Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Toggle notes
Chapter 1
Job VulgCont 1:1  Vir erat in Terra Hus, nomine Iob, et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo:
Job VulgCont 1:3  Et fuit possessio eius septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
Job VulgCont 1:4  Et ibant filii eius, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
Job VulgCont 1:5  Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus.
Job VulgCont 1:6  Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Job VulgCont 1:7  Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Job VulgCont 1:8  Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus ac timens Deum, et recedens a malo?
Job VulgCont 1:9  Cui respondens Satan, ait: Numquid Iob frustra timet Deum?
Job VulgCont 1:10  nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
Job VulgCont 1:11  Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ possidet nisi in faciem benedixerit tibi.
Job VulgCont 1:12  Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce, universa quæ habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
Job VulgCont 1:13  Cum autem quadam die filii et filiæ eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
Job VulgCont 1:14  nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur iuxta eos,
Job VulgCont 1:15  et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgCont 1:16  Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgCont 1:17  Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nunciarem tibi.
Job VulgCont 1:18  Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
Job VulgCont 1:19  repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, et effugi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgCont 1:20  Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit,
Job VulgCont 1:21  et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
Job VulgCont 1:22  In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
Chapter 2
Job VulgCont 2:1  Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu eius,
Job VulgCont 2:2  ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Job VulgCont 2:3  Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
Job VulgCont 2:4  Cui respondens, Satan ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo, dabit pro anima sua:
Job VulgCont 2:5  alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
Job VulgCont 2:6  Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.
Job VulgCont 2:7  Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem eius:
Job VulgCont 2:8  qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
Job VulgCont 2:9  Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo et morere.
Job VulgCont 2:10  Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? in omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
Job VulgCont 2:11  Igitur audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
Job VulgCont 2:12  Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum.
Job VulgCont 2:13  Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.
Chapter 3
Job VulgCont 3:1  Post hæc aperuit Iob os suum, et maledixit diei suo,
Job VulgCont 3:3  Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.
Job VulgCont 3:4  Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
Job VulgCont 3:5  Obscurent eum tenebræ et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
Job VulgCont 3:6  Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus:
Job VulgCont 3:8  Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan:
Job VulgCont 3:9  Obtenebrentur stellæ caligine eius: expectet lucem et non videat, nec ortum surgentis auroræ:
Job VulgCont 3:10  Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Job VulgCont 3:11  Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii?
Job VulgCont 3:13  Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem:
Job VulgCont 3:14  Cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines:
Job VulgCont 3:15  Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento:
Job VulgCont 3:16  Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Job VulgCont 3:17  Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Job VulgCont 3:18  Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
Job VulgCont 3:19  Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Job VulgCont 3:20  Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animæ sunt?
Job VulgCont 3:21  qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum:
Job VulgCont 3:22  Gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum.
Job VulgCont 3:23  Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris?
Job VulgCont 3:24  Antequam comedam suspiro: et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus:
Job VulgCont 3:25  Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar accidit.
Job VulgCont 3:26  Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.
Chapter 4
Job VulgCont 4:2  Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
Job VulgCont 4:3  Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti:
Job VulgCont 4:4  Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti:
Job VulgCont 4:5  Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es.
Job VulgCont 4:6  Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
Job VulgCont 4:7  Recordare obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?
Job VulgCont 4:8  Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
Job VulgCont 4:9  Flante Deo perisse, et spiritu iræ eius esse consumptos:
Job VulgCont 4:10  Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Job VulgCont 4:11  Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
Job VulgCont 4:12  Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius.
Job VulgCont 4:13  In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
Job VulgCont 4:14  Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt:
Job VulgCont 4:15  Et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
Job VulgCont 4:16  Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
Job VulgCont 4:17  Numquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut Factore suo purior erit vir?
Job VulgCont 4:18  Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:
Job VulgCont 4:19  Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
Job VulgCont 4:20  De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
Job VulgCont 4:21  Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia.
Chapter 5
Job VulgCont 5:1  Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
Job VulgCont 5:2  Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Job VulgCont 5:3  Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.
Job VulgCont 5:4  Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Job VulgCont 5:5  Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
Job VulgCont 5:6  Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
Job VulgCont 5:8  Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:
Job VulgCont 5:9  Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero:
Job VulgCont 5:10  Qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa:
Job VulgCont 5:11  Qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate:
Job VulgCont 5:12  Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant:
Job VulgCont 5:13  Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat:
Job VulgCont 5:14  Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.
Job VulgCont 5:15  Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Job VulgCont 5:16  Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
Job VulgCont 5:17  Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:
Job VulgCont 5:18  Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt.
Job VulgCont 5:19  In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
Job VulgCont 5:20  In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
Job VulgCont 5:21  A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
Job VulgCont 5:22  In vastitate, et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
Job VulgCont 5:23  Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
Job VulgCont 5:24  Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis.
Job VulgCont 5:25  Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Job VulgCont 5:26  Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Job VulgCont 5:27  Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.
Chapter 6
Job VulgCont 6:2  Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera.
Job VulgCont 6:3  Quasi arena maris hæc gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt plena:
Job VulgCont 6:4  Quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
Job VulgCont 6:5  Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
Job VulgCont 6:6  Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem?
Job VulgCont 6:7  Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia, cibi mei sunt.
Job VulgCont 6:8  Quis det ut veniat petitio mea: et quod expecto, tribuat mihi Deus?
Job VulgCont 6:9  Et qui cœpit, ipse me conterat: solvat manum suam, et succidat me?
Job VulgCont 6:10  Et hæc mihi sit consolatio ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
Job VulgCont 6:11  Quæ est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
Job VulgCont 6:12  Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
Job VulgCont 6:13  Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Job VulgCont 6:14  Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
Job VulgCont 6:15  Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Job VulgCont 6:17  Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerit, solventur de loco suo.
Job VulgCont 6:18  Involutæ sunt semitæ gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt.
Job VulgCont 6:19  Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
Job VulgCont 6:20  Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
Job VulgCont 6:21  Nunc venistis: et modo videntes plagam meam timetis.
