 40:23  Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
Job VulgSist 40:24  Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
Job VulgSist 40:25  Concident eum amici, divident illum negotiatores?
Job VulgSist 40:26  Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius?
Job VulgSist 40:27  Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
Job VulgSist 40:28  Ecce, spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.
Chapter 41
Job VulgSist 41:1  Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
Job VulgSist 41:2  Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt.
Job VulgSist 41:3  Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
Job VulgSist 41:4  Quis revelabit faciem indumenti eius? et in medium oris eius quis intrabit?
Job VulgSist 41:5  Portas vultus eius quis aperiet? per gyrum dentium eius formido.
Job VulgSist 41:6  Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
Job VulgSist 41:7  Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas:
Job VulgSist 41:8  Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
Job VulgSist 41:9  Sternutatio eius splendor ignis, et oculi eius, ut palpebrae diluculi.
Job VulgSist 41:10  De ore eius lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.
Job VulgSist 41:11  De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
Job VulgSist 41:12  Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.
Job VulgSist 41:13  In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit egestas.
Job VulgSist 41:14  Membra carnium eius cohaerentia sibi: mittet contra eum flumina, et ad locum alium non ferentur.
Job VulgSist 41:15  Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
Job VulgSist 41:16  Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
Job VulgSist 41:17  Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit neque hasta, neque thorax:
Job VulgSist 41:18  Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes.
Job VulgSist 41:19  Non fugabit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
Job VulgSist 41:20  Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
Job VulgSist 41:21  Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
Job VulgSist 41:22  Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Job VulgSist 41:23  Post eum lucebit semita, aestimabit abyssum quasi senescentem.
Job VulgSist 41:24  Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Job VulgSist 41:25  Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiae.
Chapter 42
Job VulgSist 42:2  Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Job VulgSist 42:3  Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
Job VulgSist 42:4  Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
Job VulgSist 42:5  Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
Job VulgSist 42:6  Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.
Job VulgSist 42:7  Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob.
Job VulgSist 42:8  Sumite ergo vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte holocaustum pro vobis: Iob autem servus meum orabit pro vobis: faciem eius suscipiam ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Iob.
Job VulgSist 42:9  Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.
Job VulgSist 42:10  Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob, duplicia.
Job VulgSist 42:11  Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo eius: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Job VulgSist 42:12  Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius. Et facta sunt ei quattuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asinae.
Job VulgSist 42:14  Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.
Job VulgSist 42:15  Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra: deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
Job VulgSist 42:16  Vixit autem Iob post haec, centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem, et mortuus est senex, et plenus dierum.