Job VulgCont 6:22  Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
Job VulgCont 6:23  Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
Job VulgCont 6:24  Docete me, et ego tacebo: et siquid forte ignoravi, instruite me.
Job VulgCont 6:25  Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
Job VulgCont 6:26  Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
Job VulgCont 6:27  Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
Job VulgCont 6:28  Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar.
Job VulgCont 6:29  Respondete obsecro absque contentione: et loquentes id quod iustum est, iudicate.
Job VulgCont 6:30  Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Chapter 7
Job VulgCont 7:1  Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii, dies eius.
Job VulgCont 7:2  Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui:
Job VulgCont 7:3  Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
Job VulgCont 7:4  Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Job VulgCont 7:5  Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.
Job VulgCont 7:6  Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
Job VulgCont 7:7  Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
Job VulgCont 7:8  Nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam.
Job VulgCont 7:9  Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
Job VulgCont 7:10  Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
Job VulgCont 7:11  Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Job VulgCont 7:12  Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
Job VulgCont 7:13  Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
Job VulgCont 7:14  Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
Job VulgCont 7:15  Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Job VulgCont 7:16  Desperavi, nequaquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Job VulgCont 7:17  Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
Job VulgCont 7:19  Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
Job VulgCont 7:20  Peccavi, quid faciam tibi o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
Job VulgCont 7:21  Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce, nunc in pulvere dormiam: et si mane me quæsieris, non subsistam.
Chapter 8
Job VulgCont 8:2  Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
Job VulgCont 8:3  Numquid Deus supplantat iudicium? aut Omnipotens subvertit quod iustum est?
Job VulgCont 8:4  Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
Job VulgCont 8:5  Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:
Job VulgCont 8:6  Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiæ tuæ:
Job VulgCont 8:7  In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
Job VulgCont 8:8  Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam:
Job VulgCont 8:9  (Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
Job VulgCont 8:10  Et ipsi docebunt te: loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
Job VulgCont 8:11  Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
Job VulgCont 8:12  Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit:
Job VulgCont 8:13  Sic viæ omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit:
Job VulgCont 8:14  Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius.
Job VulgCont 8:15  Innitetur super domum suam, et non stabit: fulciet eam, et non consurget:
Job VulgCont 8:16  Humectus videtur antequam veniat Sol, et in ortu suo germen eius egredietur.
Job VulgCont 8:17  Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
Job VulgCont 8:18  Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
Job VulgCont 8:19  Hæc est enim lætitia viæ eius, ut rursum de terra alii germinentur.
Job VulgCont 8:20  Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis:
Job VulgCont 8:21  Donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.
Job VulgCont 8:22  Qui oderunt te, induentur confusione: et tabernaculum impiorum non subsistet.
Chapter 9
Job VulgCont 9:2  Vere scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo.
Job VulgCont 9:3  Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Job VulgCont 9:4  Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
Job VulgCont 9:5  Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
Job VulgCont 9:6  Qui commovet terram de loco suo, et columnæ eius concutiuntur.
Job VulgCont 9:7  Qui præcipit Soli, et non oritur: et stellas claudit quasi sub signaculo:
Job VulgCont 9:8  Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
Job VulgCont 9:9  Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri.
Job VulgCont 9:10  Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
Job VulgCont 9:11  Si venerit ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam.
Job VulgCont 9:12  Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?
Job VulgCont 9:13  Deus, cuius iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
Job VulgCont 9:14  Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
Job VulgCont 9:15  Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor.
Job VulgCont 9:16  Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
Job VulgCont 9:17  In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
Job VulgCont 9:18  Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
Job VulgCont 9:19  Si fortitudo quæritur, robustissimus est: si æquitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
Job VulgCont 9:20  Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
Job VulgCont 9:21  Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
Job VulgCont 9:22  Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
Job VulgCont 9:23  Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
Job VulgCont 9:24  Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit: quod si non ille est, quis ergo est?
Job VulgCont 9:25  Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum.
Job VulgCont 9:26  Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.
Job VulgCont 9:27  Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.
Job VulgCont 9:28  Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
Job VulgCont 9:29  Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
Job VulgCont 9:30  Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimæ manus meæ:
Job VulgCont 9:31  Tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
Job VulgCont 9:32  Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in iudicio ex æquo possit audiri.
Job VulgCont 9:33  Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
Job VulgCont 9:34  Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
Job VulgCont 9:35  Loquar, et non timebo eum: neque enim possum metuens respondere.
Chapter 10
Job VulgCont 10:1  Tædet animam meam vitæ meæ, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.
Job VulgCont 10:2  Dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi cur me ita iudices.
Job VulgCont 10:3  Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?
Job VulgCont 10:4  Numquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu videbis?
Job VulgCont 10:5  Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Job VulgCont 10:6  Ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris?
Job VulgCont 10:7  Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Job VulgCont 10:8  Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
Job VulgCont 10:9  Memento quæso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Job VulgCont 10:10  Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
Job VulgCont 10:11  Pelle et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me.
Job VulgCont 10:12  Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Job VulgCont 10:13  Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Job VulgCont 10:14  Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi: cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
Job VulgCont 10:15  Et si impius fuero, væ mihi est: et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Job VulgCont 10:16  Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
Job VulgCont 10:17  Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
Job VulgCont 10:18  Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem ne oculus me videret.
Job VulgCont 10:19  Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
Job VulgCont 10:20  Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum:
Job VulgCont 10:21  Antequam vadam et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
Job VulgCont 10:22  Terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Chapter 11
Job VulgCont 11:2  Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus iustificabitur?
Job VulgCont 11:3  Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
Job VulgCont 11:4  Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
Job VulgCont 11:5  Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
Job VulgCont 11:6  Ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex eius, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
Job VulgCont 11:7  Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Job VulgCont 11:8  Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
Job VulgCont 11:10  Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
Job VulgCont 11:11  Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?
Job VulgCont 11:12  Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
Job VulgCont 11:13  Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
Job VulgCont 11:14  Si iniquitatem, quæ est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia:
Job VulgCont 11:15  Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.
Job VulgCont 11:16  Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
Job VulgCont 11:17  Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
Job VulgCont 11:18  Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
Job VulgCont 11:19  Requiesces, et non erit qui te exterreat: et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Job VulgCont 11:20  Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
Chapter 12
Job VulgCont 12:2  Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
Job VulgCont 12:3  Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim hæc, quæ nostis, ignorat?
Job VulgCont 12:4  Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas.
Job VulgCont 12:5  Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
Job VulgCont 12:6  Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
Job VulgCont 12:7  Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
Job VulgCont 12:8  Loquere terræ, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris.
Job VulgCont 12:9  Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Job VulgCont 12:10  In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
Job VulgCont 12:11  Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?
Job VulgCont 12:12  In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Job VulgCont 12:13  Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
Job VulgCont 12:14  Si destruxerit, nemo est qui ædificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
Job VulgCont 12:15  Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram.
Job VulgCont 12:16  Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
Job VulgCont 12:17  Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem.
Job VulgCont 12:18  Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
Job VulgCont 12:19  Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
Job VulgCont 12:20  Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
Job VulgCont 12:21  Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans.
Job VulgCont 12:22  Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
Job VulgCont 12:23  Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
Job VulgCont 12:24  Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
Job VulgCont 12:25  Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
Chapter 13
Job VulgCont 13:1  Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Job VulgCont 13:2  Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.
Job VulgCont 13:3  Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:
Job VulgCont 13:4  Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
Job VulgCont 13:5  Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
Job VulgCont 13:6  Audite ergo correptionem meam, et iudicium labiorum meorum attendite.
Job VulgCont 13:7  Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
Job VulgCont 13:8  Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini?
Job VulgCont 13:9  Aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur ut homo, vestris fraudulentiis?
Job VulgCont 13:10  Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis.
Job VulgCont 13:11  Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror eius irruet super vos.
Job VulgCont 13:12  Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.
Job VulgCont 13:13  Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Job VulgCont 13:14  Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?
Job VulgCont 13:15  Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
Job VulgCont 13:16  Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
Job VulgCont 13:17  Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.
Job VulgCont 13:19  Quis est qui iudicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?
Job VulgCont 13:20  Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
Job VulgCont 13:21  Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
Job VulgCont 13:22  Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
Job VulgCont 13:23  Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.
Job VulgCont 13:24  Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
Job VulgCont 13:25  Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:
Job VulgCont 13:26  Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
Job VulgCont 13:27  Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:
Job VulgCont 13:28  Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
Chapter 14
Job VulgCont 14:1  Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Job VulgCont 14:2  Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
Job VulgCont 14:3  Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?
Job VulgCont 14:4  Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
Job VulgCont 14:5  Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui præteriri non poterunt.
Job VulgCont 14:6  Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius.
Job VulgCont 14:7  Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant.
Job VulgCont 14:8  Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Job VulgCont 14:9  Ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est:
Job VulgCont 14:10  Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi quæso est?
Job VulgCont 14:11  Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
Job VulgCont 14:12  Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Job VulgCont 14:13  Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
Job VulgCont 14:14  Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Job VulgCont 14:15  Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
Job VulgCont 14:16  Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
Job VulgCont 14:17  Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
Job VulgCont 14:18  Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo.
Job VulgCont 14:19  Lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
Job VulgCont 14:20  Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum.
Job VulgCont 14:21  Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget.
Job VulgCont 14:22  Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
Chapter 15
Job VulgCont 15:2  Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
Job VulgCont 15:3  Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
Job VulgCont 15:4  Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
Job VulgCont 15:5  Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
Job VulgCont 15:6  Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
Job VulgCont 15:7  Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
Job VulgCont 15:8  Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
Job VulgCont 15:9  Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
Job VulgCont 15:10  Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
Job VulgCont 15:11  Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
Job VulgCont 15:12  Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
Job VulgCont 15:13  Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
Job VulgCont 15:14  Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
Job VulgCont 15:15  Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu eius.
Job VulgCont 15:16  Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Job VulgCont 15:18  Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
Job VulgCont 15:19  Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
Job VulgCont 15:20  Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
Job VulgCont 15:21  Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
Job VulgCont 15:22  Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
Job VulgCont 15:23  Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
Job VulgCont 15:24  Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui præparatur ad prælium.
Job VulgCont 15:25  Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
Job VulgCont 15:26  Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
Job VulgCont 15:27  Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
Job VulgCont 15:28  Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
Job VulgCont 15:29  Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam.
Job VulgCont 15:30  Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
Job VulgCont 15:31  Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
Job VulgCont 15:32  Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent.
Job VulgCont 15:33  Lædetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.
Job VulgCont 15:34  Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
Job VulgCont 15:35  Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius præparat dolos.
Chapter 16
Job VulgCont 16:2  Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
Job VulgCont 16:3  Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?
Job VulgCont 16:4  Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea:
Job VulgCont 16:5  Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos:
Job VulgCont 16:6  Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
Job VulgCont 16:7  Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me.
Job VulgCont 16:8  Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
Job VulgCont 16:9  Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
Job VulgCont 16:10  Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
Job VulgCont 16:11  Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, saciati sunt pœnis meis.
Job VulgCont 16:12  Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
Job VulgCont 16:13  Ego ille quondam opulentus repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
Job VulgCont 16:14  Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Job VulgCont 16:15  Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
Job VulgCont 16:16  Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
Job VulgCont 16:17  Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
Job VulgCont 16:18  Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Job VulgCont 16:19  Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Job VulgCont 16:20  Ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
Job VulgCont 16:22  Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
Job VulgCont 16:23  Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
Chapter 17
Job VulgCont 17:1  Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.
Job VulgCont 17:2  Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Job VulgCont 17:3  Libera me Dominue, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.
Job VulgCont 17:4  Cor eorum longe fecisti a disciplina, propterea non exaltabuntur.
Job VulgCont 17:5  Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum eius deficient.
Job VulgCont 17:6  Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
Job VulgCont 17:7  Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
Job VulgCont 17:8  Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
Job VulgCont 17:9  Et tenebit iustus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
Job VulgCont 17:10  Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
Job VulgCont 17:11  Dies mei transierunt, cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum:
Job VulgCont 17:12  Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
Job VulgCont 17:13  Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
Job VulgCont 17:14  Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea, vermibus.
Job VulgCont 17:15  Ubi est ergo nunc præstolatio mea, et patientiam meam quis considerat?
Job VulgCont 17:16  In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?
Chapter 18
Job VulgCont 18:2  Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
Job VulgCont 18:3  Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?
Job VulgCont 18:4  Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
Job VulgCont 18:5  Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?
Job VulgCont 18:6  Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quæ super eum est, extinguetur.
Job VulgCont 18:7  Arctabuntur gressus virtutis eius, et præcipitabit eum consilium suum.
Job VulgCont 18:8  Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat.
Job VulgCont 18:9  Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
Job VulgCont 18:10  Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.
Job VulgCont 18:11  Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius.
Job VulgCont 18:12  Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.
Job VulgCont 18:13  Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors.
Job VulgCont 18:14  Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
Job VulgCont 18:15  Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
Job VulgCont 18:16  Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius.
Job VulgCont 18:17  Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.
Job VulgCont 18:18  Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
Job VulgCont 18:19  Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus eius.
Job VulgCont 18:20  In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
Job VulgCont 18:21  Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum.
Chapter 19
Job VulgCont 19:2  Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
Job VulgCont 19:3  En, decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
Job VulgCont 19:4  Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
Job VulgCont 19:5  At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
Job VulgCont 19:6  Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo iudicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
Job VulgCont 19:7  Ecce clamabo vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui iudicet.
Job VulgCont 19:8  Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.
Job VulgCont 19:9  Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
Job VulgCont 19:10  Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
Job VulgCont 19:11  Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
Job VulgCont 19:12  Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Job VulgCont 19:13  Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Job VulgCont 19:14  Dereliquerunt me propinqui mei: et qui me noverant, obliti sunt mei.
Job VulgCont 19:15  Inquilini domus meæ, et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Job VulgCont 19:16  Servum meum vocavi, et non respondit, ore proprio deprecabar illum.
Job VulgCont 19:17  Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
Job VulgCont 19:18  Stulti quoque despiciebant me, et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
Job VulgCont 19:19  Abominati sunt me quondam consiliarii mei: et quem maxime diligebam, aversatus est me.
Job VulgCont 19:20  Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
Job VulgCont 19:21  Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me.
Job VulgCont 19:22  Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
Job VulgCont 19:23  Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro
Job VulgCont 19:24  stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
Job VulgCont 19:25  Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
Job VulgCont 19:26  Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.
Job VulgCont 19:27  Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
Job VulgCont 19:28  Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
Job VulgCont 19:29  Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse iudicium.
Chapter 20
Job VulgCont 20:2  Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
Job VulgCont 20:3  Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
Job VulgCont 20:4  Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram:
Job VulgCont 20:5  Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
Job VulgCont 20:6  Si ascenderit usque ad cælum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit:
Job VulgCont 20:7  Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
Job VulgCont 20:8  Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
Job VulgCont 20:9  Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
Job VulgCont 20:10  Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Job VulgCont 20:11  Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiæ eius, et cum eo in pulvere dormient.
Job VulgCont 20:12  Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
Job VulgCont 20:13  Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
Job VulgCont 20:14  Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Job VulgCont 20:15  Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
Job VulgCont 20:16  Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
Job VulgCont 20:17  (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)
Job VulgCont 20:18  Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
Job VulgCont 20:19  Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.
Job VulgCont 20:20  Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
Job VulgCont 20:21  Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
Job VulgCont 20:22  Cum satiatus fuerit, arctabitur, æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
Job VulgCont 20:23  Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
Job VulgCont 20:25  Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles.
Job VulgCont 20:26  Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
Job VulgCont 20:27  Revelabunt cæli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
Job VulgCont 20:28  Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
Job VulgCont 20:29  Hæc est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.
Chapter 21
Job VulgCont 21:2  Audite quæso sermones meos, et agite pœnitentiam.
Job VulgCont 21:3  Sustinete me, et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete.
Job VulgCont 21:4  Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
Job VulgCont 21:5  Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro:
Job VulgCont 21:6  Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
Job VulgCont 21:7  Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
Job VulgCont 21:8  Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum.
Job VulgCont 21:9  Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
Job VulgCont 21:10  Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
Job VulgCont 21:11  Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
Job VulgCont 21:12  Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
Job VulgCont 21:13  Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Job VulgCont 21:14  Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
Job VulgCont 21:15  Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
Job VulgCont 21:16  Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
Job VulgCont 21:17  Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
Job VulgCont 21:18  Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
Job VulgCont 21:19  Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet.
Job VulgCont 21:20  Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
Job VulgCont 21:21  Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? et si numerus mensium eius dimidietur?
Job VulgCont 21:22  Numquid Deus docebit quis piam scientiam, qui excelsos iudicat?
Job VulgCont 21:24  Viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
Job VulgCont 21:25  Alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
Job VulgCont 21:26  Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
Job VulgCont 21:27  Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
Job VulgCont 21:28  Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
Job VulgCont 21:29  Interrogate quem libet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
Job VulgCont 21:30  Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Job VulgCont 21:31  Quis arguet coram eo viam eius? et quæ fecit, quis reddet illi?
Job VulgCont 21:32  Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
Job VulgCont 21:33  Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
Job VulgCont 21:34  Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
Chapter 22
Job VulgCont 22:2  Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
Job VulgCont 22:3  Qui prodest Deo si iustus fueris? aut quid ei confers si immaculata fuerit via tua?
Job VulgCont 22:4  Numquid timens arguet te, et veniet tecum in iudicium,
Job VulgCont 22:5  Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
Job VulgCont 22:6  Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
Job VulgCont 22:7  Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
Job VulgCont 22:8  In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
Job VulgCont 22:9  Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
Job VulgCont 22:10  Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
Job VulgCont 22:11  Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
Job VulgCont 22:12  An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
Job VulgCont 22:13  Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem iudicat,
Job VulgCont 22:14  Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
Job VulgCont 22:15  Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
Job VulgCont 22:16  Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum:
Job VulgCont 22:17  Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum:
Job VulgCont 22:18  Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul sit a me.
Job VulgCont 22:19  Videbunt iusti, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.
Job VulgCont 22:20  Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devoravit ignis?
Job VulgCont 22:21  Acquiesce igitur ei, et habeto pacem: et per hæc habebis fructus optimos.
Job VulgCont 22:22  Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo.
Job VulgCont 22:23  Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Job VulgCont 22:24  Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
Job VulgCont 22:25  Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
Job VulgCont 22:26  Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
Job VulgCont 22:28  Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
Job VulgCont 22:29  Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria: et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
Job VulgCont 22:30  Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Chapter 23
Job VulgCont 23:2  Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
Job VulgCont 23:3  Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?
Job VulgCont 23:4  Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus,
Job VulgCont 23:5  Ut sciam verba, quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
Job VulgCont 23:6  Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
Job VulgCont 23:7  Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum.
Job VulgCont 23:8  Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum.
Job VulgCont 23:9  Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
Job VulgCont 23:10  Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit:
Job VulgCont 23:11  Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.
Job VulgCont 23:12  A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius.
Job VulgCont 23:13  Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit.
Job VulgCont 23:14  Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
Job VulgCont 23:15  Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
Job VulgCont 23:16  Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
Job VulgCont 23:17  Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
Chapter 24
Job VulgCont 24:1  Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Job VulgCont 24:2  Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.
Job VulgCont 24:3  Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
Job VulgCont 24:4  Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
Job VulgCont 24:5  Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
Job VulgCont 24:6  Agrum non suum demetunt: et vineam eius, quem vi oppresserint, vindemiant.
Job VulgCont 24:7  Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
Job VulgCont 24:8  Quos imbres montium rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides.
Job VulgCont 24:9  Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
Job VulgCont 24:10  Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
Job VulgCont 24:11  Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
Job VulgCont 24:12  De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur.
Job VulgCont 24:13  Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas eius.
Job VulgCont 24:14  Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
Job VulgCont 24:15  Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
Job VulgCont 24:16  Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
Job VulgCont 24:17  Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
Job VulgCont 24:18  Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per viam vinearum.
Job VulgCont 24:19  Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
Job VulgCont 24:20  Obliviscatur eius misericordia: dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
Job VulgCont 24:21  Pavit enim sterilem, quæ non parit, et viduæ bene non fecit.
Job VulgCont 24:22  Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum steterit, non credet vitæ suæ.
Job VulgCont 24:23  Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem eius sunt in viis illius.
Job VulgCont 24:24  Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
Job VulgCont 24:25  Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
Chapter 25
Job VulgCont 25:2  Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
Job VulgCont 25:3  Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius?
Job VulgCont 25:4  Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
Job VulgCont 25:5  Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu eius:
Job VulgCont 25:6  Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
Chapter 26
Job VulgCont 26:2  Cuius adiutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
Job VulgCont 26:3  Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
Job VulgCont 26:4  Quem docere voluisti? nonne eum, qui fecit spiramentum?
Job VulgCont 26:5  Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
Job VulgCont 26:6  Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
Job VulgCont 26:7  Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
Job VulgCont 26:8  Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
Job VulgCont 26:9  Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
Job VulgCont 26:10  Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.
Job VulgCont 26:11  Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum eius.
Job VulgCont 26:12  In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum.
Job VulgCont 26:13  Spiritus eius ornavit cælos: et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
Job VulgCont 26:14  Ecce, hæc ex parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Chapter 27
Job VulgCont 27:1  Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
Job VulgCont 27:2  Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam,
Job VulgCont 27:3  Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Job VulgCont 27:4  Non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
Job VulgCont 27:5  Absit a me ut iustos vos esse iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
Job VulgCont 27:6  Iustificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Job VulgCont 27:7  Sit ut impius, inimicus meus: et adversarius meus, quasi iniquus.
Job VulgCont 27:8  Quæ est enim spes hypocritæ si avare rapiat, et non liberet Deus animam eius?
Job VulgCont 27:9  Numquid Deus audiet clamorem eius cum venerit super eum angustia?
Job VulgCont 27:10  Aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
Job VulgCont 27:11  Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
Job VulgCont 27:12  Ecce, vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
Job VulgCont 27:13  Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
Job VulgCont 27:14  Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
Job VulgCont 27:15  Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
Job VulgCont 27:16  Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
Job VulgCont 27:17  Præparabit quidem, sed iustus vestietur illis: et argentum innocens dividet.
Job VulgCont 27:18  Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
Job VulgCont 27:19  Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
Job VulgCont 27:20  Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
Job VulgCont 27:21  Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Job VulgCont 27:22  Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius fugiens fugiet.
Job VulgCont 27:23  Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum eius.
Chapter 28
Job VulgCont 28:1  Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur.
Job VulgCont 28:2  Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore, in æs vertitur.
Job VulgCont 28:3  Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis.
Job VulgCont 28:4  Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
Job VulgCont 28:5  Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est.
Job VulgCont 28:6  Locus sapphiri lapides eius, et glebæ illius aurum.
Job VulgCont 28:7  Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
Job VulgCont 28:8  Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.
Job VulgCont 28:9  Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
Job VulgCont 28:10  In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
Job VulgCont 28:11  Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
Job VulgCont 28:12  Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
Job VulgCont 28:13  Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
Job VulgCont 28:14  Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum.
Job VulgCont 28:15  Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
Job VulgCont 28:16  Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.
Job VulgCont 28:17  Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri:
Job VulgCont 28:18  Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis.
Job VulgCont 28:19  Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.
Job VulgCont 28:20  Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
Job VulgCont 28:21  Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque cæli latet.
Job VulgCont 28:22  Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.
Job VulgCont 28:23  Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius.
Job VulgCont 28:24  Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, quæ sub cælo sunt, respicit.
Job VulgCont 28:25  Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
Job VulgCont 28:26  Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:
Job VulgCont 28:27  Tunc vidit illam, et enarravit, et præparavit, et investigavit.
Job VulgCont 28:28  Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia.
Chapter 29
Job VulgCont 29:1  Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
Job VulgCont 29:2  Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
Job VulgCont 29:3  Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris?
Job VulgCont 29:4  Sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo?
Job VulgCont 29:5  Quando erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei?
Job VulgCont 29:6  Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei?
Job VulgCont 29:7  Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi?
Job VulgCont 29:8  Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
Job VulgCont 29:9  Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
Job VulgCont 29:10  Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
Job VulgCont 29:11  Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.
Job VulgCont 29:12  Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor.
Job VulgCont 29:13  Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
Job VulgCont 29:14  Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
Job VulgCont 29:16  Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
Job VulgCont 29:17  Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.
Job VulgCont 29:18  Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Job VulgCont 29:19  Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
Job VulgCont 29:20  Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Job VulgCont 29:21  Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
Job VulgCont 29:22  Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
Job VulgCont 29:23  Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Job VulgCont 29:24  Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
Job VulgCont 29:25  Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.
Chapter 30
Job VulgCont 30:1  Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
Job VulgCont 30:2  Quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni.
Job VulgCont 30:3  Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate, et miseria.
Job VulgCont 30:4  Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.
Job VulgCont 30:5  Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
Job VulgCont 30:6  In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream.
Job VulgCont 30:7  Qui inter huiuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.
Job VulgCont 30:8  Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
Job VulgCont 30:9  Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
Job VulgCont 30:10  Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
Job VulgCont 30:11  Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
Job VulgCont 30:12  Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
Job VulgCont 30:13  Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
Job VulgCont 30:14  Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
Job VulgCont 30:15  Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum: et velut nubes pertransiit salus mea.
Job VulgCont 30:16  Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
Job VulgCont 30:17  Nocte os meum perforatur doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt.
Job VulgCont 30:18  In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
Job VulgCont 30:19  Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
Job VulgCont 30:20  Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
Job VulgCont 30:21  Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
Job VulgCont 30:22  Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Job VulgCont 30:23  Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
Job VulgCont 30:24  Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.
Job VulgCont 30:25  Flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Job VulgCont 30:26  Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
Job VulgCont 30:27  Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, prævenerunt me dies afflictionis.
Job VulgCont 30:28  Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
Job VulgCont 30:30  Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
Job VulgCont 30:31  Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
Chapter 31
Job VulgCont 31:1  Pepigi fœdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
Job VulgCont 31:2  Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hereditatem Omnipotens de excelsis?
Job VulgCont 31:3  Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?
Job VulgCont 31:4  Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
Job VulgCont 31:5  Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus:
Job VulgCont 31:6  Appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam.
Job VulgCont 31:7  Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula:
Job VulgCont 31:8  Seram, et alium comedat: et progenies mea eradicetur.
Job VulgCont 31:9  Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum:
Job VulgCont 31:10  Scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
Job VulgCont 31:12  Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
Job VulgCont 31:13  Si contempsi subire iudicium cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me:
Job VulgCont 31:14  Quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi?
Job VulgCont 31:15  Numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est: et formavit me in vulva unus?
Job VulgCont 31:16  Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduæ expectare feci:
Job VulgCont 31:17  Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea:
Job VulgCont 31:18  (Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio: et de utero matris meæ egressa est mecum.)
Job VulgCont 31:19  Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:
Job VulgCont 31:20  Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est:
Job VulgCont 31:21  Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:
Job VulgCont 31:22  Humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
Job VulgCont 31:23  Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui.
Job VulgCont 31:24  Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea.
Job VulgCont 31:25  Si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea.
Job VulgCont 31:26  Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare:
Job VulgCont 31:27  Et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo.
Job VulgCont 31:28  Quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
Job VulgCont 31:29  Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultavi quod invenisset eum malum.
Job VulgCont 31:30  Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius.
Job VulgCont 31:31  Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus eius ut saturemur:
Job VulgCont 31:32  Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.
Job VulgCont 31:33  Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.
Job VulgCont 31:34  Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
Job VulgCont 31:35  Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens: et librum scribat ipse qui iudicat.
Job VulgCont 31:36  Ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?
Job VulgCont 31:37  Per singulos gradus meos pronunciabo illum, et quasi principi offeram eum.
Job VulgCont 31:38  Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent:
Job VulgCont 31:39  Si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi:
Job VulgCont 31:40  Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. (Finita sunt verba Iob.)
Chapter 32
Job VulgCont 32:1  Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.
Job VulgCont 32:2  Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
Job VulgCont 32:3  Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob.
Job VulgCont 32:4  Igitur Eliu expectavit Iob loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur.
Job VulgCont 32:5  Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Job VulgCont 32:6  Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
Job VulgCont 32:7  Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
Job VulgCont 32:8  Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Job VulgCont 32:9  Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt iudicium.
Job VulgCont 32:10  Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Job VulgCont 32:11  Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:
Job VulgCont 32:12  Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius.
Job VulgCont 32:13  Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus proiecit eum, non homo.
Job VulgCont 32:14  Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
Job VulgCont 32:15  Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
Job VulgCont 32:16  Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
Job VulgCont 32:17  Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
Job VulgCont 32:18  Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
Job VulgCont 32:19  En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Job VulgCont 32:20  Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
Job VulgCont 32:21  Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Job VulgCont 32:22  Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.
Chapter 33
Job VulgCont 33:1  Audi igitur Iob eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
Job VulgCont 33:2  Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
Job VulgCont 33:3  Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Job VulgCont 33:4  Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Job VulgCont 33:5  Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
Job VulgCont 33:6  Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Job VulgCont 33:7  Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Job VulgCont 33:8  Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
Job VulgCont 33:9  Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
Job VulgCont 33:10  Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Job VulgCont 33:11  Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas.
Job VulgCont 33:12  Hoc est ergo, in quo non es iustificatus: respondebo tibi, quia maior sit Deus homine.
Job VulgCont 33:13  Adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi?
Job VulgCont 33:14  Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Job VulgCont 33:15  Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo:
Job VulgCont 33:16  Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
Job VulgCont 33:17  Ut avertat hominem ab his, quæ facit, et liberet eum de superbia:
Job VulgCont 33:18  Eruens animam eius a corruptione: et vitam illius, ut non transeat in gladium.
Job VulgCont 33:19  Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius marcescere facit.
Job VulgCont 33:20  Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
Job VulgCont 33:21  Tabescet caro eius, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
Job VulgCont 33:22  Appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis.
Job VulgCont 33:23  Si fuerit pro eo Angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem:
Job VulgCont 33:24  Miserebitur eius, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
Job VulgCont 33:25  Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
Job VulgCont 33:26  Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.
Job VulgCont 33:27  Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et, ut eram dignus, non recepi.
Job VulgCont 33:28  Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Job VulgCont 33:29  Ecce, hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos:
Job VulgCont 33:30  Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Job VulgCont 33:32  Si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere: volo enim, te apparere iustum.
Job VulgCont 33:33  Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.
Chapter 34
Job VulgCont 34:1  Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est:
Job VulgCont 34:2  Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me:
Job VulgCont 34:3  Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat.
Job VulgCont 34:4  Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
Job VulgCont 34:5  Quia dixit Iob: Iustus sum, et Deus subvertit iudicium meum.
Job VulgCont 34:6  In iudicando enim me, mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.
Job VulgCont 34:7  Quis est vir ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam:
Job VulgCont 34:8  Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
Job VulgCont 34:9  Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
Job VulgCont 34:10  Ideo viri cordati audite me, absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
Job VulgCont 34:11  Opus enim hominis reddet ei, et iuxta vias singulorum restituet eis.
Job VulgCont 34:12  Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet iudicium.
Job VulgCont 34:13  Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?
Job VulgCont 34:14  Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
Job VulgCont 34:15  Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
Job VulgCont 34:16  Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei.
Job VulgCont 34:17  Numquid qui non amat iudicium, sanari potest? et quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas?
Job VulgCont 34:18  Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios:
Job VulgCont 34:19  Qui non accipit personas principum: nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum eius sunt universi.
Job VulgCont 34:20  Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
Job VulgCont 34:21  Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Job VulgCont 34:22  Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem.
Job VulgCont 34:23  Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium.
Job VulgCont 34:24  Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
Job VulgCont 34:25  Novit enim opera eorum: et idcirco inducet noctem, et conterentur.
Job VulgCont 34:27  Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias eius intelligere noluerunt:
Job VulgCont 34:28  Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
Job VulgCont 34:29  Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum et super gentes et super omnes homines?
Job VulgCont 34:30  Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Job VulgCont 34:31  Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
Job VulgCont 34:32  Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
Job VulgCont 34:33  Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
Job VulgCont 34:34  Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
Job VulgCont 34:35  Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
Job VulgCont 34:36  Pater mi, probetur Iob usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis.
Job VulgCont 34:37  Quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum.
Chapter 35
Job VulgCont 35:2  Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo?
Job VulgCont 35:3  Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
Job VulgCont 35:4  Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Job VulgCont 35:5  Suspice cælum et intuere, et contemplare æthera quod altior te sit.
Job VulgCont 35:6  Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum?
Job VulgCont 35:7  Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?
Job VulgCont 35:8  Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
Job VulgCont 35:9  Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Job VulgCont 35:10  Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
Job VulgCont 35:11  Qui docet nos super iumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos?
Job VulgCont 35:12  Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
Job VulgCont 35:13  Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
Job VulgCont 35:14  Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare coram illo, et expecta eum.
Job VulgCont 35:15  Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
Job VulgCont 35:16  Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
Chapter 36
Job VulgCont 36:2  Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Job VulgCont 36:3  Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo iustum.
Job VulgCont 36:4  Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Job VulgCont 36:5  Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens.
Job VulgCont 36:6  Sed non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit.
Job VulgCont 36:7  Non auferet a iusto oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Job VulgCont 36:8  Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis.
Job VulgCont 36:9  Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
Job VulgCont 36:10  Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
Job VulgCont 36:11  Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
Job VulgCont 36:12  Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Job VulgCont 36:13  Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Job VulgCont 36:14  Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Job VulgCont 36:15  Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem eius.
Job VulgCont 36:16  Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
Job VulgCont 36:17  Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
Job VulgCont 36:18  Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
Job VulgCont 36:19  Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
Job VulgCont 36:20  Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
Job VulgCont 36:21  Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
Job VulgCont 36:22  Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Job VulgCont 36:23  Quis poterit scrutari vias eius? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
Job VulgCont 36:24  Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri.
Job VulgCont 36:25  Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
Job VulgCont 36:26  Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum eius inæstimabilis.
Job VulgCont 36:27  Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum.
Job VulgCont 36:28  Qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper.
Job VulgCont 36:29  Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
Job VulgCont 36:30  Et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
Job VulgCont 36:31  Per hæc enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Job VulgCont 36:32  In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
Job VulgCont 36:33  Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere.
Chapter 37
Job VulgCont 37:1  Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
Job VulgCont 37:2  Audite auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem.
Job VulgCont 37:3  Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ.
Job VulgCont 37:4  Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suæ, et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius.
Job VulgCont 37:5  Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.
Job VulgCont 37:6  Qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ.
Job VulgCont 37:7  Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
Job VulgCont 37:8  Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
Job VulgCont 37:9  Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
Job VulgCont 37:10  Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ.
Job VulgCont 37:11  Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
Job VulgCont 37:12  Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum:
Job VulgCont 37:13  Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas iusserit inveniri.
Job VulgCont 37:14  Ausculta hæc Iob: sta, et considera mirabilia Dei.
Job VulgCont 37:15  Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius?
Job VulgCont 37:16  Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?
Job VulgCont 37:17  Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro?
Job VulgCont 37:18  Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
Job VulgCont 37:19  Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.
Job VulgCont 37:20  Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.
Job VulgCont 37:21  At nunc non vident lucem: subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
Job VulgCont 37:22  Ab Aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
Job VulgCont 37:23  Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia et enarrari non potest.
Job VulgCont 37:24  Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes.
Chapter 38
Job VulgCont 38:2  Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
Job VulgCont 38:3  Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
Job VulgCont 38:4  Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi si habes intelligentiam.
Job VulgCont 38:5  Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
Job VulgCont 38:6  Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius,
Job VulgCont 38:7  Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
Job VulgCont 38:8  Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens:
Job VulgCont 38:9  Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
Job VulgCont 38:10  Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia:
Job VulgCont 38:11  Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Job VulgCont 38:12  Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
Job VulgCont 38:13  Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
Job VulgCont 38:14  Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
Job VulgCont 38:15  Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Job VulgCont 38:16  Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
Job VulgCont 38:17  Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
Job VulgCont 38:18  Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia.
Job VulgCont 38:19  In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
Job VulgCont 38:20  Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
Job VulgCont 38:21  Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?
Job VulgCont 38:22  Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
Job VulgCont 38:23  Quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
Job VulgCont 38:24  Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram?
Job VulgCont 38:25  Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
Job VulgCont 38:26  Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Job VulgCont 38:27  Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
Job VulgCont 38:28  Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?
Job VulgCont 38:29  De cuius utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
Job VulgCont 38:30  In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
Job VulgCont 38:31  Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
Job VulgCont 38:32  Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terræ consurgere facis?
Job VulgCont 38:33  Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem eius in terra?
Job VulgCont 38:34  Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
Job VulgCont 38:35  Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
Job VulgCont 38:36  Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
Job VulgCont 38:37  Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet?
Job VulgCont 38:38  Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
Job VulgCont 38:39  Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum eius implebis,
Job VulgCont 38:40  Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
Job VulgCont 38:41  Quis præparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
Chapter 39
Job VulgCont 39:1  Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti?
Job VulgCont 39:2  Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?
Job VulgCont 39:3  Incurvantur ad fœtum, et pariunt, et rugitus emittunt.
Job VulgCont 39:4  Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
Job VulgCont 39:5  Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit?
Job VulgCont 39:6  Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis.
Job VulgCont 39:7  Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.
Job VulgCont 39:8  Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.
Job VulgCont 39:9  Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?
Job VulgCont 39:10  Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo? aut confringet glebas vallium post te?
Job VulgCont 39:11  Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius, et derelinques ei labores tuos?
Job VulgCont 39:12  Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?
Job VulgCont 39:13  Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris.
Job VulgCont 39:14  Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?
Job VulgCont 39:15  Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
Job VulgCont 39:16  Duratur ad filios suos quasi non sint sui, frustra laboravit nullo timore cogente.
Job VulgCont 39:17  Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
Job VulgCont 39:18  Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem eius.
Job VulgCont 39:19  Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum?
Job VulgCont 39:20  Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium eius terror.
Job VulgCont 39:21  Terram ungula fodit, exultat audacter: in occursum pergit armatis.
Job VulgCont 39:23  Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus.
Job VulgCont 39:24  Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.
Job VulgCont 39:25  Ubi audierit buccinam, dicit: Vah, procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
Job VulgCont 39:26  Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum?
Job VulgCont 39:27  Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?
Job VulgCont 39:28  In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.
Job VulgCont 39:29  Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt,
Job VulgCont 39:30  Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.
Job VulgCont 39:32  Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
Job VulgCont 39:34  Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
Job VulgCont 39:35  Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
Chapter 40
Job VulgCont 40:2  Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi.
Job VulgCont 40:3  Numquid irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut te iustificeris?
Job VulgCont 40:4  Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?
Job VulgCont 40:5  Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
Job VulgCont 40:6  Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
Job VulgCont 40:7  Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
Job VulgCont 40:8  Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam:
Job VulgCont 40:9  Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Job VulgCont 40:10  Ecce, Behemoth, quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet:
Job VulgCont 40:11  Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
Job VulgCont 40:12  Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt.
Job VulgCont 40:13  Ossa eius velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
Job VulgCont 40:14  Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium eius.
Job VulgCont 40:15  Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
Job VulgCont 40:16  Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
Job VulgCont 40:17  Protegunt umbræ umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis.
Job VulgCont 40:18  Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
Job VulgCont 40:19  In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.
Job VulgCont 40:20  An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius?
Job VulgCont 40:21  Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius?
Job VulgCont 40:22  Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
Job VulgCont 40:23  Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
Job VulgCont 40:24  Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
Job VulgCont 40:25  Concident eum amici, divident illum negotiatores?
Job VulgCont 40:26  Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius?
Job VulgCont 40:27  Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
Job VulgCont 40:28  Ecce, spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
Chapter 41
Job VulgCont 41:1  Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
Job VulgCont 41:2  Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
Job VulgCont 41:3  Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
Job VulgCont 41:4  Quis revelabit faciem indumenti eius? et in medium oris eius quis intrabit?
Job VulgCont 41:5  Portas vultus eius quis aperiet? per gyrum dentium eius formido.
Job VulgCont 41:6  Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
Job VulgCont 41:7  Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas:
Job VulgCont 41:8  Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
Job VulgCont 41:9  Sternutatio eius splendor ignis, et oculi eius, ut palpebræ diluculi.
Job VulgCont 41:10  De ore eius lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.
Job VulgCont 41:11  De naribus eius procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
Job VulgCont 41:12  Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.
Job VulgCont 41:13  In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius præcedit egestas.
Job VulgCont 41:14  Membra carnium eius cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
Job VulgCont 41:15  Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
Job VulgCont 41:16  Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
Job VulgCont 41:17  Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit neque hasta, neque thorax:
Job VulgCont 41:18  Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, æs.
Job VulgCont 41:19  Non fugabit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
Job VulgCont 41:20  Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
Job VulgCont 41:21  Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
Job VulgCont 41:22  Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Job VulgCont 41:23  Post eum lucebit semita, æstimabit abyssum quasi senescentem.
Job VulgCont 41:24  Non est super terram potestas, quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Job VulgCont 41:25  Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiæ.
Chapter 42
Job VulgCont 42:2  Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Job VulgCont 42:3  Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
Job VulgCont 42:4  Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
Job VulgCont 42:5  Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
Job VulgCont 42:6  Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.
Job VulgCont 42:7  Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob.
Job VulgCont 42:8  Sumite ergo vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte holocaustum pro vobis: Iob autem servus meum orabit pro vobis: faciem eius suscipiam ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Iob.
Job VulgCont 42:9  Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.
Job VulgCont 42:10  Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Iob, duplicia.
Job VulgCont 42:11  Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo eius: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Job VulgCont 42:12  Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asinæ.
Job VulgCont 42:14  Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii.
Job VulgCont 42:15  Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Iob in universa terra: deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
Job VulgCont 42:16  Vixit autem Iob post hæc, centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem, et mortuus est senex, et plenus dierum.